[0] Liber facetiarum. Praefatio. Ne Aemuli Carpant Facetiarum Opus, Propter Eloquentiae Tenuitatem. Multos futuros esse arbitror qui has nostras confabulationes, tum ut res leues et uiro graui indignas reprehendant, tum in eis ornatiorem dicendi modum et maiorem eloquentiam requirant. Quibus ego si respondeam, legisse me nostros Maiores, prudentissimos ac doctissimos uiros, facetiis, iocis et fabulis delectatos, non reprehensionem, sed laudem meruisse, satis mihi factum ad illorum existimationem putabo. Nam quid mihi turpe esse putem hac in re, quandoquidem in caeteris nequeo, illorum imitationem sequi, et hoc idem tempus quod reliqui in circulis et coetu hominum confabulando conterunt, in scribendi cura consumere, praesertim cum neque labor inhonestus sit, et legentes aliqua iucunditate possit afficere? Honestum est enim ac ferme necessarium, certe quod sapientes laudarunt, mentem nostram uariis cogitationibus ac molestiis oppressam, recreari quandoque a continuis curis, et eam aliquo iocandi genere ad hilaritatem remissionemque conuerti. Eloquentiam uero in rebus infimis, uel in his in quibus ad uerbum uel facetiae exprimendae sunt, uel aliorum dicta referenda, quaerere, hominis nimium curiosi esse uidetur. Sunt enim quaedam quae ornatius nequeant describi, cum ita recensenda sint, quemadmodum protulerunt ea hi qui in confabulationibus coniiciuntur. Existimabunt aliqui forsan hanc meam excusationem ab ingenii culpa esse profectam, quibus ego quoque assentior. Modo ipsi eadem ornatius politiusque describant, quod ut faciant exhortor, quo lingua Latina etiam leuioribus in rebus hac nostra aetate fiat opulentior. Proderit enim ad eloquentiae doctrinam ea scribendi exercitatio. Ego quidem experiri uolui, an multa quae Latine dici difficulter existimantur, non absurde scribi posse uiderentur, in quibus cum nullus ornatus, nulla amplitudo sermonis adhiberi queat, satis erit ingenio nostro, si non inconcinne omnino uidebuntur a me referri. Verum facessant ab istarum Confabulationum lectione (sic enim eas appellari uolo) qui nimis rigidi censores, aut acres existimatores rerum existunt. A facetis enim et humanis (sicut Lucilius a Consentinis et Tarentinis) legi cupio. Quod si rusticiores erunt, non recuso quin sentiant quod uolunt, modo scriptorem ne culpent, qui ad leuationem animi haec et ad ingenii exercitium scripsit.