[1,0] LIBER PRIMVS [1,1] C- PLINIUS SEPTICIO SUO S- (1) Frequenter hortatus es, ut epistulas, si quas paulo curatius scripsissem, colligerem publicaremque. Collegi non seruato temporis ordine - neque enim historiam componebam -, sed ut quaeque in manus uenerat. (2) Superest ut nec te consilii nec me paeniteat obsequii. Ita enim fiet, ut eas quae adhuc neglectae iacent requiram et si quas addidero non supprimam. Vale. [1,2] C- PLINIUS ARRIANO SUO S- (1) Quia tardiorem aduentum tuum prospicio, librum quem prioribus epistulis promiseram exhibeo. Hunc rogo ex consuetudine tua et legas et emendes, eo magis quod nihil ante peraeque eodem g-zehloh scripsisse uideor. (2) Temptaui enim imitari Demosthenen semper tuum, Caluum nuper meum, dumtaxat figuris orationis; nam uim tantorum uirorum, 'pauci quos aequus ---' assequi possunt. (3) Nec materia ipsa huic - uereor ne improbe dicam - aemulationi repugnauit: erat enim prope tota in contentione dicendi, quod me longae desidiae indormientem excitauit, si modo is sum ego qui excitari possim. (4) Non tamen omnino Marci nostri g-lehkuthous fugimus, quotiens paulum itinere decedere non intempestiuis amoenitatibus admonebamur: acres enim esse non tristes uolebamus. (5) Nec est quod putes me sub hac exceptione ueniam postulare. Nam quo magis intendam limam tuam, confitebor et ipsum me et contubernales ab editione non abhorrere, si modo tu fortasse errori nostro album calculum adieceris. (6) Est enim plane aliquid edendum - atque utinam hoc potissimum quod paratum est! Audis desidiae uotum - edendum autem ex pluribus causis, maxime quod libelli quos emisimus dicuntur in manibus esse, quamuis iam gratiam nouitatis exuerint; nisi tamen auribus nostris bibliopolae blandiuntur. Sed sane blandiantur, dum per hoc mendacium nobis studia nostra commendent. Vale. [1,3] C- PLINIUS CANINIO RUFO SUO S- (1) Quid agit Comum, tuae meaeque deliciae? quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus uerna semper, quid g-platanohn opacissimus, quid euripus uiridis et gemmeus, quid subiectus et seruiens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna? Possident te et per uices partiuntur? (2) An, ut solebas, intentione rei familiaris obeundae crebris excursionibus auocaris? Si possident, felix beatusque es; si minus, 'unus e multis'. (3) Quin tu - tempus enim - humiles et sordidas curas aliis mandas, et ipse te in alto isto pinguique secessu studiis asseris? Hoc sit negotium tuum hoc otium; hic labor haec quies; in his uigilia, in his etiam somnus reponatur. (4) Effinge aliquid et excude, quod sit perpetuo tuum. Nam reliqua rerum tuarum post te alium atque alium dominum sortientur, hoc numquam tuum desinet esse si semel coeperit. (5) Scio quem animum, quod horter ingenium; tu modo enitere ut tibi ipse sis tanti, quanti uideberis aliis si tibi fueris. Vale. [1,4] C- PLINIUS POMPEIAE CELERINAE SOCRUI S- (1) Quantum copiarum in Ocriculano, in Narniensi, in Carsulano, in Perusino tuo, in Narniensi uero etiam balineum! Ex epistulis meis, nam iam tuis opus non est: una illa breuis et uerus sufficit. (2) Non mehercule tam mea sunt quae mea sunt, quam quae tua; hoc tamen differunt, quod sollicitius et intentius tui me quam mei excipiunt. Idem fortasse eueniet tibi, si quando in nostra deuerteris. (3) Quod uelim facias, primum ut perinde nostris rebus ac nos tuis perfruaris, deinde ut mei expergiscantur aliquando, qui me secure ac prope neglegenter exspectant. (4) Nam mitium dominorum apud seruos ipsa consuetudine metus exolescit; nouitatibus excitantur, probarique dominis per alios magis quam per ipsos laborant. Vale. [1,5] C- PLINIUS VOCONIO ROMANO SUO S- (1) Vidistine quemquam M. Regulo timidiorem humiliorem post Domitiani mortem? Sub quo non minora flagitia commiserat quam sub Nerone sed tectiora. Coepit uereri ne sibi irascerer, nec fallebatur: irascebar. (2) Rustici Aruleni periculum fouerat, exsultauerat morte; adeo ut librum recitaret publicaretque, in quo Rusticum insectatur atque etiam 'Stoicorum simiam' appellat, adicit 'Vitelliana cicatrice stigmosum' - agnoscis eloquentiam Reguli -, (3) lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Mettius Carus 'Quid tibi cum meis mortuis? Numquid ego Crasso aut Camerino molestus sum?' quos ille sub Nerone accusauerat. (4) Haec me Regulus dolenter tulisse credebat, ideoque etiam cum recitaret librum non adhibuerat. Praeterea reminiscebatur, quam capitaliter ipsum me apud centumuiros lacessisset. (5) Aderam Arrionillae Timonis uxori, rogatu Aruleni Rustici; Regulus contra. Nitebamur nos in parte causae sententia Metti Modesti optimi uiri: is tunc in exsilio erat, a Domitiano relegatus. Ecce tibi Regulus 'Quaero,' inquit, 'Secunde, quid de Modesto sentias.' Vides quod periculum, si respondissem 'bene'; quod flagitium si 'male'. Non possum dicere aliud tunc mihi quam deos adfuisse. 'Respondebo' inquam 'si de hoc centumuiri iudicaturi sunt.' Rursus ille: 'Quaero, quid de Modesto sentias.' (6) Iterum ego: 'Solebant testes in reos, non in damnatos interrogari.' Tertio ille: 'Non iam quid de Modesto, sed quid de pietate Modesti sentias quaero. (7) 'Quaeris' inquam 'quid sentiam; at ego ne interrogare quidem fas puto, de quo pronuntiatum est.' Conticuit; me laus et gratulatio secuta est, quod nec famam meam aliquo responso utili fortasse, inhonesto tamen laeseram, nec me laqueis tam insidiosae interrogationis inuolueram. (8) Nunc ergo conscientia exterritus apprehendit Caecilium Celerem, mox Fabium Iustum; rogat ut me sibi reconcilient. Nec contentus peruenit ad Spurinnam; huic suppliciter, ut est cum timet abiectissimus: 'Rogo mane uideas Plinium domi, sed plane mane - neque enim ferre diutius sollicitudinem possum -, et quoquo modo efficias, ne mihi irascatur.' (9) Euigilaueram; nuntius a Spurinna: 'Venio ad te.' 'Immo ego ad te.' Coimus in porticum Liuiae, cum alter ad alterum tenderemus. Exponit Reguli mandata, addit preces suas, ut decebat optimum uirum pro dissimillimo, parce. Cui ego: 'Dispicies ipse quid renuntiandum Regulo putes. (10) Te decipi a me non oportet. Exspecto Mauricum' - nondum ab exsilio uenerat -: 'ideo nihil alterutram in partem respondere tibi possum, facturus quidquid ille decreuerit; illum enim esse huius consilii ducem, me comitem decet.' (11) Paucos post dies ipse me Regulus conuenit in praetoris officio; illuc persecutus secretum petit; ait timere se ne animo meo penitus haereret, quod in centumuirali iudicio aliquando dixisset, cum responderet mihi et Satrio Rufo: 'Satrius Rufus, cui non est cum Cicerone aemulatio et qui contentus est eloquentia saeculi nostri'. (12) Respondi nunc me intellegere maligne dictum quia ipse confiteretur, ceterum potuisse honorificum existimari. 'Est enim' inquam 'mihi cum Cicerone aemulatio, nec sum contentus eloquentia saeculi nostri; (13) nam stultissimum credo ad imitandum non optima quaeque proponere. Sed tu qui huius iudicii meministi, cur illius oblitus es, in quo me interrogasti, quid de Metti Modesti pietate sentirem?' Expalluit notabiliter, quamuis palleat semper, et haesitabundus: 'Interrogaui non ut tibi nocerem, sed ut Modesto.' Vide hominis crudelitatem, qui se non dissimulet exsuli nocere uoluisse. (14) Subiunxit egregiam causam: 'Scripsit' inquit 'in epistula quadam, quae apud Domitianum recitata est: "Regulus, omnium bipedum nequissimus"'; quod quidem Modestus uerissime scripserat. (15) Hic fere nobis sermonis terminus; neque enim uolui progredi longius, ut mihi omnia libera seruarem dum Mauricus uenit. Nec me praeterit esse Regulum g-duskathaireton; est enim locuples factiosus, curatur a multis, timetur a pluribus, quod plerumque fortius amore est. (16) Potest tamen fieri ut haec concussa labantur; nam gratia malorum tam infida est quam ipsi. Verum, ut idem saepius dicam, exspecto Mauricum. Vir est grauis prudens, multis experimentis eruditus et qui futura possit ex praeteritis prouidere. Mihi et temptandi aliquid et quiescendi illo auctore ratio constabit. (17) Haec tibi scripsi, quia aequum erat te pro amore mutuo non solum omnia mea facta dictaque, uerum etiam consilia cognoscere. Vale. [1,6] C- PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S- (1) Ridebis, et licet rideas. Ego, ille quem nosti, apros tres et quidem pulcherrimos cepi. 'Ipse?' inquis. Ipse; non tamen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia sedebam; erat in proximo non uenabulum aut lancea, sed stilus et pugillares; meditabar aliquid enotabamque, ut si manus uacuas, plenas tamen ceras reportarem. (2) Non est quod contemnas hoc studendi genus; mirum est ut animus agitatione motuque corporis excitetur; iam undique siluae et solitudo ipsumque illud silentium quod uenationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. (3) Proinde cum uenabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras: experieris non Dianam magis montibus quam Mineruam inerrare. Vale. [1,7] C- PLINIUS OCTAVIO RUFO SUO S- (1) Vide in quo me fastigio collocaris, cum mihi idem potestatis idemque regni dederis quod Homerus Ioui Optimo Maximo: g-toh g-d' g-heteron g-men g-edohke g-patehr, g-heteron g-d' g-aneneusen.' (2) Nam ego quoque simili nutu ac renutu respondere uoto tuo possum. Etenim, sicut fas est mihi, praesertim te exigente, excusare Baeticis contra unum hominem aduocationem, ita nec fidei nostrae nec constantiae quam diligis conuenit, adesse contra prouinciam quam tot officiis, tot laboribus, tot etiam periculis meis aliquando deuinxerim. (3) Tenebo ergo hoc temperamentum, ut ex duobus, quorum alterutrum petis, eligam id potius, in quo non solum studio tuo uerum etiam iudicio satisfaciam. Neque enim tantopere mihi considerandum est, quid uir optimus in praesentia uelis, quam quid semper sis probaturus. (4) Me circa Idus Octobris spero Romae futurum, eademque haec praesentem quoque tua meaque fide Gallo confirmaturum; cui tamen iam nunc licet spondeas de animo meo g-eh, g-kai g-kuaneehsin g-ep' g-ophrusi g-neuse. (5) Cur enim non usquequaque Homericis uersibus agam tecum? quatenus tu me tuis agere non pateris, quorum tanta cupiditate ardeo, ut uidear mihi hac sola mercede posse corrumpi, ut uel contra Baeticos adsim. (6) Paene praeterii, quod minime praetereundum fuit, accepisse me careotas optimas, quae nunc cum ficis et boletis certandum habent. Vale. [1,8] C- PLINIUS POMPEIO SATURNINO SUO S- (1) Peropportune mihi redditae sunt litterae tuae quibus flagitabas, ut tibi aliquid ex scriptis meis mitterem, cum ego id ipsum destinassem. Addidisti ergo calcaria sponte currenti, pariterque et tibi ueniam recusandi laboris et mihi exigendi uerecundiam sustulisti. (2) Nam nec me timide uti decet eo quod oblatum est, nec te grauari quod depoposcisti. Non est tamen quod ab homine desidioso aliquid noui operis exspectes. Petiturus sum enim ut rursus uaces sermoni quem apud municipes meos habui bibliothecam dedicaturus. (3) Memini quidem te iam quaedam adnotasse, sed generaliter; ideo nunc rogo ut non tantum uniuersitati eius attendas, uerum etiam particulas qua soles lima persequaris. Erit enim et post emendationem liberum nobis uel publicare uel continere. (4) Quin immo fortasse hanc ipsam cunctationem nostram in alterutram sententiam emendationis ratio deducet, quae aut indignum editione dum saepius retractat inueniet, aut dignum dum id ipsum experitur efficiet. (5) Quamquam huius cunctationis meae causae non tam in scriptis quam in ipso materiae genere consistunt: est enim paulo quasi gloriosius et elatius. Onerabit hoc modestiam nostram, etiamsi stilus ipse pressus demissusque fuerit, propterea quod cogimur cum de munificentia parentum nostrorum tum de nostra disputare. (6) Anceps hic et lubricus locus est, etiam cum illi necessitas lenocinatur. Etenim si alienae quoque laudes parum aequis auribus accipi solent, quam difficile est obtinere, ne molesta uideatur oratio de se aut de suis disserentis! Nam cum ipsi honestati tum aliquanto magis gloriae eius praedicationique inuidemus, atque ea demum recte facta minus detorquemus et carpimus, quae in obscuritate et silentio reponuntur. (7) Qua ex causa saepe ipse mecum, nobisne tantum, quidquid est istud, composuisse an et aliis debeamus. Ut nobis, admonet illud, quod pleraque quae sunt agendae rei necessaria, eadem peracta nec utilitatem parem nec gratiam retinent. (8) Ac, ne longius exempla repetamus, quid utilius fuit quam munificentiae rationem etiam stilo prosequi? Per hoc enim assequebamur, primum ut honestis cogitationibus immoraremur, deinde ut pulchritudinem illarum longiore tractatu peruideremus, postremo ut subitae largitionis comitem paenitentiam caueremus. Nascebatur ex his exercitatio quaedam contemnendae pecuniae. (9) Nam cum omnes homines ad custodiam eius natura restrinxerit, nos contra multum ac diu pensitatus amor liberalitatis communibus auaritiae uinculis eximebat, tantoque laudabilior munificentia nostra fore uidebatur, quod ad illam non impetu quodam, sed consilio trahebamur. (10) Accedebat his causis, quod non ludos aut gladiatores sed annuos sumptus in alimenta ingenuorum pollicebamur. Oculorum porro et aurium uoluptates adeo non egent commendatione, ut non tam incitari debeant oratione quam reprimi; (11) ut uero aliquis libenter educationis taedium laboremque suscipiat, non praemiis modo uerum etiam exquisitis adhortationibus impetrandum est. (12) Nam si medici salubres sed uoluptate carentes cibos blandioribus alloquiis prosequuntur, quanto magis decuit publice consulentem utilissimum munus, sed non perinde populare, comitate orationis inducere? praesertim cum enitendum haberemus, ut quod parentibus dabatur et orbis probaretur, honoremque paucorum ceteri patienter et exspectarent et mererentur. (13) Sed ut tunc communibus magis commodis quam priuatae iactantiae studebamus, cum intentionem effectumque muneris nostri uellemus intellegi, ita nunc in ratione edendi ueremur, ne forte non aliorum utilitatibus sed propriae laudi seruisse uideamur. (14) Praeterea meminimus quanto maiore animo honestatis fructus in conscientia quam in fama reponatur. Sequi enim gloria, non appeti debet, nec, si casu aliquo non sequatur, idcirco quod gloriam meruit minus pulchrum est. (15) Ii uero, qui benefacta sua uerbis adornant, non ideo praedicare quia fecerint, sed ut praedicarent fecisse creduntur. Sic quod magnificum referente alio fuisset, ipso qui gesserat recensente uanescit; homines enim cum rem destruere non possunt, iactationem eius incessunt. Ita si silenda feceris, factum ipsum, si laudanda non sileas, ipse culparis. (16) Me uero peculiaris quaedam impedit ratio. Etenim hunc ipsum sermonem non apud populum, sed apud decuriones habui, nec in propatulo sed in curia. (17) Vereor ergo ut sit satis congruens, cum in dicendo assentationem uulgi acclamationemque defugerim, nunc eadem illa editione sectari, cumque plebem ipsam, cui consulebatur, limine curiae parietibusque discreuerim, ne quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, uelut obuia ostentatione conquirere. (18) Habes cunctationis meae causas; obsequar tamen consilio tuo, cuius mihi auctoritas pro ratione sufficiet. Vale. [1,9] C- PLINIUS MINICIO FUNDANO SUO S- (1) Mirum est quam singulis diebus in urbe ratio aut constet aut constare uideatur, pluribus iunctisque non constet. (2) Nam si quem interroges 'Hodie quid egisti?', respondeat: 'Officio togae uirilis interfui, sponsalia aut nuptias frequentaui, ille me ad signandum testamentum, ille in aduocationem, ille in consilium rogauit.' (3) Haec quo die feceris, necessaria, eadem, si cotidie fecisse te reputes, inania uidentur, multo magis cum secesseris. Tunc enim subit recordatio: 'Quot dies quam frigidis rebus absumpsi!' (4) Quod euenit mihi, postquam in Laurentino meo aut lego aliquid aut scribo aut etiam corpori uaco, cuius fulturis animus sustinetur. (5) Nihil audio quod audisse, nihil dico quod dixisse paeniteat; nemo apud me quemquam sinistris sermonibus carpit, neminem ipse reprehendo, nisi tamen me cum parum commode scribo; nulla spe nullo timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor: mecum tantum et cum libellis loquor. (6) O rectam sinceramque uitam! O dulce otium honestumque ac paene omni negotio pulchrius! O mare, o litus, uerum secretumque g-mouseion, quam multa inuenitis, quam multa dictatis! (7) Proinde tu quoque strepitum istum inanemque discursum et multum ineptos labores, ut primum fuerit occasio, relinque teque studiis uel otio trade. (8) Satius est enim, ut Atilius noster eruditissime simul et facetissime dixit, otiosum esse quam nihil agere. Vale. [1,10] C- PLINIUS ATTIO CLEMENTI SUO S- (1) Si quando urbs nostra liberalibus studiis floruit, nunc maxime floret. (2) Multa claraque exempla sunt; sufficeret unum, Euphrates philosophus. Hunc ego in Syria, cum adulescentulus militarem, penitus et domi inspexi, amarique ab eo laboraui, etsi non erat laborandum. Est enim obuius et expositus, plenusque humanitate quam praecipit. (3) Atque utinam sic ipse quam spem tunc ille de me concepit impleuerim, ut ille multum uirtutibus suis addidit! aut ego nunc illas magis miror quia magis intellego. (4) Quamquam ne nunc quidem satis intellego; ut enim de pictore scalptore fictore nisi artifex iudicare, ita nisi sapiens non potest perspicere sapientem. (5) Quantum tamen mihi cernere datur, multa in Euphrate sic eminent et elucent, ut mediocriter quoque doctos aduertant et afficiant. Disputat subtiliter grauiter ornate, frequenter etiam Platonicam illam sublimitatem et latitudinem effingit. Sermo est copiosus et uarius, dulcis in primis, et qui repugnantes quoque ducat impellat. (6) Ad hoc proceritas corporis, decora facies, demissus capillus, ingens et cana barba; quae licet fortuita et inania putentur, illi tamen plurimum uenerationis acquirunt. (7) Nullus horror in cultu, nulla tristitia, multum seueritatis; reuerearis occursum, non reformides. Vitae sanctitas summa; comitas par: insectatur uitia non homines, nec castigat errantes sed emendat. Sequaris monentem attentus et pendens, et persuaderi tibi etiam cum persuaserit cupias. (8) Iam uero liberi tres, duo mares, quos diligentissime instituit. Socer Pompeius Iulianus, cum cetera uita tum uel hoc uno magnus et clarus, quod ipse prouinciae princeps inter altissimas condiciones generum non honoribus principem, sed sapientia elegit. (9) Quamquam quid ego plura de uiro quo mihi frui non licet? An ut magis angar quod non licet? Nam distringor officio, ut maximo sic molestissimo: sedeo pro tribunali, subnoto libellos, conficio tabulas, scribo plurimas sed illitteratissimas litteras. (10) Soleo non numquam - nam id ipsum quando contingit! - de his occupationibus apud Euphraten queri. Ille me consolatur, affirmat etiam esse hanc philosophiae et quidem pulcherrimam partem, agere negotium publicum, cognoscere iudicare, promere et exercere iustitiam, quaeque ipsi doceant in usu habere. (11) Mihi tamen hoc unum non persuadet, satius esse ista facere quam cum illo dies totos audiendo discendoque consumere. Quo magis te cui uacat hortor, cum in urbem proxime ueneris - uenias autem ob hoc maturius -, illi te expoliendum limandumque permittas. (12) Neque enim ego ut multi inuideo aliis bono quo ipse careo, sed contra: sensum quendam uoluptatemque percipio, si ea quae mihi denegantur amicis uideo superesse. Vale. [1,11] C- PLINIUS FABIO IUSTO SUO S- (1) Olim mihi nullas epistulas mittis. Nihil est, inquis, quod scribam. At hoc ipsum scribe, nihil esse quod scribas, uel solum illud unde incipere priores solebant: 'Si uales, bene est; ego ualeo.' (2) Hoc mihi sufficit; est enim maximum. Ludere me putas? serio peto. Fac sciam quid agas, quod sine sollicitudine summa nescire non possum. Vale. [1,12] C- PLINIUS CALESTRIO TIRONI SUO S- (1) Iacturam grauissimam feci, si iactura dicenda est tanti uiri amissio. Decessit Corellius Rufus et quidem sponte, quod dolorem meum exulcerat. Est enim luctuosissimum genus mortis, quae non ex natura nec fatalis uidetur. (2) Nam utcumque in illis qui morbo finiuntur, magnum ex ipsa necessitate solacium est; in iis uero quos accersita mors aufert, hic insanabilis dolor est, quod creduntur potuisse diu uiuere. (3) Corellium quidem summa ratio, quae sapientibus pro necessitate est, ad hoc consilium compulit, quamquam plurimas uiuendi causas habentem, optimam conscientiam optimam famam, maximam auctoritatem, praeterea filiam uxorem nepotem sorores, interque tot pignora ueros amicos. (4) Sed tam longa, tam iniqua ualetudine conflictabatur, ut haec tanta pretia uiuendi mortis rationibus uincerentur. Tertio et tricensimo anno, ut ipsum audiebam, pedum dolore correptus est. Patrius hic illi; nam plerumque morbi quoque per successiones quasdam ut alia traduntur. (5) Hunc abstinentia sanctitate, quoad uiridis aetas, uicit et fregit; nouissime cum senectute ingrauescentem uiribus animi sustinebat, cum quidem incredibiles cruciatus et indignissima tormenta pateretur. (6) Iam enim dolor non pedibus solis ut prius insidebat, sed omnia membra peruagabatur. Veni ad eum Domitiani temporibus in suburbano iacentem. (7) Serui e cubiculo recesserunt - habebat hoc moris, quotiens intrasset fidelior amicus -; quin etiam uxor quamquam omnis secreti capacissima digrediebatur. (8) Circumtulit oculos et 'Cur' inquit 'me putas hos tantos dolores tam diu sustinere? - ut scilicet isti latroni uel uno die supersim.' Dedisses huic animo par corpus, fecisset quod optabat. Adfuit tamen deus uoto, cuius ille compos ut iam securus liberque moriturus, multa illa uitae sed minora retinacula abrupit. (9) Increuerat ualetudo, quam temperantia mitigare temptauit; perseuerantem constantia fugit. Iam dies alter tertius quartus: abstinebat cibo. Misit ad me uxor eius Hispulla communem amicum C- Geminium cum tristissimo nuntio, destinasse Corellium mori nec aut suis aut filiae precibus inflecti; solum superesse me, a quo reuocari posset ad uitam. (10) Cucurri. Perueneram in proximum, cum mihi ab eadem Hispulla Iulius Atticus nuntiat nihil iam ne me quidem impetraturum: tam obstinate magis ac magis induruisse. Dixerat sane medico admouenti cibum: g-Kekrika, quae uox quantum admirationis in animo meo tantum desiderii reliquit. (11) Cogito quo amico, quo uiro caream. Impleuit quidem annum septimum et sexagensimum, quae aetas etiam robustissimis satis longa est; scio. Euasit perpetuam ualetudinem; scio. Decessit superstitibus suis, florente re publica, quae illi omnibus carior erat; et hoc scio. (12) Ego tamen tamquam et iuuenis et firmissimi mortem doleo, doleo autem - licet me imbecillum putes - meo nomine. Amisi enim, amisi uitae meae testem rectorem magistrum. In summa dicam, quod recenti dolore contubernali meo Caluisio dixi: 'Vereor ne neglegentius uiuam.' (13) Proinde adhibe solacia mihi, non haec: 'Senex erat, infirmus erat' - haec enim noui -, sed noua aliqua, sed magna, quae audierim numquam, legerim numquam. Nam quae audiui quae legi sponte succurrunt, sed tanto dolore superantur. Vale. [1,13] C- PLINIUS SOSIO SENECIONI SUO S- (1) Magnum prouentum poetarum annus hic attulit: toto mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis. Iuuat me quod uigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur. (2) Plerique in stationibus sedent tempusque audiendi fabulis conterunt, ac subinde sibi nuntiari iubent, an iam recitator intrauerit, an dixerit praefationem, an e: magna parte euolucrit librum; tum demum ac tunc quoque Lente cunctanterque ueniunt, nec tamen permanent, sed ante finem recedunt, alii dissimulanter et furtim, alii simpliciter et libere. (3) At hercule memoria parentum Claudium Caesarem ferunt, cum in Palatio spatiaretur audissetque clamorem, causam requisisse, cumque dictum esset recitare Nonianum, subitum recitanti inopinatumque uenisse. (4) Nunc otiosissimus quisque multo ante rogatus et identidem admonitus aut non uenit aut, si uenit, queritur se diem - quia non perdidit - perdidisse. (5) Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum uel desidia uel superbia non retardat. Equidem prope nemini defui. Erant sane plerique amici; (6) neque enim est fere quisquam, qui studia, ut non simul et nos amet. His ex causis longius quam destinaueram tempus in urbe consumpsi. Possum iam repetere secessum et scribere aliquid, quod non recitem, ne uidear, quorum recitationibus adfui, non auditor fuisse sed creditor. Nam ut in ceteris rebus ita in audiendi officio perit gratia si reposcatur. Vale. [1,14] C- PLINIUS IUNIO MAURICO SUO S- (1) Petis ut fratris tui filiae prospiciam maritum; quod merito mihi potissimum iniungis. Scis enim quanto opere summum illum uirum suspexerim dilexerimque, quibus ille adulescentiam meam exhortationibus fouerit, quibus etiam laudibus ut laudandus uiderer effecerit. (2) Nihil est quod a te mandari mihi aut maius aut gratius, nihil quod honestius a me suscipi possit, quam ut eligam iuuenem, ex quo nasci nepotes Aruleno Rustico deceat. (3) Qui quidem diu quaerendus fuisset, nisi paratus et quasi prouisus esset Minicius Acilianus, qui me ut iuuenis iuuenem - est enim minor pauculis annis - familiarissime diligit, reueretur ut senem. (4) Nam ita formari a me et institui cupit, ut ego a uobis solebam. Patria est ei Brixia, ex illa nostra Italia quae multum adhuc uerecundiae frugalitatis, atque etiam rusticitatis antiquae, retinet ac seruat. (5) Pater Minicius Macrinus, equestris ordinis princeps, quia nihil altius uoluit; allectus enim a Diuo Vespasiano inter praetorios honestam quietem huic nostrae - ambitioni dicam an dignitati? - constantissime praetulit. (6) Habet auiam maternam Serranam Proculam e municipio Patauio. Nosti loci mores: Serrana tamen Patauinis quoque seueritatis exemplum est. Contigit et auunculus ei P- Acilius grauitate prudentia fide prope singulari. In summa nihil erit in domo tota, quod non tibi tamquam in tua placeat. (7) Aciliano uero ipsi plurimum uigoris industriae, quamquam in maxima uerecundia. Quaesturam tribunatum praeturam honestissime percucurrit, ac iam pro se tibi necessitatem ambiendi remisit. (8) Est illi facies liberalis, multo sanguine multo rubore suffusa, est ingenua totius corporis pulchritudo et quidam senatorius decor. Quae ego nequaquam arbitror neglegenda; debet enim hoc castitati puellarum quasi praemium dari. (9) Nescio an adiciam esse patri eius amplas facultates. Nam cum imaginor uos quibus quaerimus generum, silendum de facultatibus puto; cum publicos mores atque etiam leges ciuitatis intueor, quae uel in primis census hominum spectandos arbitrantur, ne id quidem praetereundum uidetur. Et sane de posteris et his pluribus cogitanti, hic quoque in condicionibus deligendis ponendus est calculus. (10) Tu fortasse me putes indulsisse amori meo, supraque ista quam res patitur sustulisse. At ego fide mea spondeo futurum ut omnia longe ampliora quam a me praedicantur inuenias. Diligo quidem adulescentem ardentissime sicut meretur; sed hoc ipsum amantis est, non onerare eum laudibus. Vale. [1,15] C- PLINIUS SEPTICIO CLARO SUO S- (1) Heus tu! Promittis ad cenam, nec uenis? Dicitur ius: ad assem impendium reddes, nec id modicum. (2) Paratae erant lactucae singulae, cochleae ternae, oua bina, halica cum mulso et niue - nam hanc quoque computabis, immo hanc in primis quae perit in ferculo -, oliuae betacei cucurbitae bulbi, alia mille non minus lauta. Audisses comoedos uel lectorem uel lyristen uel - quae mea liberalitas - omnes. (3) At tu apud nescio quem ostrea uuluas echinos Gaditanas maluisti. Dabis poenas, non dico quas. Dure fecisti: inuidisti, nescio an tibi, certe mihi, sed tamen et tibi. Quantum nos lusissemus risissemus studuissemus! (4) Potes apparatius cenare apud multos, nusquam hilarius simplicius incautius. In summa experire, et nisi postea te aliis potius excusaueris, mihi semper excusa. Vale. [1,16] C- PLINIUS ERUCIO SUO S- (1) Amabam Pompeium Saturninum - hunc dico nostrum - laudabamque eius ingenium, etiam antequam scirem, quam uarium quam flexibile quam multiplex esset; nunc uero totum me tenet habet possidet. (2) Audiui causas agentem acriter et ardenter, nec minus polite et ornate, siue meditata siue subita proferret. Adsunt aptae crebraeque sententiae, grauis et decora constructio, sonantia uerba et antiqua. Omnia haec mire placent cum impetu quodam et flumine peruehuntur, placent si retractentur. (3) Senties quod ego, cum orationes eius in manus sumpseris, quas facile cuilibet ueterum, quorum est aemulus, comparabis. (4) Idem tamen in historia magis satisfaciet uel breuitate uel luce uel suauitate uel splendore etiam et sublimitate narrandi. Nam in contionibus eadem quae in orationibus uis est, pressior tantum et circumscriptior et adductior. (5) Praeterea facit uersus, quales Catullus meus aut Caluus, re uera quales Catullus aut Caluus. Quantum illis leporis dulcedinis amaritudinis amoris! Inserit sane, sed data opera, mollibus leuibusque duriusculos quosdam; et hoc quasi Catullus aut Caluus. (6) Legit mihi nuper epistulas; uxoris esse dicebat. Plautum uel Terentium metro solutum legi credidi. Quae siue uxoris sunt ut affirmat, siue ipsius ut negat, pari gloria dignus, qui aut illa componat, aut uxorem quam uirginem accepit, tam doctam politamque reddiderit. (7) Est ergo mecum per diem totum; eundem antequam scribam, eundem cum scripsi, eundem etiam cum remittor, non tamquam eundem lego. (8) Quod te quoque ut facias et hortor et moneo; neque enim debet operibus eius obesse quod uiuit. An si inter eos quos numquam uidimus floruisset, non solum libros eius uerum etiam imagines conquireremus, eiusdem nunc honor praesentis et gratia quasi satietate languescit? (9) At hoc prauum malignumque est, non admirari hominem admiratione dignissimum, quia uidere alloqui audire complecti, nec laudare tantum uerum etiam amare contingit. Vale. [1,17] C- PLINIUS CORNELIO TITIANO SUO S- (1) Est adhuc curae hominibus fides et officium, sunt qui defunctorum quoque amicos agant. Titinius Capito ab imperatore nostro impetrauit, ut sibi liceret statuam L- Silani in foro ponere. (2) Pulchrum et magna laude dignum amicitia principis in hoc uti, quantumque gratia ualcas, aliorum honoribus experiri. (3) Est omnino Capitoni in usu claros uiros colere; mirum est qua religione quo studio imagines Brutorum Cassiorum Catonum domi ubi potest habeat. Idem clarissimi cuiusque uitam egregiis carminibus exornat. (4) Scias ipsum plurimis uirtutibus abundare, qui alienas sic amat. Redditus est Silano debitus honor, cuius immortalitati Capito prospexit pariter et suae. Neque enim magis decorum et insigne est statuam in foro populi Romani habere quam ponere. Vale. [1,18] C- PLINIUS SUETONIO TRANQUILLO SUO S- (1) Scribis te perterritum somnio uereri ne quid aduersi in; actione patiaris; rogas ut dilationem petam, et pauculos dies, certe proximum, excusem. Difficile est, sed experiar, g-Kai g-gar g-t' g-onar g-ek g-Dios g-estin. (2) Refert tamen, euentura soleas an contraria somniare. Mihi reputanti somnium meum istud, quod times tu, egregiam actionem portendere uidetur. (3) Susceperam causam Iuni Pastoris, cum mihi quiescenti uisa est socrus mea aduoluta genibus ne agerem obsecrare; et eram acturus adulescentulus adhuc, eram in quadruplici iudicio, eram contra potentissimos ciuitatis atque etiam Caesaris amicos, quae singula excutere mentem mihi post tam triste somnium poterant. (4) Egi tamen g-logisamenos illud g-Eis g-oiohnos g-aristos g- amunasthai g-peri g-patrehs. Nam mihi patria, et si quid carius patria, fides uidebatur. Prospere cessit, atque adeo illa actio mihi aures hominum, illa ianuam famae patefecit. (5) Proinde dispice an tu quoque sub hoc exemplo somnium istud in bonum uertas; aut si tutius putas illud cautissimi cuiusque praeceptum 'Quod dubites, ne feceris', id ipsum rescribe. (6) Ego aliquam stropham inueniam agamque causam tuam, ut istam agere tu eum uoles possis. Est enim sane alia ratio tua, alia mea fuit. Nam iudicium centumuirale differri nullo modo, istuc aegre quidem sed tamen potest. Vale. [1,19] C- PLINIUS ROMATIO FIRMO SUO S- (1) Municeps tu meus et condiscipulus et ab ineunte aetate contubernalis, pater tuus et matri et auunculo meo, mihi etiam quantum aetatis diuersitas passa est, familiaris: magnae et graues causae, cur suscipere augere dignitatem tuam debeam. (2) Esse autem tibi centum milium censum, satis indicat quod apud nos decurio es. Igitur ut te non decurione solum uerum etiam equite Romano perfruamur, offero tibi ad implendas equestres facultates trecenta milia nummum. (3) Te memorem huius muneris amicitiae nostrae diuturnitas spondet: ego ne illud quidem admoneo, quod admonere deberem, nisi scirem sponte facturum, ut dignitate a me data quam modestissime ut a me data utare. (4) Nam sollicitius custodiendus est honor, in quo etiam beneficium amici tuendum est. Vale. [1,20] C- PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S- (1) Frequens mihi disputatio est cum quodam docto homine et perito, cui nihil aeque in causis agendis ut breuitas placet. (2) Quam ego custodiendam esse confiteor, si causa permittat: alioqui praeuaricatio est transire dicenda, praeuaricatio etiam cursim et breuiter attingere quae sint inculcanda infigenda repetenda. (3) Nam plerisque longiore tractatu uis quaedam et pondus accedit, utque corpori ferrum, sic oratio animo non ictu magis quam mira imprimitur. (4) Hic ille mecum auctoritatibus agit ac mihi ex Graecis orationes Lysiae ostentat, ex nostris Gracchorum Catonisque, quorum sane plurimae sunt circumcisae et breues: ego Lysiae Demosthenen Aeschinen Hyperiden multosque praeterea, Gracchis et Catoni Pollionem Caesarem Caelium, in primis M- Tullium oppono, cuius oratio optima fertur esse quae maxima. Et hercule ut aliae bonae res ita bonus liber melior est quisque quo maior. (5) Vides ut statuas signa picturas, hominum denique multorumque animalium formas, arborum etiam, si modo sint decorae, nihil magis quam amplitudo commendet. Idem orationibus euenit; quin etiam uoluminibus ipsis auctoritatem quandam et pulchritudinem adicit magnitudo. (6) Haec ille multaque alia, quae a me in eandem sententiam solent dici, ut est in disputando incomprehensibilis et lubricus, ita eludit ut contendat hos ipsos, quorum orationibus nitar, pauciora dixisse quam ediderint. (7) Ego contra puto. Testes sunt multae multorum orationes et Ciceronis pro Murena pro Vareno, in quibus breuis et nuda quasi subscriptio quorundam criminum solis titulis indicatur. Ex his apparet illum permulta dixisse, cum ederet omisisse. (8) Idem pro Cluentio ait se totam causam uetere instituto solum perorasse, et pro C- Cornelio quadriduo egisse, ne dubitare possimus, quae per plures dies - ut necesse erat - latius dixerit, postea recisa ac repurgata in unum librum grandem quidem unum tamen coartasse. (9) At aliud est actio bona, aliud oratio. Scio nonnullis ita uideri, sed ego - forsitan fallar - persuasum habeo posse fieri ut sit actio bona quae non sit bona oratio, non posse non bonam actionem esse quae sit bona oratio. Est enim oratio actionis exemplar et quasi 'archetypon'. (10) Ideo in optima quaque mille figuras extemporales inuenimus, in iis etiam quas tantum editas scimus, ut in Verrem: 'artificem quem? quemnam? recte admones; Polyclitum esse dicebant.' Sequitur ergo ut actio sit absolutissima, quae maxime orationis similitudinem expresserit, si modo iustum et debitum tempus accipiat; quod si negetur, nulla oratoris maxima iudicis culpa est. (11) Adsunt huic opinioni meae leges, quae longissima tempora largiuntur nec breuitatem dicentibus sed copiam - hoc est diligentiam - suadent; quam praestare nisi in angustissimis causis non potest breuitas. (12) Adiciam quod me docuit usus, magister egregius. Frequenter egi, frequenter iudicaui, frequenter in consilio fui: aliud alios mouet, ac plerumque paruae res maximas trahunt. Varia sunt hominum iudicia, uariae uoluntates. Inde qui eandem causam simul audierunt, saepe diuersum, interdum idem sed ex diuersis animi motibus sentiunt. (13) Praeterea suae quisque inuentioni fauet, et quasi fortissimum amplectitur, cum ab alio dictum est quod ipse praeuidit. Omnibus ergo dandum est aliquid quod teneant, quod agnoscant. (14) Dixit aliquando mihi Regulus, cum simul adessemus: 'Tu omnia quae sunt in causa putas exsequenda; ego iugulum statim uideo, hunc premo.' Premit sane quod elegit, sed in eligendo frequenter errat. (15) Respondi posse fieri, ut genu esset aut talus, ubi ille iugulum putaret. At ego, inquam, qui iugulum perspicere non possum, omnia pertempto, omnia experior, g-panta denique g-lithon g-kinoh; (16) utque in cultura agri non uineas tantum, uerum etiam arbusta, nec arbusta tantum uerum etiam campos curo et exerceo, utque in ipsis campis non far aut siliginem solam, sed hordeum fabam ceteraque legumina sero, sic in actione plura quasi semina latius spargo, ut quae prouenerint colligam. (17) Neque enim minus imperspicua incerta fallacia sunt iudicum ingenia quam tempestatum terrarumque. Nec me praeterit summum oratorem Periclen sic a comico Eupolide laudari: g-Pros g-de g-g' g-autou g-toh g-tachei g-peithoh g-tis g-epekathehto g-toisi g-cheilesin. g-Houtohs g-ekehlei, g-kai g-monos g-tohn g-rehtorohn g-To g-kentron g-egkateleipe g-tois g-akroohmenois. (18) Verum huic ipsi Pericli nec illa g-peithoh nec illud g-ekehlei breuitate uel uelocitate uel utraque - differunt enim - sine facultate summa contigisset. Nam delectare persuadere copiam dicendi spatiumque desiderat, relinquere uero aculeum in audientium animis is demum potest qui non pungit sed infigit. (19) Adde quae de eodem Pericle comicus alter: g-ehstrapt', g-ebronta, g-xunekuka g-tehn g- tehn g-Hellada. Non enim amputata oratio et abscisa, sed lata et magnifica et excelsa tonat fulgurat, omnia denique perturbat ac miscet. (20) 'Optimus tamen modus est': quis negat? sed non minus non seruat modum qui infra rem quam qui supra, qui astrictius quam qui effusius dicit. (21) Itaque audis frequenter ut illud: 'immodice et redundanter', ita hoc: 'ieiune et infirme'. Alius excessisse materiam, alius dicitur non implesse. Aeque uterque, sed ille imbecillitate hic uiribus peccat; quod certe etsi non limatioris, maioris tamen ingeni uitium est. (22) Nec uero cum haec dico illum Homericum g-ametroepeh probo, sed hunc: g-kai g-epea g-niphadessin g-eoikota g-cheimeriehsin. Non quia non et ille mihi ualdissime placeat: g-Paura g-men, g-alla g-mala g-ligeohs. Si tamen detur electio, illam orationem similem niuibus hibernis, id est crebram et assiduam sed et largam, postremo diuinam et caelestem uolo. (23) 'At est gratior multis actio breuis.' Est, sed inertibus quorum delicias desidiamque quasi iudicium respicere ridiculum est. Nam si hos in consilio habeas, non solum satius breuiter dicere, sed omnino non dicere. (24) Haec est adhuc sententia mea, quam mutabo si dissenseris tu; sed plane cur dissentias explices rogo. Quamuis enim cedere auctoritati tuae debeam, rectius tamen arbitror in tanta re ratione quam auctoritate superari. (25) Proinde, si non errare uideor, id ipsum quam uoles breui epistula, sed tamen scribe - confirmabis enim iudicium meum -; si erraro, longissimam para. Num corrupi te, qui tibi si mihi accederes breuis epistulae necessitatem, si dissentires longissimae imposui? Vale. [1,21] C- PLINIUS PLINIO PATERNO SUO S- (1) Ut animi tui iudicio sic oculorum plurimum tribuo, non quia multum - ne tibi placeas - sed quia tantum quantum ego sapis; quamquam hoc quoque multum est. (2) Omissis iocis credo decentes esse seruos, qui sunt empti mihi ex consilio tuo. Superest ut frugi sint, quod de uenalibus melius auribus quam oculis iudicatur. Vale. [1,22] C- PLINIUS CATILIO SEVERO SUO S- (1) Diu iam in urbe haereo et quidem attonitus. Perturbat me longa et pertinax ualetudo Titi Aristonis, quem singulariter et miror et diligo. Nihil est enim illo grauius sanctius doctius, ut mihi non unus homo sed litterae ipsae omnesque bonae artes in uno homine summum periculum adire uideantur. (2) Quam peritus ille et priuati iuris et publici! quantum rerum, quantum exemplorum, quantum antiquitatis tenet! Nihil est quod discere uelis quod ille docere non possit; mihi certe quotiens aliquid abditum quaero, ille thesaurus est. (3) Iam quanta sermonibus eius fides, quanta auctoritas, quam pressa et decora cunctatio! quid est quod non statim sciat? Et tamen plerumque haesitat dubitat, diuersitate rationum, quas acri magnoque iudicio ab origine causisque primis repetit discernit expendit. (4) Ad hoc quam parcus in uictu, quam modicus in cultu! Soleo ipsum cubiculum illius ipsumque lectum ut imaginem quandam priscae frugalitatis adspicere. (5) Ornat haec magnitudo animi, quae nihil ad ostentationem, omnia ad conscientiam refert recteque facti non ex populi sermone mercedem, sed ex facto petit. (6) In summa non facile quemquam ex istis qui sapientiae studium habitu corporis praeferunt, huic uiro comparabis. Non quidem gymnasia sectatur aut porticus, nec disputationibus longis aliorum otium suumque delectat, sed in toga negotiisque uersatur, multos aduocatione plures consilio iuuat. (7) Nemini tamen istorum castitate pietate, iustitia, fortitudine etiam primo loco cesserit. Mirareris si interesses, qua patientia hanc ipsam ualetudinem toleret, ut dolori resistat, ut sitim differat, ut incredibilem febrium ardorem immotus opertusque transmittat. (8) Nuper me paucosque mecum, quos maxime diligit, aduocauit rogauitque, ut medicos consuleremus de summa ualetudinis, ut si esset insuperabilis sponte exiret e uita; si tantum difficilis et longa, resisteret maneretque: (9) dandum enim precibus uxoris, dandum filiae lacrimis, dandum etiam nobis amicis, ne spes nostras, si modo non essent inanes, uoluntaria morte desereret. (10) Id ego arduum in primis et praecipua laude dignum puto. Nam impetu quodam et instinctu procurrere ad mortem commune cum multis, deliberare uero et causas eius expendere, utque suaserit ratio, uitae mortisque consilium uel suscipere uel ponere ingentis est animi. (11) Et medici quidem secunda nobis pollicentur: superest ut promissis deus adnuat tandemque me hac sollicitudine exsoluat; qua liberatus Laurentinum meum, hoc est libellos et pugillares, studiosumque otium repetam. Nunc enim nihil legere, nihil scribere aut assidenti uacat aut anxio libet. (12) Habes quid timeam, quid optem, quid etiam in posterum destinem: tu quid egeris, quid agas, quid uelis agere inuicem nobis, sed laetioribus epistulis scribe. Erit confusioni meae non mediocre solacium, si tu nihil quereris. Vale. [1,23] C- PLINIUS POMPEIO FALCONI SUO S- (1) Consulis an existimem te in tribunatu causas agere debere. Plurimum refert, quid esse tribunatum putes, inanem umbram et sine honore nomen an potestatem sacrosanctam, et quam in ordinem cogi ut a nullo ita ne a se quidem deceat. (2) Ipse cum tribunus essem, errauerim fortasse qui me esse aliquid putaui, sed tamquam essem abstinui causis agendis: primum quod deforme arbitrabar, cui assurge cui loco cedere omnes oporteret, hunc omnibus sedentibus stare, et qui iubere posset tacere quemcumque, huic silentium clepsydra indici, et quem interfari nefas esset, hunc etiam conuicia audire et si inulta pateretur inertem, si ulcisceretur insolentem uideri. (3) Erat hic quoque aestus ante oculos, si forte me appellasset uel ille cui adessem, uel ille quem contra, intercederem et auxilium ferrem an quiescerem sileremque, et quasi eiurato magistratu priuatum ipse me facerem. (4) His rationibus motus malui me tribunum omnibus exhibere quam paucis aduocatum. (5) Sed tu - iterum dicam - plurimum interest quid esse tribunatum putes, quam personam tibi imponas; quae sapienti uiro ita aptanda est ut perferatur. Vale. [1,24] C- PLINIUS BAEBIO HISPANO SUO S- (1) Tranquillus contubernalis meus uult emere agellum, quem uenditare amicus tuus dicitur. (2) Rogo cures, quanti aequum est emat; ita enim delectabit emisse. Nam mala emptio semper ingrata, eo maxime quod exprobrare stultitiam domino uidetur. (3) In hoc autem agello, si modo arriserit pretium, Tranquilli mei stomachum multa sollicitant, uicinitas urbis, opportunitas uiae, mediocritas uillae, modus ruris, qui auocet magis quam distringat. (4) Scholasticis porro dominis, ut hic est, sufficit abunde tantum soli, ut releuare caput, reficere oculos, reptare per limitem unamque semitam terere omnesque uiteculas suas nosse et numerare arbusculas possint. Haec tibi exposui, quo magis scires, quantum esset ille mihi ego tibi debiturus, si praediolum istud, quod commendatur his dotibus, tam salubriter emerit ut paenitentiae locum non relinquat. Vale.