[0] PANEGYRICUS. [1] I. Bene ac sapienter, Patres Conscripti, maiores instituerunt, ut rerum agendarum, ita dicendi initium a precationibus capere: quod nihil rite, nihilque prouidenter homines, sine deorum immortalium ope, consilio, honore, auspicarentur. Qui mos cui potius, quam consuli, aut quando magis usurpandus colendusque est, quam quum imperio senatus, auctoritate reipublicae, ad agendas optimo principi gratias excitamur? Quod enim praestabilius est aut pulchrius munus deorum, quam castus et sanctus et diis simillimus princeps? Ac si adhuc dubium fuisset, forte casuque rectores terris, an aliquo numine darentur: principem tamen nostrum liqueret diuinitus constitutum. Non enim occulta potestate fatorum, sed ab Ioue ipso coram ac palam repertus, electus est: quippe inter aras et altaria, eodemque loci, quem deus ille tam manifestus ac praesens, quam caelum ac sidera, insedit. Quo magis aptum piumque est, te, Iupiter optime maxime, antea conditiorem, nunc conseruatorem imperii nostri, precari, ut mihi digna consule, digna senatu, digna principe contingat oratio: utque omnibus, quae dicentur a me, libertas, fides, ueritas constet: tantumque a specie adulationis absit gratiarum actio mea, quantum abest a necessitate. [2] II. Equidem non Consuli modo, sed omnibus ciuibus enitendum reor, ne quid de Principe nostro ita dicant, ut idem illud de alio dici potuisse uideatur. Quare abeant ac recedant uoces illae, quas metus exprimebat: nihil, quale ante, dicamus; nihil enim, quale antea, patimur: nec eadem de principe [palam], quae prius, praedicemus; neque enim eadem secreto loquimur, quae prius. Discernatur orationibus nostris diuersitas temporum, et ex ipso genere gratiarum agendarum intelligatur, cui, quando sint actae. Nusquam ut deo, nusquam ut numini blandiamur: non enim de tyranno, sed de ciue; non de domino, sed de parente loquimur. Unum ille se ex nobis, et hoc magis excellit atque eminet, quod unum ex nobis putat; nec minus hominem se, quam hominibus praeesse meminit. Intelligamus ergo bona nostra, dignosque nos illis usu probemus, atque identidem cogitemus, quam sit indignum, si maius principibus praestemus obsequium, qui seruitute ciuium, quam qui libertate laetantur. Et populus quidem Romanus dilectum principum seruat, quantoque paullo ante concentu formosum alium, hunc fortissimum personat; quibusque aliquando clamoribus gestum alterius et uocem, huius pietatem, abstinentiam, mansuetudinem laudat. Quid nos ipsi? diuinitatem principis nostri, an humanitatem, temperantiam, facilitatem, ut amor et gaudium tulit, celebrare uniuersi solemus? Iam quid tam ciuile, tam senatorium, quam illud additum a nobis OPTIMI cognomen? quod peculiare huius et proprium arrogantia priorum principum fecit. Enimuero quam commune, quam ex aequo, quod FELICES NOS, FELICEM ILLUM praedicamus? alternisque uotis, HAEC FACIAT, HAEC AUDIAT, quasi non dicturi, nisi fecerit, comprecamur? Ad quas ille uoces lacrymis etiam ac multo pudore suffunditur. Agnoscit enim sentitque, sibi, non principi, dici. [3] III. Igitur quod temperamentum omnes in illo subito pietatis calore seruauimus, hoc singuli quoque meditatique teneamus; sciamusque, nullum esse neque sincerius, neque acceptius genus gratiarum, quam quod illas acclamationes aemuletur, quae fingendi non habent tempus. Quantum ad me attinet, laborabo, ut orationem meam ad modestiam Principis moderationemque submittam, nec minus considerabo, quid aures eius pati possint, quam quid uirtutibus debeatur. Magna et inusitata Principis gloria, cui gratias acturus, non tam uereor, ne me in laudibus suis parcum, quam ne nimium putet. Haec me cura, haec difficultas sola circumstat: nam merenti gratias agere facile est, Patres Conscripti. Non enim periculum est, ne, quum loquar de humanitate, exprobrari sibi superbiam credat; quum de frugalitate, luxuriam; quum de clementia, crudelitatem; quum de liberalitate, auaritiam; quum de benignitate, liuorem; quum de continentia, libidinem; quum de labore, inertiam; quum de fortitudine, timorem. Ac ne illud quidem uereor, ne gratus ingratusue uidear, prout satis aut parum dixero. Animaduerto enim, etiam deos ipsos non tam accuratis adorantium precibus, quam innocentia et sanctitate, laetari; gratioremque existimari, qui delubris eorum puram castamquem mentem, quam qui meditatum carmen intulerit. [4] IV. Sed parendum est Senatusconsulto, quo ex utilitate publica placuit, ut Consulis uoce, sub titulo gratiarum agendarum, boni principes, quae facerent, recognoscerent; mali, quae facere deberent. Id nunc eo magis solemne ac necessarium est, quod parens noster priuatas gratiarum actiones cohibet et comprimit, intercessurus etiam publicis, si permitteret sibi uetare, quod Senatus iuberet. Utrumque, Caesar Auguste, moderate, et quod alibi tibi gratias agi non sinis, et quod hic sinis. Non enim a te ipso tibi honor iste, sed agentibus habetur. Cedis affectibus nostris, nec nobis munera tua praedicare, sed audire tibi necesse est. Saepe ego mecum, Patres Conscripti, tacitus agitaui, qualem quantumque esse oporteret, cuius ditione nutuque maria, terrae, pax, bella regerentur: quum interea fingenti formantique mihi principem, quem aequata diis immortalibus potestas deceret, nunquam uoto saltem concipere succurrit similem huic, quem uidemus. Enituit aliquis in bello, sed obsoleuit in pace: alium toga, sed non et arma honestarunt: reuerentiam ille terrore, alius amorem humanitate captauit: ille quaesitam domi gloriam in publico, hic in publico partam domi perdidit. Postremo adhuc nemo exstitit, cuius uirtutes nullo uitiorum confinio laederentur. At Principi nostro quanta concordia, quantusque concentus omnium laudum omnisque gloriae contigit! Ut nihil seueritati eius hilaritate, nihil grauitati simplicitate, nihil maiestati humanitate detrahitur! Iam firmitas, iam proceritas corporis, iam honor capitis, et dignitas oris, ad hoc aetatis indeflexa maturitas, nec sine quodam munere deum festinatis senectutis insignibus ad augendam maiestatem ornata caesaries, nonne longe lateque principem ostentant? [5] V. Talem esse oportuit, quem non bella ciuilia nec armis oppressa respublica, sed pax, et adoptio, et tandem exorata terris numina, dedissent. An fas erat, nihil differre inter imperatorem, quem homines, et quem dii fecissent? quorum quidem in te, Caesar Auguste, iudicium et fauor, tunc statim, quum ad exercitum proficiscereris, et quidem inusitato indicio enituit. Nam ceteros principes aut largus cruor hostiarum, aut sinister uolatus auium consulentibus nuntiauit: tibi ascendenti de more Capitolium, quamquam non id agentium ciuium clamor, ut iam principi, occurrit. Siquidem omnis turba, quae limen insederat, ad ingressum tuum foribus reclusis, illa quidem ut tunc arbitrabatur, deum, ceterum, ut docuit euentus, te consalutauit imperatorem. Nec aliter a cunctis omne acceptum est. Nam ipse intelligere nolebas: recusabas enim imperare, recusabas; quod bene erat imperaturi. Igitur cogendus fuisti. Cogi porro non poteras, nisi periculo patriae, et nutatione reipublicae. Obstinatum enim tibi non suscipere imperium, nisi seruandum fuisset. Quare ego illum ipsum furorem motumque castrensem reor exstitisse, quia magna ui magnoque terrore modestia tua uincenda erat. Ac sicut maris coelique temperiem turbines tempestatesque commendant; ita ad augendam pacis tuae gratiam illum tumultum praecessisse crediderim. Habet has uices conditio mortalium, ut aduersa ex secundis, ex aduersis secunda nascantur. Occultat utrorumque semina deus, et plerumque bonorum malorumque caussae sub diuersa specie latent. [6] VI. Magnum quidem illud seculo dedecus, magnum reipublicae uulnus impressum est. Imperator, et parens generis humani, obsessus, captus, inclusus: ablata mitissimo seni seruandorum hominum potestas; ereptumque principi illud in principatu beatissimum, quod nihil cogitur. Si tamen haec sola erat ratio, quae te publicae salutis gubernaculis admoueret; prope est ut exclamem, tanti fuisse. Corrupta est disciplina castrorum, ut tu corrector emendatorque contingeres: inductum pessimum exemplum, ut optimum opponeretur: postremo coactus princeps, quos nollet, occidere, ut daret principem, qui cogi non posset. Olim tu quidem adoptari merebare; sed nescissemus, quantum tibi deberet imperium, si ante adoptatus esses. Exspectatum est tempus, in quo liqueret, non tam accepisse te beneficium, quam dedisse. Confugit in sinum tuum concussa respublica, ruensque imperium super imperatorem imperatoris tibi uoce delatum est. Imploratus adoptione, et accitus es, ut olim duces magni a peregrinis externisque bellis ad opem patriae ferendam reuocari solebant. Ita filius ac parens uno eodemque momento rem maximam inuicem praestitistis: ille tibi imperium dedit, tu illi reddidisti. Solus ergo ad hoc aeui pro munere tanto paria accipiendo fecisti, immo ultro dantem obligasti: communicato enim imperio, solicitior tu, ille securior factus est. [7] VII. O nouum atque inauditum ad principatum iter! Non te propria cupiditas, proprius metus; sed aliena utilitas, alienus timor principem fecit. Videaris licet quod est amplissimum consequutus inter homines; felicius tamen erat illud, quod reliquisti: sub bono principe priuatus esse desiisti. Assumptus es in laborum curarumque consortium, nec te laeta et prospera stationis istius, sed aspera et dura ad capessendam eam compulerunt. Suscepisti imperium, postquam alium suscepti poenitebat. Nulla adoptati cum eo, qui adoptabat, cognatio, nulla necessitudo, nisi quod uterque optimus erat, dignusque alter eligi, alter eligere. Itaque adoptatus es, non, ut prius alius atque alius, in uxoris gratiam. Adsciuit enim te filium non uitricus, sed princeps, eodemque animo diuus Nerua pater tuus factus est, quo erat omnium. Nec decet aliter filium adsumi, si adsumatur a principe. An Senatum Populumque Romanum, exercitus, prouincias, socios transmissurus uni, successorem e sinu uxoris accipias? summaeque potestatis heredem tantum intra domum tuam quaeras? non per totam ciuitatem circumferas oculos? et hunc tibi proximum, hunc coniunctissimum existimes, quem optimum, quem diis simillimum inueneris? Imperaturus omnibus, eligi debet ex omnibus. Non enim seruulis tuis dominum, ut possis esse contentus quasi necessario herede, sed principem ciuibus daturus es imperator. Superbum istud et regium, nisi adoptes eum, quem constet imperaturum fuisse, etiamsi non adoptasses. Fecit hoc Nerua, nihil interesse arbitratus, genueris an elegeris, si perinde sine iudicio adoptentur liberi, ac nascuntur: nisi tamen quod aequiore animo ferunt homines, quem princeps parum feliciter genuit, quam quem male elegit. [8] VIII. Sedulo ergo uitauit hunc casum, nec iudicia hominum, sed deorum etiam in consilium assumsit. Itaque non tua in cubiculo, sed in templo; nec ante genialem torum, sed ante puluinar Iouis optimi maximi, adoptio peracta est: qua tandem non seruitus nostra, sed libertas et salus et securitas fundabatur. Sibi enim dii gloriam illam uindicauerunt: horum opus, horum illud imperium; Nerua tantum minister fuit: teque qui adoptaret, tam paruit, quam tu, qui adoptabaris. Allata erat ex Pannonia laurea, id agentibus diis, ut inuicti imperatoris exortum uictoriae insigne decoraret. Hanc Imperator Nerua in gremio Iouis collocarat: quum repente solito maior et augustior, aduocata hominum concione deorumque, te filium sibi, hoc est, unicum auxilium fessis rebus adsumsit. Inde quasi deposito imperio, qua securitate, qua gloria laetus (nam quantulum refert, deponas, an partiaris imperium, nisi quod difficilius hoc est?) non secus ac praesenti tibi innixus, tuis humeris se patriamque sustentans, tua iuuenta, tuo robore inualuit! Statim consedit omnis tumultus. Non adoptionis opus istud fuit, sed adoptati: atque adeo temere fecerat Nerua, si adoptasset alium. Oblitine sumus, ut nuper post adoptionem non desierit seditio, sed coeperit? Irritamentum istud irarum et fax tumultus fuisset, nisi incidisset in te. An dubium est, ut dare posset imperium imperator, qui reuerentiam amiserat, auctoritate eius effectum esse, cui dabatur? Simul filius, simul Caesar, mox Imperator, et consors Tribuniciae potestatis, et omnia pariter, et statim factus es: quae proxime parens uerus tantum in alterum filium contulit. [9] IX. Magnum hoc tuae moderationis indicium, quod non solum successor imperii, sed particeps etiam sociusque placuisti. Nam successor, etiamsi nolis, habendus est: non est habendus socius, nisi uelis. Credentne posteri, patricio et consulari et triumphali patre genitum, quum fortissimum, amplissimum, amantissimum sui exercitum regeret, imperatorem non ab exercitu factum? eidem, quum Germaniae praesideret, Germanici nomen hinc missum? nihil ipsum, ut imperator fieret agitasse? nihil fecisse, nisi quod meruit et paruit? Paruisti enim, Caesar, et ad principatum obsequio peruenisti, nihilque magis a te subiecti animi factum est, quam quod imperare coepisti. Iam Caesar, iam imperator, iam Germanicus, absens et ignarus, et post tanta nomina, quantum ad te pertinet, priuatus. Magnum uideretur, si dicerem, Nescisti te imperatorem futurum: eras imperator, et esse te nesciebas. Ut uero ad te fortunae tuae nuntius uenit, malebas quidem hoc esse, quod fueras, sed non erat liberum. Annon obsequereris principi ciuis, legatus imperatori, filius patri? Ubi deinde disciplina? ubi mos a maioribus traditus, quodcunque imperator munus iniungeret, aequo animo paratoque subeundi? Quid enim, si prouincias ex prouinciis, ex bellis bella mandaret? Eodem illum uti iure posse putes, quum ad imperium reuocet, quo sit usus, quum ad exercitum miserit; nihilque interesse, ire legatum, an redire principem iubeat, nisi quod maior sit obsequii gloria in eo, quod quis minus uelit. [10] X. Augebat auctoritatem iubentis in summum discrimen auctoritas eius adducta: utque magis parendum imperanti putares, efficiebatur eo, quod ab aliis minus parebatur. Ad hoc audiebas Senatus Populique consensum. Non unius Neruae iudicium illud, illa electio fuit. Nam qui ubique sunt homines, hoc idem uotis expetebant; ille tantum iure principis occupauit, primusque fecit, quod omnes facturi erant. Nec Hercule tantopere cunctis factum placeret, nisi placuisset, antequam fieret. At quo, dii boni, temperamento potestatem tuam fortunamque moderatus es! Imperator titulis et imaginibus et signis, ceterum modestia, labore, uigilantia dux et legatus et miles, quum iam tua uexilla, tuas aquilas magno gradu anteires, neque aliud tibi ex illa adoptione, quam filii pietatem, filii obsequium adsereres, longamque huic nomini aetatem, longamque gloriam precarere. Te prouidentia deorum primum in locum prouexerat; tu adhuc in secundo resistere atque etiam senescere optabas: priuatus tibi uidebaris, quamdiu imperator et alius esset. Audita sunt uota tua, sed in quantum optimo illi et sanctissimo seni utile fuit, quem dii coelo uindicauerunt, ne quid post illud diuinum et immortale factum mortale faceret. Deberi quippe maximo operi hanc uenerationem, ut nouissimum esset, auctoremque eius statim consecrandum, ut quandoque inter posteros quaereretur, an illud iam deus fecisset. Ita ille nullo magis nomine publicus parens, quam quia tuus. Ingens gloria, ingensque fama, quum abunde expertus esset, quam bene humeris tuis sederet imperium, tibi terras, te terris reliquit; eo ipso carus omnibus ac desiderandus, quod prospexerat, ne desideraretur. [11] XI. Quem tu lacrymis primum, ita ut filium decuit, mox templis honestasti, non imitatus illos, qui hoc idem, sed alia mente, fecerunt. Dicauit coelo Tiberius Augustum, sed ut maiestatis crimen induceret: Claudium Nero, sed ut irrideret: Vespasianum Titus, Domitianus Titum: sed ille, ut dei filius, hic, ut frater uideretur. Tu sideribus patrem intulisti, non ad metum ciuium, non in contumeliam numinum, non in honorem tuum, sed quia deum credis. Minus est hoc, quum fit ab his, qui et sese deos putant. Sed licet illum aris, puluinaribus, flamine colas; non alio magis tamen deum et facis et probas, quam quod ipse talis es. In principe enim, qui electo successore fato concessit, una itemque certissima diuinitatis fides est bonus successor. Num ergo tibi ex immortalitate patris aliquid arrogantiae accessit? num hos proximos diuinitate parentum desides ac superbos potius, quam illos ueteres et antiquos aemularis? qui hoc ipsum imperium peperere, quod modo hostes inuaserant contemserantque; quoniam imperatoris pulsi fugatique non aliud maius habebatur indicium, quam si triumpharetur. Ergo sustulerant animos, et iugum excusserant: nec iam nobiscum de sua libertate, sed de nostra seruitute, certabant: ac ne inducias quidem, nisi aequis conditionibus inibant, legesque ut acciperent, dabant. [12] XII. At nunc rediit omnibus terror et metus, et uotum imperata faciendi. Vident enim Romanum ducem, unum ex illis ueteribus et priscis; quibus imperatorium nomen addebant contecti caedibus campi et infecta uictoriis maria. Accipimus obsides ergo, non emimus: nec ingentibus damnis immensisque muneribus paciscimur, ut uicerimus. Rogant, supplicant; largimur, negamus, utrumque ex imperii maiestate: agunt gratias, qui impetrauerunt; non audent queri, quibus negatum est. An audeant, qui sciant, te adsedisse ferocissimis populis eo ipso tempore, quod amicissimum illis, difficillimum nobis: quum Danubius ripas gelu iungit, duratusque glacie ingentia tergo bella transportat: quum ferae gentes non telis magis, quam suo coelo, suo sidere armantur? Sed ubi in proximo tu, non secus ac si mutatae temporum uices essent, illi quidem latibulis suis clausi tenebantur; nostra agmina percursare ripas, et aliena occasione, si permitteres, uti, ultroque hiemem suam barbaris inferre, gaudebant. [13] XIII. Haec tibi apud hostes ueneratio: quid apud milites? Quam admirationem quemadmodum comparasti? quum tecum inediam, tecum ferrent sitim; quum in illa meditatione campestri militaribus turmis imperatorium puluerem sudoremque misceres, nihil a ceteris, nisi robore ac praestantia differens; quum libero Marte nunc cominus tela uibrares, nunc uibrata susciperes, alacer uirtute militum et laetus, quoties aut cassidi tuae aut clypeo grauior ictus incideret; (laudabas quippe ferientes, hortabarisque, ut auderent: et audebant iam:) quum spectator moderatorque ineuntium certamina uirorum, arma componeres, tela tentares, ac si quid durius accipienti uideretur, ipse uibrares. Quid quum solatium fessis, aegris opem ferres? Non tibi moris tua inire tentoria, nisi commilitonum ante lustrasses; nec requiem corpori, nisi post omnes, dare. Hac mihi admiratione dignus imperator non uideretur, si inter Fabricios, et Scipiones, et Camillos talis esset. Tunc enim illum imitationis ardor, semperque melior aliquis accenderet. Postquam uero studium armorum a manibus ad oculos, ad uoluptatem a labore translatum est; postquam exercitationibus nostris non ueteranorum aliquis, cui decus muralis aut ciuica, sed Graeculus magister assistit: quam magnum est, [unum] ex omnibus patrio more, patria uirtute laetari, et sine aemulo ac sine exemplo secum certare, secum contendere, ac sicut imperat solus, solum ita esse, qui debeat imperare! [14] XIV. Nonne incunabula haec tibi, Caesar, et rudimenta, quum puer admodum Parthica lauro gloriam patris augeres, nomenque Germanici iam tum mererere, quum ferociam superbiamque barbarorum ex proximo auditus magno terrore cohiberes, Rhenumque et Euphratem admirationis tuae fama coniungeres? quum orbem terrarum non pedibus magis, quam laudibus peragrares? apud eos semper maior et clarior, quibus postea contigisses. Et necdum imperator, necdum dei filius eras. Germaniam quidem quum plurimae gentes, ac prope infinita uastitas interiacentis soli, tum Pyrenaeus, Alpes, immensique alii montes, nisi his comparentur, muniunt dirimuntque. Per hoc omne spatium quum legiones duceres, seu potius (tanta uelocitas erat) raperes: non uehiculum unquam, non equum respexisti. Leuis hic, non subsidium itineris, sed decus, et cum ceteris subsequebatur: ut cuius nullus tibi usus, nisi quum die statiuorum proximum campum alacritate, discursu, puluere attolleres. Initium laboris mirer, an finem? Multum est, quod perseuerasti: plus tamen, quod non timuisti, ne perseuerare non posses. Nec dubito, quin ille, qui te inter illa Germaniae bella ab Hispania usque, ut ualidissimum praesidium, exciuerat, iners ipse alienisque uirtutibus tunc quoque inuidus imperator, quum ope earum indigeret, tantam admirationem tui non sine quodam timore conceperit, quantam ille genitus Ioue post saeuos labores duraque imperia regi suo indomitus semper indefessusque referebat; quum aliis super alias expeditionibus munere alio dignus inuenireris. [15] XV. Tribunus uero disiunctissimas terras, teneris adhuc annis, uiri firmitate lustrasti: iam tunc praemonente Fortuna, ut diu penitus perdisceres, quae mox praecipere deberes. Neque enim prospexisse castra, breuemque militiam quasi transisse contentus, ita egisti tribunum, ut esse statim dux posses, nihilque discendum haberes tempore docendi. Cognouisti per stipendia decem mores gentium, regionum situs, opportunitates locorum, et diuersam aquarum coelique temperiem, ut patrios fontes patriumque sidus, ferre consuesti. Quoties equos, quoties emerita arma mutasti! Veniet ergo tempus, quo posteri uisere, uisendum tradere minoribus suis gestient, quis sudores tuos hauserit campus, quae refectiones tuas arbores, quae somnum saxa praetexerint, quod denique tectum magnus hospes impleueris: ut tunc ipsi tibi ingentium ducum sacra uestigia, iisdem in locis, monstrabantur. Verum haec olim: in praesentia quidem, quisquis paullo uetustior miles, hic te commilitone censetur. Quotus enim quisque, cuius tu non ante commilito, quam imperator? Inde est, quod prope omnes nomine appellas: quod singulorum fortia facta commemoras: nec habent adnumeranda tibi pro republica uulnera, quibus statim laudator et testis contigisti. [16] XVI. Sed magis praedicanda moderatio tua, quod innutritus bellicis laudibus pacem amas: nec quia uel pater tibi triumphalis, uel adoptionis tuae die dicata Capitolino Ioui laurus, idcirco ex occasione omni quaeris triumphos. Non times bella, nec prouocas. Magnum est, Imperator Auguste, magnum est stare in Danubii ripa, si transeas, certum triumphi; nec decertare cupere cum recusantibus: quorum alterum fortitudine, alterum moderatione efficitur. Nam ut ipse nolis pugnare, moderatio; fortitudo tua praestat, ut neque hostes tui uelint. Accipiet ergo aliquando Capitolium non mimicos currus, nec falsae simulacra uictoriae; sed imperatorem ueram ac solidam gloriam reportantem, pacem, tranquillitatem, et tam confessa hostium obsequia, ut uincendus nemo fuerit. Pulchrius hoc omnibus triumphis. Neque enim unquam, nisi ex contemptu imperii nostri factum est, ut uinceremus. Quod si quis barbarus rex eo insolentiae furorisque processerit, ut iram tuam indignationemque mereatur: nae ille, siue interfuso mari, seu fluminibus immensis, seu praecipiti monte defenditur, omnia haec tam prona, tamque cedentia uirtutibus tuis sentiet, ut subsedisse montes, flumina exaruisse, interceptum mare, illatasque non classes nostras, sed terras ipsas arbitretur. [17] XVII. Videor iam cernere non spoliis prouinciarum, et extorto sociis auro, sed hostilibus armis captorumque regum catenis triumphum grauem. Videor ingentia ducum nomina, nec indecora nominibus corpora noscitare. Videor intueri immanibus ausis barbarorum onusta fercula, et sua quemque facta uinctis manibus sequentem: mox ipsum te sublimem, instantemque curru domitarum gentium tergo; ante currum autem clypeos, quos ipse perfoderis. Nec tibi opima defuerint, si quis regum uenire in manus audeat, nec modo telorum tuorum, sed etiam oculorum minarumque coniectum toto campo, totoque exercitu opposito, perhorrescat. Meruisti proxima moderatione, ut, quandocunque te uel inferre uel propulsare bellum coegerit imperii dignitas, non ideo uicisse uidearis, ut triumphares, sed triumphare, quia uiceris. [18] XVIII. Aliud ex alio mihi occurrit. Quam speciosum est enim, quod disciplinam castrorum lapsam exstinctamque refouisti, depulso prioris seculi malo, inertia et contumacia et dedignatione parendi? Tutum est reuerentiam, tutum caritatem mereri: nec ducum quisquam, aut non amari a militibus, aut amari timet: et inde offensae gratiaeque pariter securi, instant operibus, adsunt exercitationibus, arma, moenia, uiros aptant. Quippe non is princeps, qui sibi imminere, sibi intendi putet, quod in hostes paretur: quae persuasio fuit illorum, qui hostilia quum facerent, timebant. Iidem ergo torpere militaria studia, nec animos modo, sed et corpora ipsa languescere, gladios etiam incuria hebetari retundique gaudebant. Duces porro nostri, non tam regum exterorum, quam suorum principum insidias, nec tam hostium, quam commilitonum manus ferrumque metuebant. [19] XIX. Est haec natura sideribus, ut parua et exilia ualidiorum exortus obscuret: similiter Imperatoris aduentu Legatorum dignitas inumbratur. Tu tamen maior omnibus quidem eras, sed sine ullius deminutione maior: eandem auctoritatem praesente te quisque, quam absente, retinebat: quin etiam plerisque ex eo reuerentia accesserat, quod tu quoque illos reuerebare. Itaque perinde summis atque infimis carus, sic imperatorem commilitonemque miscueras, ut studium omnium laboremque, et tanquam exactor intenderes, et tanquam particeps sociusque releuares. Felices illos, quorum fides et industria non per internuntios et interpretes, sed ab ipso te, nec auribus tuis, sed oculis probabantur! Consecuti sunt, ut absens quoque de absentibus nemini magis, quam tibi crederes. [20] XX. Iam te ciuium desideria reuocabant, amoremque castrorum superabat caritas patriae. Iter inde placidum ac modestum, ut plane a pace redeuntis. Nec uero ego in laudibus tuis ponam, quod aduentum tuum non pater quisquam, non maritus expauit. Affectata aliis castitas, tibi ingenita et innata, interque ea, quae imputare non possis. Nullus in exigendis uehiculis tumultus, nullum circa hospitia fastidium; annona, quae ceteris; ad hoc comitatus accinctus et parens: diceres magnum aliquem ducem, ac te potissimum, ad exercitus ire: adeo nihil, aut certe parum intererat inter imperatorem factum, et breui futurum. Quam dissimilis nuper alterius principis transitus! si tamen transitus ille, non populatio fuit, cum abactus hospitum exerceret, omniaque dextra laeuaque perusta et attrita, ut si uis aliqua, uel ipsi illi barbari, quos fugiebat, inciderent. Persuadendum prouinciis erat, illud iter Domitiani fuisse, non principis. Itaque non tam pro tua gloria, quam pro utilitate communi, edicto subiecisti, quid in utrumque uestrum esset impensum. Adsuescat imperator cum imperio calculum ponere: sic exeat, sic redeat, tanquam rationem redditurus; edicat, quid absumpserit. Ita fiet, ut non absumat, quod pudeat dicere. Praeterea futuri principes, uelint nolint, sciant tamen, propositisque duobus exemplis meminerint, perinde coniecturam de moribus suis homines esse facturos, prout hoc uel illud elegerint. [21] XXI. Nonne his tot tantisque meritis nouos aliquos honores, nouos titulos merebare? At tu etiam nomen patris patriae recusabas. Quam longa nobis cum modestia tua pugna! quam tarde uicimus! Nomen illud, quod alii primo statim principatus die, ut Imperatoris et Caesaris, receperunt, tu usque eo distulisti, donec tu quoque, beneficiorum tuorum parcissimus aestimator, iam te mereri fatereris. Itaque soli omnium contigit tibi, ut pater patriae esses, ante quam fieres; eras enim in animis, in iudiciis nostris: nec publicae pietatis intererat, quid uocarere; nisi quod ingrata sibi uidebatur, si te imperatorem potius uocaret et Caesarem, quum patrem experiretur. Quod quidem nomen qua benignitate, qua indulgentia exerces! ut cum ciuibus tuis, quasi cum liberis parens, uiuis! ut reuersus imperator, qui priuatus exieras, agnoscis, agnosceris! Eosdem nos, eundem te putas: par omnibus, et hoc tantum ceteris maior, quo melior. [22] XXII. Ac primum, qui dies ille, quo exspectatus desideratusque urbem tuam ingressus es! Iam hoc ipsum, quod ingressus es, quam mirum laetumque! Nam priores inuehi et importari solebant: non dico quadriiugo curru, et albentibus equis, sed humeris hominum, quod arrogantius erat. Tu sola corporis proceritate elatior aliis et excelsior, non de patientia nostra quendam triumphum, sed de superbia principum egisti. Ergo non aetas quemquam, non ualetudo, non sexus retardauit, quo minus oculos insolito spectaculo impleret. Te paruuli noscere, ostentare iuuenes, mirari senes; aegri quoque, neglecto medentium imperio, ad conspectum tui, quasi ad salutem sanitatemque prorepere. Inde alii, se satis uixisse te uiso, te recepto; alii, nunc magis esse uiuendum, praedicabant. Feminas etiam tunc foecunditatis suae maxima uoluptas subiit, quum cernerent, cui principi ciues, cui imperatori milites peperissent. Videres referta tecta ac laborantia, ac ne eum quidem uacantem locum, qui non nisi suspensum et instabile uestigium caperet; oppletas undique uias, angustumque tramitem relictum tibi; alacrem hinc atque inde populum, ubique par gaudium paremque clamorem. Tam aequaliter ab omnibus ex aduentu tuo laetitia percepta est, quam omnibus uenisti: quae tamen ipsa cum ingressu tuo creuit, ac prope in singulos gradus adaucta est. [23] XXIII. Gratum erat cunctis, quod senatum osculo exciperes, ut dimissus osculo fueras; gratum, quod equestris ordinis decora honore nominum sine monitore signares; gratum, quod tantum non ultro clientibus salutatis quasdam familiaritatis notas adderes. Gratius tamen, quod sensim et placide, et quantum respectantium turba pateretur, incederes; quod occursantium populus te quoque, te immo maxime, adstaret; quod primo statim die latus tuum crederes omnibus. Neque enim stipatus satellitum manu, sed circumfusus undique nunc senatus, nunc equestris ordinis flore, prout alterutrum frequentiae genus inualuisset, silentes quietosque lictores tuos subsequebare: nam milites nihil a plebe habitu, tranquillitate, modestia differebant. Ubi uero coepisti Capitolium adscendere, quam laeta omnibus adoptionis tuae recordatio! quam peculiare gaudium eorum, qui te primi eodem loco salutauerant imperatorem! Quin etiam deum ipsum tuum praecipuam uoluptatem operis sui percepisse crediderim. Ut quidem iisdem uestigiis institisti, quibus parens tuus ingens illud deorum prolaturus arcanum, quae circumstantium gaudia! quam recens clamor! quam similis illi dies, qui hunc genuit diem! ut plena altaribus, augusta uictimis cuncta! ut in unius salutem collata omnium uota! quum sibi se ac liberis suis intelligerent precari, quae pro te precarentur. Inde tu in Palatium quidem, sed eo uultu, sed ea moderatione, ut si priuatam domum peteres: ceteri ad penates suos quisque, iteraturus gaudii fidem, ubi nulla necessitas gaudendi est. [24] XXIV. Onerasset alium eiusmodi introitus; tu quotidie admirabilior et melior, talis denique, qualis alii principes futuros se tantum pollicentur. Solum ergo te commendat augetque temporis spatium. Iunxisti enim ac miscuisti res diuersissimas, securitatem olim imperantis, et incipientis pudorem. Non tu ciuium amplexus ad pedes tuos deprimis, nec osculum manu reddis. Manet Imperatori, quae prior oris humanitas, dexterae uerecundia. Incedebas pedibus; incedis: laetabaris labore; laetaris: eademque omnia illa circa te, nihil in ipso te Fortuna mutauit. Liberum est, ingrediente per publicum principe, subsistere, occurrere, comitari, praeterire: ambulas inter nos, non quasi contingas; et copiam tui, non ut imputes, facis. Haeret lateri tuo, quisquis accessit, finemque sermoni suus cuique pudor, non tua superbia, facit. Regimur quidem a te, et subiecti tibi, sed quemadmodum legibus, sumus. Nam et illae cupiditates nostras libidinesque moderantur, nobiscum tamen et inter nos uersantur. Emines, excellis, ut honor, ut potestas, quae super homines quidem, hominum sunt tamen. Ante te principes, fastidio nostri, et quodam aequalitatis metu, usum pedum amiserant. Illos ergo humeri ceruicesque seruorum super ora nostra; te fama, te gloria, te ciuium pietas super ipsos principes uehunt; te ad sidera tollit humus ita communis, et confusa principis uestigia. [25] XXV. Nec uereor, Patres Conscripti, ne longior uidear, quum sit maxime optandum, ut ea, pro quibus aguntur principi gratiae, multa sint: quae quidem reuerentius fuerit integra illibataque cogitationibus uestris reseruari, quam carptim breuiterque perstringi; quia fere sequitur, ut illa quidem, de quibus taceas, tanta, quanta sunt, esse uideantur. Nisi uero leuiter attingi placet, locupletatas tribus, datumque congiarium populo, et datum totum, quum donatiui partem milites accepissent. An mediocris animi est, his potius repraesentare, quibus magis negari potest? quamquam in hac quoque diuersitate aequalitatis ratio seruata est. Aequati sunt enim populo milites, eo quod partem, sed priores; populus militibus, quod posterior, sed totum statim accepit. Enimuero qua benignitate diuisum est! quantae curae tibi fuit, ne quis expers liberalitatis tuae fieret! Datum est iis, qui post edictum tuum in locum erasorum subditi fuerant: aequatique sunt ceteris illi etiam, quibus non erat promissum. Negotiis aliquis, ualetudine alius, hic mari, ille fluminibus distinebatur: exspectatum est prouisumque, ne quis aeger, ne quis occupatus, ne quis denique longe fuisset: ueniret quisque, quum uellet: ueniret quisque, quum posset. Magnificum, Caesar, et tuum, disiunctissimas terras munificentiae ingenio uelut admouere, immensaque spatia liberalitate contrahere: intercedere casibus, occursare fortunae, atque omni ope adniti, ne quis e plebe Romana, dante congiarium te, hominem magis sentiret se fuisse, quam ciuem. [26] XXVI. Aduentante congiarii die, obseruare principis egressum in publicum, insidere uias examina infantium futurusque populus solebat. Labor parentibus erat, ostentare paruulos, impositosque ceruicibus adulantia uerba blandasque uoces edocere: reddebant illi, quae monebantur. Ac plerique irritis precibus surdas principis aures adstrepebant; ignarique quid rogassent, quid non impetrassent, donec plane scirent, differebantur. Tu ne rogari quidem sustinuisti, et quamquam laetissimum oculis tuis esset, conspectu Romanae sobolis impleri, omnes tamen, antequam te uiderent adirentue, recipi, incidi iussisti: ut iam inde ab infantia parentem publicum munere educationis experirentur; crescerent de tuo, qui crescerent tibi, alimentisque tuis ad stipendia tua peruenirent, tantumque omnes uni tibi quantum parentibus suis quisque deberet. Recte, Caesar, quod spem Romani nominis sumptibus tuis suscipis. Nullum est enim magno principe immortalitatemque merituro impendii genus dignius, quam quod erogatur in posteros. Locupletes ad tollendos liberos ingentia praemia, et pares poenae, cohortantur; pauperibus educandis una ratio est, bonus princeps. Hic fiducia sui procreatos nisi larga manu fouet, auget, amplectitur, occasum imperii, occasum reipublicae accelerat, frustraque proceres, plebe neglecta, ut defectum corpore caput nutaturumque instabili pondere, tuetur. Facile est coniectare, quod perceperis gaudium, quum te parentum, liberorum, senum, infantium, puerorum clamor exciperet. Haec prima paruulorum ciuium uox aures tuas imbuit, quibus tu daturus alimenta, hoc maximum praestitisti, ne rogarent. Super omnia est tamen, quod talis es, ut sub te liberos tollere libeat, expediat. [27] XXVII. Nemo iam parens filio, nisi fragilitatis humanae uices horret; nec inter insanabiles morbos principis ira numeratur. Magnum quidem est educandi incitamentum, tollere liberos in spem alimentorum, in spem congiariorum; maius tamen, in spem libertatis, in spem securitatis. Atque adeo nihil largiatur princeps, dum nihil auferat; non alat, dum non occidat: nec deerunt, qui filios concupiscant. Contra, largiatur et auferat; alat et occidat: nae ille iam breui tempore effecerit, ut omnes non posterorum modo, sed sui parentumque poeniteat. Quocirca nihil magis in tua tota liberalitate laudauerim, quam quod congiarium das de tuo, alimenta de tuo: neque a te liberi ciuium, ut ferarum catuli, sanguine et caedibus nutriuntur: quodque gratissimum est accipientibus, sciunt dari sibi, quod nemini est ereptum, locupletatisque tam multis, pauperiorem esse factum principem tantum: quamquam nec hunc quidem. Nam cuius est, quidquid est omnium, tantum ipse, quantum omnes, habet. [28] XXVIII. Alio me uocat numerosa gloria tua: alio autem? quasi uero iam satis ueneratus miratusque sim, quod tantam pecuniam profudisti, non ut flagitii tibi conscius ab insectatione eius auerteres famam; nec ut tristes hominum moestosque sermones laetiore materia detineres. Nullam congiario culpam, nullam alimentis crudelitatem redemisti, nec tibi bene faciendi fuit caussa, ut, quae male feceras, impune fecisses. Amor impendio isto, non uenia quaesita est; populusque Romanus obligatus a tribunali tuo, non exoratus recessit. Obtulisti enim congiarium gaudentibus gaudens, securusque securis; quodque antea principes ad odium sui leniendum tumentibus plebis animis obiectabant, id tu tam innocens populo dedisti, quam populus accepit. Paullo minus, Patres Conscripti, quinque millia ingenuorum fuerunt, quae liberalitas principis nostri conquisiuit, inuenit, adsciuit. Hi subsidium bellorum, ornamentum pacis, publicis sumptibus aluntur, patriamque non ut patriam tantum, uerum ut altricem amare condiscunt. Ex his castra, ex his tribus replebuntur; ex his quandoque nascentur, quibus alimentis opus non sit. Dent tibi, Caesar, aetatem dii, quam mereris, seruentque animum, quem dederunt: et quanto maiorem infantium turbam iterum atque iterum uidebis incidi! Augetur enim quotidie et crescit: non quia cariores parentibus liberi; sed quia principi ciues. Dabis congiaria, si uoles; [praestabis alimenta, si uoles:] illi tamen propter te nascuntur. [29] XXIX. Instar ego perpetui congiarii reor affluentiam annonae. Huius aliquando cura Pompeio non minus addidit gloriae, quam pulsus ambitus campo, exactus hostis mari, Oriens triumphis Occidensque lustratus. Nec uero ille ciuilius, quam parens noster, auctoritate, consilio, fide reclusit uias, portus patefacit, itinera terris, litoribus mare, litora mari reddidit, diuersasque gentes ita commercio miscuit, ut, quod genitum esset usquam, id apud omnes natum esse uideretur. Nonne cernere datur, ut sine ullius iniuria omnis usibus nostris annus exuberet? Quippe non, ut ex hostico raptae perituraeque in horreis messes, nequidquam quiritantibus sociis auferuntur. Deuehunt ipsi, quod terra genuit, quod sidus aluit, quod annus tulit: nec nouis indictionibus pressi ad uetera tributa deficiunt. Emit fiscus, quidquid uidetur emere. Inde copiae, inde annona, de qua inter licentem uendentemque conueniat: inde hic satietas, nec fames usquam. [30] XXX. Aegyptus alendis augendisque seminibus ita gloriata est, ut nihil imbribus coeloque deberet: siquidem proprio semper amne perfusa, nec alio genere aquarum solita pinguescere, quam quas ipse deuexerat, tantis segetibus induebatur, ut cum feracissimis terris, quasi nunquam cessura, certaret. Haec inopina siccitate usque ad iniuriam sterilitatis exaruit: quia piger Nilus cunctanter alueo sese ac languide extulerat, ingentibus quoque tunc quidem ille fluminibus conferendus. Hinc pars magna terrarum, mergi palanti amne consueta, alto puluere incanduit. Frustra tunc Aegyptus nubila optauit, coelumque respexit, quum ipse foecunditatis parens contractior et exilior, iisdem ubertatem eius anni angustiis, quibus abundantiam suam, cohibuisset. Neque enim solum uagus ille, quum expanditur, amnis intra usurpata semper collium substiterat atque haeserat; sed supino etiam ac detinenti solo placido se mollique lapsu refugum abstulerat, necdum satis humentes terras addiderat arentibus. Igitur inundatione, id est ubertate, regio fraudata, sic opem Caesaris inuocauit, ut solet amnem suum: nec longius illi aduersorum fuit spatium, quam dum nuntiat. Tam uelox, Caesar, potentia tua est, tamque in omnia pariter intenta bonitas et accincta, ut tristius aliquid seculo tuo passis, ad remedium salutemque sufficiat, ut scias. [31] XXXI. Omnibus equidem gentibus fertiles annos gratasque terras precor: crediderim tamen per hunc Aegypti statum tuas Fortunam uires experiri, tuamque uigilantiam exspectare uoluisse. Nam quum omnia ubique secunda merearis: nonne manifestum est, si quid aduersi cadat, tuis laudibus, tuisque uirtutibus materiem campumque prosterni, quum secunda felices, aduersa magnos probent? Percrebuerat antiquitus, urbem nostram nisi opibus Aegypti ali sustentarique non posse. Superbiebat uentosa et insolens natio, quod uictorem quidem populum, pasceret tamen; quodque in suo flumine, in suis nauibus uel abundantia nostra uel fames esset. Refudimus Nilo suas copias: recepit frumenta, quae miserat, deportatasque messes reuexit. Discat igitur Aegyptus, credatque experimento, non alimenta se nobis, sed tributa praestare: sciat, se non esse Populo R. necessariam, et tamen seruiat. Post haec, si uolet, Nilus amet alueum suum, et fluminis modum seruet: nihil hoc ad urbem, ac ne ad Aegyptum quidem, nisi ut inde nauigia inania et uacua et similia redeuntibus, hinc plena et onusta et qualia solent uenire, mittantur; conuersoque munere maris, hinc potius uenti ferentes et breuis cursus optentur. Mirum, Caesar, uideretur, si desidem Aegyptum cessantemque Nilum non sensisset urbis annona: quae tuis opibus, tua cura usque illuc redundauit, ut simul probaretur, et nos Aegypto posse, et nobis Aegyptum carere non posse. Actum erat de foecundissima gente, si libera fuisset: pudebat sterilitatis insolitae, nec minus erubescebat fame, quam torquebatur; quum pariter a te necessitatibus eius pudorique subuentum est. Stupebant agricolae plena horrea, quae non ipsi refersissent, quibus de campis illa subuecta messis, quaue in Aegypti parte alius amnis. Ita beneficio tuo, nec maligna tellus, et obsequens Nilus Aegypto quidem saepe, sed gloriae nostrae nunquam largior fluxit. [32] XXXII. Quam nunc iuuat prouincias omnes in fidem nostram ditionemque uenisse, postquam contigit princeps, qui terrarum foecunditatem nunc huc, nunc illuc, ut tempus et necessitas posceret, transferret referretque! qui diremptam mari gentem, ut partem aliquam populi plebisque Romanae, aleret ac tueretur! Et coelo quidem nunquam benignitas tanta, ut omnes simul terras uberet foueatque: hic omnibus pariter, si non sterilitatem, at mala sterilitatis exturbat: hic, si non foecunditatem, at bona foecunditatis importat: hic alternis commeatibus orientem occidentemque connectit, ut, quae ubique feruntur, quaeque expetuntur, omnes gentes inuicem capiant, et discant, quanto libertate discordi seruientibus sit utilius, unum esse, cui seruiant. Quippe discretis quidem bonis omnium, sua cuiusque ad singulos mala; sociatis autem atque permixtis, singulorum mala ad neminem, ad omnes omnium bona pertinent. Sed siue terris diuinitas quaedam, siue aliquis amnibus genius, et solum illud et flumen ipsum precor, ut hac principis benignitate contentum, molli gremio semina recondat, multiplicata restituat. Non equidem reposcimus foenus: putet tamen esse soluendum, fallacemque unius anni fidem, omnibus annis, omnibusque postea seculis tanto magis, quia non exigimus, excuset. [33] XXXIII. Satisfactum qua ciuium, qua sociorum utilitatibus. Visum est spectaculum inde non enerue, nec fluxum, nec quod animos uirorum molliret et frangeret, sed quod ad pulchra uulnera contemptumque mortis accenderet: quum in seruorum etiam noxiorumque corporibus amor laudis et cupido uictoriae cerneretur. Quam deinde in edendo liberalitatem, quam iustitiam exhibuit, omni affectione aut intactus, aut maior! Impetratum est, quod postulabatur: oblatum, quod non postulabatur. Institit ultro, et, ut concupisceremus, admonuit: ac sic quoque plura inopinata, plura subita. Iam quam libera spectantium studia, quam securus fauor! Nemini impietas, ut solebat, obiecta, quod odisset gladiatorem: nemo e spectatore spectaculum factus, miseras uoluptates unco et ignibus expiauit. Demens ille, uerique honoris ignarus, qui crimina maiestatis in arena colligebat, ac se despici et contemni, nisi etiam gladiatores eius ueneraremur, sibi maledici in illis, suam diuinitatem, suum numen uiolari, interpretabatur; quum se idem quod deos, idem gladiatores quod se putabat. [34] XXXIV. At tu, Caesar, quam pulchrum spectaculum pro illo nobis exsecrabili reddidisti! Vidimus delatorum iudicium, quasi grassatorum quasi latronum. Non solitudinem illi, non iter, sed templum, sed forum insederant: nulla iam testamenta secura, nullus status certus: non orbitas, non liberi proderant. Auxerat hoc malum principum auaritia. Aduertisti oculos, atque ut ante castris, ita postea pacem foro reddidisti: exscidisti intestinum malum: et prouida seueritate cauisti, ne fundata legibus ciuitas euersa legibus uideretur. Licet ergo cum fortuna, tum liberalitas tua uisenda nobis praebuerit, ut praebuit, nunc ingentia robora uirorum, et pares animos, nunc immanitatem ferarum, nunc mansuetudinem incognitam; nunc secretas illas et arcanas, ac sub te primum communes opes: nihil tamen gratius, nihil seculo dignius, quam quod contigit desuper intueri delatorum supina ora, retortasque ceruices. Agnoscebamus et fruebamur, quum uelut piaculares publicae solicitudinis uictimae, supra sanguinem noxiorum, ad lenta supplicia grauioresque poenas ducerentur. Congesti sunt in nauigia raptim conquisita, ac tempestatibus dediti. Abirent, fugerentque uastatas delationibus terras: ac, si quem fluctus ac procellae scopulis reseruassent, hic nuda saxa et inhospitale litus incoleret: ageret duram et anxiam uitam, relictaque post tergum totius generis humani securitate, moereret. [35] XXXV. Memoranda facies, delatorum classis permissa omnibus uentis, coactaque uela tempestatibus pandere, iratosque fluctus sequi, quoscunque in scopulos detulissent. Iuuabat, prospectare statim a portu sparsa nauigia, et apud illud ipsum mare agere principi gratias, qui, clementia sua salua, ultionem hominum terrarumque diis maris commendasset. Quantum diuersitas temporum posset, tum maxime cognitum est, quum iisdem, quibus antea cautibus innocentissimus quisque, tunc nocentissimus affigeretur; quumque insulas omnes, quas modo senatorum, iam delatorum turba compleret, quos quidem non in praesens tantum, sed in aeternum repressisti, in illa poenarum indagine inclusos. Ereptum alienas pecunias eunt? perdant, quas habent: expellere penatibus gestiunt? suis exturbentur: neque, ut antea, exsanguem illam et ferream frontem nequidquam conuulnerandam praebeant punctis, et notas suas rideant; sed spectent paria praemio damna, nec maiores spes, quam metus habeant, timeantque, quantum timebantur. Ingenti quidem animo diuus Titus securitati nostrae ultionique prospexerat, ideoque numinibus aequatus est: sed quanto tu quandoque dignior caelo, qui tot res illis adiecisti, propter quas illum deum fecimus! Id hoc magis arduum fuit, quod imperator Nerua, te filio, te successore dignissimus, postquam magna quaedam edicto Titi adstruxerat, nihil reliquisse tibi uidebatur, qui tam multa excogitasti, ut si ante te nihil esset inuentum. Quae singula quantum tibi gratiae dispensata adiecissent! At tu simul omnia profudisti; ut sol et dies non parte aliqua, sed statim totus, nec uni aut alteri, sed omnibus in commune, profertur. [36] XXXVI. Quam iuuat cernere aerarium silens et quietum, et quale ante delatores erat! Nunc templum illud, nunc uere deus, non spoliarium ciuium, cruentarumque praedarum saeuum receptaculum, ac toto in orbe terrarum adhuc locus unus, in quo, optimo principe, boni malis impares essent. Manet tamen honor legum, nihilque ex publica utilitate conuulsum: nec poena cuiquam remissa, sed addita est ultio, solumque mutatum, quod iam non delatores, sed leges timentur. At fortasse non eadem seueritate fiscum, qua aerarium, cohibes. Immo tanto maiore, quanto plus tibi licere de tuo, quam de publico credis. Dicitur actori, atque etiam procuratori tuo: In ius ueni: sequere ad tribunal. Nam tribunal quoque excogitatum principatui est, par ceteris, nisi illud litigatoris amplitudine metiaris. Sors et urna fisco iudicem assignat: licet reiicere, licet exclamare: Hunc nolo, timidus est, et bona seculi parum intelligit: illum nolo, quia Caesarem fortiter amat. Eodem foro utuntur principatus et libertas. Quae praecipua tua gloria est, saepius uincitur fiscus; cuius mala caussa nunquam est, nisi sub bono principe. Ingens hoc meritum: maius illud, quod eos procuratores habes, ut plerumque ciues tui non alios iudices malint. Liberum est autem disceptanti dicere: Nolo eum eligere. Neque enim ullam necessitatem muneribus tuis addis, ut qui scias, hanc esse beneficiorum principalium summam, si illis et non uti licet. [37] XXXVII. Onera imperii pleraque uectigalia institui, ut pro utilitate communi, ita singulorum iniuriis coegerunt. His Vicesima reperta est, tributum tolerabile et facile heredibus dumtaxat extraneis, domesticis graue. Itaque illis irrogatum est, his remissum: uidelicet, quod manifestum erat, quanto cum dolore laturi, seu potius non laturi homines essent, destringi aliquid et abradi bonis, quae sanguine, gentilitate, sacrorum denique societate, meruissent, quaeque nunquam ut aliena et speranda, sed ut sua semperque possessa, ac deinceps proximo cuique transmittenda cepissent. Haec mansuetudo legis ueteribus ciuibus seruabatur: noui, seu per Latium in ciuitatem, seu beneficio principis uenissent, nisi simul cognationis iura impetrassent, alienissimi habebantur, quibus coniunctissimi fuerant. Ita maximum beneficium uertebatur in grauissimam iniuriam, ciuitasque Romana instar erat odii et discordiae et orbitatis, quum carissima pignora, salua ipsorum pietate, distraheret. Inueniebantur tamen, quibus tantus amor nominis nostri inesset, ut Romanam ciuitatem non Vicesimae modo, uerum etiam affinitatum damno bene compensari putarent; sed iis maxime debebat gratuita contingere, a quibus tam magno aestimabatur. Igitur pater tuus sanxit, ut, quod ex matris ad liberos, ex liberorum bonis peruenisset ad matrem, etiamsi cognationum iura non recepissent, quum ciuitatem adipiscerentur, eius Vicesimam ne darent. Eandem immunitatem in paternis bonis filio tribuit, si modo reductus esset in patris potestatem: ratus, improbe et insolenter ac paene impie his nominibus inseri publicanum, nec sine piaculo quodam sanctissimas necessitudines uelut intercedente Vicesima scindi; nullum esse tanti uectigal, quod liberos ac parentes faceret extraneos. [38] XXXVIII. Hactenus ille: parcius fortasse, quam decuit optimum principem, sed non parcius, quam optimum patrem, qui Optimum adoptaturus, hoc quoque parentis indulgentissimi fecit, quod delibasse quaedam, seu potius demonstrasse contentus, largam ac prope intactam benefaciendi materiam filio reseruauit. Statim ergo muneri eius liberalitas tua adstruxit, ut, quemadmodum in patris filius, sic in hereditate filii pater esset immunis, nec eodem momento, quo pater esse desisset, hoc quoque amitteret, quod fuisset. Egregie, Caesar, quod lacrymas parentum uectigales esse non pateris. Bona filii pater sine deminutione possideat, nec socium hereditatis accipiat, qui non habet luctus: nemo recentem et attonitam orbitatem ad computationem uocet, cogatque patrem, quid reliquerit filius, scire. Augeo Patres Conscripti principis munus, quum ostendo, liberalitati eius inesse rationem. Ambitio enim et iactantia, et effusio, et quiduis potius, quam liberalitas existimanda est, cui ratio non constat. Dignum ergo, Imperator, mansuetudine tua, minuere orbitatis iniurias, nec pati quemquam, filio amisso, insuper affici alio dolore. Sic quoque abunde misera res est, pater filio solus heres: quid si coheredem non a filio accipiat? Adde, quod, quum diuus Nerua sanxisset, ut in paternis bonis liberi necessitate Vicesimae soluerentur, congruens erat, eandem immunitatem parentes in liberorum bonis obtinere. Cur enim posteris amplior honor, quam maioribus, haberetur? curue non retro quoque recurreret aequitas eadem? Tu quidem, Caesar, illam exceptionem remouisti, si modo filius in potestate patris fuisset: intuitus, opinor, uim legemque naturae, quae semper in ditione parentum esse liberos iussit, nec, uti inter pecudes, sic inter homines potestatem et imperium ualentioribus dedit. [39] XXXIX. Nec uero contentus primum cognationis gradum abstulisse Vicesimae, secundum quoque exemit, cauitque, ut in sororis bonis frater, et contra, in fratris soror, utque auus, auia, in neptis nepotisque, et inuicem illi, seruarentur immunes. His quoque, quibus per Latium ciuitas Romana patuisset, idem indulsit, omnibusque inter se cognationum iura commisit, simul et pariter, et more naturae; quae priores principes a singulis rogari gestiebant, non tam praestandi animo, quam negandi. Ex quo intelligi potest, quantae benignitatis, quanti spiritus fuerit, sparsas, atque, ut ita dicam, laceras gentilitates colligere atque connectere, et quasi renasci iubere; deferre, quod negabatur, atque id praestare cunctis, quod saepe singuli non impetrassent, postremo, ipsum sibi eripere tot beneficiorum occasiones, tam numerosam obligandi imputandique materiam. Indignum credo ei uisum, ab homine peti, quod dii dedissent. Sorores estis et frater, auus et nepotes, quid est ergo, cur rogetis, ut sitis? uobis estis. Quid? pro cetera sua moderatione non minus inuidiosum putat dare hereditatem, quam auferre. Laeti ergo adite honores, capessite ciuitatem, neminem hoc necessitudinis abruptum, uelut truncum amputatumque destituet: iisdem omnes quibus ante pignoribus, sed honestiores perfruentur. [40] XL. Ac ne remotus quidem, iamque deficientis affinitatis gradus, a qualibet quantitate Vicesimam inferre cogetur. Statuit enim communis omnium parens summam, quae publicanum pati possit. Carebit onere Vicesimae parua et exilis hereditas: et si ita gratus heres uolet, tota sepulcro, tota funeri seruiet. Nemo obseruator, nemo castigator adsistet. Cuicumque modica pecunia ex hereditate alicuius obuenerit, securus habeat quietusque possideat. Ea lex Vicesimae dicta est, ut ad periculum eius perueniri, nisi opibus, non possit. Conuersa est iniquitas in gratulationem; iniuria in uotum: optat heres, ut Vicesimam debeat. Additum est, ut, qui eiusmodi ex caussis in diem edicti Vicesimam deberent, nondum tamen intulissent, non inferrent. At in praeteritum subuenire ne dii quidem possunt: tu tamen subuenisti, cauistique, ut desineret quisque debere, quod non esset postea debiturus. Idem effecisti, ne malos principes habuissemus; quo ingenio, si natura pateretur, quam libenter tot spoliatis, tot trucidatis sanguinem et bona refudisses! Vetuisti exigi, quod deberi non tuo seculo coeperat. Alius ut contumacibus irasceretur, tarditatemque soluendi dupli uel et quadrupli irrogatione mulctaret: tu nihil referre iniquitatis existimas, exigas, quod deberi non oportuerit, an constituas, ut debeatur? [41] XLI. Feres, Caesar, curam et solicitudinem consularem. Nam mihi cogitanti, eundem te collationes remisisse, donatiuum reddidisse, congiarium obtulisse, delatores abegisse, uectigalia temperasse, interrogandus uideris, satisne computaueris imperii reditus, an tantas uires habeat frugalitas principis, ut tot impendiis, tot erogationibus sola sufficiat. Nam quid est caussae, cur aliis quidem, quum omnia raperent, et rapta retinerent, ut si nihil rapuissent, defuerint omnia? tibi, quum tam multa largiaris, et nihil auferas, omnia supersint? Nunquam principibus defuerunt, qui fronte graui et tristi supercilio utilitatibus fisci contumaciter adessent; et erant principes ipsi sua sponte auidi et rapaces, et qui magistris non egerent: plura tamen semper a nobis contra nos didicerunt. Sed ad tuas aures quum ceteris omnibus, tum uel maxime auaris adulationibus obstructus est aditus. Silent ergo et quiescunt, et postquam non est, cui suadeatur, qui suadeant, non sunt. Quo euenit, ut tibi quum plurimum pro tuis, plus tamen pro nostris moribus debeamus. [42] XLII. Locupletabant et fiscum et aerarium non tam Voconiae et Iuliae leges, quam maiestatis singulare et unicum crimen eorum, qui crimine uacarent. Huius tu metum penitus sustulisti, contentus magnitudine, qua nulli magis caruerunt, quam qui sibi maiestatem uindicabant. Reddita est amicis fides, liberis pietas, obsequium seruis: uerentur, et parent, et dominos habent. Non enim iam serui nostri principis amici, sed nos sumus: nec pater patriae alienis se mancipiis cariorem, quam ciuibus suis credit. Omnes accusatore domestico liberasti, unoque salutis publicae signo illud, ut sic dixerim, seruile bellum sustulisti, in quo non minus seruis, quam dominis praestitisti. Hos enim securos, illos bonos fecisti. Non uis interea laudari; nec fortasse laudanda sint: grata sunt tamen recordantibus principem illum in capita dominorum seruos subornantem, monstrantemque crimina, quae tanquam delata puniret magnum et ineuitabile, ac toties cuique experiendum malum, quoties quisque similes principi seruos haberet. [43] XLIII. In eodem genere ponendum est, quod testamenta nostra secura sunt: nec unus omnium, nunc quia scriptus, nunc quia non scriptus, heres. Non tu falsis, non tu iniquis tabulis aduocaris. Nullius ad te iracundia, nullius impietas, nullius furor confugit: nec quia offendit alius, nuncuparis, sed quia ipse meruisti. Scriberis ab amicis, ab ignotis praeteriris: nihilque inter priuatum et principem interest, nisi quod nunc a pluribus amaris: nam et plures amas. Tene, Caesar, hunc cursum, et probabitur experimento, sitne feracius et uberius, non ad laudem modo, sed ad pecuniam, principi, si herede illo mori homines uelint, quam si cogantur. Donauit pater tuus multa, et ipse donasti. Cesserit parum gratus: manent tamen ii, qui bonis eius fruantur, nihilque ex illis ad te nisi gloria redit. Nam liberalitatem iucundiorem debitor gratus, clariorem ingratus facit. Sed quis ante te laudem istam pecuniae praetulit? quotusquisque principum ne id quidem in patrimoniis nostris suum duxit, quod esset de suo? Nonne ut regum, ita Caesarum munera illitos cibis hamos, opertos praeda laqueos, aemulabantur; quum priuatis facultatibus uelut hausta et implicata, retro secum, quidquid attingerant, referrent? [44] XLIV. Quam utile est, ad usum secundorum per aduersa uenisse! Vixisti nobiscum, periclitatus es, timuisti, quae tunc erat innocentium uita. Scis et expertus es, quantopere detestentur malos principes etiam, qui malos faciunt. Meministi, quae optare nobiscum, quae sis queri solitus. Nam priuato iudicio principem geris, meliorem immo te praestas, quam tibi alium precabare. Itaque sic imbuti sumus, ut, quibus erat summa uotorum melior pessimo princeps, iam non possimus nisi optimum ferre. Nemo est ergo tam tui, tam ignarus sui, ut locum istum post te concupiscat. Facilius est, ut esse aliquis successor tuus possit, quam ut uelit. Quis enim curae tuae molem sponte subeat? quis comparari tibi non reformidet? Expertus et ipse es, quam sit onerosum succedere bono principi, et afferebas excusationem adoptanti. An prona paruaque sunt ad aemulandum, quod nemo incolumitatem turpitudine rependit? Salua est omnibus uita, et dignitas uitae: nec iam consideratus ac sapiens, qui aetatem in tenebris agit. Eadem quippe sub principe uirtutibus praemia, quae in libertate: nec benefactis tantum ex conscientia merces. Amas constantiam ciuium, rectosque ac uiuidos animos non, ut alii, contundis ac deprimis, sed foues et attollis. Prodest bonos esse, quum sit satis abundeque, si non nocet: his honores, his sacerdotia, his prouincias offers: hi amicitia tua, hi iudicio florent. Acuuntur isto integritatis et industriae pretio similes, dissimiles alliciuntur: nam praemia bonorum malorumque bonos ac malos faciunt. Pauci adeo ingenio ualent, ut non turpe honestumque, prout bene ac secus cessit, expetant fugiantue; ceteri, ubi laboris inertiae, uigilantiae somno, frugalitatis luxuriae merces datur, eadem ista, quibus alios artibus assequutos uident, consectantur: qualesque sunt illi, tales esse et uideri uolunt; et dum uolunt, fiunt. [45] XLV. Et priores quidem principes, excepto patre tuo, praeterea uno aut altero, (et nimis dixi,) uitiis potius ciuium, quam uirtutibus laetabantur: primum, quod in alio sua quemque natura delectat; deinde, quod patientiores seruitutis arbitrabantur, quos non deceret esse nisi seruos. Horum in sinum omnia congerebant: bonos autem otio aut situ abstrusos, et quasi sepultos, non nisi delationibus et periculis in lucem ac diem proferebant. Tu amicos ex optimis legis, et hercule aequum est, esse eos carissimos bono principi, qui inuisi malo fuerint. Scis, ut sunt diuersa natura dominatio et principatus, ita non aliis esse principem gratiorem, quam qui maxime dominum grauentur. Hos ergo prouehis, et ostentas quasi specimen et exemplar, quae tibi secta uitae, quod hominum genus placeat: et ideo non censuram adhuc, non praefecturam morum recepisti, quia tibi beneficiis potius, quam remediis ingenia nostra experiri placet. Et alioquin nescio, an plus moribus conferat princeps, qui bonos esse patitur, quam qui cogit. Flexibiles quamcunque in partem ducimur a principe, atque, ut ita dicam, sequaces sumus. Huic enim cari, huic probati esse cupimus; quod frustra sperauerint dissimiles: eoque obsequii continuatione peruenimus, ut prope omnes homines unius moribus uiuamus. Porro, non tam sinistre constitutum est, ut, qui malum principem possumus, bonum non possimus imitari. Perge modo, Caesar, et uim effectumque censurae tuum propositum, tui actus obtinebunt. Nam uita principis censura est, eaque perpetua: ad hanc dirigimur, ad hanc conuertimur: nec tam imperio nobis opus est, quam exemplo. Quippe infidelis recti magister est metus. Melius homines exemplis docentur, quae in primis hoc in se boni habent, quod approbant, quae praecipiunt, fieri posse. [46] XLVI. Et quis terror ualuisset efficere, quod reuerentia tui effecit? Obtinuit aliquis, ut spectaculum pantomimorum populus Romanus tolli pateretur; sed non obtinuit, ut uellet. Rogatus es tu, quod cogebat alius, coepitque esse beneficium, quod necessitas fuerat. Neque enim a te minore concentu, ut tolleres pantomimos, quam a patre tuo, ut restitueret, exactum est. Utrumque recte: nam et restitui oportebat, quos sustulerat malus princeps; et tolli restitutos. In his enim, quae a malis bene fiunt, hic tenendus est modus, ut appareat, auctorem displicuisse, non factum. Idem ergo populus ille aliquando scenici imperatoris spectator et applausor, nunc in pantomimis quoque auersatur et damnat effeminatas artes, et indecora seculo studia. Ex quo manifestum est, principum disciplinam capere etiam uulgus: quum rem, si ab uno fiat, seuerissimam, fecerint omnes. Macte hac grauitatis gloria, Caesar, qua consequutus es, ut, quod antea uis et imperium, nunc mores uocarentur. Castigauerunt uitia sua ipsi, qui castigari merebantur: iidemque emendatores, qui emendandi fuerunt. Itaque nemo de seueritate tua queritur, et liberum est queri. Sed quum ita comparatum sit, ut de nullo minus principe querantur homines, quam de quo maxime licet; tuo in seculo nihil est, quo non omne hominum genus laetetur et gaudeat. Boni prouehuntur; mali, qui est tranquillissimus status ciuitatis, nec timent nec timentur. Mederis erroribus, sed implorantibus: omnibusque, quos bonos facis, hanc adstruis laudem, ne coegisse uidearis. [47] XLVII. Quid uitam? quid mores iuuentutis? quam principaliter formas! Quem honorem dicendi magistris, quam dignationem sapientiae doctoribus habes! Ut sub te spiritum et sanguinem et patriam receperunt studia! quae priorum temporum immanitas exsiliis puniebat, quum sibi uitiorum omnium conscius princeps inimicas uitiis artes non odio magis, quam reuerentia, relegaret. At tu easdem artes in complexu, oculis, auribus habes. Praestas enim, quaecunque praecipiunt, tantumque eas diligis, quantum ab illis probaris. An quisquam studia humanitatis professus, non quum omnia tua, tum uel in primis laudibus ferat admissionum tuarum facilitatem? Magno quidem animo parens tuus hanc ante uos principes arcem PUBLICARUM AEDIUM nomine inscripserat; frustra tamen, nisi adoptasset, qui habitare, ut in publicis, posset. Quam bene cum titulo isto moribus tuis conuenit! quamque omnia sic facis, tanquam non alius inscripserit! Quod enim forum, quae templa tam reserata? Non Capitolium, ipsaque illa adoptionis tuae sedes magis publica, magis omnium. Nullae obices, nulli contumeliarum gradus: superatisque iam mille liminibus, ultra semper aliqua dura et obstantia. Magna ante te, magna post te, iuxta tamen maxima quies: tantum ubique silentium, tam altus pudor, ut ad paruos penates et larem angustum ex domo principis, modestiae et tranquillitatis exempla referantur. [48] XLVIII. Ipse autem ut excipis omnes! ut exspectas! ut magnam partem dierum inter tot imperii curas quasi per otium transigis! Itaque non ut alias attoniti, nec ut periculum capitis adituri tarditate, sed securi et hilares, quum commodum est, conuenimus. Et admittente principe, interdum est aliquid, quod nos domi quasi magis necessarium teneat: excusati semper tibi, nec unquam excusandi sumus. Scis enim sibi quemque praestare, quod te uideat, quod te frequentet: ac tanto liberalius ac diutius uoluptatis huius copiam praebes. Nec salutationes tuas fuga et uastitas sequitur. Remoramur, resistimus, ut in communi domo, quam nuper immanissima bellua plurimo terrore munierat: quum uelut quodam specu inclusa, nunc propinquorum sanguinem lamberet, nunc se ad clarissimorum ciuium strages caedesque proferret. Obuersabantur foribus horror et minae, et par metus admissis et exclusis. Ad haec ipse occursu quoque uisuque terribilis: superbia in fronte, ira in oculis, femineus pallor in corpore, in ore impudentia multo rubore suffusa. Non adire quisquam, non adloqui audebat tenebras semper secretumque captantem, nec unquam ex solitudine sua prodeuntem, nisi ut solitudinem faceret. [49] XLIX. Ille tamen, quibus sibi parietibus et muris salutem suam tueri uidebatur, dolum secum et insidias, et ultorem scelerum deum inclusit. Dimouit perfregitque custodias poena, angustosque per aditus et obstructos, non secus ac per apertas fores et inuitantia limina, irrupit: longeque tunc illi diuinitas sua, longe arcana illa cubilia saeuique secessus, in quos timore, et superbia, et odio hominum agebatur. Quanto nunc tutior, quanto securior eadem domus, postquam non crudelitatis, sed amoris excubiis, non solitudine et claustris, sed ciuium celebritate defenditur! Ecquid ergo discimus experimento, fidissimam esse custodiam principis ipsius innocentiam? Haec arx inaccessa, hoc inexpugnabile munimentum, munimento non egere. Frustra se terrore succinxerit, qui septus caritate non fuerit: armis enim arma irritantur. Num autem serias tantum partes dierum in oculis nostris coetuque consumis? non remissionibus tuis eadem frequentia, eademque illa socialitas interest? Non tibi semper in medio cibus, semperque mensa communis? Non ex conuictu nostro mutua uoluptas? Non prouocas reddisque sermones? Non ipsum tempus epularum tuarum, quum frugalitas contrahat, extendit humanitas? Non enim ante medium diem distentus solitaria coena spectator adnotatorque conuiuis tuis immines: nec ieiunis et inanibus plenus ipse et eructans, non tam apponis, quam obiicis cibos, quos dedigneris attingere, aegreque perpessus superbam illam conuictus simulationem, rursus te ad clandestinam ganeam occultumque luxum refers. Ergo non aurum, nec argentum, nec exquisita ingenia coenarum, sed suauitatem tuam iucunditatemque miramur: quibus nulla satietas adest, quando sincera omnia, et uera, et ornata grauitate. Neque enim aut peregrinae superstitionis mysteria, aut obscena petulantia, mensis principis oberrat: sed benigna inuitatio, et liberales ioci, et studiorum honor. Inde tibi parcus et breuis somnus, nullumque amore nostri angustius tempus, quam quod sine nobis agis. [50] L. Sed quum rebus tuis ut participes perfruamur: quae habemus ipsi, quam propria, quam nostra sunt! Non enim exturbatis prioribus dominis, omne stagnum, omnem lacum, omnem etiam saltum, immensa possessione circumuenis: nec unius oculis flumina, fontes, maria deseruiunt. Est, quod Caesar non suum uideat; tandemque imperium principis, quam patrimonium, maius est. Multa enim ex patrimonio refert in imperium, quae priores principes occupabant, non ut ipsi fruerentur, sed ne quis alius. Ergo in uestigia sedesque nobilium immigrant pares domini, nec iam clarissimorum uirorum receptacula habitatore seruo teruntur aut foeda uastitate procumbunt. Datur intueri pulcherrimas aedes, deterso situ auctas ac uigentes. Magnum hoc tuum non erga homines modo, sed erga tecta ipsa meritum, sistere ruinas, solitudinem pellere, ingentia opera eodem quo exstructa sunt animo ab interitu uindicare. Muta quidem illa et anima carentia, sentire tamen et laetari uidentur, quod niteant, quod frequententur, quod aliquando coeperint esse domini scientis. Circumfertur sub nomine Caesaris tabula ingens rerum uenalium; quo sit detestanda auaritia illius, qui tam multa concupiscebat, quum haberet superuacua tam multa. Tum exitialis erat apud principem, huic laxior domus, illi amoenior uilla. Nunc princeps in haec eadem dominos quaerit, ipse inducit: ipsos illos magni aliquando imperatoris hortos, illud nunquam nisi Caesaris suburbanum, licemur, emimus, implemus. Tanta benignitas principis, tanta securitas temporum est, ut ille nos principalibus rebus existimet dignos, nos non timeamus, quod digni esse uidemur. Nec uero emendi tantum ciuibus tuis copiam praebes, sed amoenissima quaeque largiris et donas: ita, inquam, donas, in quae electus, in quae adoptatus es: transfers, quod iudicio accepisti, ac nihil magis tuum credis, quam quod per amicos habes. [51] LI. Idem tam parcus in aedificando, quam diligens in tuendo. Itaque non, ut ante, immanium transuectione saxorum urbis tecta quatiuntur. Stant securae domus, nec iam templa nutantia. Satis est tibi, nimiumque, quum successeris frugalissimo principi; mauis recidere aliquid et amputare ex his, quae princeps tanquam necessaria reliquit. Praeterea pater tuus usibus suis detrahebat, quae fortuna imperii dederat: tu tuis, quod pater. At quam magnificus in publicum es? Hinc porticus, inde delubra occulta celeritate properantur, ut non consummata, sed tantum commutata uideantur. Hic immensum latus Circi templorum pulchritudinem prouocat, digna populo uictore gentium sedes, nec minus ipsa uisenda, quam quae ex illa spectabuntur: uisenda autem cum cetera specie, tum quod aequatus plebis ac principis locus. Siquidem per omne spatium una facies, omnia continua et paria, nec magis proprius spectanti Caesari suggestus, quam propria, quae spectet. Licebit ergo ciuibus tuis inuicem contueri: dabitur, non cubiculum principis, sed ipsum principem cernere: in publico, in populo sedentem: populo, cui locorum quinque millia adiecisti. Auxeras enim numerum eius congiarii facilitate, maioremque in posterum suscipi liberalitatis tuae fide iusseras. [52] LII. Horum unum si praestitisset alius, illi iam dudum radiatum caput, et media inter deos sedes auro staret aut ebore, augustioribusque aris et grandioribus uictimis inuocaretur. Tu delubra non nisi adoraturus intras, tibi maximus honor excubare pro templis, postibusque praetexi. Sic fit, ut dei summum inter homines fastigium seruent, quum deorum ipse non adpetas. Itaque tuam statuam in uestibulo Iouis Optimi Maximi unam alteramue, et hanc aeream, cernimus. At paullo ante aditus omnes, omnes gradus, totaque area hinc auro, hinc argento relucebat, seu potius polluebatur: quum incesti principis statuis permixta deorum simulacra sorderent. Ergo istae quidem aereae et paucae manent, manebuntque, quam diu templum ipsum: illae autem aureae et innumerabiles strage et ruina publico gaudio litauerunt. Iuuabat illidere solo superbissimos uultus, instare ferro, saeuire securibus, ut si singulos ictus sanguis dolorque sequeretur. Nemo tam temperans gaudii seraeque laetitiae, quin instar ultionis uideretur, cernere laceros artus, truncata membra, postremo truces horrendasque imagines abietas, excoctasque flammis; ut ex illo terrore et minis in usum hominum ac uoluptates ignibus mutarentur. Simili reuerentia, Caesar, non apud Genium tuum bonitati tuae gratias agi, sed apud numen Iouis Optimi Maximi pateris: illi debere nos, quidquid debeamus, illius, quod bene facias, muneris esse, qui te dedit. Ante quidem ingentes hostiarum greges per Capitolinum iter, magna sui parte uelut intercepti, deuertere uia cogebantur: quum saeuissimi domini atrocissima effigies tanto uictimarum cruore coleretur, quantum ipse humani sanguinis profundebat. [53] LIII. Omnia, Patres Conscripti, quae de aliis principibus a me aut dicuntur, aut dicta sunt, eo pertinent, ut ostendam, quam longa consuetudine corruptos deprauatosque mores principatus parens noster reformet et corrigat. Alioqui nihil non parum grate sine comparatione laudatur. Praeterea hoc primum erga optimum imperatorem piorum ciuium officium est, insequi dissimiles. Neque enim satis amarit bonos principes, qui malos satis non oderit. Adiice, quod imperatoris nostri non aliud amplius ac diffusius meritum est, quam quod insectari malos principes tutum est. An excidit dolori nostro modo uindicatus Nero? Permitteret, credo, famam uitamque eius carpi, qui mortem ulciscebatur: nec ut in se dicta interpretaretur, quae de simillimo dicerentur. Quare ego, Caesar, muneribus tuis omnibus comparo, multis antepono, quod licet nobis et in praeteritum de malis imperatoribus quotidie uindicari, et futuros sub exemplo praemonere, nullum locum, nullum esse tempus, quo funestorum principum manes a posterorum exsecrationibus conquiescant. Quo constantius, Patres Conscripti, et dolores nostros et gaudia proferamus: laetemur his, quibus fruimur; ingemiscamus illis, quae patiebamur. Simul utrumque faciendum est sub bono principe. Hoc secreta nostra, hoc sermones, hoc ipsae gratiarum actiones agant; meminerintque, sic maxime laudari incolumem imperatorem, si priores secus meriti reprehendantur. Nam quum de malo principe posteri tacent, manifestum est, eadem facere praesentem. [54] LIV. Et quis iam locus miserae adulationis manebat ignarus, quum laudes imperatorum ludis etiam et commissionibus celebrarentur, saltarentur, atque in omne ludibrium effeminatis uocibus, modis, gestibus, frangerentur? Sed illud indignum, quod eodem tempore in senatu et in scena, ab histrione et a consule laudabantur. Tu procul a tui cultu ludicras artes remouisti. Seria ergo te carmina, honorque aeternus annalium, non haec breuis et pudenda praedicatio colit: quin etiam tanto maiore consensu in uenerationem tui theatra ipsa consurgent, quanto magis de te scenae silebunt. Sed quid ego istud admiror, quum eos quoque honores, qui tibi a nobis offeruntur, aut delibare parcissime, aut omnino soleas recusare? Nihil ante tam uulgare, tam paruum in senatu agebatur, ut non laudibus principum immorarentur, quibuscumque censendi necessitas accidisset. De ampliando numero gladiatorum, aut de instituendo collegio fabrorum consulebamur: et quasi prolatis imperii finibus nunc ingentes arcus, excessurosque templorum fastigium titulos, nunc menses etiam, nec hos singulos, nomini Caesarum dicabamus. Patiebantur illi, et, quasi meruissent, laetabantur. At nunc quis nostrum, tanquam oblitus eius, de quo refertur, censendi officium principis honore consumit? Tuae moderationis laus haec constantia nostra: tibi obsequimur, quod in curiam non ad certamen adulationum, sed ad usum munusque iustitiae conuenimus, hanc simplicitati tuae ueritatique gratiam relaturi, ut te, quae uis, uelle, quae non uis, nolle credamus. Incipimus inde, desinimus ibi, a quo incipi, in quo desini sub alio principe non posset. Nam plerosque ex decretis honoribus et alii non receperunt; nemo ante tantus fuit, ut crederetur noluisse decerni. Quod ego titulis omnibus speciosius reor, quando non trabibus aut saxis nomen tuum, sed monumentis aeternae laudis inciditur. [55] LV. Ibit in secula, fuisse principem, cui florenti et incolumi, nunquam nisi modici honores, saepius nulli decernerentur. Et sane, si uelimus cum priorum temporum necessitate certare, uincemur: ingeniosior est enim ad excogitandum simulatio ueritate, seruitus libertate, metus amore. Simul quum iampridem nouitas omnis adulatione consumpta sit, non alius erga te nouus honor superest, quam si aliquando de te tacere audeamus. Age, si quando pietas nostra silentium rupit, et uerecundiam tuam uicit, quae qualiaque decernimus nos, tu non recusas! ut appareat, non superbia et fastidio te amplissimos honores repudiare, qui minores non dedigneris. Pulchrius hoc, Caesar, quam si recusares omnes: nam recusare omnes, ambitionis; moderationis est, eligere parcissimos. Quo temperamento et nobis et aerario consulis: nobis quidem, quod omni liberas suspicione; aerario autem, quod sumptibus eius adhibes modum, ut qui exhaustum non sis innocentium bonis repleturus. Stant igitur effigies tuae, quales olim ob egregia in rempublicam merita priuatis dicabantur. Visuntur eadem e materia Caesaris statuae, qua Brutorum, qua Camillorum. Nec discrepat caussa. Illi enim reges hostemque uictorem moenibus depulerunt: hic regnum ipsum, quaeque alia captiuitas gignit, arcet ac submouet; sedemque obtinet principis, ne sit domino locus. Ac mihi, intuenti sapientiam tuam, minus mirum uidetur, quod mortales istos caducosque titulos, aut depreceris, aut temperes. Scis enim, ubi uera principis, ubi sempiterna sit gloria: ubi sint honores, in quos nihil flammis, nihil senectuti, nihil successoribus liceat. Arcus enim et statuas, aras etiam templaque demolitur et obscurat obliuio, negligit carpitque posteritas: contra, contemptor ambitionis, et infinitae potestatis domitor ac frenator animus ipsa uetustate florescit, nec ab ullis magis laudatur, quam quibus minime necesse est. Praeterea, ut quisque factus est princeps, extemplo fama eius, incertum bona an mala, ceterum aeterna est. Non ergo perpetua principi fama quae inuitum manet, sed bona concupiscenda est: ea porro non imaginibus et statuis, sed uirtute ac meritis prorogatur. Quin etiam leuiora haec, formam principis figuramque, non aurum melius, uel argentum, quam fauor hominum exprimat teneatque. Quod quidem prolixe tibi cumulateque contingit, cuius laetissima facies et amabilis uultus in omnium ciuium ore, oculis, animo sedet. [56] LVI. Adnotasse uos credo, Patres Conscripti, iamdudum me non eligere, quae referam: propositum est enim mihi, principem laudare, non principis facta. Nam laudabilia multa etiam mali faciunt; ipse laudari, nisi optimus, non potest. Quare non alia maior, imperator auguste, gloria tua, quam quod agentibus tibi gratias nihil uelandum est, nihil omittendum est. Quid est enim in principatu tuo, quod cuiusquam praedicatio uel transsilire uel praeteruehi debeat? Quod momentum, quod immo temporis punctum, aut beneficio sterile, aut uacuum laude? Nonne omnia eiusmodi, ut is optime te laudasse uideatur, qui narrauerit fidelissime? Quo fit, ut prope in immensum diffundatur oratio mea: et necdum de biennio loquor. Quam multa dixi de moderatione, et quanto plura adhuc restant! ut illud, quod secundum consulatum recepisti, quia princeps et pater deferebat. At postquam ad te imperii summam, et quum omnium rerum, tum etiam tui potestatem dii transtulerunt; tertium consulatum recusasti, quum agere tam bonum consulem posses. Magnum est, differre honorem: gloriam, maius. Gestum consulatum mirer, an non receptum? gestum non in hoc urbis otio, et intimo sinu pacis; sed iuxta barbaras gentes: ut illi solebant, quibus erat moris paludamento mutare praetextam, ignotasque terras uictoria sequi. Pulchrum imperio, gloriosum tibi, quum te socii atque amici, sua in patria, suis in sedibus adierunt. Decora facies consulis: multa post secula tribunal uiridi cespite exstructum, nec fascium tantum, sed pilorum signorumque honore circumdatum. Augebant maiestatem praesidentis, diuersi postulantium habitus, ac dissonae uoces, raraque sine interprete oratio. Magnificum est, ciuibus iura; quid, hostibus reddere? speciosum, certam fori partem; quid, immanes campos sella curuli uictorisque uestigio premere? imminere minacibus ripis tutum quietumque; quid, spernere barbaros fremitus, hostilemque terrorem non armorum magis, quam togarum, ostentatione compescere? Itaque non te apud imagines, sed ipsum praesentem audientemque consalutabant imperatorem: nomenque, quod alii domitis hostibus, tu contemptis merebare. [57] LVII. Haec laus acti consulatus; illa dilati, quod adhuc initio principatus, ut iam excusatus honoribus et expletus, consulatum recusasti: quem noui imperatores destinatum aliis, in se transferebant. Fuit etiam, qui in principatus sui fine consulatum, quem dederat ipse, magna ex parte iam gestum, extorqueret et raperet. Hoc ergo honore, quem et incipientes principes et desinentes adeo concupiscunt, ut auferant, tu, otioso ac uacante, priuatis cessisti. Inuidiosusne erat aut tibi tertius consulatus, aut principi primus? Nam secundum imperator quidem, sub imperatore tamen, inisti: nihilque imputari in eo uel honori potest, uel exemplo, nisi obsequium. Ita uero, quae ciuitas quinquies, atque etiam sexies, consules uidit, non illos, qui exspirante iam libertate per uim ac tumultum creabantur, sed quibus sepositis et absentibus, in rura sua consulatus ferebantur: in hac ciuitate tertium consulatum princeps generis humani, ut praegrauem, recusasti? Tantone Papyriis etiam et Quinctiis moderatior Augustus, et Caesar, et Pater patriae? At illos respublica ciebat. Quid? te non eadem respublica? non senatus? non consulatus ipse? qui sibi tuis humeris attolli et augescere uidetur? [58] LVIII. Non te ad exemplar eius uoco, qui continuis consulatibus fecerat longum quendam et sine discrimine annum: his te confero, quos certum est, quoties consules fuerunt, non sibi praestitisse. Erat in senatu ter consul, quum tu tertium consulatum recusabas. Onerosum nescio quid uerecundiae tuae consensus noster indixerat, ut princeps toties consul esses, quoties senator tuus: nimia modestia istud, etiam priuatus, recusasses. An consularis uiri triumphalisque filius, quum tertio consul creatur, adscendit? non debitum hoc illi? non uel sola generis claritate promeritum? Contigit ergo priuatis aperire annum, fastosque reserare: et hoc quoque redditae libertatis indicium fuit, quod consul alius, quam Caesar, esset. Sic exactis regibus coepit liber annus: sic olim seruitus pulsa, priuata fastis nomina induxit. Miseros ambitionis, qui ita consules semper, ut semper principes erant! Quamquam non ambitio magis, quam liuor et malignitas uideri potest, omnes annos possidere, summumque illud purpurae decus non nisi praecerptum praefloratumque transmittere. Tuam uero magnanimitatem, an modestiam, an benignitatem prius mirer? Magnanimitas fuit, expetito semper honore abstinere; modestia, cedere; benignitas, per alios frui. [59] LIX. Sed iam tempus est, te ipsi consulatui praestare, ut maiorem eum suscipiendo gerendoque augustiorem facias. Nam saepius recursare, ambiguam ac potius illam interpretationem habet, tanquam minorem putes. Tu quidem ut maximum recusasti; sed hoc persuadere nemini poteris, nisi aliquando et non recusa ueris. Quum arcus, quum tropaea, quum statuas deprecaris: tribuenda est uerecundiae tuae uenia; illa enim sane tibi dicantur. Nunc uero postulamus, ut futuros principes doceas inertiae renuntiare, paullisper delicias differre, paullisper et saltem ad breuissimum tempus, ex illo felicitatis somno uelut excitatos, induere praetextam quam quum dare possent, occuparint; adscendere curulem, quam detineant; esse denique, quod concupierunt, nec ideo tantum uelle consules fieri, ut fuerint. Gessisti alterum consulatum, scio: illum exercitibus, illum prouinciis, illum etiam ceteris gentibus poteris imputare, non potes nobis. Audimus quidem, te omne munus consulis obiisse; sed audimus. Diceris iustissimus, humanissimus, patientissimus fuisse; sed diceris. Aequum est aliquando nos iudicio nostro, nostris oculis, non famae semper et rumoribus credere. Quousque absentes de absente gaudebimus? Liceat experiri, an aliquid superbiae tibi ille ipse secundus consulatus attulerit. Multum in commutandis moribus hominum medius annus ualet, in principum plus. Didicimus quidem, cui uirtus aliqua contingat, omnes inesse: cupimus tamen experiri, an nunc quoque una eademque res sit, bonus consul et bonus princeps. Nam praeter id, quod est arduum, duas, easque summas, simul capere potestates, tum inest utrique nonnulla diuersitas, quum principem quam simillimum esse priuato, consulem quam dissimillimum, deceat. [60] LX. Atque ego uideo, proximo anno consulatus recusandi hanc praecipuam fuisse rationem, quod eum absens gerere non poteras: sed iam urbi uotisque publicis redditus, quid est, in quo magis sis approbaturus, quae quantaque fuerint, quae desiderabamus? Parum est, ut in curiam uenias, nisi et conuocas: ut intersis senatui, nisi et praesides; ut censentes audias, nisi et perrogas. Vis illud augustissimum consulum aliquando tribunal maiestati suae reddere? adscende. Vis constare reuerentiam magistratibus, legibus auctoritatem, modestiam postulantibus? adi. Quod enim interesset reipubliciae, si priuatus esses, consulem te haberet tantum, an et senatorem; hoc nunc scito interesse, principem te habeat tantum, an et consulem. His tot tantisque rationibus, quamquam multum reluctata uerecundia Principis nostri, tandem tamen cessit. At quemadmodum cessit? Non se ut priuatis, sed ut priuatos pares sibi faceret. Recepit enim tertium consulatum, ut daret. Nouerat moderationem hominum, nouerat pudorem, qui non sustinerent tertio consules esse, nisi cum ter consule. Bellorum istud sociis olim, periculorum consortibus, parce tamen tribuebatur; quod tu singularibus uiris, ac de te quidem bene ac fortiter meritis praestitisti, sed in toga meritis. Utriusque cura, utriusque uigilantia obstrictus es, Caesar. Sed in principe rarum ac prope insolitum est, ut se putet obligatum, aut, si putet, amet. Debes ergo, Caesar, et soluis. Sed quum ter consules facis, non tibi magnus princeps, sed non ingratus amicus uideris. Quin etiam perquam modica quaedam ciuium merita fortunae tuae uiribus in maius extollis. Efficis enim, ut tantum tibi quisque praestitisse uideatur, quantum a te recepit. Quid isti benignitati precer? nisi ut semper obliges, obligeris; incertumque facias, utrum magis expediat ciuibus tuis debere tibi, an praestitisse. [61] LXI. Equidem illum antiquum senatum contueri uidebar, quum ter consule assidente, tertio consulem designatum rogari sententiam cernerem. Quanti tunc illi, quantusque tu! Accidit quidem, ut corpora quamlibet ardua et excelsa, procerioribus admota, decrescant; item, ut altissimae ciuium dignitates collatione fastigii tui quasi deprimantur, quantoque propius ad magnitudinem tuam adscenderint, tantum etiam a sua descendisse uideantur. Illos tamen tu, quamquam non potuisti tibi aequare, quum uelles, adeo in edito collocasti, ut tantum super ceteros, quantum infra te cernerentur. Si unius tertium consulatum eundem in annum, in quem tuum, contulisses: ingentis animi specimen haberetur. Ut enim felicitatis est, quantum uelis, posse: sic magnitudinis, uelle, quantum possis. Laudandus quidem et ille, qui tertium consulatum meruit; sed magis, sub quo meruit: magnus memorandusque, qui tantum praemium cepit; sed maior, qui capienti dedit. Quid? quod duos pariter tertio consulatu collegii tui sanctitate decorasti? ut sit nemini dubium, hanc tibi praecipuam caussam fuisse extendendi consulatus tui, ut duorum consulatus amplecteretur, et collegam te non uni daret. Uterque nuper consulatum alterum gesserat a patre tuo, id est, quanto minus quam a te? datum: utriusque adhuc oculis paullo ante dimissi fasces oberrabant: utriusque solemnis ille lictorum et praenuntius clamor auribus insederat; quum rursus curulis, rursusque purpura: ut olim, quum hostis in proximo, et in summum discrimen adducta respublica, expertum honoribus uirum posceret, non consulatus hominibus iisdem, sed iidem homines consulatibus reddebantur. Tanta tibi benefaciendi uis, ut indulgentia tua necessitates aemuletur. Modo praetextas exuerant; resumant: modo lictores abire iusserant; reuocent: modo gratulantes amici recesserant; reuertantur. Hominisne istud ingenium est? hominis potestas? renouare gaudia, redintegrare laetitiam, nullamque requiem gratulationibus dare, neque alia repetendis consulatibus interualla permittere, nisi dum finiuntur? Facias ista semper, nec unquam in hoc opere aut animus tuus, aut fortuna lassetur. Des quam plurimis tertios consulatus, et, quum plurimis tertios consulatus dederis, semper tamen plures, quibus debeas dare, supersint. [62] LXII. Omnium quidem beneficiorum, quae merentibus tribuuntur, non ad ipsos gaudium magis, quam ad similes redundat: praecipue tamen ex horum consulatu non ad partem aliquam senatus, sed ad totum senatum tanta laetitia peruenit, ut eundem honorem omnes sibi et dedisse et accepisse uideantur. Nempe enim hi sunt, quos senatus, quum publicis sumptibus minuendis optimum quemque praeficeret, elegit, et quidem primos. Hoc est igitur, hoc est, quod penitus illos animo Caesaris insinuauit. An parum saepe experti sumus, hanc esse rerum conditionem, ut senatus fauor apud principem aut prosit aut noceat? Nonne paullo ante nihil magis exitiale erat, quam illa principis cogitatio? Hunc senatus probat, hic senatui carus est. Oderat, quos nos amaremus; sed et nos, quos ille. Nunc inter principem senatumque dignissimi cuiusque caritate certatur. Demonstramus inuicem, credimus inuicem, quodque maximum amoris mutui signum est, eosdem amamus. Proinde, Patres Conscripti, fauete aperte, diligite constanter. Non iam dissimulandus est amor, ne noceat: non premendum odium, ne prosit. Eadem Caesar, quae senatus, probat improbatque. Vos ille praesentes, uos etiam absentes in consilio habet. Tertio consules fecit, quos uos elegeratis: et fecit hoc ordine, quo electi a uobis erant. Magnus utique honor uester, siue eosdem maxime diligit, quos scit uobis esse carissimos: siue illis neminem praefert, quamuis aliquem magis amet. Proposita sunt senioribus praemia, iuuenibus exempla: adeant, frequentent securas tandem ac patentes domos: quisquis probatos senatui uiros suspicit, hic maxime principem promeretur. Sibi enim accrescere putat, quod cuique adstruatur: nullamque in eo gloriam ponit, quod sit omnibus maior, nisi maximi fuerint, quibus maior est. Persta, Caesar, in ista ratione propositi, talesque nos crede, qualis fama cuiusque est. Huic aures, huic oculos intende: ne respexeris clandestinas existimationes, nullisque magis quam audientibus insidiantes susurros. Melius omnibus, quam singulis creditur: singuli enim decipere et decipi possunt: nemo omnes, neminem omnes fefellerunt. [63] LXIII. Reuertor iam ad consulatum tuum: etsi sunt quaedam ad consulatum quidem pertinentia, ante consulatum tamen. In primis quod comitiis tuis interfuisti, candidatus, non consulatus tantum, sed immortalitatis, et gloriae, et exempli, quod sequerentur boni principes, mali mirarentur. Vidit te populus Romanus in illa uetere potestatis suae sede: perpessus es longum illud carmen comitiorum, nec iam irridendam moram: consulque sic factus es, ut unus ex nobis, quos facis consules. Quotusquisque principum antecedentium honorem istum aut consulatui habuit, aut populo? Non alii marcidi somno hesternaque coena redundantes, comitiorum suorum nuntios opperiebantur? Alii sane peruigiles et insomnes, sed intra cubilia sua illis ipsis consulibus, a quibus consules renuntiabantur, exsilia et caedem machinabantur. O praua et inscia uerae maiestatis ambitio, concupiscere honorem, quem dedigneris, dedignari, quem concupieris: quumque ex proximis hortis campum et comitia prospectes, sic ab illis abesse, tanquam Danubio Rhenoque dirimare! Auerseris tu honori tuo sperata suffragia, renuntiarique te consulem iussisse contentus, liberae ciuitatis ne simulationem quidem serues? Abstineas denique comitiis, abstrusus atque abditus, quasi illic tibi non consulatus detur, sed abrogetur imperium? Haec persuasio superbissimis dominis erat, ut sibi uiderentur principes esse desinere, si quid facerent tanquam senatores. Plerique tamen non tam superbia, quam metu quodam submouebantur. An stuprorum sibi incestarumque noctium conscii, auspicia polluere, sacratumque campum nefario auderent contaminare uestigio? Non adeo deos hominesque contemserant, ut in illa spatiosissima sede hominum deorumque coniectos in se oculos ferre ac perpeti possent. Tibi contra et moderatio tua suasit, et sanctitas, ut te et religioni deorum et iudiciis hominum exhiberes. [64] LXIV. Alii consulatum ante quam acciperent, tu et dum accipis, meruisti. Peracta erant solennia comitiorum, si principem cogitares, iamque se omnis turba commouerat, quum tu, mirantibus cunctis, accedis ad consulis sellam: adigendum te praebes in uerba principibus ignota, nisi quum iurare cogerent alios. Vides, quam necessarium fuerit consulatum non recusare? Non putassemus istud facturum te fuisse, si recusasses. Stupeo, Patres Conscripti, necdum satis aut oculis meis aut auribus credo: atque identidem me, an audierim, an uiderim, interrogo. Imperator ergo, et Caesar, et Augustus, Pontifex maximus, stetit ante gremium consulis? seditque consul, principe ante se stante? et sedit inturbatus, interritus, et tanquam ita fieri soleret? Quin etiam sedens stanti praeiuit iusiurandum, et ille iurauit, expressit, explanauitque uerba, quibus caput suum, domum suam, si sciens fefellisset, deorum irae consecraret. Ingens, Caesar, et par gloria tua, siue fecerint istud postea principes, siue non fecerint. Ullane satis praedicatio digna est, idem tertio consulem fecisse, quod primo? idem principem, quod priuatum? idem imperatorem, quod sub imperatore? Nescio iam, nescio, pulchriusne sit istud, quod praeeunte nullo, an hoc, quod alio praeeunte iurasti. [65] LXV. In rostris quoque simili religione ipse te legibus subiecisti: legibus, Caesar, quas nemo principi scripsit. Sed tu nihil amplius uis tibi licere, quam nobis: sic fit, ut nos tibi plus uelimus. Quod ego nunc primum audio, nunc primum disco: non est princeps supra leges, sed leges supra principem: idem Caesari consuli, quod ceteris, non licet. Iurat in legem attendentibus diis; nam cui magis quam Caesari attendant? Iurat obseruantibus his, quibus idem iurandum est: non ignarus alioqui, nemini religiosius, quod iurauerit, custodiendum, quam cuius maxime interest, non peierari. Itaque et abiturus consulatu iurasti, te nihil contra leges fecisse. Magnum hoc erat, quum promitteres; maius, postquam praestitisti. Iam toties procedere in rostra, inascensumque illum superbiae principum locum terere, hic suscipere, hic ponere magistratus, quam dignum te, quamque diuersum consuetudine illorum, qui pauculis diebus gestum consulatum, immo non gestum, abiiciebant per edictum! Hoc pro concione, pro rostris, pro iureiurando: scilicet ut primis extrema congruerent: utque hoc solo intelligerentur ipsi consules fuisse, quod alii non fuissent. [66] LXVI. Non transsiliui, Patres Conscripti, Principis nostri consulatum; sed eundem in locum contuli, quidquid de iureiurando dicendum erat. Neque enim, ut in sterili ieiunaque materia, eandem speciem laudis diducere ac spargere, atque identidem tractare debemus. Illuxerat primus consulatus tui dies, quo tu curiam ingressus, nunc singulos, nunc uniuersos adhortatus es resumere libertatem, capessere quasi communis imperii curas, inuigilare publicis utilitatibus et insurgere. Omnes ante te eadem ista dixerunt, nemini tamen ante te creditum est. Erant sub oculis naufragia multorum, quos insidiosa tranquillitate prouectos improuisus turbo perculerat. Quod enim tam infidum mare, quam blanditiae principum illorum, quibus tanta leuitas, tanta fraus, ut facilius esset iratos, quam propitios habere? Te uero securi et alacres, quo uocas, sequimur. Iubes esse liberos; erimus. Iubes, quae sentimus, promere in medium: proferemus. Neque enim adhuc ignauia quadam et insito torpore cessauimus: terror, et metus, et misera illa ex periculis facta prudentia monebat, ut a republica (erat autem omnino nulla respublica) oculos, aures, animos auerteremus. At nunc tua dextera tuisque promissis freti et innixi, obsepta diutina seruitute ora reseramus, frenatamque tot malis linguam resoluimus. Vis enim tales esse nos, quales iubes, nihilque exhortationibus tuis fucatum, nihil subdolum, denique nihil, quod credentem fallere paret, non sine periculo fallentis. Neque enim unquam deceptus est princeps, nisi qui prius ipse decepit. [67] LXVII. Equidem hunc parentis publici sensum, cum ex oratione eius, tum pronuntiatione ipsa perspexisse uideor. Quae enim illa grauitas sententiarum! quam inaffectata ueritas uerborum! quae asseueratio in uoce! quae affirmatio in uultu! quanta in oculis, habitu, gestu, toto denique corpore fides! Tenebit ergo semper, quod suaserit: scietque nos, quoties libertatem, quam dedit, experiemur, sibi parere. Nec uerendum est, ne incautos putet, si fidelitate temporum constanter utamur, quos meminit sub malo principe aliter uixisse. Nuncupare uota et pro aeternitate imperii, et pro salute ciuium? immo pro salute principum, ac propter illos pro aeternitate imperii solebamus. Haec pro imperio nostro, in quae sint uerba suscepta, operae pretium est annotare: SI BENE REMPUBLICAM ET EX UTILITATE OMNIUM REXERIS. Digna uota, quae semper suscipiantur, semperque soluantur. Egit cum diis, ipso te auctore, Caesar, respublica, ut te sospitem incolumemque praestarent, si tu ceteros praestitisses: si contra, illi quoque a custodia tui [capitis] oculos dimouerent, teque relinquerent uotis, quae non palam susciperentur. Alii se superstites reipublicae optabant, faciebantque: tibi salus tua inuisa est, si non sit cum reipublicae salute coniuncta. Nihil pro te pateris optari, nisi expediat optantibus: omnibusque annis in consilium de te deos mittis; exigisque, ut sententiam suam mutent, si talis esse desieris, qualis electus es. Sed ingenti conscientia, Caesar, pacisceris cum diis, ut te, si mereberis, seruent: quum scias, an merearis, neminem magis, quam deos scire. Nonne uobis, Patres Conscripti, haec diebus ac noctibus agitare secum uidetur? Ego quidem in me, si omnium utilitas ita posceret, etiam praefecti manum armaui: sed ne deorum quidem aut iram aut negligentiam deprecor: quaeso immo et obtestor, ne unquam pro me uota respublica inuita suscipiat; aut, si susceperit inuita, ne debeat. [68] LXVIII. Capis ergo, Caesar, salutis tuae gloriosissimum fructum ex consensu deorum. Nam quum excipias, ut ITA DEMUM TE DII SERVENT, SE BENE REMPUBLICAM ET EX UTILITATE OMNIUM REXERIS: certus es, te bene rempublicam gerere, cum seruent. Itaque securus tibi et laetus dies exit, qui principes alios cura et metu distinebat: quum suspensi et attoniti, parumque confisi patientia nostra, hinc atque inde publicae seruitutis nuntios exspectarent. Ac si forte aliquos flumina, niues, uenti praepedissent, statim hoc illud esse credebant, quod merebantur; nec erat discrimen ullum pauoris: propterea quod, quum a malo principe tanquam successor timeatur, quisquis est dignior, quum sit nemo non dignior, omnes timentur. Tuam securitatem non mora nuntiorum, non literarum tarditas differt. Scis tibi ubique iurari, quum ipse iuraueris omnibus. Nemo hoc sibi non praestat. Amamus quidem te, in quantum mereris; istud tamen non tui facimus amore, sed nostri: nec unquam illucescat dies, quo pro te nuncupet uota non utilitas nostra, sed fides, Caesar. Turpis tutela principis, cui potest imputari. Queri libet, quod in secreta nostra non inquirant principes, nisi quos odimus. Nam si eadem cura bonis, quae malis essent, quam ubique admirationem tui, quod gaudium exsultationemque deprehenderes! quos omnium cum coniugibus ac liberis, quos etiam cum domesticis aris focisque sermones! Scires mollissimis illis auribus parci. Et alioqui, quum sint odium amorque contraria, hoc perquam simile habent, quod ibi intemperantius amamus bonos principes, ubi liberius malos odimus. [69] LXIX. Cepisti tamen et affectus nostri et iudicii experimentum, quantum maximum praesens capere potuisti, illo die, quo solicitudini pudorique candidatorum ita consuluisti, ne ullius gaudium alterius tristitia turbaret. Alii cum laetitia, alii cum spe recesserunt: multis gratulandum, nemo consolandus fuit. Nec ideo segnius iuuenes nostros exhortatus es, senatum circumirent, senatui supplicarent, atque ita a principe sperarent honores, si a senatu petissent. Quo quidem in loco, si quibus opus exemplo, adiecisti, ut te imitarentur. Arduum, Caesar, exemplum, et quod imitari non magis quisque candidatorum, quam principum possit. Quis enim uel uno die reuerentior senatus candidatus, quam tu, cum omni uita, tum illo ipso tempore, quo iudicas de candidatis? An aliud a te, quam senatus reuerentia obtinuit, ut iuuenibus clarissimae gentis debitum generi honorem, sed antequam deberetur, offerres? Tandem ergo nobilitas non obscuratur, sed illustratur a principe: tandem illos ingentium uirorum nepotes, illos posteros libertatis, nec terret Caesar, nec pauet: quin immo festinatis honoribus amplificat atque auget, et maioribus suis reddit. Si quid usquam stirpis antiquae, si quid residuae claritatis; hoc amplexatur, et refouet, et in usum reipublicae promit. Sunt in honore hominum, et in honore famae magna nomina ex tenebris obliuionis, indulgentia Caesaris, cuis est, ut nobiles et conseruet et efficiat. [70] LXX. Praefuerat prouinciae quaestor unus ex candidatis, inque ea ciuitatis amplissimae reditus egregia constitutione fundauerat. Hoc senatui allegandum putasti. Cur enim te principe, qui generis tui claritatem uirtute superasti, deterior esset conditio eorum, qui posteros habere nobiles mererentur, quam eorum, qui parentes habuissent? O de dignum, qui de magistratibus nostris semper haec nunties, nec poenis malorum, sed bonorum praemiis bonos facias! Accensa est iuuentus, erexitque animos ad aemulandum, quod laudari uidebat: nec fuit quisquam, quem non haec cogitatio subiret, quum sciret, quidquid a quoque in prouinciis bene fieret, omnia te scire. Utile est, Caesar, et salutare praesidibus prouinciarum, hanc habere fiduciam: paratum esse sanctitati, industriae suae maximum praemium, iudicium principis, suffragium principis. Adhuc autem quamlibet sincera rectaque ingenia, etsi non detorquebat, hebetabat tamen misera, sed uera reputatio. Vides enim: si quid bene fecero, nesciet Caesar; aut si scierit, testimonium non reddet. Ita eadem illa seu negligentia, seu malignitas principum, quum male consultis impunitatem, recte factis nullum praemium polliceretur, nec illos a crimine, et hos deterrebat a laude. At nunc, si bene aliquis prouinciam rexerit, huic quaesita uirtute dignitas offertur. Patet enim omnibus honoris et gloriae campus: ex hoc quisque, quod cupit, petat, et assecutus, sibi debeat. Prouinciis quoque in posterum, et iniuriarum metum, et accusandi necessitatem remisisti. Nam si profuerint, quibus gratias egerint, de nullo queri cogentur. Et alioqui [liquet,] nihil magis prodesse candidato ad sequentes honores, quam peractos. Optime magistratus magistratu, honore honor petitur. Volo ego, qui prouinciam rexerit, non tantum codicillos amicorum, nec urbana coniuratione eblanditas preces, sed decreta coloniarum, decreta ciuitatum alleget. Bene suffragiis consularium uirorum urbes, populi, gentes inseruntur. Efficacissimum pro candidato genus est rogandi, gratias agere. [71] LXXI. Iam quo assensu senatus, quo gaudio exceptum est, quum candidatis, ut quemque nominaueras, osculo occurreres! deuexus quidem in planum, et quasi unus ex gratulantibus. Te mirer magis, an improbem illos, qui effecerunt, ut istud magnum uideretur? quum uelut affixi curulibus suis manum tantum, et hanc cunctanter et pigre, et imputantibus similes, promerent. Contigit ergo oculis nostris insolita facies, princeps et candidatus [equitis] simul stantes: [contigit] intueri parem accipientibus, honorem qui dabat. Quod factum tuum a cuncto senatu quam uera acclamatione celebratum est, TANTO MAIOR, TANTO AUGUSTIOR! Nam cui nihil ad augendum fastigium superest, hic uno modo crescere potest, si se ipse submittat, securus magnitudinis suae. Neque enim ab ullo periculo fortuna principum longius abest, quam ab humilitate. Mihi quidem non tam humanitas tua, quam intentio eius admirabilis uidebatur. Quippe quum orationi oculos, uocem, manum commodares: ut si alii eadem ista mandasses, omnes comitatis numeros obibas. Atque etiam, quum suffragatores candidatorum nomina honore, quo solent, exciperent: tu quoque inter excipientes eras, et ex ore principis ille senatorius assensus audiebatur: quodque apud principem perhibere testimonium merentibus gaudebamus, perhibebatur a principe. Faciebas ergo, quum diceres, OPTIMOS: nec ipsorum modo uita a te, sed iudicium senatus comprobabatur, ornarique se non illos magis, quos laudabas, laetabatur. [72] LXXII. Nam quod precatus es, ut illa ipsa ordinatio comitiorum bene ac feliciter eueniret NOBIS, REI PUBLICAE, TIBI; nonne tale est, ut nos hunc ordinem uotorum conuertere debeamus? deos denique obsecrare, ut omnia, quae facis quaeque facies, prospere cedant TIBI, REI PUBLICAE, NOBIS? uel, si breuius sit optandum, ut uni tibi? in quo et res publica et nos sumus. Fuit tempus, ac nimium diu fuit, quo alia aduersa, alia secunda principi et nobis: nunc communia tibi nobiscum tam laeta, quam tristia: nec magis sine te nos esse felices, quam tu sine nobis potes. An, si posses, in fine uotorum adiecises, ut ita precibus tuis dii annuerent, si iudicium nostrum mereri perseuerasses? Adeo nihil tibi amore ciuium antiquius, ut ante a nobis, deinde a diis, atque ita ab illis amari uelis, si a nobis ameris. Et sane priorum principum exitus docuit, ne a diis quidem amari, nisi quos homines ament. Arduum erat, has precationes tuas laudibus adaequare: adaequauimus tamen. Qui amoris ardor, qui stimuli, quae faces illas nobis acclamationes subiecerunt! Non nostri, Caesar, ingenii, sed tuae uirtutis tuorumque meritorum uoces fuerunt: quas nulla unquam adulatio inuenit, nullus cuiusquam terror expressit. Quem sic timuimus, ut haec fingeremus? quem sic amauimus, ut haec fateremur? Nosti necessitatem seruitutis: quando simile aliquid audisti, et quando dixisti? Multa quidem excogitat metus, sed quae appareant quaesita ab inuitis; aliud solicitudinis, aliud securitatis ingenium est; alia tristium inuentio, alia gaudentium; neutrum simulationes expresserint. Habent sua uerba miseri, sua uerba felices: utque iam maxime eadem ab utrisque dicantur, aliter dicuntur. [73] LXXIII. Testis ipse es, quae in omnium ore laetitia. Non amictus cuiquam, non habitus, quem modo extulerat. Inde resultantia uocibus tecta, nihilque tantis clamoribus satis clausum. Quis tunc non e uestigio suo exsiluit? quis exsiluisse sensit? Multa fecimus sponte, plura instinctu quodam et imperio. Nam gaudio quoque cogendi uis inest. Num ergo modum ei tua saltem modestia imposuit? Nam quanto magis a te reprimebatur, exarsimus, non contumacia, Caesar: sed ut in tua potestate est, an gaudeamus; ita, in quantum, nec in nostra. Comprobasti et ipse acclamationum nostrarum fidem lacrymarum tuarum ueritate. Vidimus humescentes oculos tuos, demissumque gaudio uultum, tantumque sanguinis in ore, quantum in animo pudoris. Atque hoc magis incensi sumus, ut precaremur, ne quando tibi non eadem caussa lacrymarum, utque nunquam frontem tuam [abstergeres]. Hoc ipsum [templum], has sedes nobis quasi responsuras interrogemus, uiderintne unquam principis lacrymas: at senatus saepe uiderunt. Onerasti futuros principes: sed et posteros nostros. Nam et hi a principibus suis exigent, ut eadem audire mereantur: et illi, quod non audiant, indignabuntur. [74] LXXIV. Nihil magis possum proprie dicere, quam quod dictum est a cuncto senatu: O TE FELICEM! Quod quum diceremus, non opes tuas, sed animum mirabamur. Est enim demum uera felicitas, felicitate dignum uideri. Sed cum multa illo die dicta sunt sapienter et grauiter, tum uel inprimis hoc: CREDE NOBIS, CREDE TIBI. Magna hoc fiducia nostri, maiore tamen tui diximus. Alius enim fortasse alium, ipsum se nemo deceperit. Introspiciat modo uitam, seque, quid mereatur, interroget. Proinde dabat uocibus nostris fidem apud optimum principem, quod apud malos detrahebat. Quamuis enim faceremus, quae amantes solent: illi tamen, non amari se, credebant sibi. Super haec precati sumus, ut SIC TE AMARENT DII, QUEMADMODUM TU NOS. Quis hoc aut de se, aut principi diceret mediocriter amanti? Pro nobis ipsis quidem haec fuit summa uotorum, ut NOS SIC AMARENT DII, QUOMODO TU. Estne uerum, quod inter ista clamauimus: O NOS FELICES! Quid enim felicius nobis, quibus non iam illud optandum est, ut nos diligat princeps, sed dii, quemadmodum princeps? Ciuitas religionibus dedita, semperque deorum indulgentiam pie merita, nihil felicitati suae putat adstrui posse, nisi ut dii Caesarem imitentur. [75] LXXV. Sed quid singula consector et colligo? Quasi uero aut oratione complecti, aut memoria consequi possim, quae uos, Patres Conscripti, ne qua interciperet obliuio, et in publica acta mittenda, et incidenda in aere censuistis. Ante, orationes principum tantum eiusmodi genere monumentorum mandari aeternitati solebant: acclamationes quidem nostrae parietibus curiae claudebantur. Erant enim, quibus nec senatus gloriari nec principes possent. Has uero et in uulgus exire, et posteris prodi, cum ex utilitate, tum ex dignitate publica fuit: primum, ut orbis terrarum pietatis nostrae adhiberetur testis et conscius: deinde, ut manifestum esset, audere nos de bonis malisque principibus, non tantum post ipsos iudicare: postremo, ut experimento cognosceretur, et ante nos gratos, sed miseros fuisse; quibus esse nos gratos probare antea non licuit. At qua contentione, quo nisu, quibus clamoribus expostulatum est, ne affectus nostros, ne tua merita supprimeres! denique, ut in posterum exemplo prouideres! Discant et principes acclamationes ueras falsasque discernere, habeantque muneris tui, quod iam decipi non poterunt. Non instruendum illis iter ad bonam famam, sed non deserendum: non submouenda adulatio, sed non reducenda est. Certum est, et quae facere, et quae debeant audire, si faciant. Quid nunc ego super ea, quae sum cum toto senatu precatus, pro senatu precer, nisi ut haereat animo tuo gaudium, quod tunc oculis protulisti? Ames illum diem, et tamen uincas: noua merearis, noua audias: eadem enim dici, nisi ob eadem facta, non possunt. [76] LXXVI. Iam quam antiquum, quam consulare, quod triduum totum senatus sub exemplo tui sedit, quum interea nihil praeter consulem ageres! Interrogauit quisque, quod placuit: dissentire, discedere, et copiam iudicii sui reipublicae facere, tutum fuit: consulti omnes, atque etiam dinumerati sumus: uicitque sententia non prima, sed melior. At quis antea loqui, quis hiscere audebat, praeter miseros illos, qui primi interrogabantur? Ceteri quidem defixi et attoniti ipsam illam mutam ac sedentariam assentiendi necessitatem, quo cum dolore animi, quo cum totius corporis horrore perpetiebantur! Unus solusque censebat, quod sequerentur omnes, et omnes improbarent, in primis ipse, qui censuerat. Adeo nulla magis omnibus displicent, quam quae sic fiunt, tanquam omnibus placeant. Fortasse imperator in senatu ad reuerentiam eius componebatur: ceterum egressus, statim se recipiebat in principem, omniaque consularia officia abigere, negligere, contemnere solebat. Ille uero ita consul, ut si tantum consul foret: nihil infra se putabat, nisi quod infra consulem esset. Ac primum, ita domo progrediebatur, ut illum nullus apparatus arrogantiae principalis, nullus praecursorum tumultus detineret. Una erat in limine mora, consultare aues, reuererique numinum monitus. Nemo proturbabatur, nemo submouebatur: tanta uiatoribus quies, tantus pudor fascibus, ut plerumque aliena turba subsistere et consulem et principem cogeret. Ipsius quidem officium tam modicum, tam temperatum, ut antiquus aliquis magnusque consul sub bono principe incedere uideretur. [77] LXXVII. Iter illi saepius in forum, frequenter tamen et in campum. Nam comitia consulum obibat ipse; tantum ex renuntiatione eorum uoluptatis, quantum prius ex destinatione capiebat. Stabant candidati ante curulem principis, ut ipse ante consulis steterat: adigebanturque in uerba, in quae paullo ante ipse iurauerat princeps; qui tantum putat esse in iureiurando, ut illud et ab aliis exigat. Reliqua pars diei tribunali dabatur. Ibi uero quanta religio aequitatis! quanta legum reuerentia! Adibat aliquis ut principem: respondebat, se consulem esse. Nullius ab eo magistratus ius, nullius auctoritas imminuta est: aucta etiam; siquidem pleraque ad praetores remittebat, atque ita, ut collegas uocaret: non quia populare gratumque audientibus, sed quia ita sentiebat. Tantum dignationis in ipso honore ponebat, ut non amplius esse censeret, quod aliquis collega appellaretur a principe, quam quod praetor esset. Ad haec tam assiduus in tribunali, ut labore refici ac reparari uideretur. Quis nostrum idem curae, idem sudoris sumit? quis adeo expetitis honoribus aut deseruit, aut sufficit? Et sane aequum est, tantum ceteris praestare consulibus ipsum, qui consules facit: quippe etiam Fortunae uidebatur indignum, si posset honores dare, qui gerere non posset. Facturus consules doceat, accepturisque amplissimum honorem persuadeat, scire se, quid sit, quod daturus sit: sic fit, ut illi quoque sciant, quid acceperit. [78] LXXVIII. Quo iustius senatus, ut susciperes quartum consulatum, et rogauit et iussit. Imperii hoc uerbum, non adulationis esse, obsequio tuo crede: quod non alia in re magis aut senatus exigere a te, aut tu praestare senatui debes. Ut enim ceterorum hominum, ita principum, illorum etiam, qui dii sibi uidentur, aeuum omne ei breue et fragile est. Itaque optimum quemque niti et contendere decet, ut post se quoque reipublicae prosit, moderationis scilicet iustitiaeque monumentis, quae plurima statuere consul potest. Haec nempe intentio tua, ut libertatem reuoces ac reducas. Quem ergo honorem magis amare, quod nomen usurpare saepius debes, quam quod primum inuenit recuperata libertas? Non est minus ciuile, et principem esse pariter, et consulem, quam tantum consulem. Habe etiam rationem uerecundiae collegarum tuorum; collegarum inquam: ita enim et ipse loqueris, et nos loqui uis. Onerosa erit modestiae illorum tertii consulatus sui recordatio, donec te consulem uideant. Neque enim potest non nimium esse priuatis, quod principi satis est. Annuas, Caesar, optantibus, quibusque apud deos adesse consuesti, quorum potens es ipse, uotorum compotes facias. [79] LXXIX. Fortasse sufficiat tibi tertius consulatus: sed nobis tanto minus sufficit. Ille nos instituit et induxit, ut te iterum interumque consulem habere cupiamus. Remissius istud contenderemus, si adhuc non sciremus, qualis esses futurus. Tolerabilius fuit, experimentum tui nobis, quam usum negari. Dabiturne rursus uidere consulem illum? Audiet, reddet, quas proxime, uoces? praestabitque gaudium, quantum ipse percipiet? Praesidebit laetitiae publicae, auctor eius et caussa? tentabitque affectus nostros, ut solet, cohibere, nec poterit? Erit pietati senatus cum modestia principis felix speciosumque certamen, seu fuerit uicta, seu uicerit? Equidem incognitam quandam, proximaque maiorem praesumo laetitiam. Quis enim est tam imbecilli ingenio, qui non tanto meliorem consulem speret, quanto saepius fuerit? Alius labores, si non continuo se desidiae ac uoluptati dedisset, otio tamen et quiete recreasset: hic consularibus curis exsolutus, principales resumpsit; tam diligens temperamenti, ut nec consulis officium princeps, nec principis consul appeteret. Videmus, ut prouinciarum desideriis, ut singularum etiam ciuitatum precibus occurat. Nulla in audiendo difficultas, nulla in respondendo mora: adeunt statim, dimittuntur statim: tandemque principis fores exclusa legationum turba non obsidet. [80] LXXX. Quid? in omnibus cognitionibus, quam mitis seueritas, quam non dissoluta clementia! Non locupletando fisco sedes, nec aliud tibi sententiae tuae pretium, quam bene iudicasse. Stant ante te litigatores, non de fortunis suis, sed de tua aestimatione soliciti; nec tam uerentur, quid de caussa sua, quam quid de moribus sentias. O uere principis, atque etiam consulis, reconciliare aemulas ciuitates, tumentesque populos non imperio magis, quam ratione compescere: intercedere iniquitatibus magistratuum, infectumque reddere, quidquid fieri non oportuerit: postremo, uelocissimi sideris more, omnia inuisere, omnia audire, et undecunque inuocatum statim, uelut numen, adesse et adsistere! Talia esse crediderim, quae ipse mundi parens temperat nutu, si quando oculos demisit in terras et fata mortalium inter diuina opera numerare dignatus est: qua nunc parte curarum liber solutusque, caelo tantum uacat, postquam te dedit, qui erga omne hominum genus uice sua fungereris. Fungeris enim, sufficisque mandanti, quum tibi dies omnis summa cum utilitate nostra, cum tua laude, condatur. [81] LXXXI. Quodsi quando cum influentibus negotiis paria fecisti, instar refectionis existimas mutationem laboris. Quae enim remissio tibi, nisi lustrare saltus, excutere cubilibus feras, superare immensa montium iuga, et horrentibus scopulis gradum inferre, nullius manu, nullius uestigio adiutum; atque inter haec pia mente adire lucos, et occursare numinibus? Olim haec experientia iuuentutis, haec uoluptas erat; his artibus futuri duces imbuebantur: certare cum fugacibus feris cursu, cum audacibus robore, cum callidis astu: nec mediocre pacis decus habebatur submota campis irruptio ferarum, et obsidione quadam liberatus agrestium labor. Usurpabant gloriam istam illi quoque principes, qui obire non poterant: usurpabant autem, ut domitas fractasque claustris feras, ac deinde in ipsorum quidem ludibrium emissas, mentita sagacitate colligerent. Huic par capiendi quaerendique sudor, summusque et idem gratissimus labor, inuenire. Enim uero, si quando placuit idem corporis robur in maria proferre, non ille fluitantia uela aut oculis sequitur aut manibus: sed nunc gubernaculis assidet, nunc cum ualentissimo quoque sodalium certat frangere fluctus, domitare uentos reluctantes, remisque transfretare obstantia freta. [82] LXXXII. Quantum dissimilis illi, qui non Albani lacus otium, Baianique torporem et silentium ferre, non pulsum saltem fragoremque remorum perpeti poterat, quin ad singulos ictus turpi formidine horresceret. Itaque procul ab omni sono inconcussus ipse et immotus, religato reuinctoque nauigio, non secus ac piaculum aliquod, trahebatur. Foeda facies, quum Populi Romani Imperator alienum cursum, alienumque rectorem, uelut capta naue, sequeretur. Nec deformitate ista saltem flumina carebant atque amnes. Danubius ac Rhenus tantum illud nostri decoris uehere gaudebant, non minore cum pudore imperii, quod haec Romanae aquilae, Romana signa, Romana denique ripa, quam quod hostium prospectarent: hostium, quibus moris est, eadem illa nunc rigentia gelu flumina, aut campis superflua, nunc liquida ac deferentia, lustrare nauigiis, nandoque superare. Nec uero laudauerim per se magnopere duritiam corporis ac lacertorum: sed si his ualidior toto corpore animus imperitet, quem non fortunae indulgentia molliat, non copiae principales ad segnitiem luxumque detorqueant; tunc ego, seu montibus, seu mari exerceatur, et laetum opere corpus, et crescentia laboribus membra mirabor. Video enim iam inde antiquitus maritos dearum, ac deorum liberos, nec dignitate nuptiarum magis quam his artibus inclaruisse. Simul cogito, quum sint ista ludus et auocamentum huius, quae quantaeque sint illae seriae et intentae, et a quibus se in tale otium recipit, uoluptates. Sunt enim uoluptates, quibus optime de cuiusque grauitate, sanctitate, temperantia creditur. Nam quis adeo dissolutus, cuius non occupationibus aliqua species seueritatis insidat? Otio prodimur. An non plerique principes hoc idem tempus in aleam, stupra, luxum conferebant, quum seriarum laxamenta curarum uitiorum contentione supplerent? [83] LXXXIII. Habet hoc primum magna fortuna, quod nihil tectum, nihil occultum esse patitur: principum uero non modo domus, sed cubicula ipsa intimosque secessus recludit, omniaque arcana noscenda famae proponit atque explicat. Sed tibi, Caesar, nihil accommodatius fuerit ad gloriam, quam penitus inspici. Sunt quidem praeclara, quae in publicum profers; sed non minora ea, quae limine tenes. Est magnificum, quod te ab omni contagione uitiorum reprimis ac reuocas, sed magnificentius, quod tuos. Quanto enim magis arduum est, alios praestare, quam se: tanto laudabilius, quod, quum ipse sis optimus, omnes circa te similes tui effecisti. Multis illustribus dedecori fuit aut inconsultius uxor assumpta, aut retenta patientius: ita foris claros domestica destruebat infamia: et ne maximi ciues haberentur, hoc efficiebat, quod mariti minores erant. Tibi uxor in decus et gloriam cedit. Quid enim illa sanctius? quid antiquius? Nonne, si Pontifici Maximo deligenda sit coniux, aut hanc, aut similem (ubi est autem similis?) elegerit? Quam illa nihil sibi ex fortuna tua, nisi gaudium, uendicat! quam constanter, non potentiam tuam, sed ipsum te reueretur! Idem estis inuicem, quod fuistis: probatis ex aequo: nihilque uobis felicitas addidit, nisi quod scire coepistis, quam bene uterque uestrum felicitatem ferat. Eadem quam modica cultu! quam parca comitatu! quam ciuilis incessu! Mariti hoc opus, qui ita imbuit, ita instituit: nam uxori sufficit obsequii gloria. An, quum uideat, quam te nullus terror, nulla comitetur ambitio, non et ipsa cum silentio incedat? ingredientemque pedibus maritum, in quantum patitur sexus, imitetur? Decuerit hoc illam, etiamsi diuersa tu facias. Sub hac uero modestia uiri, quantam debet uerecundiam uxor marito! femina sibi! [84] LXXXIV. Soror autem tua, ut se sororem esse meminit! ut in illa tua simplicitas, tua ueritas, tuus candor agnoscitur! ut, si quis eam uxori tuae conferat, dubitare cogatur, utrum sit efficacius ad recte uiuendum, bene institui, aut feliciter nasci. Nihil est tam pronum ad simultates, quam aemulatio, in feminis praesertim: ea porro maxime nascitur ex coniunctione, aliter aequalitate, exardescit inuidia, cuius finis est odium. Quo quidem admirabilius existimandum est, quod mulieribus duabus in una domo, parique fortuna, nullum certamen, nulla contentio est. Suspiciunt inuicem, inuicem cedunt: quumque te utraque effusissime diligat, nihil sua putant interesse, utram tu magis ames. Idem utrique propositum, idem tenor uitae, nihilque, ex quo sentias duas esse. Te enim imitari, te subsequi student. Ideo utraque mores eosdem, quia utraque tuos, habet: inde moderatio, inde etiam perpetua securitas. Neque enim unquam periclitabuntur esse priuatae, quae non desierunt. Obtulerat illis senatus cognomen Augustarum, quod certatim deprecatae sunt, quam diu appellationem patris patriae tu recusasses: seu quod plus esse in eo iudicabant, si uxor et soror tua, quam si Augustae dicerentur. Sed quaecunque illis ratio tantam modestiam suasit, hoc magis dignae sunt, quae in animis nostris et sint et habeantur augustae, quia non uocantur. Quid enim laudabilius feminis, quam si uerum honorem non in splendore titulorum, sed in iudiciis hominum reponant, magnisque nominibus pares se faciant, etiam dum recusant? [85] LXXXV. Iam etiam et in priuatorum animis exoleuerat priscum mortalium bonum, amicitia, cuius in locum migrauerant assentationes, blanditiae, et peior odio amoris simulatio. Etenim in principum domo nomen tantum amicitiae, inane scilicet irrisumque, manebat. Nam quae poterat esse inter eos amicitia, quorum sibi alii domini, alii serui uidebantur? Tu hanc pulsam et errantem reduxisti: habes amicos, quia amicus ipse es. Neque enim, ut alia subiectis, ita amor imperatur: neque est ullus affectus tam erectus, et liber, et dominationis impatiens, nec qui magis uices exigat. Potest fortasse princeps inique, potest tamen odio esse nonnullis, etiamsi ipse non oderit: amari, nisi ipse amet, non potest. Diligis ergo, quum diligaris, et in eo, quod utrinque honestissimum est, tota gloria tua est, qui superior factus, descendis in omnia familiaritatis officia, et in amicum ex imperatore submitteris; immo tunc maxime imperator, quum amicum ex imperatore agis. Etenim quum plurimis amicitiis fortuna principum indigeat, praecipuum est principis opus, amicos parare. Placeat tibi semper haec secta, et cum alias uirtutes tuas, tum hanc constantissime teneas: nec unquam persuadeatur, humile esse principi, nisi odisse. Iucundissimum est in rebus humanis amari, sed non minus amare: quorum utroque ita frueris, ut, quum ipse ardentissime diligas, adhuc tamen ardentius diligaris: primum, quia facilius est, unum amare, quam multos: deinde, quia tibi amicos tuos obligandi adest facultas tanta, ut nemo possit te, nisi ingratus, non magis amare. [86] LXXXVI. Operae pretium est referre, quod tormentum tibi iniunxeris, ne quid amico negares. Dimisisti optimum uirum tibique carissimum, inuitus et tristis, et quasi retinere non posses. Quantum amares eum, desiderio expertus es, distractus separatusque, dum cedis et uinceris. Ita, quod fando inauditum, quum princeps et principis amicus diuersa uelletis, id potius factum est, quod amicus uolebat. O rem memoriae literisque mandandam! praefectum praetorii non ex ingerentibus, sed ex subtrahentibus legere: eundemque otio, quod pertinaciter amet, reddere: quumque sis ipse distentus imperii curis, non quietis gloriam cuiquam inuidere. Intelligimus, Caesar, quantum tibi pro laboriosa ista statione et exercita debeamus, quum otium a te, tanquam res optima, et petatur, et detur. Quam ego audio confusionem tuam fuisse, quum digredientem prosequeris! Prosequutus enim nec temperasti tibi, quo minus exeunti in litore amplexus osculum ferres. Stetit Caesar in illa amicitiae specula, precatusque maria, celeremque (si tamen ipse uoluisset) recursum, nec sustinuit recedentem non etiam atque etiam uotis, lacrymis, sequi. Nam de liberalitate taceo. Quibus enim muneribus aequari haec cura principis, haec patientia potest, qua meruisti, ut ille sibi nimium fortis, ac prope durus uideretur? Nec dubito, quin agitauerit secum, an gubernacula retorqueret: et fecisset, nisi quod paene ipso contubernio principis felicius iucundiusque est, desiderare principem desiderantem. Et ille quidem, ut maximo fructu suscepti, ita maiore depositi officii gloria fruitur: tu autem facilitate ista consequutus es, ne quem retinere uidearis inuitum. [87] LXXXVII. Ciuile hoc erat, et parenti publico conuenientissimum, nihil cogere, semperque meminisse, nullam tantam potestatem cuiquam dari posse, ut non sit gratior potestate libertas. Dignus es, Caesar, qui officia mandes deponere optantibus; qui petentibus uacationem inuitus quidem, sed tamen tribuas; qui ab amicis orantibus requiem non te relinqui putes; qui semper inuenias, et quos ex otio reuoces, et quos otio reddas. Vos quoque, quos parens noster familiariter inspicere dignatur, fouete iudicium eius, quod de uobis habet: hic uester labor est. Princeps enim, quum in uno probauit amare se scire, uacat culpa, si alios minus amat. Ipsum quidem quis mediocriter diligat, quum leges amandi non det, sed accipiat? Hic praesens, ille mauult absens amari: uterque ametur, ut mauult; nemo in taedium praesentia, nemo in obliuionem absentia ueniat. Tenet quisque locum, quem semel meruit; faciliusque est, ut oculis eius uultus absentis, quam ut animo caritas excidat. [88] LXXXVIII. Plerique principes, quum essent ciuium domini, libertorum erant serui: horum consiliis, horum nutu regebantur: per hos audiebant, per hos loquebantur: per hos praeturae etiam, et sacerdotia et consulatus, immo et ab his, petebantur. Tu libertis tuis summum quidem honorem, sed tamquam libertis, habes; abundeque sufficere his credis, si probi et frugi existimentur. Scis enim, praecipuum esse indicium non magni principis magnos libertos. Ac primum neminem in usu habes, nisi aut tibi, aut patri tuo, aut optimo cuique principum dilectum; statimque hos ipsos quotidie deinde ita formas, ut se non tua fortuna, sed sua, metiantur: et tanto magis digni, quibus honor omnis praestetur a nobis, quia non est necesse. Iustisne de causis Senatus Populusque Romanus OPTIMI tibi cognomen adiecit? Paratum id quidem, et in medio positum, nouum tamen. Scias neminem ante meruisse, quod non erat excogitandum, si quis meruisset. An satius fuit, FELICEM uocare? quod non moribus, sed fortunae datum est: satius, MAGNUM? cui plus inuidiae, quam pulchritudinis inest. Adoptauit te optimus princeps in suum, senatus in OPTIMI nomen. Hoc tibi tam proprium, quam paternum; nec magis definite distincteque designat, qui TRAIANUM, quam qui OPTIMUM appellat: ut olim frugalitate Pisones, sapientia Laelii, pietate Metelli monstrabantur. Quae simul omnia uno isto nomine continentur. Nec uideri potest optimus, nisi qui est omnibus optimis in sua cuiusque laude praestantior. Merito tibi ergo post ceteras appellationes haec est addita, ut maior. Minus est enim, imperatorem et Caesarem et Augustum, quam omnibus imperatoribus et Caesaribus et Augustis esse meliorem. Ideoque ille parens hominum deorumque OPTIMI prius, deinde MAXIMI nomine colitur. Quo praeclarior laus tua, quem non minus constat optimum esse, quam maximum. Adsequutus es nomen, quod ad alium transire non possit, nisi ut appareat in bono principe alienum, in malo falsum: quod licet omnes postea usurpent, semper tamen agnoscetur ut tuum. Etenim, ut nomine AUGUSTI admonemur eius, cui primum dicatum est, ita haec OPTIMI appellatio nunquam memoriae hominum sine te recurret, quotiesque posteri nostri OPTIMUM aliquem uocare cogentur, toties recordabantur, quis meruerit uocari. [89] LXXXIX. Quanto nunc, diue Nerua, gaudio frueris, quum uides, et esse OPTIMUM et dici, quem tamquam optimum elegisti! quam laetum tibi, quod comparatus filio tuo uinceris! Neque enim alio magis approbatur animi tui magnitudo, quam quod optimus ipse non timuisti eligere meliorem. Sed et tu, pater Traiane, (nam tu quoque, si non sidera, proximam tamen sideribus obtines sedem) quantam percipis uoluptatem, quum illum tribunum, illum militem tuum, tantum imperatorem, tantum principem cernis! cumque eo, qui adoptauit, amicissime contendis, pulchrius fuisse genuisse talem, an elegisse! Macte uterque ingenti in rempublicam merito, cui hoc tantum boni contulistis! Licet alteri uestrum filii uirtus triumphalia, coelum alteri dederit: non minor tamen uestra laus, quod ista per filium, quam si ipsi meruissetis. [90] XC. Scio, Patres Conscripti, cum ceteros ciues, tum praecipue consules, oportere sic affici, ut se publice magis, quam priuatim, obligatos putent. Ut enim malos principes rectius pulchriusque est ex communibus iniuriis odisse, quam propriis: ita boni speciosius amantur ob ea, quae generi humano, quam quae hominibus praestant. Quia tamen in consuetudinem uenit, ut consules, publica gratiarum actione perlata, suo quoque nomine, quantum debeant principi, profiteantur: concedite, me non pro me magis munere isto, quam pro collega meo, Cornuto Tertullo, clarissimo uiro, fungi. Cur enim non pro illo quoque gratias agam, pro quo non minus debeo? praesertim quum indulgentissimus imperator in concordia nostra ea praestiterit ambobus, quae si tantum in alterum contulisset, ambos tamen aequaliter obligasset. Utrumque nostrum ille optimi cuiusque spoliator et carnifex stragibus amicorum, et in proximum iacto fulmine afflauerat. Iisdem enim amicis gloriabamur, eosdem amissos lugebamus: ac sicut nunc spes gaudiumque, ita tunc communis nobis dolor et metus erat. Habuerat hunc honorem periculis nostris diuus Nerua, ut nos, etsi minus ut bonos, tamen promouere uellet: quia mutati seculi signum et hoc esset, quod florerent, quorum praecipuum uotum ante fuerat, ut memoriae principis elaberentur. [91] XCI. Nondum biennium compleramus in officio laboriosissimo et maximo, quum tu nobis, optime principum, fortissime imperatorum, consulatum obtulisti, ut ad summum honorem gloria celeritatis accederet. Tantum inter te et illos principes interest, qui beneficiis suis commendationem ex difficultate captabant, gratioresque accipientibus honores arbitrabantur, si prius illos desperatio, et taedium, et similis repulsae mora, in notam quandam pudoremque uertissent. Obstat uerecundia, quo minus percenseamus, quo utrumque nostrum testimonio ornaris: ut amore recti, amore reipublicae, priscis illis consulibus aequaueris. Merito nec ne, neutram in partem decernere audeamus; quia nec fas est, affirmationi tuae derogare, et onerosum confiteri, uera esse, quae de nobis, praesertim tam magnifica, dixisti. Tu tamen dignus es, qui eos consules facias, de quibus possis ista praedicare. Tribuas ueniam, quod inter haec beneficia tua gratissimum est nobis, quod nos rursus collegas esse uoluisti. Ita caritas mutua, ita congruens tenor uitae, ita una eademque ratio propositi postulabat: cuius ea uis, ut morum similitudo concordiae nostrae gloriam minuat, ac perinde sit mirum, si alter nostrum a collega, ac si a seipso dissentiat. Non ergo temporarium et subitum est, quod uterque collegae consulatu, tamquam iterum suo gaudet; nisi quod tamen, qui rursus consules fiunt, bis quidem, sed temporibus diuersis obligantur: nos duos consulatus accipimus simul, simul gerimus, alterque in altero consul, sed iterum et pariter sumus. [92] XCII. Illud uero quam insigne, quod nobis praefectis aerario consulatum ante, quam successorem dedisti! Aucta est dignitas dignitate: neque continuatus tantum, sed geminatus est honor, finemque potestatis alterius, tamquam parum esset excipere, praeuenit. Tanta tibi integritatis nostrae fiducia fuit, ut non dubitares, te salua diligentiae tuae ratione esse facturum, si nos post maximum officium priuatos esse non sineres. Quid, quod eundem in annum consulatum nostrum contulisti? Ergo non alia nos pagina, quam quae te consulem accipiet, et nostra quoque nomina addentur fastis, quibus ipse praescriberis. Tu comitiis nostris praesidere, tu nobis sanctissimum illud carmen praeire dignatus es, tuo iudicio consules facti, tua uoce renuntiati sumus: ut idem honoribus nostris suffragator in curia, in campo declarator exsisteres. Nam quod eum potissimum mensem attribuisti, quem tuus natalis exornat, quam pulchrum nobis! quibus edicto, quibus spectaculo celebrare continget diem illum, triplici gaudio laetum: qui principem abstulit pessimum, dedit optimum, meliorem optimo genuit. Nos sub oculis tuis augustior solito currus accipiet: nos inter secunda omina, et uota certantia, quae praesenti tibi conferentur, uehemur alacres, et incerti, ex utra parte maior auribus nostris accidat clamor. [93] XCIII. Super omnia tamen praedicandum uidetur, quod pateris consules esse, quos fecisti: quippe nullum periculum, nullus ex principe metus consulares animos debilitat et frangit: nihil inuitis audiendum, nihil coactis decernendum erit. Manet manebitque honori ueneratio sua, nec securitatem auctoritate perdemus. Ac si quid forte ex consulatus fastigio fuerit diminutum, nostra haec erit culpa, non seculi. Licet enim, quantum ad principem, licet tales consules agere, quales ante principes erant. Ullamne tibi pro beneficiis referre gratiam parem possumus? nisi tantum illam, ut semper nos meminerimus consules fuisse, et consules tuos; ea sentiamus, ea censeamus, quae consularibus digna sunt; ita uersemur in republica, ut credamus esse rempublicam. Non consilium nostrum, non operam subtrahamus, nec disiunctos nos et quasi dimissos consulatu, sed quasi adstrictos et deuinctos putemus; eundemque locum laboris et curae, quem reuerentiae dignitatisque, teneamus. [94] XCIV. In fine orationis praesides custodesque imperii deos, ego consul pro rebus humanis, ac te praecipue, Capitolone Iupiter, precor, ut beneficiis tuis faueas, tantisque addas muneribus perpetuitatem. Audisti, quae malo principi precabamur; exaudi, quae pro dissimillimo optamus. Non te distringimus uotis. Non enim pacem, non concordiam, non securitatem, non opes oramus, non honores: simplex cunctaque ista complexum unum omnium uotum est, SALUS PRINCIPIS. Nec uero noua tibi iniungimus. Tu enim iam tunc illum in tutelam recepisti, quum praedonis auidissimi faucibus eripuisti. Neque enim sine auxilio tuo, quum altissima quaeque quaterentur, hic, qui omnibus excelsior, inconcussus stetit. Praeteritus est a pessimo principe, qui praeteriri ab optimo non potuit. Tu clara iudicii tui signa misisti, quum proficiscenti ad exercitum tuo nomine, tuo honore cessisti. Tu uoce imperatoris quid sentires locutus, filium illi, nobis parentem, tibi pontificem maximum elegisti. Quo maiore fiducia iisdem illis uotis, quae ipse pro se nuncupari iubet, oro et obtestor, si bene rempublicam, si ex utilitate omnium regit, primum, ut illum nepotibus nostris ac pronepotibus serues: deinde, ut quandoque successorem ei tribuas, quem genuerit, quem formauerit, similemque fecerit adoptato; aut, si hoc fato negatur, in consilio sis eligenti, monstresque aliquem, quem adoptari in Capitolio deceat. [95] XCV. Vobis, Patres Conscripti, quantum debeam, publicis etiam monimentis continetur. Vos mihi in tribunatu quietis, in praetura modestiae; uos in istis officiis etiam, quae e studiis nostris circa tuendos socios iniunxeratis, cuncti constantiae antiquissimum testimonium perhibuistis. Vos proxime destinationem consulatus mei his acclamationibus approbauistis, ut intelligam, etiam atque etiam enitendum mihi, ut hunc consensum uestrum complectar, et teneam, et in dies augeam. Etenim memini, tunc uerissime iudicari, meruerit quis honorem, nec ne, quum adeptus est. Vos modo fauete huic proposito, et credite, si cursu quodam prouectus ab illo insidiosissimo principe, antequam profiteretur odium bonorum, postquam professus est, substiti; quum uiderem, quae ad honores compendia paterent, longius iter malui; si malis temporibus inter moestos et pauentes, bonis inter securos gaudentesque numeror; si denique in tantum diligo optimum principem, in quantum inuisus pessimo fui. Ego reuerentiae uestrae sic semper inseruiam, non ut me consulem, et mox consularem, sed ut candidatum consulatus putem.