[31,0] Liber XXXI. [31,1] 1 Aquatilium secuntur in medicina beneficia, opifice natura ne in illis quidem cessante et per undas fluctusque ac reciprocos aestus amniumque rapidos cursus inprobas exercente uires, nusquam potentia maiore, si uerum fateri uolumus, quippe hoc elementum ceteris omnibus imperat. 2 terras deuorant aquae, flammas necant, scandunt in sublime et caelum quoque sibi uindicant ac nubium obtentu uitalem spiritum strangulant, quae causa fulmina elidit, ipso secum discordante mundo. quid esse mirabilius potest aquis in caelo stantibus? at aliae, ceu parum sit in tantam peruenire altitudinem, rapiunt eo secundum piscium examina, sese etiam lapides, subeuntque portantes aliena pondera. 3 eaedem cadentes omnium terra enascentium causa fiunt, prorsus mirabili natura, si quis uelit reputare, ut fruges gignantur, arbores fruticesque uiuant, in caelum migrare aquas animamque etiam herbis uitalem inde deferre, iusta confessione, omnes terrae quoque uires aquarum esse beneficii. quapropter ante omnia ipsarum potentiae exempla ponemus. cunctas enim enumerare quis mortalium queat? [31,2] 4 Emicant benigne passimque in plurimis terris alibi frigidae, alibi calidae, alibi iunctae, sicut in Tarbellis Aquitanica gente et in Pyrenaeis montibus tenui interuallo discernente, alibi tepidae, egelidae, atque auxilia morborum profitentes et e cunctis animalibus hominum tantum causa erumpentes augent numerum deorum nominibus uariis urbesque condunt, sicut Puteolos in Campania, Statiellas in Liguria, Sextias in Narbonensi prouincia. nusquam tamen largius quam in Baiano sinu nec pluribus auxiliandi generibus: 5 aliae sulpuris ui, aliae aluminis, aliae salis, aliae nitri, aliae bituminis, nonnullae etiam acida salsaue minxtura, uapore ipso aliquae prosunt, tantaque est uis, ut balneas calefaciant ac frigidam etiam in soliis feruere cogant. quae in Baiano Posidianae uocantur, nomine accepto a Claudii Caesaris liberto, obsonia quoque percocunt. uaporant et in mari ipso quae Licinii Crassi fuere, mediosque inter fluctus existit aliquid ualetudini salutare. [31,3] 6 Iam generatim neruis prosunt pedibusue aut coxendicibus, aliae luxatis fractisue, inaniunt aluos, sanant uulnera, capiti, auribus priuatim medentur, oculis uero Ciceronianae. dignum memoratu, uilla est ab Auerno lacu Puteolos tendentibus inposita litori, celebrata porticu ac nemore, quam uocabat M. Cicero Academian ab exemplo Athenarum, ibi compositis uoluminibus eiusdem nominis, in qua et monumenta sibi instaurauerat, ceu uero non et in toto terrarum orbe fecisset. 7 huius in parte prima exiguo post obitum ipsius Antistio Vetere possidente eruperunt fontes calidi perquam salubres oculis, celebrati carmine Laureae Tulli, qui fuit e libertis eius, ut protinus noscatur etiam ministeriorum haustus ex illa maiestate ingenii. ponam enim ipsum carmen, ut ubique et non ibi tantum legi queat: 8 Quo tua, Romanae uindex clarissime linguae, silua loco melius surgere iussa uiret atque Academiae celebratam nomine uillam nunc reparat cultu sub potiore Vetus, hoc etiam apparent lymphae non ante repertae, languida quae infuso lumina rore leuant. nimirum locus ipse sui Ciceronis honori hoc dedi, hac fontes cum patefacit ope, ut, quoniam totum legitur sine fine per orbem sint plures oculis quis medeantur aquae. [31,4] In eadem Campaniae regione Sinuessanae aquae sterilitatem feminarum et uirorum insaniam abolere produntur, [31,5] 9 in Aenaria insula calculosis mederi et quae uocatur Acidula ab Teano Sidicino IIII p. — haec frigida —, item in Stabiano quae Dimidia uocatur et in Venafrano ex fonte Acidulo. idem contingit in Velino lacu potantibus, item in Syriae fonte iuxta Taurum montem auctor est M. Varro et in Phrygiae Gallo flumine Callimachus. sed ibi in potando necessarius modus, ne lymphatos agat, quod in Aethiopia accidere iis, qui e fonte Rubro biberint, Ctesias scribit. [31,6] 10 iuxta Romam Albulae aquae uolneribus medentur, egelidae hae, sed Cutiliae in Sabinis gelidissimae suctu quodam corpora inuadunt, ut prope morsus uideri possit, aptissimae stomacho, neruis, uniuerso corpori. [31,7] Thespiarum fons conceptus mulieribus repraesentat, item in Arcadia flumen Elatum, custodit autem Linus fons in eadem Arcadia abortusque fieri non patitur. e diuerso in Pyrrha flumen, quod Aphrodisium uocatur, steriles facit. [31,8] 11 Lacu Alphio uitiligines tolli Varro auctor est Titiumque praetura functum marmorei signi faciem habuisse propter id uitium. Cydnus Ciliciae amnis podagricis medetur, sicut apparet epistula Cassi Parmensis ad M. Antonium. contra aquarum culpa in Troezene omnium pedes uitia sentiunt. 12 Tungri ciuitas Galliae fontem habet insignem plurimis bullis stillantem, ferruginei saporis, quod ipsum non nisi in fine potus intellegitur. purgat hic corpora, tertianas febres discutit, calculorum uitia. eadem aqua igne admoto turbida fit ac postremo rubescit. Leucogaei fontes inter Puteolos et Neapolim oculis et uulneribus medentur. Cicero in admirandis posuit Reatinis tantum paludibus ungulas iumentorum indurari. [31,9] 13 Eudicus in Hesitaeotide fontes duos tradit esse, Ceronam, ex quo bibentes oues nigras fieri, Nelea, ex quo albas, ex utroque uarias, Theophrastus Thuriis Crathim candorem facere, Sybarim nigritiam bubus ac pecori, [31,10] 14 quin et homines sentire differentiam eam; nam qui e Sybari bibant, nigriores esse durioresque et crispo capillo, qui e Crathi candidos mollioresque ac porrecta coma. item in Macedonia qui uelint sibi candida nasci, ad Haliacmonem ducere, qui nigra aut fusca, ad Axium. idem omnia fusca nasci quibusdam in locis dicit et fruges quoque, sicut in Messapis, at in Lusis Arcadiae quodam fonte mures terrestres uiuere et conuersari. Erythris Aleos amnis pilos gignit in corporibus. [31,11] 15 In Boeotia ad Trophonium deum iuxta flumen Hercynnum e duobus fontibus alter memoriam, alter obliuionem adfert, inde nominibus inuentis. [31,12] in Cilicia apud oppidum Cescum riuus fluit Nuus, ex quo bibentium subtiliores sensus fieri M. Varro tradit, at in Cetera insula fontem esse, quo hebetes fiant, Zamae in Africa, ex quo canorae uoces. — [31,13] 16 Vinum taedio uenire iis, qui ex Clitorio lacu biberint, ait Eudoxus, set Theopompus inebriari fontibus iis, quos diximus, Mucianus Andri e fonte Liberi patris statis diebus septenis eius dei uinum fluere, si auferatur e conspectu templi, sapore in aquam transeunte, [31,14] 17 Polyclitus Lipari iuxta Solos Ciliciae ungui, Theophrastus hoc idem in Aethiopia eiusdem nominis fonte, Lycos in Indis Oratis fontem esse, cuius aqua lucernae luceant; idem Ecbatanis traditur. Theopompus in Scotusaeis lacum esse dicit, qui uolneribus medeatur, [31,15] 18 Iuba in Trogodytis lacum Insanum malefica ui appellatum ter die fieri amarum salsumque ac deinde dulcem totiensque et nocte, scatentem albis serpentibus uicenum cubitorum; idem in Arabia fontem excilire tanta ui, ut nullum non pondus inpactum respuat; [31,16] 19 Theophrastus Marsyae fontem in Phrygia ad Celaenarum oppidum saxa egerere. non procul ab eo sunt fontes Claeon et Gelon ab effectu Graecorum nominum dicit. Cyzici fons Cupidinis uocatur, ex quo potantes amorem deponere Mucianus credit. [31,17] 20 Cranone est fons calicus citra summum feruorem, qui uino addito trito calorem potionis custodit in uasis. sunt et attiaci in Germania fontes calidi trans Rhenum, quorum haustus triduo feruet, circa margines uero pumicem faciunt aquae. [31,18] 21 Quod si quis fide carere ex his aliqua arbitratur, discat in nulla parte naturae maiora esse miracula, quamquam inter initia operis abunde multa rettulimus. Ctesias tradit Silan uocari stagnum in Indis, in quo nihil innatet, omnia mergantur; Caelius apud nos in Auerno etiam folia subsidere, Varro aues, quae aduolauerint, emori. 22 contra in Africae lacu Apuscidamo omnia fluitant, nihil mergitur, item in Siciliae fonte Phinthia, ut Aplon tradit, et in Medorum lacu puteoque Saturni. item fluuii fons Limyrae transire solet in loca uicina portendens aliquid; mirum quoque quod cum piscibus transit. responsa ab his petunt incolae cibo, quem rapiunt adnuentes, si uero euentum negent, caudis abigunt. 23 mn Alcas in Bithynia Bryazum adluit — hoc est et templo et doe nomen —, cuius gurgitem periuri negantur pati uelut flammam urentem. et in Cantabria fontes Tamarici in auguriis habentur. tres sunt octonis pedibus distantes, in unum alueum coeunt uasto amne. 24 singuli siccantur duodenis diebus, aliquando uicenis, citra suspicionem ullam aquae, cum sit uicinus illis fons sine intermissione largus. dirum est non profluere eos aspicere uolentibus, sicut proxime Larcio Licinio legato pro praetore post septem dies accidit. in Iudaea riuus sabbatis omnibus siccatur. [31,19] 25 E diuerso miracula alia dira. Ctesias in Armenia fontem esse scribit, ex quo nigros pisces ilico mortem adferre in cibis. quod et circa Danuuii exortum audiui, donec ueniatur ad fontem alueo adpositum, ubi finitur id genus piscium, ideoque ibi caput amnis eius intellefit fama. hoc idem et in Lydia in stagno Nympharum tradunt. 26 in Arcadia ad heneum aqua profluit e saxis Styx appellata, quae ilico necat, ut diximus, sed esse pisces paruos in ea tradit Theophrastus, letales et ipsos, quod non in alio genere mortiferorum fontium. 27 necare aquas Theopompus et in Thracia apud Cichros dicit, Lycos in Leontinis tertio die quam quis biberit, Varro ad Soracten in fonte, cuius sit latitudo quattuor pedum; sole oriente eum exundare feruenti similem; aues, quae degustauerint, iuxta mortuas iacere. namque et haec insidiosa condicio est, quod quaedam etiam blandiuntur aspectu, ut ad Nonacrim Arcadiae, omnino nulla deterrent qualitate. hanc putant nimio frigore esse noxiam, utpote cum profluens ipsa lapidescat. 28 aliter circa Thessalica Tempe, quoniam uirus omnibus terrori est, traduntque aλna etiam ac ferrum erodi illa aqua. profluit, ut indicauimus, breui spatio, mirumque, siliqua siluestris amplecti radicibus fontem eum dicitur, semper florens purpura. et quaedam sui generis herba in labris fontis uiret. in Macedonia non procul Euripidis poetae sepulchro duo riui confluunt, alter saluberrimi potus, alter mortiferi. [31,20] 29 In Perperenis fons est, quamcumque rigat, lapideam faciens terram, item calidae aquae in Euboeae Aedepso. nam quae adit riuus saxa in altitudinem crescunt. in Eurymenis deiectae coronae in fontem lapideae fiunt. in Colossis flumen est, quo lateres coniecti lapidei extrahuntur. in Scyretico metallo arbores, quaecumque flumine adluuntur, saxeae fiunt cum ramis. 30 destillantes quoque guttae lapide durescunt in antris, conchatis ideo, nam Miezae in Macedonia etiam pendentes in ipsis camaris, at in Corycio cum cecidere, in quibusdam speluncis utroque modo columnasque faciunt, ut in Phausis Cherrhonesi aduersae Rhodo in antro magno, etiam discolori aspectu. et hactenus contenti simus exemplis. [31,21] 31 Quaeritur inter medicos, cuius generis aquae sint utilissimae. stagnantes pigrasque merito damnant, utiliores quae profluunt existimantes, cursu enim percussuque ipso extenuari atque proficere; eoque miror cisternarum ab aliquis maxime probari. sed hi rationem auferunt, quoniam leuissima sit imbrium, ut quae subire potuerit ac pendere in aλre. 32 ideo et niues praeferunt niuibusque etiam glaciem, uelut ad infinitum coacta subtilitate; leuiora enim haec esse et glaciem multo leuiorem aqua. horum sententiam refelli interest uitae. in primis enim leuitas illa deprehendi aliter quam sensu uix potest, nullo paene momento ponderis aquis inter se distantibus. nec leuitatis in pluuia aqua argumentum est subisse eam in caelum, cum etiam lapides subire appareat cadensque inficiatur halitu terrae, quo fit ut pluuiae aquae sordium plurimum inesse sentiatur citissimeque ideo calefiat aqua pluuia. 33 niuem quidem glaciemque subtilissimum elementi eius uideri miror adposito grandinum argumento, e quibus pestilentissimum potum esse conuenit. nec uero pauci inter ipsos e contrario ex gelu ac niuibus insaluberrimos potus praedicant, quoniam exactum sit inde quod tenuissimum fuerit. minui certe liquorem omnem congelationem deprehenditur et rore nimio scabiem fieri, pruina uredinem, cognatis et niuis causis. 34 pluuias quidem aquas celerrime putrescere conuenit minimeque durare in nauigatione. Epigenes autem aquam, quae septies putrefacta purgata sit, ait amplius non putrescere. nam cisternas etiam medici confitentur inutiles aluo duritia faucibusque, etiam limi non aliis inesse plus aut animalium, quae faciunt taedium. 35 item confitendum habent nec statim amnium utilissimas esse, sicuti nec torrentium ullius, lacusque plurimos salubres. quaenam igitur et cuius generis aptissimae? aliae alibi. Parthorum reges ex Choaspe et Eulaeo tantum bibunt; eae quamuis in longinqua comitantur illos. sed horum placere, non quia sint amnes, apparet, quoniam neque e Tigri neque Euphrate neque e multis aliis bibunt. [31,22] 36 Limus aquarum uitium est. si tamen idem amnis anguillis scateat, salubritatis indicium habetur, sicuti frigoris taenias in fonte gigni. ante omnia autem damnantur amarae et quae sorbentem statim implent, quod euenit Troezene. nam nitrosas atque salmacidas in desertis Rubrum mare petentes adda polenta utiles intra duas horas faciunt ipsaque uescuntur polenta. damnantur in primis quae fonte caenum faciunt quaeque malum colorem bibentibus, refert et si uasa aerea inficiant aut si legumina tarde percocant, si liquatae leniter terram relinquant decoctaeque crassis obducant uasa crustis. 37 est etiamnum uitium non fetidae modo, uerum omnino quicquam resipientis, iucundum sit illud licet gratumque et, ut saepe, ad uiciniam lactis accedens. aquam salubrem aλri quam simillimam esse oportet. unus in toto orbe traditur fons aquae iucunde olentis in Mesopotamia Chabura; fabulae rationem adferunt, quoniam eo Iuno perfusa sit. de cetero aquarum salubrium sapor odorue nullus esse debet. [31,23] 38 Quidam statera iudicant de salubritate, frustrante diligentia, quando perrarum est ut leuior sit aliqua. certior subtilitas, inter pares meliorem esse quae calefiat refrigereturque celerius. quin et haustam uasis portatis, ne manu pendeant, depositisque in humum tepescere adfirmant. ex quonam ergo genere maxime probabilis continget? puteis nimirum, ut in oppidis uideo constare, sed iis, quibus et exercitationis ratio crebro haustu continget et illa tenuitas colante terra. 39 salubritate haec satis sunt; frigori et opacitas necessaria utque caelum uideant. super omnia una obseruatio — eadem et ad perennitatem pertinet —, ut illa e uado exiliat uena, non e lateribus. nam ut tactu gelida sit, etiam arte contingit, si expressa in altum aut e sublimi deiecta uerberatum corripiat aλra. in natando quidem spiritum continentibus frigidior sentitur eadem. 40 Neronis principis inuentum est decoquere aquam uitroque demissam in niues refrigerare; ita uoluptas frigoris contingit sine uitiis niuis. omnem utique decoctam utiliorem esse conuenit, item calefactam magis refrigerari, subtilissimo inuento. uitiosae aquae remedium est, si decoquatur ad dimidias partes. aqua frigida ingesta sistitur sanguis. aestus in balineis arcetur, si quis ore teneat. quae sint haustu frigidissimae, non perinde et tactu esse, alternante hoc bono, multi familiari exemplo colligunt. [31,24] 41 Clarissima aquarum omnium in toto orbe frigoris salubritatisque palma praeconio urbis Marcia est, inter reliqua deum munera urbi tributa. uocabatur haec quondam Aufeia,a fons autem ipse Pitonia. oritur in ultimis montibus Paelignorum, transit Marsos et Fucinum lacum, Romam non dubie petens. mox in specus mersa in Tiburtina se aperit, ita nouem milibus passuum fornicibus structis perducta. primus eam in urbem ducere auspicatus est Ancus Marcius, unus e regibus, postea Q. Marcius Rex in praetura, rursusque restituit M. Agrippa. [31,25] 42 idem et Virginem adduxit ab octaui lapidis diuerticulo duo milia passuum Praenestina uia. iuxta est Herculaneus riuus, quem refugiens Virginis nomen obtinuit. horum amnium comparatione differentia supra dicta deprehenditur, cum quantum Virgo tactu praestat, tantum praestet Marcia haustu, quamquam utriusque iam pridem urbi periit uoluptas, ambitione auaritiaque in uillas ac suburbana detorquentibus publicam salutem. [31,26] 43 Non ab re sit quaerendi aquas iunxisse rationem. reperiuntur in conuallibus maxime et quodam conuexitatis cardine aut montium radicibus. multi septentrionales ubique partes aquosas existimauere, qua in re uarietatem naturae aperuisse conueniat. in Hyrcanis montibus a meridiano latere non pluit; ideo siluigeri ab aquilonis tantum parte sunt. at Olympus, Ossa, Parnasus, Appenninus, Alpes undique uestiuntur amnibusque perfunduntur, aliqui ab austro, sicut in Creta Albi montes. nihil ergo in his perpetuae obseruationis iudicabitur. [31,27] 44 Aquarum sunt notae iuncus et herba, de qua dictum est, multumque alicui loco pectore incubans rana. salix enim erratica et alnus aut uitex aut harundo aut hedera sponte proueniunt et conriuatione aquae pluuiae in locum humiliorem e superioribus defluentis, augurio fallaci, certiore multo nebulosa exhalatione ante ortum solis longius intuentibus, quod quidam ex edito speculantur proni terram adtingente mento. 45 est et peculiaris aestimatio peritis tantum nota, quam feruentissimo aesto secuntur dieique horis ardentissimis, qualis ex quoque loco repercussus splendeat. nam si terra sitiente umidior sit ille, indubitata spes promittitur. 46 sed tanta oculorum intentione opus est, ut indolescant. quod fugientes ad alia experimenta decurrunt. loco in altitudinem pedum quinque defosso ollisque e figlino opere crudis aut peruncta pelui aerea lanae uellere cooperto lucernaque ardente concamarata frondibus, dein terra, si figlinum umidum ruptumue aut in aere sudor uel lucerna sine defectu olei restincta aut etiam uellus lanae madidum reperiatur, non dubie promittunt aquas. quidam et igni prius excocunt locum, tanto efficaciore uasorum argumento. [31,28] 47 Terra uero ipsa promittit candicantibus maculis aut tota glauci coloris. in nigra enim scaturigines non fere sunt perennes. figularis creta semper adimit spes, nec amplius puteum fodiunt coria terrae obseruantes, ut a nigra descendat ordo supra dictus. 48 aqua semper dulcis in argillosa terra, frigidior in tofo. namque et hic probatur, dulces enim leuissimasque facit et colando continet sordes. sabulum exiles limosasque promittit, glarea incertas uenas, sed boni saporis, sabulum masculum et harena carbunculus certas stabilesque et salubres, rubra saxa optimas speique certissimae, radices montium saxosae et silex hoc amplius rigentes. oporteat autem fodientibus umidiores adsidue respondere glaebas faciliusque ferramenta descendere. 49 depressis puteis sulpurata uel aluminosa occurrentia putearios necant. experimentum huius periculi est demissa ardens lucerna si extinguatur; tunc secundum puteum dextra ac sinistra fodiuntur aestuaria, quae grauiorem illum halitum recipiant. fit et sine his uitiis altitudine ipsa grauior aλr, quem emendant adsiduo linteorum iactatu euentilando. cum ad aquam uentum est, sine harenato opus surgit, ne uenae obstruantur. 50 Quaedam aquae uere statim incipiente frigidiores sunt, quarum non in alto origo est — hibernis enim constat imbribus —, quaedam a canis ortu, sicut in Macedoniae Pella utrumque. ante oppidum enim incipiente aestate frigida est palustris, dein maximo aestu in excelsioribus oppidi riget. hoc et in Chio euenit simili ratione portus et oppidi. Athenis Enneacrunos nimbosa aestate frigidior est quam puteus in Iouis horto, at ille siccitatibus riget. maxime autem putei circa arcturum, non ipsa aestate, deficiunt omnesque quatriduo eo subsidunt, iam uero multi hieme tota, ut circa Olynthum, uere primum aquis redeuntibus. 51 in Sicilia quidem circa Messanam et Mylas hieme in totum inarescunt fontes, aestate exundant amnemque faciunt. Apolloniae in Ponto fons iuxta mare aestate tantum superfluit et maxime circa canis ortum, parcius, si frigidior sit aestas. quaedam terrae imbribus sicciores fiunt, uelut in Narniensi agro, quod admirandis suis inseruit M. Cicero, siccitate lutum fieri prodens, imbre puluerem. — [31,29] 52 Omnis aqua hieme dulcior est, aestate minus, autumno minime, minusque per siccitates. neque aequalis amnium plerumque gustus est magna aluei differentia. quippe tales sunt aquae, qualis terra, per quam fluunt, qualesue herbarum, quas lauant, suci. ergo iidem amnes parte aliqua reperiuntur insalubres. mutant saporem et influentes riui, ut Borysthenen, uictique diluuntur. aliqui uero et imbre mutantur. ter accidit in Bosporo, ut salsi deciderent necarentque frumenta, totiens et Nili rigua pluuiae amara fecere, magna pestilentia Aegypti. [31,30] 53 Nascuntur fontes decisis plerumque siluis, quos arborum alimenta consumebant, sicut in Haemo obsidente Gallos Cassandro, cum ualli gratia siluas cecidissent. plerumque uero damnosi torrentes conriuantur detracta collibus silua continere nimbos ac digerere consueta. et coli mouerique terram callumque summae cutis solui aquarum interest. proditur certe in Creta expugnato oppido, quod uocabatur Arcadia, cessasse fontes amnesque, qui in eo situ multi erant, rursus condito post sex annos emersisse, ut quaeque coepissent partes coli. 54 terrae quoque motus profundunt sorbentque aquas, sicut circa Pheneum Arcadiae quinquies accidisse constat. sic et in Coryco monte amnis erupit posteaque coeptus est coli. illa mutatio mira, cuius causa nulla euidens apparet, sicut in Magnesia e calida facta frigida, salis non mutato sapore, et in Caria, ubi Neptuni templum est, amnis, qui fuerat ante dulcis, mutatus in salem est. 55 et illa miraculi plena, Arethusam Syracusis fimum redolere per Olympia, uerique simile, quoniam Alpheus in eam insulam sub maria permeet. Rhodiorum fons in Cherroneso nono anno purgamenta egerit. mutantur et colores aquarum, sicut Babylone lacus aestate rubras habet diebus XI 56 et Borysthenes statis temporibus caeruleus fertur, quamquam omnium aquarum tenuissimus ideoque innatans Hypani, in quo et illud mirabile, austris flantibus superiorem Hypanim fieri. sed tenuitatis argumentum et aliud est, quod nullum halitum, non modo nebulam, emittat. qui uolunt diligentes circa haec uideri, dicunt aquas grauiores post brumam fieri. [31,31] 57 Ceterum a fonte duci fictilibus tubis utilissimum est crassitudine binum digitorum, commissuris pyxidatis ita, ut superior intret, calce uiua ex oleo leuigatis. libramentum aquae in centenos pedes sicilici minimum erit, si cuniculo ueniet, in binos actus lumina esse debebunt. quam surgere in sublime opus fuerit, plumbo ueniat. subit altitudinem exortus sui. si longiore tractu ueniet, subeat crebro descendatque, ne libramenta pereant. 58 fistulas denum pedum longitudinis esse legitimum est et, si quinariae erunt, sexagena pondo pendere, si octonariae, centena, si denariae, centena uicena ac deinde ad has portiones. denaria appellatur cuius lamnae latitudo, antequam curuetur, digitorum X est, dimidioque eius quinaria. in anfractu omni collis quamquam fieri, ubi dometur impetus, necessarium est, item castella, prout res exiget. [31,32] 59 Homerum calidorum fontium mentionem non fecisse demiror, cum alioqui lauari calida frequenter induceret, uidelicet quia medicina tunc non erat haec, quae nunc aquarum perfugio utitur. est autem utilis sulpurata neruis, aluminata paralyticis aut simili modo solutis, bituminata aut nitrosa, qualis Cutilia est, bibendo itaque purgationibus. 60 plerique in gloria ducunt plurimis horis perpeti calorem earum, quod est inimicissimum, namque paulo diutius quam balineis uti oportet ac postea frigida dulci, nec sine oleo discedentes, quod uulgus alienum arbitratur, idcirco non alibi corporibus magis obnoxiis, quippe et uastitate odoris capita replentur et frigore infestantur sudantia, reliqua corporum parte mersa. similis error quam plurimo potu gloriantium, uidique iam turgidos bibendo in tantum, ut anuli integerentur cute, cum reddi non posset hausta multitudo aquae. 61 nec hoc ergo fieri conuenit sine crebro salis gustu. utuntur et caeno fontium ipsorum utiliter, sed ita, si inlitum sole inarescat. nec uero omnes, quae sint calidae, medicatas esse credendum, sicut in Segesta Siciliae, Larisa Troade, Magnesia, Melo, Lipara. nec decolor species aeris argentiue, ut multi existimauere, medicaminum argumentum est, quando nihil eorum in Patauinis fontibus, ne odoris quidem differentia aliqua deprehenditur. [31,33] 62 Medendi modus idem et in marinis erit, quae calefiunt ad neruorum dolores, feruminanda a fracturis ossa, contusa, item corpora siccanda, qua de causa et frigido mari utuntur. praeterea est alius usus multiplex, principalis uero nauigandi phthisi adfectis, ut diximus, aut sanguine egesto, sicut proxime Annaeum Gallionem fecisse post consulatum meminimus. 63 neque enim Aegyptus propter se petitur, sed propter longinquitatem nauigandi. quin et uomitiones ipsae instabili uolutatione commotae plurimis morbis capitis, oculorum, pectoris medentur omnibusque, propter quae helleborum bibitur. aquam uero maris per sese efficaciorem discutiendis tumoribus putant medici, si illa decoquatur hordeacia farina, ad parotidas. emplastris etiam, maxime albis, et malagmatis miscent; prodest et infusa crebro ictu. 64 bibitur quoque, quamuis non sine iniuria stomachi, ad purganda corpora bilemque atram aut sanguinem concretum reddendum alterutra parte. quidam et in quartanis dedere eam bibendam et in tenesmis articulariisque morbis adseruatam in hoc ut uetustate uirus deponentem, aliqui decoctam, omnes ex alto haustam nullaque dulcium mixtura corruptam. in quo usu praecedere uomitum uolunt. tunc quoque acetum aut uinum et aquam miscent. 65 qui puram dedere, raphanos supermandi ex mulso aceto iubent, ut ad uomitiones reuocent. clysteribus quoque marinam infundunt tepefactam. testium quidem tumores fouendo non aliud praeferunt, item pernionum uitio ante ulcera, simili modo pruritibus, psoris et lichenum curationi. lendes quoque et taetra capitis animalia hac curantur. et liuentia reducit eadem ad colorem. in quibus curationibus post marinam aceto calido fouere plurimum prodest. quin et ad ictus uenenatos salutaris intellegitur, ut phalangiorum et scorpionum, et ptyade aspide respersis; calida autem in his adsumitur. 66 suffitur eadem cum aceto capitis doloribus. tormina quoque et choleras calida infusa clysteribus sedant. difficilius perfrigescunt marina calefacta. mammas sororientes, praecordia maciemque corporis piscinae maris corrigunt, aurium grauitatem, capitis dolores cum aceto feruentium uapor. rubiginem ferro marinae celerrime exterunt, pecorum quoque scabiem sanant lanasque emolliunt. [31,34] 67 Nec ignoro haec mediterraneis superuacua uideri posse. uerum et hoc cura prouidit inuenta ratione, qua sibi quisque aquam maris faceret. illud in ea ratione mirum, si plus quam sextarius salis in IIII sextarios aquae mergatur, uinci aquam salemque non liquari. cetero sextarius salis cum IIII aquae sextariis salsissimi maris uim et naturam implet. moderatissimum autem putant supra dictam aquae mensuram octonis cyathis salis temperari, quoniam ita et neruos excalefaciat et corpus non exasperet. [31,35] 68 Inueteratur et quod uocant thalassomeli aequis portionibus maris, mellis, imbris. ex alto et ad hunc usum aduehunt fictilique uaso et picato condunt. prodest ad purgationes maxime sine stomachi uexatione et sapore grato et odore. — [31,36] 69 Hydromeli quoque ex imbre puro cum melle temperabatur quondam, quod daretur adpetentibus uini aegris ueluti innocentiore potu, damnatum iam multis annis, isdem uitiis quibus uinum nec isdem utilitatibus. — [31,37] 70 Quia saepe nauigantes defectua aquae dulcis laborant, haec quoque subsidia demonstrabimus. expansa circa nauem uellera madescunt accepto halitu maris, quibus dulcis umor exprimitur, item demissae reticulis in mare concauae e cera pilae uel uasa inania opturata dulcem intra se colligunt umorem. nam in terra marina aqua argilla percolata dulcescit. 71 Luxata corpora et hominum et quadrupedum natando in cuius libeat generis aqua facillime in artus redeunt. — Est et in metu peregrinantium ut temptent ualetudinem aquae ignotae. hoc cauent e balineis egressi statim frigidam suspectam hauriendo. — [31,38] 72 Muscus, qui in aqua fuerit, podagris inlitus prodest, idem oleo admixto talorum dolori tumorique. spuma aquae adfrictu uerrucas tollit, nec non harena litorum maris, praecipue tenuis et sole candens; in medicina est siccandis corporibus coopertis hydropicorum aut rheumatismos sentientium. Et hactenus de aquis, nunc de aquatilibus. ordiemur autem, ut in reliquis, a principalibus eorum, quae sunt salsa ac spongea. [31,39] 73 Sal omnis aut fit aut gignitur, utrumque pluribus modis, sed causa gemina, coacto umore uel siccato. siccatur in lacu Tarentino aestiuis solibus, totumque stagnum in salem abit, modicum alioqui, altitudine genua non excedens, item in Sicilia in lacu, qui Cocanicus uocatur, et alio iuxta Gelam. horum extremitates tantum inarescunt, sicut in Phrygia, Cappadocia, Aspendi, ubi largius coquitur et usque ad medium. aliud etiam in eo mirabile, quod tantundem nocte subuenit, quantum die auferas. omnis e stagnis sal minutus atque non glaeba est. 74 lad genus ex aquis maris sponte gignitur spuma in extremis litoribus ac scopulis relicta. hic omnis rore densatur, et est acrior qui in scopulis inuenitur. sunt etiamnum naturales differentiae tres. namque in Bactris duo lacus uasti, alter ad Scythas uersus, alter ad Arios, sale exaestuant, sicut ad Citium in Cypro et circa Memphin extrahunt e lacu, dein sole siccant. 75 sed et summa fluminum densantur in salem, amne reliquo ueluti sub gelu fluente, item circa Mardos et Armenios. praeterea et apud Bactros amnes Ochus et Oxus ex adpositis montibus deferunt salis ramenta. 76 sunt et in Africa lacus, et quidem turbidi, salem ferentes. ferunt quidem et calidi fontes, sicut Pagasaei. et hac habent se genera ex aquis sponte prouenientia. 77 sunt et montes natiui salis, ut in Indis Oromenus, in quo lapicidinarum modo caeditur renascens, maiusque regum uectigal ex eo est quam ex auro atque margaritis. effoditur et e terra, ut palam est umore densato, in Cappadocia. ibi quidem caeditur specularium lapidum modo; pondus magnum glaebis, quas micas uulgus appellat. 78 Gerris Arabiae oppido muros domosque massis salis faciunt aqua feruminantes. inuenit et iuxta Pelusium Ptolemaeus rex, cum castra faceret. quo exemplo postea inter Aegyptum et Arabiam etiam squalentibus locis coeptus est inueniri detractis harenis, qualiter et per Africae sitientia usque ad Hammonis oraculum, is quidem crescens cum luna noctibus. 79 nam et Cyrenaici tractus nobilitantur Hammoniaco et ipso, quia sub harenis inueniatur, appellato. similis est colore alumini, quod schiston uocant, longis glaebis neque perlucidis, ingratus sapore, sed medicinae utilis. probatur quam maxime perspicuus, rectis scissuris. insigne de eo proditur, quod leuissimus intra specus suos in lucem uniuersam prolatus uix credibili pondere ingrauescat. causa euidens, cuniculorum spiritu madido sic adiuuante molientes, ut adiuuant aquae. adulteratur Siculo, quem Cocanicum appellauimus, nec non et Cyprio mire simili. 80 in Hispania quoque citeriore Egelestae caeditur glaebis paene translucentibus, cui iam pridem palma a plerisque medicis inter omnia salis genera perhibetur. omnis locus, in quo reperitur sal, sterilis est nihilque gignit. et in totum sponte nascens intra haec est. 81 Facticii uaria genera. uolgaris plurimusque in salinis mari adfuso non sine aquis dulcibus riguis, sed imbre maxime iuuante ac super omnia sole multo . . . .que, aliter non inarescens. Africa circa Uticam construit aceruos salis ad collium speciem, qui ubi sole lunaque induruere, nullo umore liquescunt uixque etiam ferro caeduntur. fit tamen et in Creta sine riguis mare in salinas infundentibus et circa Aegyptum ipso mari influente in solum, ut credo, Nilo sucosum. 82 fit et puteis in salinas ingestis. prima densatio Babylone in bitumen liquidum cogitur oleo simile, quo et in lucernis utuntur. hoc detracto subest sal. et in Cappadocia e puteis ac fonte aquam in salinas ingerunt. in Chaonia excocunt aquam e fonte refrigerandoque salem faciunt inertem nec candidum. 83 Galliae Germaniaeque ardentibus lignis aquam salsam infundunt; [31,40] Hispaniae quadam sui parte e puteis hauriunt muriam appellantes. illi quidem et lignum referre arbitrantur. quercus optima, ut quae per se cinere sincero uim salis reddat, alibi corylus laudatur. ita infuso liquore salso arbor etiam in salem uertitur. quicumque ligno confit sal niger est. Apud Theophrastum inuenio Umbros harundinis et iunci cinerem decoquere aqua solitos, donec exiguum superesset umoris. quin et e muria salsamentorum recoquitur iterumque consumpto liquore ad naturam suam redit, uulgo e menis iucundissimus. [31,41] 84 Marinorum maxume laudatur Cyprius a Salamine, at e stagnis Tarentinus ac Phrygius, qui Tattaeus uocatur. hi duo oculis utiles. e Cappadocia qui in laterculis adfertur, cutis nitiorem dicitur facere. magis tamen extendit is, quem Citium appellauimus, itaque a partu uentem eo cum melanthio inlinunt. 85 salsissimus sal qui siccissimus, suauissimus omnium Tarentinus atque candidissimus, set de cetero fragilis qui maxime candidus. pluuia dulcescit omnis, suauiorem tamen rores faciunt, sed copiosum aquilonis flatus. austro non nascitur. flos salis non fit nisi aquilonibus. in igni nec crepitat nec exilit Tragasaeus neque Acanthius, ab oppido appellatus, nec ullius spuma aut ramentum tenuius. Agrigentinus ignium patiens ex aqua exilit. 86 sunt et colorem differentiae. rubet Memphi, rufus est circa Oxum, Centuripis purpureus, circa Gelam in eadem Sicilia tanti splendoris, ut imaginem recipiat. in Cappadocia crocinus effoditur, tralucidus et odoratissimus. ad medicinae usus antiqui Tarentinum maxime laudabant, ab hoc quemcumque e marinis, ex eo genere spumeum praecipue, iumentorum uero et boum oculis Tragasaeum et Baeticum. 87 ad opsonium et cibum utilior quisquis facile liquescit, item umidior, minorem enim amaritudinem habent, ut Atticus et Euboicus. seruandis carnibus aptior acer et siccus, ut Megaricus. conditur etiam odoribus additis et pulmentarii uicem implet, excitans auiditatem inuitansque in omnibus cibis ita, ut sit peculiaris ex eo intellectus inter innumera condimenta, item in mandendo quaesitus garo. 88 quin et pecudes armentaque et iumenta sale maxime sollictiantur ad pastus, multo tum largiore lacte multoque gratiore etiam in caseo dote. ergo, Hercules, uita humanior sine sale non quit degere, adeoque necessarium elementum est, uti transierit intellectus ad uoluptates animi quoque eximias. sales appellantur, omnisque uitae leps et summa hilaritas laborumque requies non alio magis uocabulo constat. 89 honoribus etiam militaeque interponitur salariis inde dictis, magna apud antiquos et auctoritate, sicut apparet ex nomine Salariae uiae, quoniam illa salem in Sabinos portari conuenerat. Ancus Marcius rex salis modios VI in congiario dedit populis et salinas primus instituit. Varro etiam pulmentarii uice usos ueteres auctor est, salem cum pane esitasse eos prouerbio apparet. maxime tamen in sacris intellegitur auctoritas, quando nulla conficiuntur sine mola salsa. [31,42] 90 Salinarum sinceritas summam fecit suam differentiam quadam fauilla salis, quae leuissima ex eo est et candidissima. appellatur et flos salis, in totum diuersa res umidiorisque naturae et crocei coloris aut rufi, ueluti rubigo salis, odore quoque ingrato ceu gari dissentiens a sale, non modo a spuma. Aegyptus inuenit, uideturque Nilo deferri. 91 et fontibus tamen quibusdam innatat. optimum ex eo quod olei quandam pinguitudinem reddit; est enim etiam in sale pinguitudo, quod miremur. adulteratur autem tinguiturque rubrica aut plerumque testa tra, qui fucus aqua deprehenditur diluente facticium colorem, cum uerus ille non nisi oleo resoluatur et unguentarii propter colorem eo maxime utantur. canitia in uasis summa est, media uero pars umidior, ut diximus. 92 floris natura aspera, excalfactoria, stomacho inutilis, sudorem ciet, alsol in uino et aqua, acopis et zmecticis utilis. detrahit et ex palpebris pilos. ima faecis concutiuntur, ut croci color redeat. Praeter haec etiamnum appellatur in salinis salsugo, ab aliis salsilago, tota liquida, a marina aqua salsiore ui distans. — [31,43] 93 Aliud etiamnum liquoris exquisiti genus, quod garum uocauere, intestinis piscium ceterisque, quae abicienda essent, sale maceratis, ut sit illa putrescentium sanies. hoc olim conficiebatur ex pisce, quem Graeci g-garon uocabant, capite eius usto suffitu extrahi secundas monstrantes, 94 nunc e scombro pisce laudatissimum in Carthaginis spartariae cetariis — sociorum id appellatur —, singulis milibus nummum permutantibus congios fere binos. nec liquor ullus paene praeter unguenta maiore in pretio esse coepit, nobilitatis etiam gentibus. scombros et Mauretania Baeticaeque etiam Carteia ex oceano intrantes capiunt, ad nihil aliud utiles. laudantur et Clazomenae garo Pompeique et Leptis, sicut muria Antipolis ac Thurii, iam uero et Delmatia. — [31,44] 95 Vitium huius est allex atque inperfecta nec colata faex. coepit tamen et priuatim ex inutili pisciculo minimoque confici. apuam nostri, alhyen Graeci uocant, quoniam is pisciculus e pluuia nascatur. Foroiulienses piscem, ex quo faciunt, lupum appellant. transiit deinde in luxuriam, creueruntque genera ad infinitum, sicuti garum ad colorem mulsi ueteris adeoque suauitatem dilutum, ut bibi possit. aliud uero est castimoniarum superstitioni etiam sacrisque Iudaeis dicatum, quod fit e piscibus squama carentibus. sic allex peruenit ad ostreas, echinos, urticas maris, mullorum iocinera, innumerisque generibus ad sapores gulae coepit sal tabescere. 96 Haec obiter indicata sint desideriis uitae. et ipsa tamen non nullius usus in medendo. namque et allece scabies pecoris sanatur infusa per cutem incisam, et contra canis morsus draconisue marini prodest, in linteolis autem concerptis inponitur, 97 et garo ambusta recentia sanantur, si quis infundat ac non nominet garum. contra canum quoque morsus prodest maximeque crocodili et ulceribus, quae serpunt, aut sordidis. oris quoque et aurium ulceribus aut doloribus mirifice prodest. muria quoque siue illa salsugo spissat, mordet, extenuat, siccat, dysintericis utilis, em si nome intestina corripiat, ischiadicis, coeliacis ueteribus infunditur. fotu quoque apud mediterraneos aquae marinae uicem pensat. [31,45] 98 Salis natura per se ignea est et inimica ignibus, fugiens eos, omnia erodens, corpora uero adstringens, siccans, adligans, defuncta etiam a putrescendi tabe uindicans, ut durent ea per saecula, in medendo uero mordens, adurens, repurgans, extenuans, dissoluens, stomacho tantum inutilis, praeterquam ad excitandam auiditatem. aduersus serpentium morsus cum origano, melle, hysopo, contra cerasten cum origano et cedria aut pice aut melle. 99 auxiliatur contra scolopendras ex aceto potus, aduersus scorpionum ictus cum quarta parte lini seminis et oleo uel aceto inlitus, aduersus crabrones uero et uespas similiaque ex aceto, ad heterocranias capitisque ulcera et pusulas papulasue et incipientes uerrucas cum sebo uitulino, item oculorum remediis et ad excrescentes ibi carnes totiusque corporis pterygia, sed in oculis peculiariter, ob id collyriis emplastrisque additus — ad haec maxime probatur Tattaeus aut Caunites —, 100 ex ictu uero suffusis cruore oculis suggillatisque cum murra pari pondere ac melle aut cum hysopo ex aqua calida, utque foueantur salsugine — ad haec Hispaniensis eligitur —, contraque suffusiones oculorum cum lacte in coticulis teritur, priuatim suggillationibus in linteolo inuolutus crebroque ex aqua feruenti inpositus, ulceribus oris manantibus in linteolo concerpto, gingiuarum tumori infricatus et contra scabritiem linguae fractus comminutusque. 101 aiunt dentes non erodi nec putrescere, si quis cotidie mane ieiunus salem contineat sub lingua, donec liquescat. lepras idem et furunculos et psoras emendat cum passa uua exempto eius ligno et sebo bubulo atque origano ac fermento uel pane; maxime Thebaicus ad haec et pruritus eligitur. tonsillis et uuis cum melle prodest quicumque, ad anginas hoc amplius cum oleo et aceto eodem tempore extra faucibus inlitus cum pice liquida. 102 emollit et aluum uino mixto, innoxie et taeniarum genera pellit in uino potus. aestus balnearum conualescentes ut tolerare possint, linguae subditus praestat. neruorum dolores, maxime circa umeros et renes, in saccis aqua feruenti crebro candefactus leuat, colum torminaque et coxarum dolores potus et in isdem saccis inpositus candens, podagras cum farina ex melle et oleo tritas, ibi maxime usurpanda obseruatione, quae totis corporibus nihil esse utilius sale et sole dixit. utique cornea uidemus corpora piscatorum, sed hoc praecipuum iudicatur in podagris. 103 tollit et clauos pedum, item perniones. ambustis ex oleo inponitur aut commanducatus pusulasque reprimit, ignibus uero sacris, ulceribus, quae serpant, ex aceto aut hysopo, carcinomatis cum uua taminia, phagedaenis ulcu tostus cum farina hordei, superinposito linteolo madente uino. morbo regio laborantes, donec sudent ad ignem, contra pruritus, quos sentiunt, ex oleo et aceto infricatus iuuat, fatigatos ex oleo. 104 multi et hydropicos sale curauere feruoresque febrinum cum oleo perunxere et tussim ueterem linctu eius discussere, clysteribus infudere ischiadicis, ulcu excrescentibus uel putrescentibus inposuere, crocodilorum morsibus ex aceto in linteolis ita, ut battuerentur ante his ulcera. bibitur et contra opium ex aceto mulso, luxatis inponitur cum farina et melle, item extuberationibus. 105 dentium dolori cum aceto fotus et inlitus cum resina prodest. ad omnia autem spuma salis iucundior utiliorque. sed quicumque sal acopis additur ad excalfactiones, item zmegmatis ad extendendam cutem leuandamque. pecorum quoque scabiem et boum inlitus tollit datusque lingendus et oculis iumentorum inspuitur. haec de sale dicta sint. [31,46] 106 Non est differenda et nitri natura, non multum a sale distans et eo diligentius dicenda, quia palam est medicos, qui de eo scripserunt, ignorasse naturam nec quemquam Theophrasto diligentius tradidisse. Exiguum fit apud Medos canescentibus siccitate conuallibus, quod uocant halmyraga, minus etiam in Thracia iuxta Philippos, sordidium terra, quod appellant agrium. 107 nam quercu cremata numquam multum factitatum est et iam pridem in totum omissum. aquae uero nitrosae plurimis locis reperiuntur, sed sine uiribus densandi. optimum copiosumque in Clitis Macedoniae, quod uocant Chalestricum, candidum purumque, proximum sali. lacus est nitrosus exiliente, e medio dulci fonticulo. ibi fit nitrum circa canis ortum nouenis diebus totidemque cessat ac rursus innatat et deinde cessat. 108 quo apparet soli naturam esse, quae gignat, quoniam compertum est nec soles proficere quicquam, cum cesset, nec imbres. mirum et illud, scatebra fonticuli semper emicante lacum neque augeri neque effluere. iis autem diebus, quibus gignitur, si fuere imbres, salsius nitrum faciunt, aquilones deterius, quia ualidius commouent limum. 109 Et hoc quidem nascitur, in Aegypto autem conficitur, multo abundantius, sed deterius, nam fuscum lapidosumque est. fit paene eodem modo quo sal, nisi quod salinis mare infundunt, Nilum autumno nitrariis. hae accedente Nilo rigantur, decedente madent suco nitri XL diebus continuis, non ut in Macedonia statis. si etiam imbres adfuerunt, minus e flumine addunt, statimque ut densari coeptum est, rapitur, ne resoluatur in nitrariis. hic quoque olei natura interuenit, ad scabiem animalium utilis. 110 ipsum autem conditu in aceruis durat. mirum in lacu Ascanio et quibusdam circa Chalcida fontibus summas aquas dulces esse potarique, inferiores nitrosas. — In nitro optimum quod tenuissimum, et ideo spuma melior, ad aliqua tamen sordidum, tamquam ad inficiendas purpuras tincturasque omnes. magnus et uitro usus, qui dicetur suo loco. — 111 Nitrariae Aegypti circa Naucratim et Memphin tantum solebant esse, circa Memphin deteriores. nam et lapidescit ibi in aceruis, multique sunt cumuli ea de causa saxei. faciunt ex his uasa nec non et frequenter liquatum cum sulpure coquentes. in carnibus quoque, quas inueterari uolunt, illo nitro utuntur. sunt ibi nitrariae, in quibus et rufum exit a colore terrae. 112 Spumam nitri, quae maxime laudatur, antiqui negabant fieri, nisi cum ros cecidisset praegnantibus nitrariis, sed nondum parientibus; itaque non fieri incitatis, etiamsi caderet. 113 alii aceruorum fermento gigni existimauere. proxima aetas medicorum aphronitrum tradidit in Asia colligi in speluncis molibus destillans — specus eos colligas uocant —, dein siccari sole. optimum putatur Lydium; probatio, ut sit minime ponderosum et maxime friabile, colore paene purpureo. hoc in pastillis adfertur, Aegyptum in uasis picatis, ne liquescat; uasa quoque ea sole inarescentia perficiuntur. 114 Nitri probatio, ut sit tenuissimum et quam maxime spongeosum fistulosumque. adulteratur in Aegypto calce, deprehenditur gustu. sincerum enim statim resoluitur, adulteratum pungit calce et aspersum reddit odorem uehementer. uritur in testa opertum, ne exultet. alias igni non exilit nitrum, nihilque gignit aut alit, cum in salinis herbae gignantur et in mari tot animalia, tantum algae. 115 sed maiorem esse acrimoniam nitri apparet non hoc tantum argumento, sed et illo, quod nitrariae calciamenta protinus consumunt, alias salubres oculorumque claritati utiles. in nitrariis non lippiunt; ulcera allata eo celerrime sanantur, ibi facta tarde. ciet et sudores cum oleo perunctis corpusque emollit. in pane salis uice utuntur Chalestraeo, ad raphanos Aegyptio; teneriores eos facit, sed obsonia alba et deteriora, olera uiridiora. in medicina autem calfacit, extenuat, mordet, spissat, siccat, exulcerat, 116 utile iis, quae euocanda sint aut discutienda et lenius mordenda atque extenuanda, sicut in papulis pusulisque. quidam in hoc usu accensum uino austero restingunt atque ita trito in balneis utuntur sine oleo. sudores nimios inhibet cum iride arida adiecto oleo uiridi. extenuat et cicatrices oculorum et scabritias genuarum cum fico inlitum aut decoctum in passo ad dimidias partes — item contra argema —, 117 oculorum ungues decoctum in passo cum mali Punici calyce; adiuuat claritatem uisus cum melle inunctum. prodest dentium dolori, ex uino si cum pipere collunatur; item cum porro decoctum nigrescentes dentes, crematum dentifricio, ad colorem reducit. capitis animalia et lendes necat cum Samia terra inlitum ex oleo. auribus purulentis uino liquatum infunditur, sordes eiusdem partis erodit ex aceto, sonitus et tinnitus discutit siccum additum. 118 uitiligines albas cum creta Cimolia aequo pondere ex aceto in sole inlitum emendat. furunculos admixtum resinae extrahit; cum uua alba passa nucleis eius simul tritis testium inflammationi occurrit, item eruptionibus pituitae in toto corpore cum axungia, contraque canis morsus adda et resina inlitis. cum aceto inlinitur sic et serpentium morsibus; phagedaenis et ulceribus, quae serpunt aut putrescunt, cum calce ex aceto. hydropicis cum fico tusum datur inliniturque. 119 discutit et tormina, si decoctum bibatur pondere drachmae cum ruta uel aneto uel cumino. reficit lassitudines cum oleo et aceto perunctorum, et contra algores horroresque prodest manibus pedibusque confricatis cum oleo. conprimit et pruritus suffusorum felle, maxime cum aceto instillatum. succurrit et uenenis fungorum ex posca potum aut, si buprestis hausta sit, ex aqua, uomitionesque euocat. 120 in facie quoque exulcerationes sanat cum melle et lacte bubulo. ambustis tostum, donec nigrescat, tritumque inlinitur. infunditur uesicae et renium dolori aut rigori corporum neruorumque doloribus. paralysi in lingua cum pane inponitur. 121 suspiriosis in tisana sumitur. tussim ueterem sanat flore mixto galbano, resinae terebinthinae pari pondere omnium ita, ut fabae magnitudo deuoretur. coquitur dilutumque postea cum pice liquida sorbendum in angina datur. Flos eius cum oleo cypreo et articulorum doloribus in sole iucundus est. regium quoque morbum extenuat in potione uini et inflationes discutit, sanguinis profluuium e naribus sistit ex feruenti aqua uapore naribus rapto. 122 porriginem alumine permixto tollit, alarum uirus ex aqua cottidiano fotu, ulcera ex pituita nata cera permixtum, quo genere neruis quoque prodest. coeliacis infunditur. perungui ante accessiones frigidas nitro et oleo multi praecepere, sicut aduersus lepras, lentigines; podagris in balneis uti. solia nitri prosunt atrophis, opisthotonis, tetanis. — Sal nitrum sulpuri concoctum in lapidem uertitur. [31,47] 123 0earum genera diximus in naturis aquatilium marinorum. quidam ita distingunt: alias ex his mares tenui fistula spissioresque, persorbentes, quae et tinguntur in deliciis, aliquando et purpura; alias feminas maioribus fistulis ac perpetuis; maribus alias duriores, quas appellant tragos, tenuissimis fistulis atque densissimis. candidae cura fiunt: e mollissimis recentes per aestatem tinctae salis spuma ad lunam et pruinas sternuntur inuersae, hoc est qua parte adhaesere, ut candorem bibant. 124 animal esse docuimus, etiam cruore inhaerente. aliqui narrant et auditu regi eas contrahique ad sonum, exprimentes abundantiam umoris, nec auelli petris posse, ideo abscidi ac saniem remittere, quin et . . . . eas, quae ab aquilone sint genitae, praeferunt ceteris, nec usque diutius durare spiritum medici adfirmant. sic et prodesse corporibus, quia nostro suum misceant, et ideo magis recentes magisque umidas, se minus in calida aqua minusque unctas aut unctis corporibus inpositas• et spissas minus adhaerescentes. 125 mollissimum genus earum penicilii. oculorum tumores sedant ex mulso inpositi, iidem abstergendae lippitudini, utilissime ex aqua; tenuissimos esse mollissimosque oportet. inponuntur et spongeae ipsae epiphoris ex posca et ex aceto calido ad capitis dolores. de cetero recentes discutiunt, mitigant, molliunt, ueteres non glutinant uulnera. usus earum ad abstergenda, fouenda, operienda a fotu, dum aliud inponatur. 126 ulcera quoque umida et senilia inpositae siccant. fracturae et uulnera spongeis utilissime fouentur. sanguis rapitur in secando, ut curatio perspici possit. et ipsae uulnerum inflammationibus inponuntur nunc siccae, nunc aceto adspersae nunc uino, nunc ex aqua frigida; ex aqua uero caelesti inpositae secta recentia non patiuntur intumescere. 127 inponuntur et integris partibus, sed fluctione occulta laborantibus, quae discutienda sit, et iis, quae apostemata uocant, melle decocto perunctis, item articulis alias aceto salso madidae, alias e posca; si ferueat impetus, ex aqua, eaedem callo e salsa, at contra scorpionum ictus ex aceto. in uulnerum curatione et sucidae lanae uicem implent ex eadem; differentia haec, quod lanae emolliunt, spongeae coercent rapiuntque uitia ulcu. 128 circumligantur et hydropicis siccae uel ex aqua tepida poscaue, utcumque blandiri opus est opeririue aut siccare cutem. inponuntur et iis morbis, quos uaporari oporteat, feruenti aqua perfusae expressaeque inter duas tabulas. sic et stomacho prosunt et in febri contra nimios ardores, sed splenicis e posca, ignibus sacris ex aceto efficaciores quam aliud; inponi oportet sic, ut sanas quoque partes spatiose operiant. 129 sanguinis profluuium sistunt ex aceto aut frigida, liuorem ab ictu recentem ex aqua salsa calida saepius mutata tollunt, testium tumorem doloremque ex posca. ad canum morsus utiliter concisae inponuntur ex aceto aut frigida aut melle, abunde subinde umectandae. Africanae cinis cum porri sectiui suco sanguinem reicientibus haustus, aliis ex frigida, prodest. idem cinis uel cum oleo uel cum aceto fronti inlitus tertianas tollit. 130 priuatim Africanae ex posca tumorem discutit, omnium autem cinis cum pice crematarum sanguinem sistit uulnerum; aliqui raras tantum ad hoc cum pice urunt. et oculorum causa comburuntur in cruda olla figulini operis, plurimum proficiente eo cinere contra scabritias genarum excrescentesque carnes et quicquid opus sit ibi destringere, spissare, explere. 131 utilius in eo usu lauare cinerem. praestant et strigilium uicem linteorumque adfectis corporibus. et contra solem apte protegunt capita. medici inscitia ad duo nomina eas redegere, Africanas, quarum firmius sit robur, Rhodiacasque ad fouendum molliores. nunc autem mollissimae circa muros Antiphelli urbis reperiuntur. Trogus auctor est circa Lyciam penicillos mollissimos nasci in alto, unde ablatae sint spongeae, Polybius super aegrum suspensos quietiores facere noctes. Nunc praeuertemur ad marina animalia.