[5,0] Liber V. [5,1] I. 1 Africam Graeci Libyam appellauere et mare ante eam Libycum; Aegyptio finitur, nec alia pars terrarum pauciores recipit sinus, longe ab occidente litorum obliquo spatio. populorum eius oppidorumque nomina uel maxime sunt ineffabilia praeterquam ipsorum linguis, et alias castella ferme inhabitant. 2 Principio terrarum Mauretaniae appellantur, usque ad C. Caesarem Germanici filium regna, saeuitia eius in duas diuisaeº prouincias. promunturium oceani extumum Ampelusia nominatur a Graecis. oppida fuere Lissa et Cottae ultra columnas Herculis, nunc est Tingi, quondam ab Antaeo conditum, postea a Claudio Caesare, cum coloniam faceret, appellatum Traducta Iulia. abest a Baelone oppido Baeticae proximo traiectu XXX. ab eo XXV in ora oceani colonia Augusti Iulia Constantia Zulil, regum dicioni exempta et iura in Baeticam petere iussa. ab ea XXXV colonia a Claudio Caesare facta Lixos, uel fabulosissime antiquis narrata: 3 ibi regia Antaei certamenque cum Hercule et Hesperidum horti. adfunditur autem aestuarium e mari flexuoso meatu, in quo dracones custodiae instar fuisse nunc interpretantur. amplectitur intra se insulam, quam solam e uicino tractu aliquanto excelsiore non tamen aestus maris inundant. exstat in ea et ara Herculis nec praeter oleastros aliud ex narrato illo aurifero nemore. 4 minus profecto mirentur portentosa Graeciae mendacia de his et amne Lixo prodita qui cogitent nostros nuperque paulo minus monstrifica quaedam de iisdem tradidisse, praeualidam hanc urbem maioremque Magna Carthagine, praeterea ex aduerso eius sitam et prope inmenso tractu ab Tingi, quaeque alia Cornelius Nepos auidissime credidit. 5 ab Lixo XL in mediterraneo altera Augusta colonia est Babba, Iulia Campestris appellata, et tertia Banasa LXXV p., Valentia cognominata. ab ea XXXV Volubile oppidum, tantundem a mari utroque distans. at in ora a Lixo L amnis Sububus, praeter Banasam coloniam defluens, magnificus et nauigabilis. ab eo totidem milibus oppidum Sala, eiusdem nominis fluuio inpositum, iam solitudinibus uicinum elephantorumque gregibus infestum, multo tamen magis Autololum gente, per quam iter est ad montem Africae uel fabulosissimum Atlantem. 6 E mediis hunc harenis in caelum attolli prodidere, asperum, squalentem qua uergat ad litora oceani, cui conomen inposuit, eundem opacum nemorosumque et scatebris fontium riguum qua spectet Africam, fructibus omnium generum sponte ita subnascentibus, ut numquam satias uoluptatibus desit. 7 incolarum neminem interdiu cerni; silere omnia haut alio quam solitudinum horrore; subire tacitam religionem animos propius accedentium praeterque horrorem elati super nubila atque in uicina lunaris circuli. eundem noctibus micare crebris ignibus, Aegipanum Satyrorumque lasciuia inpleri, tibiarum ac fistulae cantu tympanorumque et cymbalorum sonitu strepere. haec celebrati auctores prodidere praeter Herculi et Perseo laborata ibi. spatium ad eum inmensum incertumque. 8 fuere et Hannonis Carthaginiensium ducis commentarii Punicis rebus florentissimis explorare ambitum Africae iussi, quem secuti plerique e Graecis nostrisque et alia quidem fabulosa et urbes multas ab eo conditas ibi prodidere, quarum nec memoria alia nec uestigium exstat. 9 Scipione Aemiliano res in Africa gerente Polybius annalium conditor, ab eo accepta classe scrutandi illius orbis gratia circumuectus, prodidit a monte eo ad occasum uersus saltus plenos feris, quas generat Africa; ad flumen Anatim CCCCLXXXXVI, ab eo Lixum CCV. Agrippa Lixum a Gaditano freto CXII abesse; inde sinum qui uocetur Sagigi, oppidum in promunturio Mulelacha, flumina Sububam et Salat, portum Rutubis a Lixo CCXXIIII, inde promunturium Solis, portum Rhysaddir, Gaetulos Autoteles, flumen Quosenum, gentes Selatitos et Masatos, flumen Masathat, flumen Darat, in quo crocodilos gigni. 10 dein sinum DCXVI includi montis Bracae promunturio excurrente in occasum, quod appelletur Surrentium. postea flumen Salsum, ultra quod Aethiopas Perorsos, quorum a tergo Pharusios. his iungi in mediterraneo Gaetulos Daras, at in ora Aethiopas Daratitas, flumen Bambotum, crocodilis et hippopotamis refertum. ab eo montes perpetuos usque ad eum, quem Theon Ocema dicemus. inde ad promunturium Hesperu nauigationem dierum ac noctium decem. in medio eo spatio Atlantem locauit, ceteris omnibus in extremis Mauretaniae proditum. 11 Romana arma primum Claudio principe in Mauretania bellauere, Ptolemaeum regem a Gaio Caesare interemptum ulciscente liberto Aedemone, refugientibusque barbaris uentum constat ad montem Atlantem. nec solum consulatu perfunctis atque e senatu ducibus, qui tum res gessere, sed equitibus quoque Romanis, qui ex eo praefuere ibi, Atlantem penetrasse in gloria fuit. 12 quinque sunt, ut diximus, Romanae coloniae in ea prouincia, peruiumque famae uideri potest, sed id plerumque fallacissimum experimento deprehenditur, quia dignitates, si indagare uera pigeat, ignorantiae pudore mentiri non piget, haut alio fidei proniore lapsu quam ubi falsae rei grauis auctor existit. equidem minus miror inconperta quaedam esse equestris ordinis uiris, iam uero et senatum inde intrantibus, quam luxuriae, cuius efficacissima uis sentitur atque maxima, cum ebori, citro siluae exquirantur, omnes scipuli Gaetuli muricibus, purpuris. 13 indigenae tamen tradunt in ora ab Salat CL flumen Asanam, marino haustu, sed portu spectabile, mox amnem, quem uocant Fut, ab eo ad Dirim — hoc enim Atlanti nomen esse eorum lingua conuenit — CC, interueniente flumine, cui nomen est Iuor. ibi pauca extare circa uestigia habitati quondam soli, uinearum palmetorumque reliquias. 14 Suetonius Paulinus, quem consulem uidimus, primus Romanorum ducum transgressus quoque Atlantem aliquot milium spatio, prodidit de excelsitate quidem eius quae ceteri, imas radices densis altisque repletas siluis incognito genere arborum, proceritatem spectabilem esse enodi nitore, frondes cupressi similes praeterquam grauitate odoris, tenui eas obduci lanugine, quibus addita arte posse quales e bombyce uestes confici. uerticem altis etiam aestate operiri niuibus. 15 decumis se eo peruenisse castris et ultra ad fluuium, qui Ger uocatur, per solitudines nigri pulueris, eminentibus interdum uelut exustis cautibus, loca inhabitabilia feruore, quamquam hiberno tempore, experto. qui proximos inhabitent saltus, refertos elephantorum ferarumque et serpentium omni genere, Canarios appellari, quippe uictum eius animalis promiscuum iis esse et diuidua ferarum uiscera. 16 iunctam Aethiopum gentem, quos Perorsos uocant, satis constat. Iuba Ptolemaei pater, qui primus utrique Mauretaniae imperitauit, studiorum claritate memorabilior etiam quam regno, similia prodidit de Atlante, praeterque gigni herbam ibi euphorbeam nomine, ab inuentore medico suo appellatam. cuius lacteum sucum miris laudibus celebrat in claritate uisus contraque serpentes et uenena omnia priuatim dicato uolumine. et satis superque de Atlante. 17 Tingitanae prouinciae longitudo CLXX est. gentes in ea: quondam praecipua Maurorum — unde nomen — quos plerique Maurusios dixerunt, attenuata bellis ad paucas recidit familias. proxima illi Masaesylorum fuerat; simili modo extincta est. Gaetulae nunc tenent gentes, Baniurae multoque ualidissimi Autololes et horum pars quondam Nesimi, qui auolsi iis propriam fecere gentem uersi ad Aethiopas. 18 ipsa prouincia ab oriente montuosa fert elephantos, in Abila quoque monte et quos Septem Fratres a simili altitudine appellant. freto imminent iuncti Abilae. ab iis ora interni maris, flumen Tamuda nauigabile, quondam et oppidum, flumen Laud, et ipsum nauigiorum capax. Rhysaddir oppidum et portus, Maluane fluuius nauigabilis. 19 Siga oppidum ex aduerso Malacae in Hispania siti, Syphacis regia, alterius iam Mauretaniae. namque diu regum nomina obtinuere, ut Bogutiana appellaretur extuma, itemque Bocchi quae nunc Caesariensis. ab ea portus Magnus, a spatio appellatus, ciuium Romanorum oppido. amnis Mulucha, Bocchi Masaesylorumque finis. Quiza Cenitana peregrinorum oppidum, Arsennaria Latinorum, III a mari; 20 Cartenna, colonia Augusti legione secunda, item colonia eiusdem deducta cohorte praetoria Gunugu. promunturium Apollinis oppidumque ibi celeberrimum Caesarea, ante uocitatum Iol, Iubae regia a Diuo Claudio coloniae iure donata; eiusdem iussu deductis ueteranis Oppidum Nouum et Latio dato Tipasa, itemque a Vespasiano Imperatore eodem munere donatum Icosium; colonia Augusti Rusguniae, Rusucuriu ciuitate honoratum a Claudio, Rusazus colonia Augusti, Saldae colonia eiusdem, item Igilgili; 21 oppidum Tucca, inpositum mari et flumini Ampsagae. intus colonia Augusta, quae item Succhabar, item Tubusuptu, ciuitates Timici, Tigauae. flumina Sardabal, Aues, Nabar. gens Macurebi, flumen Usar, gens Nababes. flumen Ampsaga abest a Caesarea CCCXXII. utriusque Mauretaniae longitudo |X|· XXXVIII, latitudo CCCCLXVII. [5,2] II. 22 Ab Ampsaga Numidia est, Masinissae clara nomine, Metagonitis terra a Graecis appellata, Numidae uero Nomades a permutandis pabulis, mapalia sua, hoc est domos, plaustris circumferentes. oppida Chullu, Rusicade, et ab eo ad XLVIII in mediterraneo colonia Cirta Sittianorum cognomine, et alia intus Sicca liberumque oppidum Bulla Regia. at in ora Tacatua, Hippo Regius, flumen Armua, oppidum Thabraca ciuium Romanorum, Tusca fluuius, Numidiae finis. nec praeter marmoris Numidici ferarumque prouentum aliud insigne ei. [5,3] III. 23 A Tusca Zeugitana regio et quae proprie uocetur Africa est. tria promunturia, Candidum, mox Apollinis aduersum Sardiniae, Mercuri aduersum Siciliae, in altum procurrentia duos efficiunt sinus, Hipponiensem proximum ab oppido quod Hipponem Dirutum uocant, Diarrhytum Graecis dictum propter aquarum rigua. cui finitimum Theudalis inmune oppidum, longius a litore. 24 dein promunturium Apollinis et in altero sinu Utica ciuium Romanorum, Catonis morte nobilis, flumen Bagrada, locus Castra Cornelia, colonia Carthago Magnae in uestigiis Carthaginis, colonia Maxula, oppida Carpi, Missua et liberum Clypea in promunturio Mercuri, item libera Curubis, Neapolis. mox Africae ipsius alia distinctio. Libyphoenices uocantur qui Byzacium incolunt. ita appellatur regio CCL p. circuitu, fertilitatis eximiae, cum centesima fruge agricolis faenus reddente terra. 25 hic oppida Leptis, Hadrumetum, Ruspina, Thapsus. inde Thenae, Aues, Macomades, Tacape, Sabrata, contingens Syrtim Minorem, ad quam Numidiae et Africae ab Ampsaga longitudo DLXXX, latitudo, qua cognitum est, CC. ea pars, quam Africam appellauimus, diuiditur in duas prouincias, ueterem et nouam, discretas fossa inter Africanum sequentem et reges Thenas usque perducta, quod oppidum a Carthagine abest CCXVI. [5,4] IV. 26 Tertius sinus diuiditur in geminos, duarum Syrtium uadoso ac reciproco mari diros. ad proximam, quae minor est, a Carthagine CCC Polybius tradit, ipsam centum milium passuum aditu, trecentorum ambitu. et terra autem siderum obseruatione ad eam per deserta . . . . harenis perque serpentes iter est. excipiunt saltus repleti ferarum multitudine introrsus elephantorum solitudines, nox deserta uasta ultraque Garamantes, ab Augilis dierum XII itinere distantes. 27 super illos fuere gens Psylli, super quos lacus Lycomedis, desertis circumdatus. Augilae ipsi medio fere spatio locantur, ab Aethiopia, quae ad occidentem uergit, et a regione, quae inter duas Syrtis interiacet, pari utrimque interuallo, sed litore inter duas Syrtis CCL. ibi ciuitas Oeensis, Cinyps fluuius ac regio, oppida Neapolis, Taphra, Habrotonum, Leptis altera, quae cognominatur Magna. inde Syrtis Maior, circuitu DCXXV, aditu autem CCCXII, {inde} accolit gens Cisippadum. 28 in intimo sinu fuit ora Lotophagon, quos quidam Machroas dixere, ad Philaenorum aras; ex harena sunt hae. ab iis non procul a continente palus uasta amnem Tritonem nomenque ab eo accipit, Pallantias appellata Callimacho et citra Minorem Syrtim esse dicta, multis uero inter duas Syrtis. promunturium, quod Maiorem cludit, Borion appellatur. ultra Cyrenaica prouincia. 29 Ad hunc finem Africa a fluuio Ampsaga populos DXVI habet, qui Romano pareant imperio, in his colonias sex, praeter iam dictas Uthinam, Thuburbi. oppida ciuium Romanorum XV, ex quibus in mediterraneo dicenda Absuritanum, Abutucense, Aboriense, Canopicum, Chiniauense, Simithuense, Thunusidense, Thuburnicense, Thinidrumense, Tibigense, Ucitana duo, Maius et Minus, Vagense. oppidum Latinum unum Uzalitanum. oppidum stipendiarium unum Castris Corneliis. 30 oppida libera XXX, ex quibus dicenda intus Achollitanum, Accaritanum, Auittense, Abziritanum, Canopitanum, Melizitanum, Materense, Salaphitanum, Tusdritanum, Thisicense, Tunisense, Theudense, Tagesense, Tigiense, Ulusubburitanum, Vagense aliud, . . .ense, Zamense. ex reliquo numero non ciuitates tantum, sed plerique etiam nationes iure dici possunt, ut Nattabutes, Capsitani, Musulami, Sabarbares, Massyli, Niciues, Vamacures, Cinithi, Musuni, Marchubi et tota Gaetulia ad flumen Nigrim, qui Africam ab Aethiopia dirimit. [5,5] V. 31 Cyrenaica, eadem Pentapolitana regio, inlustratur Hammonis oraculo, quod a Cyrenis abest CCCC p., fonte Solis, urbibus maxime quinque, Berenice, Arsinoe, Ptolemaide, Apollonia ipsaque Cyrene. Berenice in Syrtis extimo cornu est, quondam uocata Hesperidum supra dictarum, uagantibus Graeciae fabulis. nec procul ante oppidum fluuius Lethon, lucus sacer, ubi horti memorantur. 32 abest ab Lepi CCCLXXV, ab ea Arsinoe, Teuchira uocitata, XLIII et deinde Ptolemais, antiquo nomine Barce, XXII. mox XL promunturium Phycuus per Creticum mare excurrit, distans CCCL p. a Taenaro Laconicae promunturio, a Creto uero ipsa CXXV. post id Cyrene, ab mari XI passuum, a Phycunte Apolloniam XXIIII, ad Cherronesum LXXXVIII, unde Catabathmum CCXVI. 33 accolunt Marmaridae, a Paraetoni ferme regione ad Syrtim Maiorem usque porrecti. post eos Acrauceles ac iam in ora Syrtis Nasamones, quos antea Mesamnones Grai appellauere ab argumento loci, medios inter harenas sitos. Cyrenaicus ager XV p. latitudine a litore et arboribus fertilis habetur, intus eodem spatio frugibus tantum, mox XXX latitudine et CCL longitudine lasere modo. 34 post Nasamones Asbytae et Macae uiuunt; ultra eos Amantes XI dierum itinere a Syrtibus Maioribus ad occidentem et ipsi uersus harenis circumdati, puteos tamen haut difficile binum ferme cubitorum altitudine inueniunt ibi restagnantibus Mauretaniae aquis. domos sale montibus suis exciso ceu lapide construunt. ab iis ad Trogodytas hiberni occasus plaga dierum septem iter, cum quibus commercium gemmae tantum, quam carbunculum uocamus, ex Aethiopia inuectae. 35 interuenit ad solitudines Africae super Minorem Syrtim dictas uersa Phazania, ubi gentem Phazaniorum urbesque Alelen et Cillibam subegimus, item Cidamum e regione Sabratae. ab iis mons longo spatio in occasu ab ortu tendit, Ater nostris dictus a natura, adusto similis aut solis repercussu accenso. 36 ultra eum deserta, Mathelgae oppidum Garamantum itemque Debris adfuso fonte a medio die ad mediam noctem aquis feruentibus totidemque horis ad medium diem rigentibus, clarissimumque Garama, caput Garamantum, omnia armis Romanis superata et a Cornelio Balbo triumphata, unius omnium curru externo et Quiritum iure donato; quippe Gadibus genito ciuitas Romana cum maiore Balbo patruo data est. et hoc mirum, supra dicta oppida ab eo capta auctores nostros prodidisse, ipsum in triumpho praeter Cidamum et Garamam omnium aliarum gentium urbiumque nomina ac simulacra duxisse, quae iere hoc ordine: 37 Tabudium oppidum, Niteris natio, Miglis Gemella oppidum, Bubeium natio uel oppidum, Enipi natio, Thuben oppidum, mons nomine Niger, Nitibrum, Rapsa oppida, Viscera natio, Decri oppidum, flumen Nathabur, Thapsagum oppidum, Tamiagi natio, Boin oppidum, Pege oppidum, flumen Dasibari, mox oppida continua Baracum, Buluba, Alasit, Galsa, Balla, Maxalla, Cizania, mons Gyri, in quo gemmas nasci titulus praecessit. 38 ad Garamantas iter inexplicabile adhuc fuit, latronibus gentis eius puteos — qui sunt non alte fodiendi, si locorum notitia adsit — harenis operientibus. proxumo bello, quod cum Oeensibus gessere initiis Vespasiani Imperatoris, conpendium uiae quadridui deprehensum est. hoc iter uocatur Praeter Caput Saxi. finis Cyrenaicus Catabathmos appellatur, oppidum et uallis repente conuexa. ad eum terminum Cyrenaica Africa a Syrti Minore |X|· LX in longitudinem patet, in latitudinem, qua cognitum est, DCCCCX. [5,6] VI. 39 Quae sequitur regio Mareotis Libya appellatur, Aegypto contermina. tenent Marmarides, Adyrmachidae, dein Mareotae. mensura a Catabathmo Paraetonium LXXXVI. in eo tractu intus Apis interest, nobilis religione Aegypti locus. ab eo Paraetonium LXX·D, inde Alexandriam CC. latitudo CLXVIIII est. Eratosthenes a Cyrenis Alexandriam terrestri itinere DXXV prodit. 40 Agrippa totius Africae a mari Atlantico cum inferiore Aegypto |XXX|·XXXX longitudinem, Polybius et Eratosthenes, diligentissimi existimati, ab oceano ad Carthaginem magnam |XI|, ab ea Canopum, Nili proximum ostium, |XVI|·LXXXVIII fecerunt, Isidorus a Tingi Canopum |XXXVI|·XCVII, Artemidorus XL M minus quam Isidorus. [5,7] VII. 41 Insulas non ita multas complectuntur haec maria. clarissima est Meninx, longitudine XXV, latitudine XXII, ab Eratosthene Lotophagitis appellata; oppida habet duo, Meningen ab Africae latere et altero Thoar, ipsa a dextro Syrtis Minoris promunturio passibus MD sita. ab ea C p. contra laeuum Cercina cum urbe eiusdem nominis libera, longa XXV, lata dimidium eius, ubi plurimum, at in extremo non plus V. huic perparua Carthaginem uersus Cercinitis ponte iungitur. 42 ab iis L fere passuum Lepadusa, longa VI; mox Gaulos, Galata, cuius terra scorpiones, dirum animal Africae, necat. dicuntur et in Clupea emori, cuius ex aduerso Cossyra cum oppido. at contra Carthaginis sinum duae Aegiomeroe, Arae autem scopuli uerius quam insulae, inter Siciliam maxime et Sardiniam auctores sunt et has quondam habitatas subsedisse. [5,8] VIII. 43 Interiore autem ambitu Africae ad meridiem uersus superque Gaetulos, interuenientibus desertis, primi omnium Libyes Aegyptii, deinde Leucoe Aethiopes habitant. super eos Aethiopum gentes Nigritae a quo dictum est flumine, Gymnetes Pharusi, iam oceanum attingentes quos in Mauretaniae fine diximus Perorsi. ab his omnibus uastae solitudines orientem uersus usque ad Garamantas Augilasque et Trogodytas, uerissima opinione eorum, qui desertis Africae duas Aethiopias superponunt, et ante omnes Homeri, qui bipertitos tradit Aethiopas, ad orientem occasumque uersos. 44 Nigri fluuio eadem natura quae Nilo. calamum ac papyrum et easdem gignit animantes isdemque temporibus augescit. oritur inter Tarraelios Aethiopas et Oechalicas. horum oppidum Magium. quidam solitudinibus interposuerunt Atlantes, iuxta eas Aegipanas semiferos et Blemmyas et Gamphasantas et Satyros et Himantopodas. 45 Atlantes degeneres sunt humani ritus, si credimus. nam neque nominum ullorum inter ipsos appellatio est et solem orientem occidentemque dira inprecatione contuentur ut exitialem ipsis agrisque, neque in somno uisunt qualia reliqui mortales. Trogodytae specus excauant; hae illis domus, uictus serpentium carnes, stridorque, non uox: adeo sermonis commercio carent. Garamantes matrimoniorum exortes passim cum feminis degunt. Augilae inferos tantum colunt. Gamphasantes, nudi proeliorumque expertes, nulli externo congregantur. 46 Blemmyes traduntur capita abesse, ore et oculis pectore adfixis; Satyris praeter figuram nihil moris humani; Aegipanum qualis uulgo pingitur forma; Himantopodes loripedes quidam, quibus serpendo ingredi natura sit; Pharusi, quondam Persae, comites fuisse Herculis ad Hesperidas tendentis. nec de Africa plura quae memorentur occurrunt. [5,9] IX. 47 Adhaeret Asia, quam patere a Canopico ostio ad Ponti ostio Timosthenes |XXVI|·XXXVIII p. tradit, ab ore autem Ponti ad os Maeotis Eratosthenes |XV|·XLV, uniuersam uero cum Aegypto ad Tanain Artemidorus et Isidorus |L|· XIII·DCCL. maria eius conplura ab accolis traxere nomina; quare simul indicabuntur. 48 Proxima Africae incolitur Aegyptus, introrsus ad meridiem recedens, donec a tergo praetendantur Aethiopes. inferiorem eius partem Nilus dextera laeuaque diuisus amplexu suo determinat, Canopico ostio ab Africa, ab Asia Pelusiaco, CLXX passuum interuallo. quam ob causam inter insulas quidam Aegyptum retulere, ita se findente Nilo, ut triquetram terrae figuram efficiat, ideoque multi Graecae litterae uocabulo Delta appellauere Aegyptum. mensura ab unitate aluei, unde se primum findit in latera, ad Canopicum ostium CLXVI, ad Pelusiacum CLVI est. 49 summa pars contermina Aethiopiae Thebais uocatur. diuiditur in praefecturas oppidorum, quas ??µ??? uocant: Ombiten, Apollonopoliten, Hermonthiten, Thiniten, Phaturiten, Coptiten, Tentyriten, Diospoliten, Antaeopoliten, Aphroditopoliten, Lycopoliten. quae iuxta Pelusium est regio nomos habet Pharbaethiten, Bubastiten, Sethroiten, Taniten. reliqua autem Arabicum, Hammoniacum tendentem ad Hammonis Iouis oraculum, Oxyrynchiten, Leontopoliten, Athribiten, Cynopoliten, Hermopoliten, Xoiten, Mendesium, Sebennyten, Cabasiten, Latopoliten, Heliopoliten, Prosopiten, Panopoliten, Busiriten, Onuphiten, Saiten, Ptenethum, Ptemphum, Naucratiten, Meteliten, Gynaecopoliten, Menelaiten, Alexandriae regionem, item Libyae, Mareotis. 50 Heracleopolites est in insula Nili longa p. L, in qua et oppidum, Herculis appellatum. Arsinoitae duo sunt; hi et Memphites usque ad summum Delta perueniunt, cui sunt contermini ex Africa duo Oasitae. quidam ex iis aliqua nomina permutant et substituunt alios nomos, ut Heroopoliten et Crocodilopoliten. inter Arsenoiten autem ac Memphiten lacus fuit circuitu CCL aut, ut Mucianus tradit, CCCCL et altitudinis quinquaginta passuum, inde LXII p. abest Memphis, quondam arx Aegypti regum, unde ad Hammonis oraculum XII dierum iter, ad scissuram autem Nili, quod appellauimus Delta, XV. [5,10] X. 51 Nilus incertis ortus fontibus, ut per deserta et ardentia et inmenso longitudinis spatio ambulans famaque tantum inermi quaesitus sine bellis, quae ceteras omnes terras inuenere, originem, ut Iuba rex potuit exquirere, in monte inferioris Mauretaniae non procul oceano habet lacu protinus stagnante, quem uocant Nilidem. ibi pisces reperiuntur alabetae, coracini, siluri. crocodilus quoque inde ob argumentum hoc Caesareae in Iseo dicatus ab eo spectatur hodie. praeterea obseruatum est, prout in Mauretania niues imbresue satiauerint, ita Nilum increscere. 52 ex hoc lacu profusus indignatur fluere per harenosa et squalentia conditque se aliquot dierum itinere, mox alio lacu maiore in Caesariensis Mauretaniae gente Masaesylum erumpit et hominum coetus ueluti circumspicit, isdem animalium argumentis. iterum harenis receptus conditur rursus XX dierum desertis ad proximos Aethiopas atque, ubi iterum sensit hominem, prosilit, fonte, ut uerisimile est, illo quem Nigrim uocauere. 53 inde Africam ab Aethiopia dispescens, etiamsi non protinus populis, feris tamen et beluis frequens siluarumque opifex, medios Aethiopas secat, cognominatus Astapus, quod illarum gentium lingua significat aquam e tenebris profluentem. insulas ita innumeras spargit quasdamque tam uastae magnitudinis, quamquam rapida celeritate, ut tamen dierum V cursu, non breuiore, transuolet, circa clarissimam earum Meroen Astabores laeuo alueo dictus, hoc est ramus aquae uenientis e tenebris, dextra uera Astosapes, quod lateris significationem adicit, nec ante Nilus quam se totum aquis rursus concordibus iunxit, sic quoque etiamnum Giris ante nominatus per aliquot milia et in totum Homero Aegyptus aliisque Triton. 54 subinde insulis impactus, totidem incitatus inritamentis, postremo inclusus montibus, nec aliunde torrentior, uectus aquis properantibus ad locum Aethiopum, qui Catadupi uocantur, nouissimo catarracte inter occursantes scopulos non fluere inmenso fragore creditur, sed ruere. postea lenis et confractis aquis domitaque uiolentia, aliquid et spatio fessus, multis quamuis faucibus in Aegyptium mare se euomat, certis tamen diebus auctu magno per totam spatiatus Aegyptum fecundus innatat terrae. 55 Causas huius incrementi uarias prodidere, sed maxime probabiles etesiarum eo tempore ex aduerso flantium repercussum, ultra in ora acto mari, aut imbres Aethiopiae aestiuos, isdem etesiis nubila illo ferentibus e reliquo orbe. Timaeus mathematicus occultam protulit rationem: Phialam appellari fontem eius, mergique in cuniculos ipsum amnem uapore anhelantem, fumidis cautibus ubi conditur. uerum sole per eos dies comminus facto extrahi ardoris ui et suspensum abundare ac, ne deuoretur, abscondi. 56 id euenire a canis ortu per introitum solis in leonem, contra perpendiculum fontis sidere stante, cum eo tractu absumantur umbrae, plerisque e diuerso opinatis largiorem fluere ad septentriones sole discedente, quod in cancro et leone euenit, ideoque tunc minus siccari, rursus in capricornum et austrinum polum reuerso sorberi et ob id parcius fluere. sed Timaeo si quis extrahi posse credat, umbrarum defectus iis diebus et locis sine fine adest. 57 Incipit crescere luna noua, quaecumque post solstitium est, sensim modiceque cancrum sole transeunte, abundantissime autem leonem, et residit in uirgine isdem quibus adcreuit modis. in totum autem reuocatur intra ripas in libra, ut tradit Herodotus, centesimo die. cum crescit, reges aut praefectos nauigare eo nefas iudicatum est. auctus per puteos mensurae notis deprehenduntur. iustum incrementum est cubitorum XVI. 58 minores aquae non omnia rigant, ampliores detinent tardius recedendo. hae serendi tempora absumunt solo madente, illae non dant sitiente. utrumque reputat prouincia. in XII cubitis famem sentit, in XIII etiamnum esurit, XIIII cubita hilaritatem adferunt, XV securitatem, XVI delicias. maximum incrementum ad hoc aeui fuit cubitorum XVIII Claudio principe, minimum V Pharsalico bello, ueluti necem Magni prodigio quodam flumine aduersante. cum stetere aquae, apertis molibus admittuntur. ut quaeque liberata est terra, seritur. idem amnis unus omnium nullas exspirat auras. 59 Dicionis Aegyptiae esse incipit a fine Aethiopiae Syene; ita uocatur paeninsula M passuum ambitu, in qua castra sunt, latere Arabiae, et ex aduerso insula est IIII, Philae, DC p. a Nili fissura, unde appellari diximus Delta. hoc spatium edidit Artemidorus et in eo CCL oppida fuisse, Iuba CCCC p., Aristocreon ab Elephantide ad mare DCCL. Elephantis insula intra nouissimum catarracten IIII p. et supra Syenen XVI habitatur, nauigationis Aegyptiae finis, ab Alexandria DLXXXV p.: in tantum errauere supra scripti. ibi Aethiopicae uenerunt naues; namque eas plicatiles umeris transferunt, quotiens ad catarractas uentum est. [5,11] XI. 60 Aegyptus super ceteram antiquitatis gloriam XX urbium sibi Amase regnante habitata praefert, nunc quoque multis etiamsi ignobilibus frequens. celebrantur tamen Apollinis, mox Leucotheae, Diospolis Magna, eadem Thebe portarum centum nobilis fama, Coptos, Indicarum Arabicarumque mercium Nilo proximum emporium, mox Veneris oppidum et iterum Iouis ac Tentyris, infra quod Abydus, Memnonis regia et Osiris templo inclutum, VII·D p. in Libyam remotum a flumine. 61 dein Ptolemais et Panopolis ac Veneris iterum et in Libyco Lycon, ubit montes finiunt Thebaidem. ab iis oppida Mercuri, Alabastron, Canum et supra dictum Herculis. deinde Arsinoes ac iam dicta Memphis, inter quam et Arsinoiten nomon in Libyco turres quae pyramides uocantur, et labyrinthus, in Moeridis lacu nullo addito ligno exaedificatus, et oppidum Crialon. unum praeterea intus et Arabiae conterminum claritatis magnae, Solis oppidum. 62 Sed iure laudetur in litore Aegyptii maris Alexandria, a Magno Alexandro condita in Africae parte ab ostio Canopico XII p. iuxta Mareotim lacum, qui locus antea Rhacotes nominabatur. metatus est eam Dinochares architectus pluribus modis memorabili ingenio, XV p. laxitate insessa ad effigiem Macedonicae chlamydis orbe gyrato laciniosam, dextra laeuaque anguloso procursu, iam tum tamen quinta situs parte regiae dicata. 63 Mareotis lacus a meridiana urbis parte euripo e Canopico ostio mittit ex mediterraneo commercia, insulas quoque plures amplexus, XXX traiectu, CCL ambitu, ut tradit Claudius Caesar. alii schoenos in longitudinem patere XL faciunt schoenumque stadia XXX: ita fieri longitudinis CL p., tantundem et latitudinis. 64 sunt in honore et intra decursus Nili multa oppida, praecipue quae nomina ostiis dedere, non omnibus — XII enim reperiuntur superque quattuor, quae ipsi falsa ora appellant —, sed celeberrimis VII, proximo Alexandriae Canopico, dein Bolbitino, Sebennytico, Phatmitico, Mendesico, Tanitico ultimoque Pelusiaco. praeterea Butos, Pharbaethos, Leontopolis, Athribis, Isidis oppidum, Busiris, Cynopolis, Aphrodites, Sais, Naucratis, unde ostium quidam Naucraticum nominant quod alii Heracleoticum, Canopico, cui proximum est, praeferentes. [5,12] XII. 65 Ultra Pelusiacum Arabia est, ad Rubrum mare pertinens et odoriferam illam ac diuitem terram et Beatae cognomine inclutam. haec Catabanum et Esbonitarum et Scenitarum Arabum uocatur, sterilis, praeterquam ubi Syriae confinia attingit, nec nisi Casio monte nobilis. his Arabes iunguntur, ab oriente Canchlei, a meridie Cedrei, qui deinde ambo Nabataeis. Heroopoliticus uocatur alterque Laeaniticus uel Aelaniticus sinus Rubri maris in Aegyptum uergentis, CL interuallo inter duo oppida, Laeana et in nostro mari Gazam. Agrippa a Pelusio Arsinoen, Rubri maris oppidum, per deserta CXXV p. tradit: tam paruo distat ibi tanta rerum naturae diuersitas. [5,13] XIII. 66 Iuxta Syria litus occupat, quondam terrarum maxuma et plurimis distincta nominibus. namque Palaestine uocabatur qua contingit Arabas, et Iudaea et Coele, dein Phoenice et qua recedit intus Damascena, ac magis etiamnum meridiana Babylonia, eadem Mesopotamia inter Euphraten et Tigrin quaque transit Taurum Sophene, citra uero eam Commagene et ultra Armeniam Adiabene, Assyria ante dicta, et ubi Ciliciam attingit Antiochia. 67 longitudo eius inter Ciliciam et Arabiam CCCCLXX p. est, latitudo a Seleucia Pieria ad oppidum in Euphrate Zeugma CLXXV. qui subtilius diuidunt, circumfundi Syria Phoenicen uolunt et esse oram maritimam Syriae, cuius pars sit Idumaea et Iudaea, dein Phoenicen, dein Syriam. id quod praeiacet mare totum Phoenicium appellatur. ipsa gens Phoenicum in magna gloria litterarum inuentionis et siderum naualiumque ac bellicarum artium. [5,14] XIV. 68 A Pelusio Chabriae castra, Casius mons, delubrum Iouis Casii, tumulus Magni Pompei. Ostracine Arabia finitur, a Pelusio LXV p. mox Idumaea incipit et Palaestina ab emersu Sirbonis lacus, quem quidam CL circuitu tradidere. Herodotus Casio monti adplicuit, nunc est palus modica. oppida Rhinocolura et intus Rhaphaea, Gaza et intus Anthedon, mons Argaris. regio per oram Samaria; oppidum Ascalo liberum, Azotos, Iamneae duae, altera intus. 69 Iope Phoenicum, antiquior terrarum inundatione, ut ferunt, insidet collem, praeiacente saxo, in quo uinculorum Andromedae uestigia ostendit. colitur illic fabulosa Ceto. inde Apollonia, Stratonis Turris, eadem Caesarea ab Herode rege condita, nunc colonia Prima Flauia a Vespasiano Imperatore deducta, finis Palaestines, CLXXXVIIII p. a confinio Arabiae. dein Phoenice; intus autem Samariae oppida Neapolis, quod antea Mamortha dicebatur, Sebaste in monte, et altiore Gamala. [5,15] XV. 70 Supra Idumaeam et Samariam Iudaea longe lateque funditur. pars eius Syriae iuncta Galilaea uocatur, Arabiae uero et Aegypto proxima Peraea, asperis dispersa montibus et a ceteris Iudaeis Iordane amne discreta. reliqua Iudaea diuiditur in toparchias decem quo dicemus ordine: Hiericuntem palmetis consitam, fontibus riguam, Emmaum, Lyddam, Iopicam, Acrabatenam, Gophaniticam, Thamniticam, Betholeptephenen, Orinen, in qua fuere Hierosolyma, longe clarissima urbium orientis, non Iudaeae modo, Herodium cum oppido inlustri eiusdem nominis. 71 Iordanes amnis oritur e fonte Paneade, qui cognomen dedit Caesareae, de qua dicemus. amnis amoenus et, quatenus locorum situs patitur, ambitiosus accolisque se praebens uelut inuitus Asphaltiten lacum dirum natura petit, a quo postremo ebibitur aquasque laudatas perdit, pestilentibus mixtas. ergo ubi prima conuallium fuit occasio, in lacum se fundit, quem plures Genesarem uocant, XVI p. longitudinis, VI latitudinis, amoenis circumsaeptum oppidis, ab oriente Iuliade et Hippo, a meridie Tarichea, quo nomine aliqui et lacum appellant, ab occidente Tiberiade, aquis calidis salubri. 72 Asphaltites nihil praeter bitumen gignit, unde et nomen. nullum corpus animalium recipit, tauri camelique fluitant; inde fama nihil in eo mergi. longitudine excedit C p., latitudine maxima LXXV implet, minima VI. prospicit eum ab oriente Arabia Nomadum, a meridie Machaerus, secunda quondam arx Iudaeae ab Hierosolymis. eodem latere est calidus fons medicae salubritatis Callirrhoe, aquarum gloriam ipso nomine praeferens. 73 Ab occidente litora Esseni fugiunt usque qua nocent, gens sola et in toto orbe praeter ceteras mira, sine ulla femina, omni uenere abdicata, sine pecunia, socia palmarum. in diem ex aequo conuenarum turba renascitur, large frequentantibus quos uita fessos ad mores eorum fortuna fluctibus agit. ita per saeculorum milia — incredibile dictu — gens aeterna est, in qua nemo nascitur. tam fecunda illis aliorum uitae paenitentia est! infra hos Engada oppidum fuit, secundum ab Hierosolymis fertilitate palmetorumque nemoribus, nunc alterum bustum. inde Masada castellum in rupe, et ipsum haut procul Asphaltite. et hactenus Iudaea est. [5,16] XVI. 74 Iungitur et latere Syriae Decapolitana regio, a numero oppidorum, in quo non omnes eadem obseruant, primum tamen Damascum epoto riguis amne Chrysorroa fertilem, Philadelphiam, Rhaphanam, omnia in Arabiam recedentia, Scythopolim, antea Nysam, a Libero Patre sepulta nutrice ibi Scythis deductis, Gadara, Hieromice praefluente, et iam dictum Hippon, Dion, Pellam aquis diuitem, Garasam, Canatham. intercursant cinguntque has urbes tetrarchiae — regnorum instar singulae, et regna contribuuntur — Trachonitis, Paneas, in qua Caesarea cum supra dicto fonte, Abila, Arca, Ampeloessa, Gabe. [5,17] XVII. 75 Hinc redeundum est ad oram atque Phoenicen. fuit oppidum Crocodilon, est flumen. memoria urbium Dorum, Sycaminum. promunturium Carmelum et in monte oppidum eodem nomine, quondam Acbatana dictum. iuxta Getta, Geba, riuus Pacida siue Belus, uitri fertiles harenas paruo litori miscens; ipse e palude Cendebia a radicibus Carmeli profluit. iuxta colonia Claudi Caesaris Ptolemais, quae quondam Acce. oppidum Ecdippa, promunturium Album. 76 Tyros, quondam insula praealto mari DCC passibus diuisa, nunc uero Alexandri oppugnantis operibus continens; olim partu clara, urbibus genitis Lepti, Utica et illa aemula terrarumque orbis auida Carthagine, etiam Gadibus extra orbem conditis: nunc omnis eius nobilitas conchylio atque purpura constat. circuitus XVIIII est, intra Palaetyro inclusa; oppidum ipsum XXII stadia optimet. inde Sarepta et Ornithon oppida et Sidon, artifex uitri Thebarumque Boeotiarum parens. 77 a tergo eius Libanus mons orsus MD stadiis Zimyram usque porrigitur, quae Coeles Syriae cognominatur. huic par, interiacente ualle, mons aduersus Antilibanus obtenditur, quondam muro coniunctus. post eum introrsus Decapolitana regio praedictaeque cum ea tetrarchiae et Palaestines tota laxitas. 78 at in ora item subiecta Libano fluuius Magoras, Berytus colonia, quae Felix Iulia appellatur, Leontos oppidum, flumen Lycos, Palaebyblos, flumen Adonis, oppida Byblos, Botrys, Gigarta, Trieris, Calamos, Tripolis, quoniam Tyrii et Sidonii et Aradii optinent, Orthosia, Eleutheros flumen, oppida Zimyra, Marathos contraque Arados, septem stadiorum oppidum et insula ducentis passibus a continente distans, regio, in qua supradicti desinunt montes, et interiacentibus campis Bargylus mons. [5,18] XVIII. 79 Incipit hinc rursus Syria, desinente Phoenice. oppida Carne, Balanea, Paltos, Gabala, promunturium, in quo Laodicea libera, Dipolis, Heraclea, Charadrus, Posidium. dein promunturium Syriae Antiochiae. intus ipsa Antiochia libera, Epi Daphnes cognominata; Oronte amne diuiditur. in promunturio autem Seleucia libera, Pieria appellata. 80 super eam mons eodem quo alius nomine, Casius. cuius excelsa altitudo quarta uigilia orientem per tenebras solem aspicit, breui circumactu corporis diem noctemque pariter ostendens. ambitus ad cacumen XVIIII p. est, altitudo per derectum IIII. at in ora amnis Orontes, natus inter Libanum et Antilibanum iuxta Heliopolim. oppida Rhosos et a tergo Portae, quae Syria appellantur, interuallo Rhosiorum montium et Tauri. in ora oppidum Myriandros, mons Amanus, in quo oppidum Bomitae. ipse ab Syris Ciliciam separat. [5,19] XIX. 81 Nunc interiora dicantur. Coele habet Apameam, Marsya amne diuisam a Nazerinorum tetrarchia, Bambycen, quae alio nomine Hierapolis uocatur, Syris uero Mabog — ibi prodigiosa Atargatis, Graecis autem Derceto dicta, colitur —, Chalcidem cognominatam Ad Belum, unde regio Chalcidena fertilissima Syriae, et inde Cyrresticae Cyrrum, Gazetas, Gindarenos, Gabenos, tetrarchias duas quae Granucomatitae uocantur, Hemesenos, Hylatas, Ituraeorum gentem et qui ex his Baethaemi uocantur, Mariamnitanos, 82 tetrarchiam quae Mammisea appellatur, Paradisum, Pagras, Penelenitas, Seleucias praeter iam dictam duas, quae Ad Euphraten et quae Ad Belum uocantur, Tardytenses. reliqua autem Syria habet, exceptis quae cum Euphrate dicentur, Arethusios, Beroeenses, Epiphanenses ad Orontem, Laodicenos, qui Ad Libanum cognominantur, Leucadios, Larisaeos, praeter tetrarchias in regna discriptas barbaris nominibus XVII. [5,20] XX. 83 Et de Euphrate hoc in loco dixisse aptissimum fuerit. oritur in praefectura Armeniae Maioris Caranitide, ut prodidere ex iis, qui proxime uiderunt, Domitius Corbulo, in monte Aga, Licinius Mucianus, sub radicibus montis, quem Capoten appellant, supra Zimaram XII p., initio Pyxurates nominatus. fluit Derzenen primum, mox Anaeticam, Armeniae regiones a Cappadocia excludens. 84 Dascusa abest a Zimara LXXV p; inde nauigatur Sartonam L, Melitenen Cappadociae XXIIII, Elegeam Armeniae X, acceptis fluminibus Lyco, Arsania, Arsano. apud Elegeam occurrit ei Taurus mons nec resistit, quamquam XII p. latitudine praeualens. Ommam uocant inrumpentem, mox ubi perfregit, Euphraten, ultra quoque saxosum et uiolentum. 85 Arabiam inde laeua, Orroeon dictam regionem, trischoena mensura, dextraque Commagenen disterminat, pontis tamen, etiam ubi Taurum expugnat, patiens. apud Claudiopolim Cappadociae cursum ad occasum solis agit. primo hunc illic in pugna Taurus aufert uictusque et abscisus sibimet alio modo uincit ac fractum expellit in meridiem. ita naturae dimicatio illa aequatur, hoc eunte quo uult, illo prohibente ire qua uelit. a catarractis iterum nauigatur. XL p. inde Commagenes caput Samosata. [5,21] XXI. 86 Arabia supra dicta habet oppida Edessam, quae quondam Antiochia dicebatur, Callirhoem, a fonte nominatam, Carrhas, Crassi clade nobile. iungitur praefectura Mesopotamiae, ab Assyriis originem trahens, in qua Anthemusia et Nicephorium oppida. mox Arabes qui Praetaui uocantur; horum caput Singara. a Samosatis autem latere Syriae Marsyas amnis influit. Cingilla Commagenen finit, Imeneorum ciuitas incipit. oppida adluuntur Epiphania et Antiochia, quae Ad Euphraten uocantur, item Zeugma LXXII p. a Samosatis, transitu Euphratis nobile. ex aduerso Apameam Seleucus, idem utriusque conditor, ponte iunxerat. 87 qui cohaerent Mesopotamiae, Rhoali uocantur. at in Syria oppida Europum, Thapsacum quondam, nunc Amphipolis; Arabes Scenitae. ita fertur usque Suram locum, in quo conuersus ad orientem relinquit Syriae Palmyrenas solitudines, quae usque ad Petram urbem et regionem Arabiae Felicis appellatae pertinent. 88 Palmyra, urbs nobilis situ, diuitiis soli et aquis amoenis, uasto undique ambitu harenis includit agros ac, uelut terris exempta a rerum natura, priuata sorte inter duo imperia summa Romanorum Parthorumque est, prima in discordia semper utrimque cura. abest ab Seleucia Parthorum, quae uocatur Ad Tigrim, CCCXXXVII p., a proximo uero Syriae litore CCIII et a Damasco XXVII propius. 89 Infra Palmyrae solitudines Telendena regio dictaeque iam Hierapolis ac Beroae et Chalcis. ultra Palmyram quoque ex solitudinibus his aliquid obtinet Hemesa, item Elatium, dimidio propior Petrae quam Damascus. a Sura autem proxime est Philiscum, oppidum Parthorum ad Euphraten. ab eo Seleuciam dierum decem nauigatio, totidemque fere Babylonem. 90 scinditur enim Euphrates a Zeugmate DLXXXXIIII p. circa uicum Masicen et parte laeua in Mesopotamiam uadit, per ipsam Seleuciam circaque eam praefluenti infusus Tigri, dexteriore autem alueo Babylonem, quondam Chaldaeae caput, petit mediamque permeans item quam Mothrim uocant, distrahitur in paludes. increscit autem et ipse Nili modo statis diebus, paulum differens, ac Mesopotamian inundat sole optinente XX partem cancri. minui incipit in uirginem e leone transgresso, in totum uero remeat in XXVIIII parte uirginis. [5,22] XXII. 91 Sed redeamus ad oram Syriae, cui proxima est Cilicia. flumen Diaphanes, mons Crocodilus, Portae Amani montis, flumina Androcus, Pinarus, Lycus, sinus Issicus, oppidum Issos, item Alexandria, flumen Chlorus, oppidum Aegaeae liberum, amnis Pyramus, Portae Ciliciae, oppida Mallos, Magirsos et intus Tarsos. campi Alei, oppida Casyponis, Mopsos liberum, Pyramo inpositum, Tyros, Zephyrium, Anchiale. 92 amnes Saros, Cydnos, Tarsum liberam urbem procul a mari secans. regio Celenderitis cum oppido, locus Nymphaeum, Soloe Cilicii, nunc Pompeiopolis, Adana, Cibyra, Pinare, Pedalie, Alae, Selinus, Arsinoe, Iotape, Dorion iuxtaque mare Corycos, eodem nomine oppidum et portus et specus. mox flumen Calycadnus, promunturium Sarpedon, oppida Holmoe, Myle, promunturium et oppidum Veneris, a quo proxime Cyprus insula. 93 sed in continente oppida Mysanda, Anemurium, Coracesium, finisque antiquus Ciliciae Melas amnis. intus autem dicendi Anazarbeni, qui nunc Caesarea, Augusta, Castabala, Epiphania, quae ante Oeniandos, Elëusa, Iconium, Seleucia supra amnem Calycadnum, Tracheotis cognomine, ab mari relata ubi uocabatur Hermia. praeterea intus flumina Liparis, Bombos, Paradisus, mons Imbarus. [5,23] XXIII. 94 Ciliciae Pamphyliam omnes iunxere neglecta gente Isaurica. oppida eius intus Isaura, Clibanus, Lalasis; decurrit autem ad mare Anemuri e regione supra dicti. simili modo omnibus, qui eadem composuere, ignorata est contermina illi gens Omanadum, quorum intus oppidum Omana. cetera castella XLIIII inter asperas conualles latent. [5,24] XXIV. Insident uerticem Pisidae, quondam appellati Solymi, quorum colonia Caesarea, eadem Antiochia. oppida Oroanda, Sagalessos. [5,25] XXV. 95 Hos includit Lycaonia, in Asiaticam iurisdictionem uersa, cum qua conueniunt Philomelienses, Tymbriani, Leucolithi, Pelteni, Tyrienses. datur et tetrarchia ex Lycaonia, qua parte Galatiae contermina est, ciuitatium XIIII, urbe celeberrima Iconio. ipsius Lycaoniae celebrantur Thebasa in Tauro, Ide in confinio Galatiae atque Cappadociae. a latere autem eius super Pamphyliam ueniunt Thracum suboles Milyae, quorum Arycanda oppidum. [5,26] XXVI. 96 Pamphylia ante Mopsopia appellata est. mare Pamphylium Cilicio iungitur. oppida Side et in monte Apendum, Plantanistum, Perga. promunturium Leucolla, mons Sardemisus. amnes Eurymedon, iuxta Aspendum fluens, Catarractes, iuxta quem Lyrnesus et Olbia ultimaque eius orae Phaselis. [5,27] XXVII. 97 Iunctum mare Lycium est gensque Lycia, unde uastus sinus. Taurus mons, ab Eois ueniens litoribus, Chelidonio promunturio disterminat, inmensus ipse et innumerarum gentium arbiter, dextro latere septentrionalis, ubi primum ab Indico mari exsurgit, laeuo meridianus et ad occasum tendens mediamque distrahens Asiam, nisi opprimenti terras occurrerent maria. resilit ergo ad septentriones flexusque inmensum iter quaerit, uelut de industria rerum natura subinde aequora opponente, hinc Phoenicium, hinc Ponticum, illinc Caspium et Hyrcanium contraque Maeotium lacum. 98 torquetur itaque collisus inter haec claustra et tamen uictor flexuosus euadit usque ad cognata Ripaeorum montium iuga, numerosis nominibus et nouis, quacumque incedit, insignis: Imaus prima parte dictus, mox Emodus, Paropanisus, Circius, Cambades, Pariades, Choatras, Oreges, Oroandes, Niphates, Taurus atque, ubi se quoque exuperat, Caucasus, ubi brachia emittit subinde temptanti maria similis, Sarpedon, Coracesius, Cragus, iterumque Taurus, 99 etiam ubi dehiscit seque populis aperit, Portarum tamen nomine unitatem sibi uindicans, quae aliubi Armeniae, aliubi Caspiae, aliubi Ciliciae uocantur. quin etiam confractus, effugiens quoque maria, plurimis se gentium nominibus hinc et illinc implet, a dextra Hyrcanius, Caspius, a laeua Parihedrus, Moschicus, Amazonicus, Coraxicus, Scythicus appellatus, in uniuersum uero Graece Ceraunius. [5,28] XXVIII. 100 In Lycia igitur a promunturio eius oppidum Simena, mons Chimaera, noctibus flagrans, Hephaestium ciuitas, et ipsa saepe flagrantibus iugis. oppidum Olympus ibi fuit, nunc sunt montana Gagae, Corydalla, Rhodiopolis. iuxta mare Limyra cum amne, in quem Arycandus influit, mons Masicytus, Andria ciuitas, Myra, oppida Aperlae et Antiphellos, quae quondam Habesos, atque in recessu Phellos. dein Pyrrha, item Xanthus, a mari XV, flumenque eodem nomine. deinde Patara, quae prius Pataros, et in monte Sidyma, promunturium Cragus. 101 ultra par sinus priori; ibi Pinara et quae Lyciam finit Telmesus. Lycia LXX quondam oppida habuit, nunc XXXVI habet. ex his celeberrima praeter supra dicta Canas, Candyba, ubi laudatur Eunias nemus, Podalia, Choma praefluente Aedesa, Cyaneae, Ascandiandalis, Amelas, Noscopium, Tlos, Telandrus. conprehendit in mediterraneis et Cabaliam, cuius tres urbes Oenianda, Balbura, Bubon. 102 a Telmeso Asiaticum mare siue Carpathium et quae proprie uocatur Asia. in duas eam partes Agrippa diuisit: unam inclusit ab oriente Phrygia et Lycaonia, ab occidente Aegaeo mari, a meridie Aegypto, a septentrione Paphlagonia; huius longitudinem CCCCLXX, latitudinem CCCXX fecit. alteram determinauit ab oriente Armenia Minore, ab occidente Phrygia, Lycaonia, Pamphylia, a septentrione prouincia Pontica, a meridie mari Pamphylio, longam DLXXV, latam CCCXXV. [5,29] XXIX. 103 In proxima ora Caria est, mox Ionia, ultra eam Aeolis. Caria mediae Doridi circumfunditur, ad mare utroque latere ambiens. in ea promunturium Pedalium, amnis Glaucus, deferens Telmedium, oppida Daedala, Crya fugitiuorum, flumen Axon, oppidum Calynda. amnis Indus, in Cibyratarum iugis ortus, recipit LX perennes fluuios, torrentes uero amplius centum. 104 oppidum Caunos liberum, dein Pyrnos. portus Cressa, a quo Rhodus insula passuum XX. locus Loryma, oppida Tisanusa, Paridon, Larymna, sinus Thymnias, promunturium Aphrodisias, oppidum Hydas, sinus Schoenus, regio Bubassus. oppidum fuit Acanthus, alio nomine Dulopolis. est in promunturio Cnidos libera, Triopia, dein Pegusa et Stadia appellata. ab ea Doris incipit. 105 Sed prius terga et mediterraneas iurisdictiones indicasse conueniat. una appellatur Cibyratica; ipsum oppidum Phrygiae est. conueniunt eo XXV ciuitates, celeberrima urbe Laodicea. imposita est Lyco flumini, latera adluentibus Asopo et Capro, appellata primo Diospolis, dein Rhoas. reliqui in eo conuentu, quos nominare non pigeat, Hydrelitae, Themisones, Hierapolitae. alter conuentus a Synnade accepit nomen; conueniunt Lycaones, Appiani, Corpeni, Dorylaei, Midaei, Iulienses et reliqui ignobiles populi XV. 106 tertius Apameam uadit, ante appellatam Celaenas, deinde Ciboton. sita est in radice montis Signiae, circumfusa Marsya, Obrima, Orba fluminibus in Maeandrum cadentibus. Marsyas ibi redditur, ortus ac paulo mox conditus. ubi certauit tibiarum cantu cum Apolline, Aulocrene est; ita uocatur conuallis, X p. ab Apamea Phrygiam petentibus. ex hoc conuentu deceat nominare Metropolitas, Dionysopolitas, Euphorbenos, Acmonenses, Peltenos, Silbianos. reliqui ignobiles VIIII. 107 Doridis in sinu Leucopolis, Hamaxitos, Eleus, Etene. dein Cariae oppida Pitaium, Eutane, Halicarnasus. sex oppida contributa ei sunt a Magno Alexandro, Thangela, Side, Medmassa, Uranium, Pedasum, Telmisum. habitatur inter duos sinus, Ceramicum et Iasium. inde Myndos et ubi fuit Palaemyndus, Nariandos, Neapolis, Caryanda, Termera libera, Bargylia et, a quo sinus Iasius, oppidum Iasus. 108 Caria interiorum nominum fama praenitet. quippe ibi sunt oppida Mylasa libera, Antiochia, ubi fuere Symmaethos et Cranaos oppida; nunc eam circumfluunt Maeander et Morsynus. fuit in eo tractu et Maeandropolis, est Eumenia, Cludro flumini adposita, Glaucus amnis, Lysias oppidum et Orthosia, Berecynthius tractus, Nysa, Trallis, eadem Euanthia et Seleucia et Antiochia dicta; adluitur Eudone amne, perfunditur Thebaite. 109 quidam ibi Pygmaeos habitasse tradunt. praeterea sunt Thydonos, Pyrrha, Eurome, Heraclea, Amyzon, Alabanda libera, quae conuentum eum cognominauit, Stratonicea libera, Labrayndos, Ceramus, Troezene, Phorontis. longinquiores eodem foro disceptant Orthronienses, Alindienses, Euhippini, Xystiani, Hydissenses, Apolloniatae, Trapezopolitae, Aphrodisienses liberi. praeter haec sunt Coscinus, Harpasa, adposita fluuio Harpaso, quo et Trallicon, cum fuit, adluebatur. [5,30] XXX. 110 Lydia autem perfusa flexuosis Maeandri amnis recursibus super Ioniam procedit, Phrygiae ab exortu solis uicina, ad septentrionem Mysiae, meridiana parte Cariam amplectens, Maeonia ante appellata. celebratur maxime Sardibus in latere Tmoli montis, qui ante Timolus appellabatur, conditis; ex quo profluente Pactolo eodemque Chrysorroa ac fonte Tarni a Maeonis ciuitas ipsa Hyde uocitata est, clara stagno Gygaeo. 111 Sardiana nunc appellatur ea iurisdictio, conueniuntque in eam extra praedictos Macedones Cadieni, Philadelphini et ipsi in radice Tmoli Cogamo flumini adpositi Maeonii, Tripolitani, iidem et Antoniopolitae — Maeandro adluuntur —, Apollonhieritae, Mysotimolitae et alii ignobiles. [5,31] XXXI. 112 Ionia, ab Iasio sinu incipiens, numerosiore ambitu flectitur. in ea primus sinus Basilicus, Posideum promunturium et oppidum, Oraculum Branchidarum appellatum, nunc Didymei Apollinis litore stadiis XX, et inde CLXXX Miletus, Ioniae caput, Lelegeis ante et Pityusa et Anactoria nominata, super LXXXX urbium per cuncta maria genetrix nec fraudanda ciue Cadmo, qui primus prorsam orationem condere instituit. 113 amnis Maeander, ortus e lacu in monte Aulocrene plurimisque adfusus oppidis et repletus fluminibus crebris, ita sinuosus flexibus, ut saepe credatur reuerti, Apamenam primum peruagatur regionem, mox Eumeneticam ac deinde Hyrgaleticos campos, postremo Cariam, placidus omnesque eos agros fertilissimo rigans limo, ad decumum a Mileto stadium lenis inlabitur mari. inde mons Latmus, oppida Heraclea, montis eius cognominis Carice, Myuus, quod primo condidisse Iones narrantur Athenis profecti, Naulochum, Priene, in ora, quae Troglea appellatur, Gaesus amnis, regio omnibus Ionibus sacra et ideo Panionia appellata; 114 iuxta fugitiuis conditum, uti nomen indicio est, Phygela fuit et Marathesium oppidum. supra haec Magnesia Maeandri cognomine insignis, Thessalica Magnesia orta. abest Epheso XV p., Trallibus eo amplius MMM. antea Thessaloche et Mandrolytia nominata et litori adposita Derasidas insulas secum abstulit mari. 115 intus et Thyatira adluitur Lyco, Pelopia aliquando et Euhippia cognominata. in ora autem Matium, Ephesus, Amazonum opus, multis antea expetita nominibus, Alopes, cum pugnatum apud Troiam est, mox Ortygiae, Amorges. uocata et Smyrna est, cognomine Trachia, et Haemonion et Ptelea. attollitur monte Pione, adluitur Caystro, in Cilbianis iugis orto multosque amnis expellit. ab iis multitudo limi est, qua terras propagat mediisque iam campis Syrien insulam adiecit. fons in urbe Callippia et templum Dianae conplexi e diuersis regionibus duo Selenuntes. 116 ab Epheso Matium aliud Colophoniorum et intus ipsa Colophon, Haleso adfluente. inde Apollinis Clarii fanum, Lebedos — fuit et Notium oppidum —, promunturium Cyrenaeum, mons Mimas CL p. excurrens atque in continentibus campis residens. quo in loco Magnus Alexander intercidi planitiem eam iusserat VII·D p. longitudine, ut duos sinus iungeret Erythrasque cum Mimante circumfunderet. 117 iuxta eas fuerunt oppida Pteleon, Helos, Dorion, nunc est Aleon fluuius, Corynaeum, Mimantis promunturium, Clazomenae, Parthenie et Hippi, Chytrophoria appellatae, cum insulae essent. iusserat Alexander idem per duo stadia continenti adnecti. interiere intus Daphnus et Hermesta et Sipylum, quod ante Tantalis uocabatur, caput Maeoniae, ubi nunc est stagnum Sale. obiit et Archaeopolis, substituta Sipylo, et inde illi Colpe et huic Libade. 118 regredientibus inde abest XII p., ab Amazone condita, restituta ab Alexandro, in ora Zmyrna, amne Melete gaudens non procul orto. montes Asiae nobilissimi in hoc tractu fere explicant se: Mastusia a tergo Zmyrnae et Termetis Olympi radicibus iunctus in Dracone desinit, Draco in Tmolo, Tmolus in Cadmo, ille in Tauro. 119 a Zmyrna Hermus amnis campos secat et nomini suo adoptat. oritur iuxta Dorylaum, Phrygiae ciuitatem, multosque colligit fluuios, inter quos Phrygem, qui nomine genti dato a Caria eam disterminat, Hyllum et Cryon, ipsos Phrygiae, Mysiae, Lydiae amnibus repletos. fuit in ore eius oppidum Temnos, nunc in extremo sinu Myrmeces scopuli, oppidum Leucae in promunturio, quod insula fuit, finisque Ioniae Phocaea. 120 Zmyrnaeum conuentum magna pars et Aeoliae, quae mox dicetur, frequentat praeterque Macedones Hyrcani cognominati et Magnetes a Sipylo. uerum Ephesum, alterum lumen Asiae, remotiores conueniunt Caesarienses, Metropolitae, Cilbiani Inferiores et Superiores, Mysomacedones, Mastaurenses, Briullitae, Hypaepeni, Dioshieritae. [5,32] XXXII. 121 Aeolis proxima est, quondam Mysia appellata, et quae Hellesponto adiacet Troas. ibi a Phocaea Ascanius portus. dein fuerat Larisa, sunt Cyme, Myrina quae Sebastopolim se uocat, et intus Aegaeae, Itale, Posidea, Neon Tichos, Temnos. in ora autem Titanus amnis et ciuitas ab eo cognominata — fuit et Grynia, nunc tantum portus, olim insula adprehensa —, oppidum Elsea et ex Mysia ueniens Caicus amnis, oppidum Pitane, Canaitis amnis. 122 intercidere Canae, Lysimachea, Atarnea, Carene, Cisthene, Cilla, Cocylium, Thebe, Astyre, Chrysa, Palaescepsis, Gergitha, Neandros; nunc est Perperene ciuitas, Heracleotes tractus, Coryphas oppidum, amnes Grylios, Ollius, regio Aphrodisias quae antea Politice Orgas, regio Scepsis, flumen Euenum, cuius in ripis intercidere Lyrnesos, Miletos. in hoc tractu Ide mons et in ora, quae sinum cognominauit et conuentum, Adramytteos, olim Pedasus dicta, flumina Astron, Cormalos, Crianos, Alabastros, Hieros ex Ida; intus mons Gargara eodemque nomine oppidum. 123 rursus in litore Antandros, Edonis prius uocata, dein Cimmeris, Assos, eadem Apollonia — fuit et Palamedium oppidum —, promunturium Lectum disterminans Aeolida et Troada. fuit et Polymedia ciuitas, Chrysa et Larisa alia. Zminthium templum durat. intus Colone intercidit. deportant Adramytteum negotia Apollonitae a Rhyndaco amne, Eresi, Miletopolitae, Poemaneni, Macedones Asculacae, Polichnaei, Pionitae, Cilices Mandacandeni, Mysi Abretteni et Hellespontii appellati et alii ignobiles. [5,33] XXXIII. 124 Troadis primus locus Hamaxitus, dein Cebrenia ipsaque Troas, Antigonia dicta, nunc Alexandria colonia Romana, oppidum Nee, Scamander amnis nauigabilis et in promunturio quondam Sigeum oppidum; dein portus Achaeorum, in quem influit Xanthus Simoenti iunctus stagnumque prius faciens Palaescamander; ceteri Homero celebrati, Rhesus, Heptaporus, Carsus, Rhodius, uestigia non habent. Granicus diuerso tractu in Propontida fluit. est tamen, ut prius, Scamandria ciuitas parua ac MM·D p. remotum a portu Ilium immune, unde omnis rerum claritas. 125 extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardanio et Arisbe oppidis habitata. fuit et Achilleon oppidum, iuxta tumulum Achillis conditum a Mytilenaeis et mox Atheniensibus, ubi classis eius steterat in Sigeo. fuit et Aeantion, a Rhodiis conditum in altero cornu, Aiace ibi sepulto XXX stadiorum interuallo a Sigeo, et ipso in statione classis suae. supra Aeolida et partem Troadis in mediterraneo est quae uocatur Teuthrania, quam Mysi antiquitus tenuere. ibi Caicus amnis iam dictus oritur. gens ampla per se, etiam cum totum Mysia appellaretur. 126 Pioniae, Andera, Idale, Stabulum, Conisium, Teium, Balce, Tiare, Teuthranie, Sarnaca, Haliserne, Lycide, Parthenium, Cambre, Oxyopum, Lygdamum, Apollonia longeque clarissimum Asiae Pergamum, quod intermeat Selinus, praefluit Cetius profusus Pindaso monte. abest haud procul Elaea, quam in litore diximus. Pergamena uelut eius tractus iurisdictio. ad eam conueniunt Thyatireni, Mossyni, Mygdones, Bregmeni, Hierocometae, Perpereni, Tiareni, Hierolophienses, Hermocapelitae, Attalenses, Panteenses, Apollonidienses aliaeque inhonorae ciuitates. 127 a Rhoeteo Dardanium oppidum paruum abest stadia LXX. inde XVIII promunturium Trapeza, unde primum concitat se Hellespontus. Ex Asia interisse gentes tradit Eratosthenes Solymorum, Lelegum, Bebrycum, Colycantiorum, Tripsedorum, Isidorus Arieneos et Capreatas, ubi sit Apamea condita a Seleuco rege inter Ciliciam, Cappadociam, Cataoniam, Armeniam, et quoniam ferocissimas gentes domuisset, initio Dameam uocatam. [5,34] XXXIV. 128 Insularum ante Asiam prima est in Canopico ostio Nili, a Canopo, Menelai gubernatore, ut ferunt, dicta; altera iuncta ponte Alexandriae, colonia Caesaris dictatoris, Pharos, quondam diei nauigatione distans ab Aegypto, nunc e turri nocturnis ignibus cursum nauium regens: namque fallacibus uadis Alexandria tribus omnino aditur alueis mari, Stegano, Posideo, Tauro. in Phoenicio deinde mari est ante Iopen Paria, tota oppidum, in qua obiectam beluae Andromedam ferunt, et iam dicta Arados, inter quam et continentem L cubita alto mari, ut auctor est Mucianus, e fonte culcis aqua turbo coriis facto usque a uado trahitur. [5,35] XXXV. 129 Pamphylium mare ignobiles insulas habet, Cilicium ex quinque maximis Cyprum, ad ortum occasumque Ciliciae ac Syriae obiectam, quondam nouem regnorum sedem, huius circuitum Timosthenes CCCCXXVII·D p. prodidit, Isidorus CCCLXXV. longitudinem inter duo promunturia, Clidas et Acamanta, quod est ab occasu, Artemidorus CLXII·D, Timosthenes CC; uocatam ante Acamantida Philonides, Cerastim Xenagoras et Aspeliam et Amathusiam et Macariam, Astynomus Crypton et Colinian. 130 oppida in ea XV, Nea Paphos, Palaepaphos, Curias, Citium, Corinaeum, Salamis, Amathus, Lapethos, Soloe, Tamasos, Epidaurum, Chytri, Arsinoe, Carpasium, Golgoe. fuere et Cinyria, Mareum, Idalium. abest ab Anemurio Ciliciae L mare quod praetenditur uocant Aulona Cilicium. in eodem situ Elaeusa insula est et quattuor ante promunturium ex aduerso Syriae Clides rursusque ab altero capite Stiria, contra Neam Paphum Hiera Cepia, contra Salamina Salaminiae. 131 in Lycio autem mari Idyris, Telendos, Attelebussa, Cypriae tres steriles et Dionysia, prius Charaeta dicta, dein contra Tauri promunturium pestiferae nauigantibus Chelidoniae totidem, ab iis cum oppido Leucolla, Pactyae, Lasia, Nymphais, Macris, Megista, cuius ciuitas interiit. multae deinde ignobiles, sed contra Chimaeram Dolichiste, Choerogylion, Crambusa, Rhoge, Xenagora VIII, Daedalon duae, Cryeon tres, Strongyle et contra Sidyma Antiochi Glaucumque uersus amnem Lagusa, Macris, Didymae, Helbo, Scope, Aspis et, in qua oppidum interiit, Telandria proximaque Cauno Rhodusa. [5,36] XXXVI. 132 Sed pulcherrima est libera Rhodos, circuitu CXXV aut, si potius Isidoro credimus, CIII, habitata urbibus Lindo, Camiro, Ialyso, nunc Rhodo. distat ab Alexandria Aegypti DLXXXIII, ut Isidorus tradit, ut Eratosthenes, CCCCLXVIIII, ut Mucianus D, a Cypro CLXXVI. uocitata est antea Ophiusa, Asteria, Aethria, Trinacrie, Corymbia, Poeeessa, Atabyria ab rege, dein Macaria et Oloessa. 133 Rhodiorum insulae Carpathus, quae mari nomen dedit, Casos, Hagne, Eulimna, Nisyros, distans a Cnido XV·D, Porphyris antea dicta, et eodem tractu media inter Rhodum Cnidumque Syme; cingitur XXXVII·D, portus benigne praebet VIII. praeter eas circa Rhodum Cyclopis, Teganon, Corydlusa, Diabatae IIII, Hymos, Chalce eum oppido, Teutlusa, Narthecusa, Dimastos, Progne et a Cnido Cisserusa, Therionarcia, Calydne cum tribus oppidis, Notio, Nisyro, Mendetero, et in Arconneso oppidum Ceramus. in Cariae ora quae uocantur Argiae numero XX et Hyetusa, Lepsia, Leros. 134 nobilissima autem in eo sinu Coos, ab Halicarnaso XV distans, circuitu C, ut plures existimant, Merope uocata, Cea, ut Staphylus, Meropis, ut Dionysius, dein Nymphaea. mons ibi Prion; et Nisyron abruptam illi putant, quae Porphyris antea dicta est. Caryanda cum oppido, nec procul ab Halicarnaso Pidossus; in Ceramico autem sinu Priaponesos, Hipponesos, Pserima, Lampsa, Aemyndus, Passala, Crusa, Pyrraethusa, Sepiusa, Melano paulumque a continente distans quae uocata est Cinaedopolis, probrosis ibi relictis a rege Alexandro. [5,37] XXXVII. 135 Ioniae ora Aegeas et Corseas habet et Icaron, de qua dictum est, Laden, quae prius Late uocabatur, atque inter ignobiles aliquot duas Camelitas Mileto uicinas, Mycalae Trogilias tres, Philion, Argennon, Sandalion, Samon liberam, circuitu LXXXVII·D aut, ut Isidorus, C. Partheniam primum appellatam Aristoteles tradit, postea Dryusam, deinde Anthemusam; Aristocritus adicit Melamphyllum, dein Cyparissiam, alii Parthenoarrhusam, Stephanen. amnes in ea Imbrasus, Chesius, Hibiethes, fontes Gigartho, Leucothea, mons Cercetius. adiacent insulae Rhypara, Nymphaea, Achillea. [5,38] XXXVIII. 136 Par claritate ab ea distat XCIIII cum oppido Chios libera, quam Aethaliam Ephorus prisco nomine appellat, Metrodorus et Cleobulus Chiam a Chione nympha, aliqui a niue, et Macrim et Pityusam. montem habet Pelinnaeum, marmor Chium. circuitu CXXV colligit, ut ueteres tradidere, Isidorus VIIII adicit. posita est inter Samum et Lesbum, ex aduerso maxime Erythrarum. 137 finitimae sunt Tellusa, quam alii Paphnusam scribunt, Oenusa, Elaphitis, Euryanassa, Arginusa cum oppido. iam hae circa Ephesum et quae Pisistrati uocantur Anthinae, Myonnesos, Diarrheusa — in utraque oppida intercidere —, Poroselene cum oppido, Cerciae, Halone, Commone, Illetia, Lepria, Aethre, Sphaeria, Procusae, Bolbulae, Pheate, Priapos, Syce, Melane, Aenare, Sidusa, Pele, Drymusa, Anhydros, Scopelos, Sycusa, Marathusa, Psile, Perirrheusa multaeque ignobiles. 138 clara uero in alto Teos cum oppido, a Chio LXXII·D, tantundem ab Erythris. iuxta Zmyrnam sunt Peristerides, Carteria, Alopece, Elaeusa, Bacchina, Pystira, Crommyonesos, Megale, ante Troada Ascaniae, Plateae tres, dein Lamiae, Plitaniae duae, Plate, Scopelos, Getone, Arthedon, Coele, Lagusae, Didymae. [5,39] XXXIX. 139 Clarissima autem Lesbos, a Chio LXV, Himerte et Lasia, Pelasgia, Aegira, Aethiope, Macaria appellata. fuit VIIII oppidis incluta: ex his Pyrrha hausta est mari, Arisbe terrarum motu subuersa, Antissam Methymna traxit in se, ipsa VIIII urbibus Asiae in XXXVII p. uicina. et Agamede obiit et Hiera; restant Eresos, Pyrrha et libera Mytilene, annis MD potens. 140 tota insula circuitur, ut Isidorus, CLXVIII, ut ueteres, CXCV. montes habet Lepetymnum, Ordymnum, Macistum, Creonem, Olympum. a proxima continente abest VII·D p. insulae adpositae Sandalium, Leucae V, ex iis Cydonea cum fonte calido. Arginusae ab Aege IIII p. distant. dein Phellusa, Pedna, extra Hellespontum aduersa Sigeo litori iacet Tenedus, Leucophrys dicta et Phoenice et Lyrnesos; abest a Lesbo LVI, a Sigeo XII·D. [5,40] XL. 141 Impetum deinde sumit Hellespontus, et mare incumbit, uerticibus limitem fodiens, donec Asiam abrumpat Europae. promunturium id appellauimus Trapezam. ab eo X p. Abydum oppidum, ubi angustiae VII stadiorum. deinde Percote oppidum et Lampsacum, antea Pityusa dictum, Parium colonia quam Homerus Adrastiam appellauit, oppidum Priapos, amnis Aesepus, Zelia, Propontis — ita appellatur ubi se distat mare —, flumen Granicum, Artace portus ubi oppidum fuit. 142 ultra insulam continenti iunxit Alexander, in qua oppidum Milesiorum Cyzicum, ante uocitatum Arctonnesus et Dolionis et Didymis, cuius a uertice mons Didymus. mox oppida Placia, Ariace, Scylace, quorum a tergo mons Olympus, Mysius dictus, ciuitas Olympena, amnes Horisius et Rhyndacus, ante Lycus uocatus; oritur in stagno Artynia iuxta Miletopolim, recipit Maceston et plerosque alios, Asiam Bithyniamque disterminans. 143 ea appellata est Cronia, dein Thessalis, dein Malianda et Strymonis. hos Homerus Halizonas dixit, quando praecingitur gens mari. urbs fuit inmensa Atussa nomine, nunc sunt XII ciuitates inter quas Gordiu Come, quae Iuliopolis uocatur. in ora Dascylos, dein flumen Gelbes et intus Helgas oppidum, quae Germanicopolis, alio nomine Booscoete, sicut Apamea, quae nunc Myrlea Colophoniorum, flumen Echeleos, anticus Troadis finis et Mysiae initium. 144 postea sinus in quo flumen Ascanium, oppidum Bryalion, amnes Hylas et Cios cum oppido eiusdem nominis, quod fuit emporium non procul accolentis Phrygiae, a Milesiis quidem conditum, in loco tamen qui Ascania Phrygiae uocabatur. quapropter non aliubi aptius de ea dicatur. [5,41] XLI. 145 Phrygia, Troadi superiecta populisque a promunturio Lecto ad flumen Echeleum praedictis, septentrionali sui parte Galatiae contermina, meridiana Lycaoniae, Pisidiae, Mygdoniae, ab oriente Cappadociam attingit. oppida ibi celeberrima praeter iam dicta Ancyra, Andria, Celaenae, Colossae, Carina, Cotiaïon, Ceraïne, Conium, Midaïum. sunt auctores transisse ex Europa Moesos et Brygos et Thynos, a quibus appellentur Mysi, Phryges, Bithyni. [5,42] XLII. 146 Simul dicendum uidetur et de Galatia, quae superposita agros maiore ex parte Phrygiae tenet caputque quondam eius Gordium. qui partem eam insedere Gallorum Tolostobogi et Voturi et Ambitouti uocantur; qui Maeoniae et Paphlagoniae regionem, Trogmi. praetenditur Cappadocia a septentrione et solis ortu, cuius uberrimam partem occupauere Tectosages. ac toto tractu gentes quidem hae, populi uero ac tetrarchiae omnes numero CXCV. oppida Tectosagum Ancyra, Trogmorum Tauium, Tolostobogiorum Pisinuus. 147 praeter hos celebres Attalenses, Arassenses, Comenses, Dicitenses, Hierorenses, Lystreni, Neapolitani, Oeandenses, Seleucenses, Sebasteni, Timoniacenses, Thebaseni. attingit Galatia et Pamphyliae Cabaliam et Milyas qui circa Barim sunt et Cyllanicum et Oroandicum Pisidiae tractum, item Lycaoniae partem Obizenen. flumina sunt in ea praeter iam dicta Saggarium et Gallus, a quo nomen traxere Matris deum sacerdotes. [5,43] XLIII. 148 Nunc reliqua in ora. a Cio intus in Bithynia Prusa, ab Hannibale sub Olympo condita — indea Nicaeam XXV p. interueniente Ascanio lacu —, dein Nicaea in ultimo Ascanio sinu, quae prius Olbia et Prusias, item altera sub Hypio monte. fuere Pythopolis, Parthenopolis, Coryphanta. sunt in ora amnes Aesius, Bryazon, Plataneus, Areus, Aesyros, Geudos, qui et Chrysorroas, promunturium in quo Megarice oppidum fuit. inde Craspedites sinus uocabatur, quoniam id oppidum uelut in lacinia erat. fuit et Astacum, unde et ex eo Astacenus idem sinus; fuit et Libyssa oppidum, ubi nunc Hannibalis tantum tumulus. est in intimo sinu Nicomedia Bithyniae praeclara. 149 Leucatas promunturium, quo includitur Astacenus sinus, a Nicomedia XXXVII·D p., rursusque coeuntibus terris angustiae pertinentes usque ad Bosporum Thracium. in his Calchadon libera, a Nicomedia LXII·D p., Procerastis ante dicta, dein Colpusa, postea Caecorum oppidum, quod locum eligere nescissent, VII stadiis distante Byzantio, tanto feliciore omnibus modis sede. ceterum intus in Bithynia colonia Apamena, Agrippenses, Iuliopolitae, Bithynion. flumina Syrium, Laphias, Pharnacias, Alces, Serinis, Lilaeus, Scopas, Hieros, qui Bithyniam et Galatiam disterminat. 150 ultra Calchadona Chrysopolis fuit, dein Nicopolis, a qua nomen etiamnum sinus retinet, in quo portus Amyci. dei Naulochium promunturium, Estiae, templum Neptuni. Bosporus, D p. interuallo Asiam Europae iterum auferens, abest a Calchadone XII·D p., inde fauces primae VIII·DCCL p., ubi Spiropolis oppidum fuit. tenent oram omnem Thyni, interiora Bithyni. is finis Asiae est populorumque CCLXXXII, qui ad eum locum a fine Lyciae numerantur. spatium Hellesponti et Propontidis ad Bosporum Thracium CCXXXVIIII p. diximus. a Calchadone Sigeum Isidorus CCCXXII·D p. tradit. [5,44] XLIV. 151 Insulae in Propontide ante Cyzicum Elaphonnesus, unde Cyzicenum marmor, eadem Neuris et Proconnesus dicta. secuntur Ophiusa, Acanthus, Phoebe, Scopelos, Porphyrione, Halone cum oppido, Delphacie, Polydora, Artacaeon cum oppido. est et contra Nicomediam Demonnesos, item ultra Heracleam aduersa Bithyniae Thynias, quam barbari Bithyniam uocant. est et Antiochia et contra fauces Rhydaci Besbicos, XVIII p. circuitu. est et Elaea et duae Rhoduae, Erebinthote, Megale, Chalcitis, Pityodes.