[0,0] PROLOGUS. Salutem primum iam a principio propitiam mihi atque uobis, spectatores, nuncio. Apporto uobis Plautum, lingua non manu : quaeso ut benignis accipiatis auribus. 5 Nunc argumentum accipite atque animum aduortite. Quam potero in uerba conferam paucissuma. Atque hoc poetae faciunt in comoediis: omneis res gestas esse Athenis autumant, quo illud uobis graecum uideatur magis; 10 ego nusquam dicam nisi ubi factum dicitur. Atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen non atticissat, uerum sicilicissitat. Huic argumento antelogium quidem hoc fuit, nunc argumentum uobis demensum dabo, 15 non modio, neque trimodio, uerum ipso horreo: tantum ad narrandum argumentum adest benignitas. Mercator quidam fuit Syracusis senex, ei sunt nati filii gemini duo, ita forma simili pueri, ut mater sua 20 non intergnosse posset quae mammam dabat, neque adeo mater ipsa quae illos pepererat, ut quidem ille dixit mihi, qui pueros uiderat. Ego illos non uidi, ne quis uostrum censeat. Postquam iam pueri septuennes sunt, pater 25 onerauit nauem magnam multis mercibus. Imponit alterum geminum in nauem pater Tarentum auexit secum ad mercatum simul; illum reliquit alterum apud matrem domi. Tarenti ludei forte erant, quom illuc uenit; 30 mortales multi, ut ad ludos, conuenerant. Puer aberrauit inter homines a patre. Epidamniensis quidam ibi mercator fuit : is puerum tollit atque Epidamnium auehit. Pater eius autem postquam puerum perdidit, 35 animum despondit, eaque is aegritudine paucis diebus post Tarenti emortuu'st. Postquam Syracusas de ea re rediit nuncius ad auom puerorum, puerum surruptum alterum patremque pueri Tarenti esse emortuum, 40 immutat nomen auos huic gemino alteri : ita illum dilexit, qui subruptus est, alterum, illius nomen indit illi, qui domi est, Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit; et ipsus eodem auos est uocatus nomine, 45 propterea illius nomen memini facilius, quia illum clamore uidi flagitarier. Ne mox erretis, iam nunc praedico prius: idem est ambobus nomen geminis fratribus. Nunc in Epidamnum pedibus redeundum'st mihi, 50 ut hanc rem uobis examussim disputem. Si quis quid uestrum Epidamnum curari sibi uelit, audacter imperato et dicito : sed ita, ut det, unde curari id possit sibi. Nam nisi qui argentum dederit, nugas egerit; 55 qui dederit, magi' maiores nugas egerit. uerum illuc redeo unde abii, atque uno adsto in loco. Epidamniensis ille, quem dudum dixeram, geminum illum puerum qui surrupuit alterum, ei liberorum, nisi diuitiae, nihil erat: 60 adoptat illum puerum surrupticium sibi filium eique uxorem dotatam dedit, eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem. Nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat, ingressus fluuium rapidum ab urbe haud longule, 65 rapidus raptori pueri subduxit pedes, abstraxitque hominem in maxumam malam crucem. Illi diuitiae euenerunt maximae. Is illic habitat geminus surrupticius. Nunc ille geminus, qui Syracusis habet, 70 hodie in Epidamnum uenit cum seruo suo hunc quaeritatum geminum germanum suum. Haec urbs Epidamnus est, dum haec agitur fabula; quando alia agetur, aliud fiet oppidum, sicut familiae quoque solent mutarier: 75 modo hic habitat leno, modo adulescens, modo senex, pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus... [1,1] ACTUS I (I,i) (PENICULUS) Iuuentus nomen fecit Peniculo mihi, ideo quia mensam, quando edo, detergeo. Homines captiuos qui catenis uinciunt 80 et qui fugitiuis seruis indunt compedes, nimis stulte faciunt mea quidem sententia. Nam homini misero si ad malum accedit malum, maior lubido est fugere et facere nequiter. Nam se ex catenis eximunt aliquo modo. 85 tum compediti anum lima proterunt aut lapide excutiunt clauom : nugae sunt eae. Quem tu adseruare recte, ne aufugiat, uoles, esca atque potione uinciri decet. Apud mensam plenam homini rostrum deliges. 90 Dum tu illi, quod edit et quod potet, praebeas, suo arbitratu adfatim cottidie, numquam, edepol, fugiet, tametsi capital fecerit, facile adseruabis, dum eo uinclo uincies. Ita istaec nimis lenta uincla sunt escaria; 95 quam magis extendas, tanto adstringunt arctius. Nam ego ad Menaechmum hunc eo, quo iam diu sum iudicatus, ultro eo ut me uinciat. Nam illic homo homines non alit, uerum educat, recreatque: nullus melius medicinam facit. 100 Ita est adulescens; ipsus escae maxumae : cerialis coenas dat, ita mensas exstruit, tantas struices concinnat patinarias: standum'st in lecto, si quid de summo petas. sed mi interuallum iam hos dies multos fuit: 105 domi domitus sum usque cum caris meis. Nam neque edo, neque emo, nisi quod est carissumum. Id quoque iam, cari qui instruuntur, deserunt. nunc ad eum inuiso : sed aperitur ostium. Menaechmum eccum ipsum uideo ; progreditur foras. [1,2] ACTUS I (I,2) (MENAECHMUS) 110 Ni mala, ni stulta sies, ni indomita imposque animi, quod uiro esse odio uideas, tute tibi odio habeas. Praeterhac si mihi tale post hunc diem faxis, faxo foris uidua uisas patrem. Nam quotiens foras ire uolo, me retines, reuocas, rogitas, 115 quo ego eam, quam rem agam, quid negoti geram, quid petam, quid feram, quid foris egerim. Portitorem domum duxi : ita omnem mihi rem necesse eloqui est quidquid egi atque ago. Nimium ego te habui delicatam; nunc adeo ut facturus dicam : 120 quando ego tibi ancillas, penum, lanam, aurum, uestem, purpuram bene praebeo nec quicquam eges, malo cauebis, si sapis : uirum obseruare desines. Atque adeo, ne me nequiquam serues, ob eam industriam Hodie ducam scortum, atque ad coenam aliquo condicam foras. (PENICULUS) 125 Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi; nam si foris coenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur. (MENAECHMUS) Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua. Ubi sunt amatores mariti? dona quid cessant mihi conferre omneis, congratulanteis, quia pugnaui fortiter? 130 Hanc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero. Sic hoc decet, dari facete uerba custodi catae. Hoc facinus pulchrum'st, hoc probum'st, hoc lepidum'st, hoc factum'st fabre: Meo malo a mala abstuli : hoc ad damnum deferetur. Auorti praedam ab hostibus nostrum salute socium. (PENICULUS) 135 Heus adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi? (MENAECHMUS) Perii, in insidias deueni. (PENICULUS) Immo in praesidium : ne time. (MENAECHMUS) Quis homo est? (PENICULUS) Ego sum. (MENAECHMUS) O mea conmoditas, o mea obportunitas, salue. (PENICULUS) Salue. (MENAECHMUS) Quid agis? (PENICULUS) Teneo dextera Genium meum. (MENAECHMUS) Non potuisti magis per tempus mi aduenire quam aduenis. (PENICULUS) 140 Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio. (MENAECHMUS) Vin' tu facinus luculentum inspicere? (PENICULUS) Quis id coxit coquos? Iam sciam, si quid titubatum'st, ubi reliquias uidero. (MENAECHMUS) Dic mihi, num quam tu uidisti tabulam pictam in pariete, ubi aquila Catamitum raperet aut ubi Venus Adoneum? (PENICULUS) Saepe : sed quid istae picturae ad me attinent? (MENAECHMUS) 145 Age me aspice. Ecquid adsimulo similiter? (PENICULUS) Quis istic est ornatus tuus? (MENAECHMUS) Dic hominem lepidissimum esse me. (PENICULUS) Vbi essuri sumus? (MENAECHMUS) Dic modo hoc quod ego te iubeo. (PENICULUS) Dico, homo lepidissime. (MENAECHMUS)Ecquid audes de tuo istuc addere? (PENICULUS) Atque hilarissume. (MENAECHMUS) Perge. (PENICULUS) 150 Non pergo, hercle, nisi scio qua gratia. Litigium'st tibi cum uxore : oh ! mihi abs te caueo cautius. (MENAECHMUS) Clam uxorem ubi sepolcrum habeamus, atque hunc comburamus diem. (PENICULUS) Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum? 154155 Dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuus. - (MENAECHMUS) Te morare, mihi quom obloquere. (PENICULUS) Oculum ecfodito per solum 156 mihi, Menaechme, si ullum uerbum faxo nisi quod iusseris. (MENAECHMUS) Concede huc a foribus. (PENICULUS) Fiat. (MENAECHMUS) Etiam concede huc. (PENICULUS) Licet. (MENAECHMUS) Etiam nunc concede audacter ab leonino cauo. (PENICULUS) 160 Heu edepol, nae tu, ut ego opinor, esses agitator probus. (MENAECHMUS) Qui dum? (PENICULUS) Ne te uxor sequatur, respectas identidem. (MENAECHMUS) Sed quid ais? (PENICULUS) Egone? id enim quod tu uis, id aio atque id nego. (MENAECHMUS) Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris, facere coniecturam? (PENICULUS) 165 Captum sit collegium augurum. (MENAECHMUS) Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam : quid olet? abstines? (PENICULUS) Summum olfactare oportet uestimentum muliebre : nam ex istoc loco spurcatur nasum odore inlutibili. (MENAECHMUS) Olfacta igitur hinc, Penicule. Lepide ut fastidis ! (PENICULUS) Decet. (MENAECHMUS) Quid igitur? quid olet? responde. (PENICULUS) 170 Furtum, scortum, prandium. (MENAECHMUS) Nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium. Mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium. Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus. (PENICULUS) Eu. Expedite fabulatu's : iam fores ferio? (MENAECHMUS) Feri : uel mane etiam. (PENICULUS) Mille passum commoratu's cantharum. (MENAECHMUS) Placide pulta. (PENICULUS) Metuis, credo, ne foreis samiae sient. (MENAECHMUS) Mane, mane, obsecro, hercle: ab se eccum exit. (PENICULUS) 179180 Oh, solem uides - (MENAECHMUS) Satin' ut occaecatu'st prae huius corporis candoribus? 181 [1,3] ACTUS I (I,3) (EROTIUM) Anime mi, Menaechme, salue. (PENICULUS) Quid ego? (EROTIUM) Extra numerum es mihi. (PENICULUS) Idem istuc aliis adscribtiuis fieri ad legionem solet. (MENAECHMUS) 185 Ego isteic mihi hodie adparari iussi apud te proelium. (EROTIUM) Hodie id fiet. (MENAECHMUS) In eo uterque proelio potabimus. 186 Uter ibi melior bellator erit inuentus cantharo, tua est legio, adiudicato, cum utro hanc noctem sies. Ut ego uxorem, mea uoluptas, ubi te aspicio, odi male ! (EROTIUM) 190 Interim nequis, quin eius aliquid indutus sies. Quid hoc est? (MENAECHMUS) Induuiae tuae, atque uxoris exuuiae, rosa. (EROTIUM) Superas facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant. (PENICULUS) Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat uidet. 195 Nam si amabas, iam oportebat nasum abreptum mordicus. (MENAECHMUS) Sustine hoc, Penicule; exuuias facere, quas uoui uolo. 196 (PENICULUS) Cedo, sed obsecro, hercle, salta sic cum palla postea. (MENAECHMUS) Ego saltabo? sanus, hercle, non es. (PENICULUS) Egone an tu magis? si non saltas, exue igitur. (MENAECHMUS) Nimio ego hanc periculo 200 subrupui hodie : meo quidem animo, ab Hippolyta subcingulum haud Hercules aeque magno umquam abstulit periculo. Cape tibi hanc, quando una uiuis meis morigera moribus. Hoc animo decet animatos esse amatores probos. (PENICULUS) Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere. (MENAECHMUS) 205 Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae. (PENICULUS) Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur. (MENAECHMUS) Scin' quid uolo ego te accurare? (EROTIUM) Scio, curabo quae uoles. (MENAECHMUS) Iube igitur tribus nobis apud te prandium adcurarier atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier, 210 glandionidam suillam, laridum, pernonidam, aut sinciput, aut polimenta porcina aut aliquid ad eum modum, madida quae mi adposita in mensam, miluinam subgerant; atque actutum. (EROTIUM) Licet ecastor. (MENAECHMUS) Nos prodimus ad forum. Iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus. (EROTIUM) Quando uis ueni, parata res erit. (MENAECHMUS) 215 Propera modo. Sequere tu. (PENICULUS) Ego, hercle, uero te et seruabo, et te sequar : neque hodie ut te perdam, meream deorum diuitias mihi. (EROTIUM) Euocate intus Culindrum mihi coquum actutum foras. [1,4] ACTUS I (I,4) (EROTIUM) Sportulam cape atque argentum; eccos treis nummos habes. (CYLINDRUS) Habeo. (EROTIUM) 220 Abi atque opsonium adfer; tribus uide quod sit satis. Neque defiat neque supersit. (CYLINDRUS) Quoiusmodi hi homines erunt? (EROTIUM) Ego et Menaechmus, et parasitus eius. (CYLINDRUS) Iam isti sunt decem. Nam parasitus octo hominum munus facile fungitur. (EROTIUM) Elocuta sum conuiuas; ceterum cura. (CYLINDRUS) Licet. Cocta sunt, iube ire adcubitum. (EROTIUM) Redi cito. (CYLINDRUS) 225 Iam ego hic ero. [2,1] ACTVS II (II,1) (MENAECHMUS) Nulla 'st uoluptas nauitis, Messenio, maior, meo animo, quam quom ex alto procul terram conspiciunt. (MESSENIO) Maior, non dicam dolo, si adueniens terram uideas, quae fuerit tua. 230 Sed quaeso, quamobrem nunc Epidamnum uenimus? An, quasi mare, omneis circumimus insulas? (MENAECHMUS) Fratrem quaesitum geminum germanum meum. (MESSENIO) Namquid modi futurum 'st illum quaerere? Hic annus sextust postquam ei rei operam damus. 235 Istros, Hispanos, Massiliensis, Illurios, mare superum omne, Graeciamque exoticam, orasque Italicas omneis, qua adgreditur mare, sumus circumuecti : si acum, credo, quaereres, acum inuenisses, si adpareret, iam diu. 240 Hominem inter uiuos quaeritamus mortuum : nam inuenissemus iam diu, si uiueret. (MENAECHMUS) Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi, qui sese dicat scire, eum esse emortuum; operam praeterea numquam sumam quaerere. 245 Verum aliter, uiuos numquam desistam exsequi; ego illum scio, quam cordi sit carus meo. (MESSENIO) In scirpo nodum quaeris, quin nos hinc domum redimus, nisi si historiam scribturi sumus? (MENAECHMUS) Dictum facessas datum, edis, caueas malo. Molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo. (MESSENIO) 250 Hem, illoc enim uerbo esse me seruom scio. Non potuit paucis plura plane proloqui. Verum tamen nequeo continere, quin loquar. Audi, Menaechme : quom inspicio marsupium, 255 uiaticati, hercle, admodum aestiue sumus. Nae tu, hercle, opinor, nisi domum reuorteris, ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes. Nam ita est haec hominum natio Epidamnia, uoluptarii atque potatores maxumi; 260 tum sycophantae et palpatores plurumei in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres nusquam perhibentur blandiores gentium. Propterea huic urbi nomen Epidamno inditum 'st, quia nemo ferme huc sine damno deuortitur. (MENAECHMUS) 265 Ego istuc cauebo : cedodum huc mihi marsupium. (MESSENIO) Quid eo uis? (MENAECHMUS) Iam aps te metuo de uerbis tuis. (MESSENIO) Quid metuis? (MENAECHMUS) Ne mihi damnum in Epidamno duis. Tu magnus amator mulierum es, Messenio : ego autem homo iracundus, animi perditi. 270 Id utrumque, argentum quando habebo, cauero, ne tu delinquas, neue ego irascar tibi. (MESSENIO) Cape atque serua, me lubente feceris. [2,2] ACTUS II (II,2) (CYLINDRUS) Bene opsonaui atque ex mea sententia, bonum anteponam prandium pransoribus. 275 Sed eccum Menaechmum uideo : uae tergo meo ! Prius iam conuiuae ambulant ante ostium, quam ego opsonatu redeo : adibo atque alloquar. Menaechme, salue. (MENAECHMUS) Di te amabunt : quisquis ego sum ? (CYLINDRUS) 280 Non, hercle, uere. Ubi conuiuae ceteri? (MENAECHMUS) Quos tu conuiuas quaeris? (CYLINDRUS) Parasitum tuum. (MENAECHMUS) Meum parasitum? certe hic insanu'st homo. (MESSENIO) Dixin' tibi esse heic sycophantas plurumos? (MENAECHMUS) 285 Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum? (CYLINDRUS) Peniculum. (MESSENIO) Eccum in uidulo saluom fero. (CYLINDRUS) Menaechme, numero huc aduenis ad prandium nunc opsonatu redeo. (MENAECHMUS) Responde mihi, adulescens, quibus heic pretiis porci ueneunt sacres sinceri? (CYLINDRUS) Nummum. (MENAECHMUS) 290 Nummum a me accipe: iube te piari de mea pecunia. nam equidem insanum esse te certo scio, qui mihi molestus homini ignoto, quisquis es. (CYLINDRUS) Cylindrus ego sum, non gnosti nomen meum? (MENAECHMUS) 295 Seu tu Cylindrus, seu Coriendrus, perieris. Ego te non gnoui, neque gnouisse adeo uolo. (CYLINDRUS) Est tibi Menaechmo nomen, Tantum quod sciam. (MENAECHMUS) Pro sano loqueris, quom me appellas nomine. Sed ubi gnouisti me? (CYLINDRUS) Ubi ego te gnouerim ? 300 Qui amicam habes eram meam hanc Erotium? (MENAECHMUS) Neque, hercle, habeo, neque te, quis homo sis scio. (CYLINDRUS) Non scis quis ego sim ? qui tibi saepissume cyathisso apud nos, quando potas? (MESSENIO) Hei mihi, quom nihil est, qui illi homini diminuam caput. (MENAECHMUS) 305 Tun' cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem Epidamnum numquam uidi, neque ueni? (CYLINDRUS) Negas ! (MENAECHMUS) Nego hercle uero. (CYLINDRUS) Non tu in illisce aedibus habitas? (MENAECHMUS) Dii illos homines, qui illeic habitant, perduint. (CYLINDRUS) Insanit hic quidem, qui ipse male dicit sibi. Audin', Menaechme? (MENAECHMUS) Quid uis? (CYLINDRUS) 310 Si me consulas, nummum illum, quem mihi dudum pollicitus dare, 314315 iubeas, si sapias, porculum adferri tibi : - nam tu quidem, hercle, certo non sanus satis, Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi. (MESSENIO) Heu hercle hominem multum et odiosum mihi. 316 (CYLINDRUS) Solet iocari saepe mecum illoc modo. Quamuis ridiculus est, ubi uxor non adest. (MENAECHMUS) Quid ais tu? (CYLINDRUS) Quid uis, inquam ! Satin' hoc quod uides 320 tribus uobis opsonatum 'st, an opsono amplius, tibi et parasito et mulieri? (MENAECHMUS) Quas tu mulieres, quos tu parasitos loquere? (MESSENIO) Quod te urget scelus, qui huic sis molestus? (CYLINDRUS) Quid tibi mecum 'st rei? ego te non gnoui: cum hoc quem gnoui fabulor. (MESSENIO) 325 Non, edepol, tu homo sanus es, certo scio. (CYLINDRUS) Iam ergo haec madebunt faxo : nihil morabitur. Proin tu ne quo abeas longius ab aedibus. Numquid uis? (MENAECHMUS) Ut eas maxumam malam crucem. (CYLINDRUS) Ire, hercle, melius est te interim atque adcumbere, 330 dum ego haec adpono ad Volcani uiolentiam. Ibo intro, et dicam te heic adstare Erotio, ut te hinc abducat potius quam heic adstes foris. (MENAECHMUS) Iamne abiit ? edepol, haud mendacia tua uerba experior esse. (MESSENIO) Obseruato modo. 335 Nam isteic meretricem credo habitare mulierem, ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo. (MENAECHMUS) Sed miror, qui ille gnouerit nomen meum. (MESSENIO) Minime, hercle, mirum; morem hunc meretrices habent: ad portum mittunt seruolos, ancillulas; 340 si qua peregrina nauis in portum aduenit, rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet, post, illae extemplo se applicant, adglutinant: si pellexerunt, perditum amittunt domum. Nunc in istoc portu stat nauis praedatoria, 345 abs qua cauendum nobis sane censeo. (MENAECHMUS) Mones quidem, hercle, recte. (MESSENIO) Tum demum sciam recte monuisse, si tu recte caueris. (MENAECHMUS) Tacedum parumper : nam concrepuit ostium. Videamus qui hinc egreditur. (MESSENIO) Hoc ponam interim. 350 adseruatote haec, soltis, naualeis pedes. [2,3] ACTUS II (II,3) (EROTIUM) Sine foreis sic : abi, nolo operiri. Intus para, cura, uide, quod opu est fiat: sternite lectos, incendite odores, munditia 354355 inlecebra animo est amantium. - Amanti amoenitas malo est, nobis lucro est. 356 Sed ubi ille est, quem cocus ante aedeis esse ait? atque eccum uideo, qui mi est usui et plurimum prodest. Item hinc ultro fit, ut meret, potissimus nostrae domi ut sit: 360 nunc eum adibo, ultro adloquar. Animule mi, mihi mira uidentur, heic te stare foris, fores quoi pateant, magis quam domus tua, domus quom haec tua sit. Omne paratum 'st, ut iussisti 365 atque ut uoluisti; , neque tibi ulla mora intus : prandium, ut iussisti, heic curatum 'st: ubi lubet, ire licet accubitum. (MENAECHMUS) Quicum haec mulier loquitur? (EROTIUM) Equidem tecum. (MENAECHMUS) Quid mecum tibi fuit umquam, aut nunc est negoti? (EROTIUM) 370 Quia, pol, te unum ex omnibus Venus me uoluit magnificare, atque id haud inmerito tuo. Nam, ecastor, solus benefactis tuis me florentem facis. (MENAECHMUS) Certo haec mulier aut insana aut ebria 'st, Messenio, quae hominem ignotum compellet me tam familiariter. (MESSENIO) 375 Dixin' ego istaec heic solere fieri? folia nunc cadunt, prae ut si triduum hoc heic erimus: tum arbores in te cadent. Nam ita sunt heic meretrices: omneis elecebrae argentariae. Sed sine me dum hanc compellare : heus mulier ! tibi dico. (EROTIUM) Quid est? (MESSENIO) Ubi tu hunc hominem gnouisti? (EROTIUM) Ibidem, ubi hic me iam diu, in Epidamno. (MESSENIO) 380 In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem, nisi hodie, numquam intro tetulit? (EROTIUM) Eeia, delicias facis. mi Menaechme : quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius. (MENAECHMUS) Haec quidem, edepol, recte appellat meo me mulier nomine. nimis miror, quid hoc sit negoti. (MESSENIO) Oboluit marsupium huic istuc quod habes. (MENAECHMUS) 385 Atque, edepol, tu me monuisti probe. adcipedum hoc : iam scibo, utrum hae me mage amet an marsupium. (EROTIUM) Eamus intro, ut prandeamus. (MENAECHMUS)Bene uocas: tam gratia 'st. (EROTIUM) Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium? (MENAECHMUS) Egon te iussi coquere? (EROTIUM) Certo tibi et parasito tuo. (MENAECHMUS) 390 Quoi, malum, parasito? certo haec mulier non sana est satis. (EROTIUM) Peniculo. (MENAECHMUS) Quis iste est Peniculus? qui extergentur baxeae? (EROTIUM) Scilicet qui dudum tecum uenit, quom pallam mihi detulisti, quam ab uxore tua surrupuisti. (MENAECHMUS) Quid est? tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan' es? 395 certe haec mulier cantherino ritu adstans somniat. (EROTIUM) Qui lubet ludibrio habere me, atque ire infitias mihi facta quae sunt? (MENAECHMUS)Dic quid est id, quod negem, quod fecerim? (EROTIUM) Pallam te hodie mihi dedisse uxoris. (MENAECHMUS) Etiam nunc nego. Ego quidem neque umquam uxorem habui, neque habeo, neque huc 400 umquam, postquam natus sum, intra portam penetraui pedem. Prandi in naui; inde huc sum egressus, te conueni. (EROTIUM) Ecere, perii misera ! quam tu nunc mihi nauem narras? (MENAECHMUS) Ligneam, saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo; quasi supellex pellionis, palus palo proxum 'st. (EROTIUM) 405 Iam me, amabo, desine ludos facere, atque i hac mecum simul. (MENAECHMUS) Nescio quem, mulier, alium hominem, non me quaeritas. (EROTIUM) Non ego te gnoui Menaechmum, Moscho prognatum patre ? qui Syracusis perhibere gnatus esse in Sicilia, 409410 ubi rex Agathocles regnator fuit, et iterum Phintia ? - tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit, 411 nunc Hiero est? (MENAECHMUS) Haud falso, mulier, praedicas. (MESSENIO) Pro Iuppiter ! num istaec mulier illinc uenit, quae te gnouit tam cate? (MENAECHMUS) Hercle opinor, pernegari non potest. (MESSENIO) 415 Ne feceris. Periisti, si intrassis intra limen. (MENAECHMUS) Quin tace modo : 416 bene res geritur; adsentabor, quidquid dicet, mulieri, si possum hospitium nancisci. Iamdudum, mulier, tibi 420 non imprudens aduorsabar: hunc metuebam, ne meae uxori renuntiaret de palla et de prandio. 421 Nunc, quando uis, eamus intro. (EROTIUM) Etiam parasitum manes? (MENAECHMUS) Neque ego illum maneo, neque floccifacio, neque, si uenerit, eum uolo intromitti. (EROTIUM) Ecastor, haud inuita fecero. sed scin' quid te amabo ut facias? (MENAECHMUS) 425 Impera quid uis modo. (EROTIUM) Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas, ut reconcinnetur, atque ut opera addantur quae uolo. (MENAECHMUS) Hercle, quin tu recte dicis; eadem ignorabitur : ne uxor cognoscat te habere, si in uia conspexerit. (EROTIUM) Ergo mox auferto tecum, quando abibis. (MENAECHMUS) 430 Maxume. (EROTIUM) Eamus intro. (MENAECHMUS) Iam sequar te. hunc uolo etiam conloqui. Eho, Messenio, accede huc. (MESSENIO) Quid negoti 'st? (MENAECHMUS) St! scire uis ? (MESSENIO) Quid ergo? (MENAECHMUS) Opu'st. (MESSENIO) Quid opu'st ? (MENAECHMUS) Scio ut me dices. (MESSENIO) Tanto nequior. (MENAECHMUS) 435 Habeo praedam: tantum incepi operis :i quantum pote'st : abduc istos in tabernam actutum diuersoriam. 436 Tum facito ante solis occasum ut uenias aduorsum mihi. (MESSENIO) Non tu istas meretrices gnouisti, here. (MENAECHMUS) Tace, inquam. Mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero. 440 Mulier haec stulta atque inscita 'st; quantum perspexi modo, est hic praeda nobis. (MESSENIO) Perii. (MENAECHMUS) Iamne abis? (MESSENIO) Periit probe: Ducit lembum dierectum nauis praedatoria. Sed ego inscitus, qui hero me postulem moderarier; dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi. 445 Sequimini, ut, quod imperatum 'st, ueniam aduorsum temperi. [3,1] ACTVS III (III,1) (PENICULUS) Plus triginta annis natus sum, quom interea loci, numquam quicquam facinus feci peius, neque scelestius, quam hodie, quom in contionem mediam me immersi miser. Ubi ego dum hieto, Menaechmus se subterduxit mihi 450 atque abiit ad amicam, credo, neque me uoluit ducere. Qui illum di omnes perduint, qui primus commentus es contionem habere, quae homines obcupatos obcupat. Non ad eam rem otiosos homines decuit deligi ? Qui nisi adsint, quom citentur, census capiat inlico.455 Adfatim 'st hominum, in dies qui singulas escas edunt, quibus negoti nihil est, qui esum neque uocantur, neque uocant. Eos oportet contioni dare operam atque comitiis. 460 Si id ita esset, non ego hodie perdidissem prandium, quoi tam credo datum uoluisse quam me uideo uiuere. ibo: etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum. Sed quid ego uideo Menaechmum ? cum corona exit foras. Sublatum est conuiuium, edepol, uenio aduersum temperi. 465 Obseruabo quid agat hominem. Post adibo atque adloquar. [3,2] ACTVS III (III,2) (MENAECHMUS) Poti' ne ut quiescas si ego tibi hanc hodie probe lepideque concinnatam referam temperi ? Non faxo, eam esse dices: ita ignorabitur. (PENICULUS) Pallam ad phrygionem fert, confecto prandio, 470 uinoque expoto, parasito excluso foras. Non, hercle, is sum, qui sum, ni hanc iniuriam meque ultus polchre fuero. Obserua quid dabo, (MENAECHMUS) Pro di immortaleis, quoi homini umquam uno die boni dedistis plus, qui minus sperauerit? 475 Prandi, potaui, scortum accubui, abstuli hanc, quoius heres numquam erit post hunc diem. (PENICULUS) Nequeo, quae loquitur exaudire clanculum. Satur nunc loquitur de me et de parti mea. (MENAECHMUS) 479480 Ait hanc dedisse me sibi, atque eam meae - uxori surrupuisse : quoniam sentio 481 errare, extemplo, quasi res cum ea esset mihi, coepi adsentari; mulier quidquid dixerat, idem ego dicebam : quid multis uerbis opu'st? 485 Minore nusquam bene fui dispendio. (PENICULUS) Adibo ad hominem, nam turbare gestio. (MENAECHMUS) Quis hic est, qui aduersus it mihi? (PENICULUS) Quid ais, homo leuior quam pluma, pessume et nequissume, flagitium hominis, subdole ac minumi preti? 490 Quid de te merui, qua me causa perderes? Ut subrupuisti te mihi dudum de foro ? Fecisti funus med absente prandio. Cur ausu's facere, quoi ego aeque heres eram? (MENAECHMUS) Adulescens, quaeso, quid tibi mecum est rei, 495 qui mihi male dicas homini ignoto insciens? an tibi malam rem uis pro maledictis dari? (PENICULUS) Post eam quidem, edepol, te dedisse intellego. (MENAECHMUS) Responde, adulescens, quaeso, quid tibi nomen est? (PENICULUS) Etiam derides, quasi nomen non gnoueris? (MENAECHMUS) 500 Non, edepol, ego te, quod sciam, umquam ante hunc diem uidi neque gnoui; uerum certo, quisquis es, aequum si facias, mihi odiosus ne sies. (PENICULUS) Menaechme, uigila. (MENAECHMUS) Vigilo, hercle, equidem, quod sciam. (PENICULUS) Non me gnouisti? (MENAECHMUS) Non negem, si gnouerim. (PENICULUS) Tuum parasitum non gnouisti? 505 (MENAECHMUS)Non tibi sanum 'st, adulescens, sinciput, ut intellego. (PENICULUS) Responde, surrupuistin' uxori tuae pallam istanc hodie, atque dedisti Erotio? (MENAECHMUS) Neque, hercle, ego uxorem habeo; neque ego Erotio dedi nec pallam suprupui. (PENICULUS) 510 Satin' sanus es? obcisa est haec res : non ego te indutum foras exire uidi palla? (MENAECHMUS) Vae capiti tuo ! omneis cinaedos esse censes, quia tu es? 514515 tun' med indutum fuisse pallam praedicas? - (PENICULUS) Ego, hercle, uero. (MENAECHMUS)Non tu abis quo dignus es? 516 aut te piari iubes, homo insanissime. (PENICULUS) Numquam, edepol, me quisquam exorabit, quin tuae uxori rem omnem iam, uti sit gesta, eloquar. 520 Omneis in te istaec recident contumeliae.i: Faxo haud inultum prandium comederis. (MENAECHMUS) Quid hoc negoti'st ? satin', uti quemque conspicor, ita me ludificant? sed concrepuit ostium. [3,3] ACTVS III (III,3) (ANCILLA) Menaechme, amare ait te multum Erotium, 525 ut hoc una opera ad aurificem deferas, atque huc ut addas auri pondo unciam, iubeasque spinther nouom reconcinnarier. (MENAECHMUS) Et istud et aliud, si quid curari uolet, me curaturum dicito, quidquid uolet. (ANCILLA) Scin' quid hoc sit spinther? (MENAECHMUS) 530 Nescio, nisi aureum. (ANCILLA) Hoc est, quod olim clanculum ex armario te surrupuisse aiebas uxori tuae. (MENAECHMUS) Numquam, hercle, factum 'st. (ANCILLA) Non meministi, obsecro? Redde igitur spinther, si non meministi. (MENAECHMUS) Mane. 535 immo equidem memini : nempe hoc est quod illi dedi. (ANCILLA) Istuc. (MENAECHMUS) Ubi illae armillae sunt, quas una dedi? (ANCILLA) Numquam dedisti. (MENAECHMUS) Nam, pol, hoc unum dedi. (ANCILLA) Dicam curare? (MENAECHMUS) Dicito: curabitur. 539540 et palla et spinther faxo referantur simul. - (ANCILLA) Amabo, mi Menaechme, inaureis da mihi 541 faciundas pondo duum nummum stalagmia, ut te lubenter uideam, quom ad nos ueneris. (MENAECHMUS) Fiat : cedo aurum, ego manupretium dabo. (ANCILLA) 545 Da sodes, abs te, post reddidero tibi. (MENAECHMUS) Immo cedo abs te. Ego post tibi reddam duplex. (ANCILLA) Non habeo. (MENAECHMUS) At tu, quando habebis, tum dato. (ANCILLA) Numquid me uis? (MENAECHMUS) Haec me curaturum dicito, ut, quantum possint, quique liceant, ueneant. 550 iamne intro abiit ? abiuit, operuit fores. Di me equidem omneis adiuuant, augent, amant. sed quid ego cesso, dum datur mihi occasio tempusque, abire ab his locis lenoniis? Propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum. 555 demam hanc coronam, atque abiciam ad laeuam manum, ut si qui sequatur, hac me abiisse censeant. Ibo et conueniam seruom, si potero, meum, ut haec, quae bona dant dii mihi, ex me sciat. [4,1] ACTVS IV (IV,1) (MULIER) Egone heic me patiar frustra in matrimonio, 560 ubi uir compilet clanculum quidquid domi'st atque ea ad amicam deferat? (PENICULUS) Quin tu taces? Manifesto, faxo, iam opprimes. Sequere hac modo. Pallam ad phrygionem cum corona ebrius ferebat, hodie tibi quam surrupuit domo. 565 Sed eccam coronam quam habuit : num mentior? Hem hac abiit, si uis persequi uestigiis. Atque edepol eccum optume reuortitur; sed pallam non fert. (MULIER) Quid ego nunc cum illoc agam? (PENICULUS) Idem quod semper; male habeas; (MULIER) Sic censeo. (PENICULUS) 570 Huc concedamus: ex insidiis aucupa. [4,2] ACTVS IV (IV,2) (MENAECHMVS) Ut hoc utimur maxume more moro molestoque multum ! atque uti quique sunt optumi maxume, morem habent hunc: clientes sibi omneis uolunt esse multos: 575 bonine an mali sint, id haud quaeritant; res magis quaeritur quam clientum fides Quoiusmodi clueat. Si est pauper atque haud malus, nequam habetur, si diues malus est, is cliens frugi habetur. 580 Qui neque leges, neque aequom bonum usquam colunt, sollicitos patronos habent. Datum denegant, quod datum 'st, litium pleni, rapaces uiri, fraudulenti, qui aut faenore, aut periuriis habent rem paratam, mens est in querelis. 584a Eis ubi dicitur dies, simul patronis dicitur, quippe qui pro illis loquantur, male quae fecerint : aut ad populum, aut in iure, aut apud aedilem res est. Sicut me hodie nimis sollicitum cliens quidam habuit, neque quod uolui agere aut quicum licitum'st : ita me attinuit, ita me detinuit. 590 Apud aedileis proeliis factis plurumisque pessimisque dixi causam, conditiones tetuli tortas, confragosas; aut plus minus, quam opus erat, multo dixeram controuersiam, ut sponsio fieret, quid ille? qui praedem dedit. Nec magis manufestum ego hominem unquam ullum teneri uidi: 595 omnibus malefactis testes treis aderant acerrumi. Di illum omneis perdant, (ita mihi hunc hodie corrupit diem) meque adeo, qui hodie forum umquam oculis inspexi meis ! Diem corrupi. Optumum iussi adparari prandium, amica exspectat me, scio. ubi primum 'st licitum, inlico 600 properaui abire de foro : irata'st, credo, nunc mihi; placabit palla quam dedi, quam hodie uxori abstuli, atque huic detuli Erotio. 601a (PENICULUS) Quid ais? (MULIER) Viro me malo male nubtam. (PENICULUS) Satin' audis, quae illic loquitur? (MULIER) Satis. (MENAECHMUS) Si sapiam, hinc intro abeam, ubi mi bene sit. (MULIER) Mane : male potius erit. Nae illam, ecastor, faenerato abstulisti. (PENICULUS) Sic datur. (MULIER) 605 Clanculum te istaec flagitia facere censebas potesse? (MENAECHMUS) Quid illuc est, uxor, negoti? (MULIER) Men' rogas? (MENAECHMUS) Vin' hunc rogem? (PENICULUS) Aufer hinc palpationes. Perge tu. (MENAECHMUS) Quid tu mihi tristis es? (MULIER) Te scire oportet. (PENICULUS) Scit, sed dissimulat malus. (MENAECHMUS) Quid negoti'st? (MULIER) Pallam. (MENAECHMUS) Pallam? (MULIER) Quidem pallam. (PENICULUS) Quid paues? (MENAECHMUS) Nil equidem paueo. (PENICULUS) Nisi unum: palla pallorem incutit. At tu ne clam me comesses prandium ! Perge in uirum. (MENAECHMUS) Non taces? (PENICULUS) Non, hercle, uero taceo : nutat, ne loquar. (MENAECHMUS) Non, hercle, ego quidem usquam quidquam nuto neque nicto tibi. (MULIER) Nae ego, mecastor, mulier misera ! (MENAECHMUS) Qui tu misera es? mihi expedi. (PENICULUS) 615 Nihil hoc confidentius, qui, quae uides, ea pernegat. (MENAECHMUS) Per Iouem deosque omneis adiuro, uxor, (satin' hoc est tibi?) me isti non nutasse. (PENICULUS) Credit iam tibi de isto: illuc redi. (MENAECHMUS) Quo ego redeam? (PENICULUS) Equidem ad phrygionem censeo : et pallam refer. (MENAECHMUS) Quae istaec palla 'st? (PENICULUS) Taceo iam, quando hic rem non meminit suam. (MENAECHMUS) Numquis seruorum deliquit? num ancillae, aut serui tibi responsant? eloquere : impune non erit. (MULIER) Nugas agis. (MENAECHMUS) Tristis admodum es : non mihi istuc satis placet. (MULIER) Nugas agis. (MENAECHMUS) Caeterum familiarium aliquoi irata es. (MULIER) Nugas agis. (MENAECHMUS) Num mihi es irata saltem? (MULIER) Nunc tu non nugas agis. (MENAECHMUS) Non, edepol, deliqui quidquam. (MULIER) 625 Hem rursum nunc nugas agis. (MENAECHMUS) Dic, mea uxor, quid tibi aegre 'st? (PENICULUS) Bellus blanditur tibi. (MENAECHMUS) Potin' ut mihi molestus ne sis? num te appello? (MULIER) Abfer manum. (PENICULUS) Sic datur : properato absente me comesse prandium ? Post ante aedeis cum corona me derideto ebrius ? (MENAECHMUS) 630 Neque, edepol, ego prandi, neque hodie huc intro tetuli pedem. (PENICULUS) Tun' negas? (MENAECHMUS) Nego, hercle, uero. (PENICULUS) Nihil hoc homine audacius. Non ego te modo heic ante aedeis cum corona florea uidi astare, quom negabas mihi esse sanum sinciput, et negabas me gnouisse; peregrinum aibas esse te? (MENAECHMUS) 635 Quin ut dudum diuorti abs te, redeo nunc demum domum. (PENICULUS) Gnoui ego te : non mihi censebas esse, qui te ulciscerer : omnia, hercle, uxori dixi. (MENAECHMUS) Quid dixisti? (PENICULUS) Nescio, eam ipsus roga. (MENAECHMUS) Quid hoc est, uxor? quidnam hic narrauit tibi? quid id est? quid taces? quin dicis, quid sit? (MULIER) Quasi, tu nescias. Palla mihi est domo surrepta. (MENAECHMUS) Palla surrepta est tibi? 639a (MULIER) Me rogas? (MENAECHMUS) Pol, haud rogem te, si sciam. (PENICULUS) O hominem malum ! ut dissimulat ! non potes celare: rem gnouit probe : omnia, hercle, ego edictaui. (MENAECHMUS) Quid id est? (MULIER) Quando nil pudet, neque uis tua uoluntate ipse profiteri, audi atque ades et quid tristis, et quid hic mihi dixerit, faxo scias : palla mi est domo surrupta. (MENAECHMUS) 645 Palla surrupta est mihi? (PENICULUS) Viden' ut scelestus captat? huic subrepta est, non tibi. nam profecto tibi surrupta si esset, salua non foret. (MENAECHMUS) Nihil mihi tecum 'st. Dedi tu quid ais? (MULIER) Palla, inquam, periit domo. (MENAECHMUS) Quis eam subripuit? (MULIER) Pol, istuc ille scit, qui illam abstulit. (MENAECHMUS) Quis is homo est? (MULIER) Menaechmus quidam. (MENAECHMUS) 650 Edepol, factum nequiter. Quis is Menaechmust? (MULIER) Tu istic, inquam. (MENAECHMUS) Egone? (MULIER) Tu. (MENAECHMUS) Quis arguit? (MULIER) Egomet. (PENICULUS) Et ego : atque huic amicae detulisti Erotio. (MENAECHMUS) Egon' dedi? (MULIER) Tu, tu istic, inquam : uin' adferri noctuam, quae, tu, tu, usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus. (MENAECHMUS) 655 Per Iouem deosque omneis adiuro, (uxor satin' hoc est tibi?) non dedisse. (MULIER) Imo, hercle, uero, nos non falsum dicere. (MENAECHMUS) Sed ego illam non condonaui, sed sic utendam dedi. (MULIER) Equidem, ecastor, tuam nec chlamydem do foras, nec pallium quoiquam utendum : mulierem aequom 'st uestimentum muliebre 660 dare foras, uirum uirile : quin refers pallam domum? (MENAECHMUS) Ego, faxo, referetur. (MULIER) Ex re tua, ut opinor, feceris; nam domum numquam introibis, nisi feres pallam simul. (MENAECHMUS) Eo domum. (PENICULUS) Quid mihi futurum 'st, qui tibi hanc operam dedi? (MULIER) Opera reddetur, quando quid tibi erit subreptum domo. (PENICULUS) 665 Id quidem, edepol, numquam erit : nam nihil est, quod perdam, domi. Quom uirum, quom uxorem, dii uos perdant : properabo ad forum, nam ex hac familia me plane excidisse intellego. (MENAECHMUS) Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras; quasi non habeam, quo intromittar, alium meliorem locum. 670 Si tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio, quae me non excludet ab se, sed apud se obcludet domi. Nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi. Aliam illi redimam meliorem : heus, ecquis heic est ianitor? Aperite, atque Erotium aliquis euocate ante ostium. [4,4] ACTVS IV (IV,3) (EROTIUM) Quis hic me quaerit? (MENAECHMUS) 675 Sibi inimicus magis quam aetati tuae. (EROTIUM) Mi Menaechme, cur ante aedeis adstas? sequere intro. (MENAECHMUS) Mane. Scin' quid est quod ego ad te uenio? (EROTIUM) Scio; ut tibi ex me sit uolup. (MENAECHMUS) Immo, edepol, pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi, mihi eam redde; uxor resciuit rem omnem, ut factum 'st, ordine. 680 Ego tibi redimam bis tanta pluris pallam, quam uoles. (EROTIUM) Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem ut ferres, paulo prius, et illud spinther, ut ad aurificem ferres, ut fieret nouum. (MENAECHMUS) Mihi tu ut dederis pallam, et spinther? numquam factum reperies. Nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi, atque abii ad forum, nunc redeo, nunc te postillac uideo. (EROTIUM) 685 Video quam rem agis. Quia commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas uiam. (MENAECHMUS) Neque edepol te defrudandi causa posco : quin tibi dico uxorem resciuisse. (EROTIUM) Nec te ultro oraui ut dares, tute ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi : 690 eandem nunc reposcis: patiar, tibi habe, abfer, utere, uel tu, uel tua uxor, uel etiam in loculos compingite. Tu huc, post hunc diem, pedem intro non feres, ne frustra sis; quando tu me bene merentem tibi habes despicatui. Nisi feres argentum, frustra me ductare non potes. 695 Aliam posthac inuenito, quam habeas frustratui. (MENAECHMUS) Nimis iracunde, hercle; tandem heus tu, tibi dico, mane : redi. Etiamne astas? etiam audes mea reuorti gratia? Abiit intro, occlusit aedeis : nunc ego sum exclusissimus: neque domi ,neque apud amicam mihi iam quidquam creditur. 700 Ibo, et consulam hanc rem amicos, quid faciendum censeant. [5,1] ACTVS V (V,1) (MENAECHMVS) Nimis stulte dudum feci, quom marsupium Messenioni cum argento concredidi. Immersit aliquo sese, credo, in ganeum. (MULIER) Prouisam, quam mox uir meus redeat domum. 705 Sed eccum uideo : salua sum, pallam refert. (MENAECHMUS) Demiror, ubi nunc ambulet Messenio. (MULIER) Adibo, atque hominem accipiam quibus dictis meret. Non te pudet prodire in conspectum meum, flagitium hominis, cum istoc ornatu? (MENAECHMUS) Quid est? quae te res agitat, mulier? (MULIER) 710 Etiamne, impudens, muttire uerbum unum audes, aut mecum loqui? (MENAECHMUS) Quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam? (MULIER) Rogas me? o hominis impudentem audaciam! (MENAECHMUS) Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem Graii esse praedicabant? (MULIER) 715 Non equidem scio. (MENAECHMUS) Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis: omnia mala ingerebat, quemquem adpexerat. Itaque adeo iure coepta appellari est canes. (MULIER) Non istaec ego flagitia possum perpeti. 720 Nam med aetatem uiduam esse mauelim, quam istaec flagitia tua pati quae tu facis. (MENAECHMUS) Quid id ad me, tu te nubtam possis perpeti an sis abitura a tuo uiro? an mos hic ita heic, peregrino ut aduenienti narrent fabulas? (MULIER) 725 Quas fabulas? non, inquam, patiar praeterhac, quin uidua uiuam, quam tuos mores perferam. (MENAECHMUS) Mea quidem, hercle, causa uidua uiuito, uel usque dum regnum obtinebit Iuppiter. (MULIER) At mihi negabas dudum surrupuisse te, 730 nunc eandem ante oculos attines; non te pudet? (MENAECHMUS) Heu, hercle, mulier, multum et audax et mala es. Tun' tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi dedit alia mulier ut concinnandam darem? (MULIER) Nae istuc, mecastor : iam patrem accersam meum, 735 atque ei narrabo tua flagitia quae facis. I, Decio, quaere meum patrem, tecum simul ut ueniat ad me: ita rem esse dicito. iam ego aperiam istaec tua flagitia. (MENAECHMUS) Sanan' es? quae mea flagitia? (MULIER) Quom pallam atque aurum meum 740 domo subpilas tuae uxori et tuae degeris amicae. Satin' haec recte fabulor? (MENAECHMUS) Quaeso, hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam, tuam qui possim perpeti petulantiam. Quem tu hominem me arbitrare, nescio. 745 Ego te simitu gnoui cum Porthaone. (MULIER) Si me derides, at, pol, illum non potes, patrem meum, qui huc aduenit : quin respicis? nouistin tu illum? (MENAECHMUS) Gnoui cum Calcha simul: eodem die uidi illum, quo te ante hunc diem. (MULIER) 750 Negas gnouisse me? negas patrem meum? (MENAECHMUS) Idem, hercle, dicam, si auom uis adducere. (MULIER) Ecastor, pariter hoc, atque alias res soles. [5,2] ACTVS V (V,2) (SENEX) Ut aetas mea 'st atque ut hoc usus facto est gradum proferam, progrediri properabo. 755 Sed id quam mihi facile sit, haud sum falsus. Nam pernicitas deserit: consitus sum senectute, onustum gero corpus, uires reliquere. Ut aetas mala, merx mala tergo'st, nam res plurimas pessumas, quom aduenit, adfert: 760 quas si autumem omneis, nimis longus sermo sit. Sed haec res mihi in pectore et corde cura est, quidnam hoc sit negoti, quod sic filia repente expetit me, ut ad sese irem. Nec, quid id sit, mihi certius facit, Quid uelit, quid me accersit. Verum propemodum iam scio, quid siet rei. 764a Credo cum uiro litigium gnatum esse aliquod. Ita istaec solent, quae uiros subseruire sibi postulant, dote fretae, feroceis. Et illi quoque haud abstinent saepe culpa. Verum est modus tamen, quod pati uxorem oportet. 770 Nec, pol, filia umquam patrem arcerssit ad se, nisi aut quid commissi, aut iurgi est causa. Sed quidquid id est, iam sciam : atque eccam eampse ante aedeis, et eius tristem uirum uideo. Id est quod suspicabar. Adpellabo hanc. (MULIER) 775 Ibo aduorsum. Salue multum, mi pater. (SENEX) Salua sis : saluen' aduenio? saluen' arcessi iubes? quid tu tristis es? quid ille autem abs te iratus destitit? Nescio quid uos uelitati estis inter uos duos. Loquere, uter meruistis culpam, paucis, non longos logos. (MULIER) 780 Nusquam equidem quidquam deliqui; hoc primum te absoluo, pater. Verum uiuere heic non possum neque durare ullo modo. Proin tu me hinc abducas. (SENEX) Quid istuc autem est? (MULIER) Ludibrio, pater, habeor. (SENEX) Unde? (MULIER) Ab illo, quoi me mandauisti, meo uiro. (SENEX) Ecce autem litigium : quotiens edixi tandem tibi, 785 ut caueres, neuter ad me iretis cum querimonia? (MULIER) Qui ego istuc, mi pater, cauere possum? (SENEX) Men' interrogas? (MULIER) Nisi non uis. (SENEX) Quotiens monstraui tibi, uiro ut morem geras, 787-788 quid ille faciat, ne id obserues; quo eat, quid rerum gerat. 789 (MULIER) At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo. (SENEX) Sane sapit, atque ob istanc industriam etiam, faxo, amabit amplius. (MULIER) Atque ibi potat. (SENEX) Tua quidem ille causa potabit minus, si illeic siue alibi libebit? Quae haec, malum, impudentia'st? Una opera prohibere, ad coenam ne promittat, postules, 795 neue quemquam abcipiat alienum apud se? seruiren' tibi postulas uiros? dare una opera pensum postules, inter ancillas sedere iubeas, lanam carere. (MULIER) Non equidem mihi te aduocatum, pater, adduxi, sed uiro. Hinc stas, illim causam dicis. (SENEX) Si ille quid deliquerit, 800 multo tanto illum adcusabo, quam te accusaui, amplius. Quando te auratam et uestitam bene habet; ancillas penum recte praehibet, melius sanam 'st, mulier, mentem sumere. (MULIER) At ille subpilat mihi aurum et pallas ex arcis modo, me despoliat, mea ornamenta clam ad meretriceis degerit. (SENEX) 805 Male facit, si istuc facit : si non facit, tu male facis, quae insontem insimules. (MULIER) Quin etiam nunc habet pallam, pater, etspinther, quod ad hanc detulerat : nunc, quia resciui, refert. (SENEX) Iam ego ex hoc, ut factum'st, scibo : ibo ad hominem atque adloquar. Dic mihi istuc, Menaechme, quod uos dissertatis, ut sciam. 810 Quid tu tristis es? quid illam autem iratam abs te destituis? (MENAECHMUS) Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iouem deosque detestor. (SENEX) Qua de re, aut quoius rei rerum omnium? (MENAECHMUS) Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit hanc domo ab se subrupuisse, atque abstulisse deierat. Si ego intra aedeis huius umquam, ubi habitat, penetraui pedem, 815-816 omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrumus. 817 (SENEX) Sanun'es, qui istuc exoptes, aut neges te unquam pedem in eas aedeis intulisse, ubi habitas, insanissume? (MENAECHMUS) 820 Tun', senex, ais habitare med in illisce aedibus? (SENEX) Tu negas? (MENAECHMUS) Nego, hercle, uero. (MULIER) Nimio haec inpudenter negas ? nisi quo nocte hac exmigrastis? (SENEX) Concede hac, filia. Quid tu ais? num hinc exmigrastis? (MULIER) Quem in locum, aut ob rem, obsecro? (SENEX) Non, edepol, scio. (MULIER) Profecto ludit te hic. (SENEX) Non tu te tenes? 825 Iam uero, Menaechme, satis iocatus es : nunc hanc rem age. (MENAECHMUS) Quaeso, quid mihi tecum 'st? unde, aut quis tu homo es? quid feci ego tibi, aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo? (MULIER) Viden' tu illi oculos uirere? ut uiridis exoritur colos 830 ex temporibus atque fronte ! ut oculi scintillant, uide. (MENAECHMUS) Quid mihi meliu'st, quam, quando illi me insanire praedicant, 831 ego med adsimulem insanire, ut illos a me absterream? (MULIER) Ut pandiculans oscitatur ! quid nunc faciam, mi pater? (SENEX) Concede huc, mea gnata, ab istoc quam potest longissume. (MENAECHMUS) 835 Euoe, Euoe, Bromie, quo me in siluam uenatum uocas? audio; sed non abire possum ab his regionibus; ita illa me ab laeua rabiosa femina adseruat canis. Post autem illinc hircus, alius, qui saepe aetate in sua perdidit ciuem innocentem falso testimonio. (SENEX) Vae capiti tuo ! (MENAECHMUS) 840 Ecce, Apollo mi ex oraclo imperat, ut ego illi oculos exuram lampadibus ardentibus. (MULIER) Perii, mi pater ! minatur mihi oculos exurere. Hei mihi ! (MENAECHMUS) Insanire me aiunt, ultro cum ipsi insaniunt. (SENEX) Filia, heus. (MULIER) Quid est? quid agimus? (SENEX) Quid si ego huc seruos cito; 845 ibo, abducam, qui hunc hinc tollant, et domi deuinciant, priusquam turbarum quid faciat amplius. (MENAECHMUS) Enimuero, ni obcupo aliquid mihi consilium, hi domum me ad se abferent. pugnis me uotas in huius ore quidquam parcere, ni iam ex meis oculis abscedat in malam magnam crucem. Faciam quod iubes, Apollo. (SENEX) 850 Fuge domum, quantum pote 'st, ne hic te obtundat. (MULIER) Fugio : amabo, adserua istunc, mi pater, ne quo hinc abeat. Sumne ego mulier misera, quae illaec audio? (MENAECHMUS) Haud male illanc amoui : nunc hunc impurissumum, barbatum, tremulum Tithonum, Cygno prognatum patre. 855 Ita mihi imperas, ut ego huius membra, atque ossa, atque artua comminuam illo scipione, quem ipse habet. (SENEX) Dabitur malum, me quidem si adtigeris, aut si propius ad me adcesseris. (MENAECHMUS) Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senem exossabo, dein' dedolabo adsulatim uiscera. (SENEX) 860 Enimuero illud praecauendum'st, atque adcurandum'st mihi : sane ego illum metuo, ut minatur, ne quid malefaxit mihi. (MENAECHMUS) Multa mihi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes capere me indomitos, feroceis, atque in currum inscendere, ut ego hunc proteram leonem gaetulum, olentem, edentulum. 865 iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulum in manu'st. Agite equi, facitote sonitus ungularum adpareant cursu celeri; facite inflexa sit pedum pernicitas. (SENEX) Mihin' equis iunctis minare? (MENAECHMUS) Ecce, Apollo, denuo me iubes facere impetum in eum qui stat, atque occidere. 870 Sed quis hic est, qui me capillo hinc de curru deripit? Imperium tuum demutat atque dictum, Apollinis. (SENEX) Heu, hercle, morbum acrem ac durum ! Di, uostram fidem ! uel hic qui insanit, quam ualuit paulo prius ! ei derepente tantus morbus incidit. 875 Ibo atque accersam medicum iam, quantum potest. [5,3] ACTVS V (V,3) (MENAECHMUS) Iamne isti abierunt, quaeso, ex conspectu meo, qui me ui cogunt, ut ualidus insaniam? Quid cesso abire ad nauem, dum saluo licet? 879880 uosque omneis quaeso, si senex reuenerit, - ne me indicetis, qua platea hinc aufugerim. 881 (SENEX) Lumbi sedendo, oculi spectando dolent, manendo medicum, dum se ex opere recipiat. Odiosus tandem uix ab aegrotis uenit. 885 Ait se obligasse crus fractum Aesculapio, Apollini autem brachium; nunc cogito, utrum me dicam ducere medicum, an fabrum. atque eccum incedit, mouet formicinum gradum. [5,4] ACTVS V (V,4) (MEDICUS) Quid esse illi morbi, dixeras? narra, senex. 890 Num laruatus aut cerritus? fac sciam. Num eum ueternus aut aqua intercus tenet? (SENEX) Quin ea te causa duco, ut id dicas mihi, atque illum ut sanum facias. (MEDICUS) Perfacile id quidem'st. Sanum futurum, mea ego id promitto fide. (SENEX) 895 Magna cum cura ego illum curari uolo. (MEDICUS) Quin suspirabo plus sescenta in dies: ita ego illum cum cura magna curabo tibi. (SENEX) Atque eccum ipsum hominem. (MEDICUS) Obseruemus, quam rem agat. [5,5] ACTVS V (V,5) (MENAECHMVS) Edepol, nae hic dies peruorsus atque aduorsus mi optigit : 900 quae me clam ratus sum facere, ea omnia fecit palam parasitus, qui me compleuit flagiti et formidinis, meus Ulisses, suo qui regi tantum conciuit mali. Quem ego hominem, si quidem uiuo, uita euoluam sua. Sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meae sit. 905 Meo cibo et sumptu educatu'st : anima priuabo uirum. Condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius. Quia rogo, palla ut referatur rursum ad uxorem meam, mihi se ait dedisse : heu, edepol, ne ego homo uiuo miser ! (SENEX) Audin' quae loquitur ! (MEDICUS) Se miserum praedicat. (SENEX) Adeas uelim. (MEDICUS) 910 Saluos sis, Menaechme; quaeso, cur apertas brachium? Non tu scis, quantum isti morbo nunc tuo facias mali. (MENAECHMUS) Quin tu te suspendis ! (MEDICUS) Ecquid sentis? (SENEX) Quidni sentiam? (MEDICUS) Non potest haec res ellebori iugere obtinerier. Sed quid ais, Menaechme? (MENAECHMUS) Quid uis? (MEDICUS) Dic mihi hoc quod te rogo. Album an atrum uinum potas? (MENAECHMUS) 915 Quin tu is in malam crucem? (MEDICUS) Iam, hercle, obceptat insanire primulum. (MENAECHMUS) Quin tu me interrogas, purpureum panem, an puniceum soleam ego esse an luteum? soleamne esse aueis squamosas, pisceis pennatos? (SENEX) Papae ! 919920 audin' tu ? deliramenta loquitur. Quid cessas dare - potionis aliquid prius quam percipit insania? 921 (MEDICUS) Mane modo; etiam percontabor. (SENEX) Obcidis fabulans. (MEDICUS) Dic mihi hoc: solent tibi umquam oculi duri fieri? (MENAECHMUS) Quid? tu me lucustam censes esse, homo ignauissume? (MEDICUS) 925 Dic mihi: en umquam tibi intestina crepant, quod sentias? (MENAECHMUS) Ubi satur sum, nulla crepitant; quando esurio, tum crepant. (MEDICUS) Hoc quidem, edepol, haud pro insano uerbum respondit mihi. perdormiscin' usque ad lucem? facilen' tu dormis cubans? (MENAECHMUS) Perdormisco, si resolui argentum quoi debeo. 930 Qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint. (MEDICUS) Nunc homo insanire obceptat: de illis uerbis caue tibi. (SENEX) Immo modestior nunc quidem est de uerbis, prae ut dudum fuit; nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem. (MENAECHMUS) Quid, ego? (SENEX) Dixti insanus, inquam. (MENAECHMUS) Egone? (SENEX) Tu istic, qui mihi 935 etiam me iunctis quadrigis minitatu's prosternere. 936940 Egomet haec te uidi facere, egomet haec ted arguo. - (MENAECHMUS) At ego te sacram coronam surrupuisse scio Iouis; 941 et ob eam rem in carcerem ted esse conpactum scio. Et postquam es emissus, caesum uirgis sub furca scio. Tum patrem occidisse, et matrem uendidisse, etiam scio. 945 Satin' haec pro sano maledicta maledictis respondeo? (SENEX) Obsecro, hercle, medice, propere, quidquid facturus, face. non uides hominem insanire? (MEDICUS) Scin' quid facias optimum est? ad me face uti deferatur. (SENEX) Itan' censes? (MEDICUS) Quippeni? ibi meo arbitratu potero curare hominem. (SENEX) Age ut lubet. (MEDICUS) 950 Elleborum potabis, faxo, aliquos uiginti dies. (MENAECHMUS) At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies. (MEDICUS) I, arcesse homines, qui illunc ad me deferant. (SENEX) Quot sunt satis? (MEDICUS) Proinde, ut insanire uideo, quattuor, nihilo minus. (SENEX) Iam hic erunt; adserua tu istunc, medice. (MEDICUS) Imo ego ibo domum, 955 ut parentur, quibus paratis opus est : tu seruos iube hunc ad me ferant. (SENEX) Iam ego illeic, faxo, erit. (MEDICUS) Abeo. (SENEX) Vale. (MENAECHMUS) Abiit socerus, abiit medicus; nunc solus sum : pro Iuppiter ! quid illuc est quod med heic homines insanire praedicant? Nam equidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotaui unum diem, 960 neque ego insanio, neque pugnas neque ego liteis coepio. Saluos saluos alios uideo; gnoui homines, adloquor. An qui perperam insanire me aiunt, insaniunt? Quid ego nunc faciam? domum ire cupio: uxor non sinit. Huc autem nemo intromittit. Nimis prouentum est nequiter. 965 Heic ergo usque ad noctem : saltem intromittar domum. [5,6] ACTVS V (V,6) (MESSENIO) Spectamen bono seruo id est, qui rem herilem procurat, uidet, conlocat cogitatque, ut absente hero, rem heri diligenter tutetur, quam si ipse adsit aut rectius. 970 Tergum quam gulam, crura quam uentrem oportet potiora esse, quoi cor modeste situm'st. Recordetur id, qui nihili sunt, quid iis preti detur ab suis heris, ignauis, improbis uiris: uerbera compedes, 975 molae, magna lassitudo, fames, frigus durum; haec pretia sunt ignauiae. Id ego male malum metuo; propterea bonum esse certum'st potius quam malum : nam magis multo patior facilius uerba, uerbera ego odi, nimioque edo lubentius molitum, quam molitum praehibeo. 980 Propterea heri inperium exsequor, bene, et sedate seruo id; atque mihi id prodest. Alii ita ut in rem esse ducunt, sint: ego ita ero ut me esse oportet; metum mihi adhibeam, culpam abstineam, ero ut omnibus in locis sim praesto. Serui, qui cum culpa carent, et metuunt, ii solent esse heris utibileis; 983a nam illi, qui nihil metuunt, postquam malum promeritum'st metuunt. 983b Metuam haud multum; prope 'st quando hrus ob facta pretium exsoluet. Eo ego exemplo seruio, tergi ut in rem esse arbitror. Postquam in tabernam uasa et seruos conlocaui, ut iusserat, ita uenio aduorsum : nunc foeris pultabo, adesse ut me sciat, atque ex hoc saltu damni saluom ut educam foras. Sed metuo, ne sero ueniam, depugnato proelio. [5,7] ACTVS V (V,7) (SENEX) 990 Per ego uobis deos atque homines dico, ut imperium meum sapienter habeatis curae, quae imperaui atque impero; facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet, nisi quidem uos uostra crura aut latera nihili penditis. Caue quisquam, quod illic minitetur, uostrum floccifecerit. 995 Quid statis? quid dubitatis? iam sublimen raptum oportuit. Ego ibo ad medicum; praesto ero illeic, quom uenietis. (MENAECHMUS) Occidi ? quid hoc est negoti? quid illice homines ad me currunt, obsecro? quid uoltis uos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis? quo rapitis me? quo fertis me? perii ! obsecro uostram fidem, 1000 Epidamnienseis, subuenite, ciues. Quin me mittitis? (MESSENIO) Pro di immortales, obsecro, quid ego oculis aspicio meis? herum meum indignissume nescio qui sublimen ferunt. (MENAECHMUS) Ecquis subpetias mihi audet adferre? (MESSENIO) Ego, here, audacissume. O facinus indignum et malum, Epidamnii ciueis, herum 1005 meum heic in pacato oppido luci deripier in uia, qui liber ad uos uenerit ! Mittite istunc. (MENAECHMUS) Obsecro te, quisquis es, operam mihi ut des, neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam. (MESSENIO) Imo et operam dabo, et defendam, et subuenibo sedulo. 1010 Numquam te patiar perire : me perire'st aequius. Eripe oculum isti, ab umero qui te tenet, here, te obsecro. Hisce ego iam sementem in ore faciam, pugnosque obseram. Maxumo hodie malo, hercle, uostro istunc fertis : mittite. (MENAECHMUS) Teneo ego huic oculum. (MESSENIO) Face ut oculi locus in capite apdareat. Vos scelesti, uos rapacis, uos praedones. (LORARII) 1015 Periimus. Obsecro, hercle. (MESSENIO) Mittite ergo. (MENAECHMUS) Quid me uobis tactio'st? Pecte pugnis. (MESSENIO) Agite, abite, fugite hinc in malam crucem. Hem tibi etiam, quia postremus cedis, hoc praemi feres. Nimis autem bene ora conmetaui, atque ex mea sententia. 1020 Edepol, here, nae tibi suppetias temperi adueni modo. (MENAECHMUS) At tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene. Nam absque ted esset, hodie numquam ad solem obcasum uiuerem. (MESSENIO) Ergo, edepol, si recte facias, here, med mittas manu. (MENAECHMUS) Liberem ego te? (MESSENIO) Verum, quandoquidem, here, te seruaui. (MENAECHMUS) Quid est? Adulescens, erras. (MESSENIO) Quid, erro? (MENAECHMUS) 1025 Per Iouem adiuro patrem, med herum tuum non esse. (MESSENIO) Non taces? (MENAECHMUS) Non mentior. Nc meus seruos umquam tale fecit, quale tu mihi. (MESSENIO) Sic sine igitur, si tuum negas me esse, abire liberum. (MENAECHMUS) Mea quidem, hercle, causa liber esto, atque ito quo uoles. (MESSENIO) Nempe iubes? (MENAECHMUS) 1030 Iubeo, hercle, si quid inperi est in te mihi. (MESSENIO) Salue, mi patrone. (SERVUS ALIUS) Quom tu liber es, Messenio, gaudeo. (MESSENIO) Credo, hercle, uobis : sed, patrone, te obsecro, ne minus inperes mihi, quam quom tuos seruos fui. Apud te habitabo, et quando ibis, una tecum ibo domum. (MENAECHMUS) Minume. (MESSENIO) 1035 Nunc ibo in tabernam; uasa et argentum tibi referam : recte est obsignatum in uidulo marsupium cum uiatico, id tibi iam huc adferam. (MENAECHMUS) Adfer strenue. (MESSENIO) Saluom tibi ita ut mihi dedisti, reddibo : heic me mane. (MENAECHMUS) Nimia mira mihi quidem hodie exorta miris modis. 1040 Alii me negant eum esse qui sum, atque excludunt foras Etiam hic seruom esse se meum aiebat, quem ego emisi manu. Is ait se mihi adlaturum cum argento marsupium; id si attulerit, dicam ut a me abeat liber quo uolet, 1045 ne tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat. Socer et medicus me insanire aiebant : quid sit, mira sunt. Haec nihilo mihi esse uidentur setius, quam somnia. Nunc ibo intro ad hanc meretricem, quamquam subcenset mihi, si possum exorare ut pallam reddat, quam referam domum. [5,8] ACTVS V (V,8) (MENAECHMUS) 1050 Men' hodie usquam conuenisse te, audax, audes dicere, postquam aduorsum mi imperaui ut huc uenires? (MESSENIO) Quin modo erupui, homines qui te ferebant sublimen quattuor, apud hasce aedeis; tu clamabas deum fidem atque hominum omnium, quom ego adcurro, teque eripio, ui pugnando ingratiis. 1055 Ob eam rem, quia te seruaui, me amisisti liberum. Quom argentum dixi me petere et uasa, tu quantum pote'st praecucurristi obuiam, ut quae fecisti infitias eas. (MENAECHMUS) Liberum ego te iussi abire? (MESSENIO) Certo. (MENAECHMUS) Quoi certissimum'st, mepte potius fieri seruom, quam te umquam emittam manu ? [5,9] ACTVS V (V,9) (MENAECHMUS SUBREPTUS) 1060 Si uoltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magis facietis, ut ego hodie abstulerim pallam et spinther, pessumae. (MESSENIO) Pro di inmortales, quid ego uideo? (MENAECHMUS SOSICLES) Quid uides? (MESSENIO) Speculum tuom. (MENAECHMUS SOSICLES) Quid negoti 'st? (MESSENIO) Tua'st imago : tam consimil'st quam pote'st. (MENAECHMUS SOSICLES) Pol, profecto, haud est dissimilis, meam quom formam noscito. (MENAECHMUS SUBREPTUS) 1065 O adulescens, salue, qui me seruauisti, quisquis es. (MESSENIO) Adulescens, quaeso, hercle, eloquere tuom mihi nomen, nisi piget. (MENAECHMUS SUBREPTUS) Non, edepol, ita promeruisti de me, ut pigeat, quae uelis Est mihi Menaechmo nomen. (MENAECHMUS SOSICLES) Immo edepol mihi. (MENAECHMUS SUBREPTUS) Siculus sum Syracusanus. (MENAECHMUS SOSICLES) Eadem urbs et patria 'st mihi. (MENAECHMUS SOSICLES) Quid ego ex te audio? (MENAECHMUS SOSICLES) Hoc quod res est. (MESSENIO) 1070 Gnoui equidem hunc herus est meus. Ego quidem huius seruos sum, sed med esse huius credidi. Ego hunc censebam te esse, huic etiam exhibui negotium. Quaeso ignoscas, si quid stulte dixi, atque inprudens tibi. (MENAECHMUS SOSICLES) Delirare mihi uidere: non conmeministi, simul te hodie mecum exire ex naui? (MESSENIO) 1075 Enim uero aequom postulas. Tu h erus es: tu seruom quaere : salueto tu : tu uale. Hunc ego esse aio Menaechmum. (MENAECHMUS SUBREPTUS) At ego me. (MENAECHMUS SOSICLES) Quae haec fabula'st? tu es Menaechmus? (MENAECHMUS SUBREPTUS) Me esse dico, Moscho prognatum patre. (MENAECHMUS SOSICLES) Tun' meo patre es prognatus? (MENAECHMUS SUBREPTUS) Imo equidem, adulescens, meo, 1080 tuum tibi neque obcupare, neque praeripere postulo. (MESSENIO) Di immortaleis, spem insperatam date mihi, quam suspicor. Nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo. Nam et patriam et patrem conmemorant pariter, qui fuerint sibi. Seuocabo h erum. Menaechme. (MENAECHMI AMBO) Quid uis? (MESSENIO) Non ambos uolo, sed uter uostrorum est aduectus mecum naui ? (MENAECHMUS SUBREPTUS) 1085 Non ego. (MENAECHMUS SOSICLES) At ego. (MESSENIO) Te uolo igitur; huc concede. (MENAECHMUS SOSICLES) Concessi. quid est? (MESSENIO) Illic homo aut sycophanta, aut geminus est frater tuus. Nam ego hominem hominis similiorem numquam uidi alterum. Neque aqua aquae, neque lacte est lactis, crede mihi, usquam similius, 1090 quam hic tui est, tuque huius : poste eamdem patriam ac patrem memorat : meliu'st nos adire, atque hunc percontarier. (MENAECHMUS SOSICLES) Hercle, qui tu me admonuisti recte; et habeo gratiam. Perge operam dare, obsecro, hercle; liber esto, si inuenis hunc meum fratrem esse. (MESSENIO) Spero. (MENAECHMUS SOSICLES) Et ego item spero fore. (MESSENIO) 1095 Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te uocari dixeras. (MENAECHMUS SUBREPTUS) Ita uero. (MESSENIO) Huic item Menaechmo nomen est. In Sicilia te Syracusis natum esse dixisti : hic gnatus est ibi. Moschum tibi patrem fuisse dixti; huic itidem fuit. Nunc operam potestis ambo mihi dare et uobis simul. (MENAECHMUS SUBREPTUS) 1100 Promeruisti, ut ne quid ores, quod uelis, quin impetres. Tamquam si emeris me argento, liber seruibo tibi. (MESSENIO) Spes mihi est, uos inuenturum fratres germanos duos geminos, una matre g natos, et patre uno uno die. (MENAECHMUS SUBREPTUS) Mira memoras : utinam efficere quod pollicitus possies ! (MESSENIO) 1105 Possum; sed nunc agite uterque id, quod rogabo dicite. (MENAECHMUS SUBREPTUS) Ubi lubet, roga; respondebo, nihil reticebo, quod sciam. (MESSENIO) Est tibi nomen Menaechmo? (MENAECHMUS SUBREPTUS) Fateor. (MESSENIO) Est itidem tibi? (MENAECHMUS SOSICLES) Est. (MESSENIO) Patrem fuisse Moschum tibi ais? (MENAECHMUS SUBREPTUS) Ita uero. (MENAECHMUS SOSICLES) Et mihi. (MESSENIO) Esne tu Syracusanus? (MENAECHMUS SUBREPTUS) Certo. (MESSENIO) Quid tu? (MENAECHMUS SOSICLES) Quippini? (MESSENIO) 1110 Optume usque adhuc conueniunt signa : porro operam date. Quid longissime meministi, dic mihi, in patria tua? (MENAECHMUS SUBREPTUS) Cum patre ut abii Tarentum ad mercatum, postea inter homines me deerrare a patre, atque inde auehi. (MENAECHMUS SOSICLES) Iuppiter supreme, serua me. (MESSENIO) Quid clamas? quin taces? 1115 quot eras annos gnatus, quom te pater a patria auehit? (MENAECHMUS SUBREPTUS) Septuennis; nam tunc dentes mihi cadebant primulum. Neque patrem umquam postilla uidi. (MESSENIO) Quid? uostrum patri filii quot eratis? (MENAECHMUS SUBREPTUS) Ut nunc maxume memini, duo. (MESSENIO) Uter eratis, tun' an ille, maior? (MENAECHMUS SUBREPTUS) Aeque ambo pares. (MESSENIO) Qui id potest? (MENAECHMUS) Gemini ambo eramus. (MENAECHMUS SOSICLES) 1120 Di me seruatum uolunt. (MESSENIO) Si interpellas, ego tacebo potius. (MENAECHMUS SOSICLES) Taceo. (MESSENIO) Dic mihi: uno nomine ambo eratis? (MENAECHMUS SUBREPTUS) Minume : nam mihi hoc erat, quod nunc est, Menaechmo; illum tum uocabant Sosiclem. (MENAECHMUS SOSICLES) Signa adgnoui : contineri quin complectar, non queo. 1125 Mi germane, gemine frater, salue, ego sum Sosicles. (MENAECHMUS SUBREPTUS) Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi? (MENAECHMUS SOSICLES) Postquam ad nos renuntiatum 'st te et patrem esse mortuum, auos noster mutauit: quod tibi nomen est, fecit mihi. (MENAECHMUS SUBREPTUS) Credo ita esse factum, ut dicis : sed mi hoc responde. (MENAECHMUS SOSICLES) 1130 Roga. (MENAECHMUS SUBREPTUS) Quid erat nomen nostrae matri? (MENAECHMUS SOSICLES) Teusimarchae. (MENAECHMUS SUBREPTUS) Conuenit. 1131 O salue, insperate multis annis post quem conspicor. (MENAECHMUS SOSICLES) Frater, et tu, quem ego multis miseriis laboribus usque adhuc quaesiui, quemque ego esse inuentum gaudeo. (MESSENIO) 1135 Hoc erat, quod haec te meretrix huius uocabat nomine. Hunc censebat te esse, credo, quom uocat te ad prandium. (MENAECHMUS SUBREPTUS) Namque edepol, heic mihi hodie iussi prandium adpararier, clam meam uxorem, quoi pallam subrupui dudum domo, eam dedi huic. (MENAECHMUS SOSICLES) Hanc dicis, frater, pallam, quam ego habeo? (MENAECHMUS SUBREPTUS) Quo modo haec ad te peruenit? (MENAECHMUS SOSICLES) 1140 Meretrix huc ad prandium me abduxit; me sibi dedisse aiebat : prandi perbene, potaui atque adcubui scortum, pallam et aurum hoc dotaui. (MENAECHMUS SUBREPTUS) Gaudeo, edepol, si quid propter me tibi euenit boni. 11441145 nam illa quom te ad se uocabat, me esse credidit. - (MESSENIO) Numquid me morare, quin ego liber, ut iusti, siem? 1146 (MENAECHMUS SUBREPTUS) Optumum atque aequissumum orat, frater: fac causa mea. (MENAECHMUS SOSICLES) Liber esto. (MENAECHMUS SUBREPTUS) Quom tu es liber, gaudeo, Messenio. (MESSENIO) 11491150 Sed meliore est opus auspicio, ut liber perpetuo siem. - (MENAECHMUS SOSICLES) Quoniam haec euenerunt, frater, nostra ex sententia, 1151 in patriam redeamus ambo. (MENAECHMUS SUBREPTUS) Frater, faciam, ut tu uoles. auctionem heic faciam, et uendam quidquid est. Nunc interim eamus intro, frater. (MENAECHMUS SOSICLES) Fiat. (MESSENIO) Scitin' quid ego uos rogo? (MENAECHMUS SUBREPTUS) Quid? (MESSENIO) Praeconium mi ut detis. (MENAECHMUS SUBREPTUS) Dabitur. (MESSENIO) 1155 Ergo nunc iam uis conclamari auctionem ? (MENAECHMUS SUBREPTUS) Fore quidem die septimi. (MESSENIO) Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi. Venibunt serui, supellex, fundi, aedes, omnia. Venibunt, quiqui licebunt, praesenti pecunia. 1160 Venibit uxor quoque etiam, si quis emptor uenerit. Vix, credo, tota auctione capiet quinquagesies. Nunc, spectatores, ualete, et nobis clare ad plaudite.