Plaute : Asinaria (texte latin)RETOUR À L’ENTRÉE DU SITEALLER A LA TABLE DES MATIERES DE PLAUTE PLAUTE ASINARIA ARGUMENTUM Amanti argento filio auxiliarier Sub inperio vivens volt senex uxorio. Itaque ob asinos relatum pretium Saureae Numerari iussit servolo Leonidae. Ad amicam id fertur; cedit noctem filius. Rivinus amens ob praereptam mulierem, Is rem omnem uxori per parasitum nuntiat. Adcurrit uxor ac virum e lustris rapit. PERSONAE LIBANUS SERVUS DEMAENETUSAENETUS SENEX ARGYRIPPUS ADULESCENS CLEARETA LENA LEONIDA SERVUS MERCATOR PHILAENIUM MERETRIX DIABOLUSOLUS ADULESCENS PARASITUS ARTEMONA MATRONA PROLOGUS Hoc agite, sultis, spectatores, nunciam, quae quidem mihi atque vobis res vertat bene, gregique, et dominis, atque conductoribus. Face iam nunc tu, praeco, omnem auritum poplum. Age, nunc reside; cave modo ne gratiis. 5 Nunc, quid processerim huc, et quid mihi voluerim, dicam : ut sciretis nomen huius fabulae. Nam quod ad argumentum adtinet, sane breve'st. Nunc, quod me dixi velle vobis dicere, dicam : huic nomen graece Onago'st fabulae. 10 Demophilus scripsit, Maccus vortit barbare. Asinariam volt esse, si per vos licet. Inest lepos ludusque in hac comoedia; ridicula res est : date benigne operam mihi; ut vos, ut alias, pariter nunc, Mars adiuvet. 15 ASINARIA ACTUS I. i LIBANUS, DEMAENETUS LIBANUS Sicut tuom vis unicum gnatum tuae superesse vitae, sospitem et superstitem : ita te obtestor, per senectutem tuam, perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam; si quid med erga tu hodie falsum dixeris, 20 ut tibi superstes uxor aetatem siet, atque illa viva, vivus ut pestem obpetas. DEMAENETUS Per deum Fidium ! [quae] quaeris, iurato mihi video necesse esse eloqui, quidquid roges; ita me obstinate adgressus, ut non audeam 25 profecto, percontanti quin promam omnia. Proinde actutum illud, quid sit, quod scire expetis, eloquere : ut ipse scibo, te faciam ut scias. LIBANUS Dic, obsecro, hercle, serio, quod te rogem. Cave mi mendaci quidquam. DEMAENETUS Quin tu ergo rogas? 30 LIBANUS Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit? DEMAENETUS. Quid istuc est? aut ubi istuc est terrarum loci? LIBANUS ApudFfustitudinas Ferricrepinas insulas, ubi vivos homines mortui incursant boves. 35 DEMAENETUS. Quid istuc sit, aut ibi istuc sit, nequeo gonscere. LIBANUS Ubi flent nequam homines, qui polentam pinsitant. DEMAENETUS Modo, pol, percepi, Libane, quid istuc sit loci; ubi fit polenta, te fortasse dicere. LIBANUS Ah ! neque, hercle, ego istuc dico, nec dictum volo. Teque obsecro, hercle, ut, quae locutus, despuas. DEMAENETUS Fiat, geratur mos tibi. LIBANUS Age, age usque excrea. 40 DEMAENETUS Etiamne? LIBANUS Age, quaeso, hercle, usque ex penitis faucibus. etiam amplius. DEMAENETUS Nam quousque? LIBANUS Usque ad mortem volo. DEMAENETUS Cave sis malam rem. LIBANUS Uxoris dico, non tuam. DEMAENETUS Dono te ob istuc dictum, ut expers sis metu. 44-45 LIBANUS Di tibi dent quaecumque optes ! DEMAENETUS Redde operam mihi : 46 cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi, propterea quod me non scientem feceris? aut cur postremo filio subcenseam, patres ut faciunt ceteri? LIBANUS Quid istuc novi est? 50 Demiror, quid sit, et quo evadat, sum in metu. DEMAENETUS Equidem scio iam, filius quod amet meus isthanc meretricem e proxumo Philaenium. Estne hoc, ut dico, Libane? LIBANUS Rectam instas viam. Ea res est. Sed eum morbus invasit gravis. 55 DEMAENETUS Quid morbi est? LIBANUS Quia non subpetunt dictis data. DEMAENETUS Tune es adiutor nunc amanti filio? LIBANUS Sum vero, et alter noster est Leonida. DEMAENETUS. Bene, hercle, facitis, et a me initis gratiam. Verum meam uxorem, Libane, nescis quali'sit? 60 LIBANUS Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus. DEMAENETUS Fateor eam esse inportunam atque incommodam. LIBANUS Posterius istuc dicis, quam credo tibi. DEMAENETUS Omneis parenteis, Libane, liberis suis, qui mi auscultabunt, facient obsequelam; 65 quippe qui mage amico utantur gnato et benevolo : atque ego me id facere studeo : volo amari a meis, volo me patris mei similem, qui causa mea nauclerio ipse ornatu per fallaciam, quam amabam, abduxit ab lenone mulierem. 70 Neque puduit eum id aetatis sycophantias struere, et beneficiis me emere gnatum suum sibi. Eos me decretum est persequi mores patris. Nam me hodie oravit Argyrippus filius, uti sibi amanti facerem argenti copiam; 75 et id ego percupio obsequi gnato meo, volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem quamquam illum mater arcte contenteque habet, patres ut consuerunt. Ego mitto omnia haec; praesertim quom is me dignum quoi concrederet 80 habuit, me habere honorem eius ingenio decet : quom me adiit, ut pudentem gnatum aequom'st patrem; cupio esse amicae quod det argentum suae. LIBANUS Cupis id, quod cupere te nequidquam intellego. Dotalem servom Sauream uxor tua 85 adduxit, quoi plus in manu sit, quam tibi. DEMAENETUS Argentum adcepi, dote inperium vendidi. Nunc verba in pauca conferam, quid te velim. Viginti iam usu'st filio argenti minis. Face id ut paratum iam sit. LIBANUS Unde gentium? 90 DEMAENETUS Me defraudato. LIBANUS Maxumas nugas agis nudo detrahere vestimenta me iubes. Defraudem te ego? age, sis, tu sine pennis vola. Tene ego defraudem, quoi nihil est ipsi in manu ? Nisi quid tu porro uxorem defrudaveris? 95 DEMAENETUS Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream potes, circumduce, aufer; promitto tibi non obfuturum, si id hodie ecfeceris. LIBANUS Iubeas una opera me piscari in aere, venari autem rete iaculo in medio mari. 100 DEMAENETUS Tibi optionem sumito Leonidam. Fabricare quidvis, quidvis conminiscere. Perficito argentum hodie ut habeat filius, amicae quod det. LIBANUS Quid ais tu, Demaenete? Quid, si forte in insidias devenero ? 105 Tu redimes me, si me hosteis interceperint? DEMAENETUS Redimam. LIBANUS Tum tu igitur aliud cura quidlubet. DEMAENETUS Ego eo ad forum, nisi quid vis. LIBANUS Ei, bene ambula ? DEMAENETUS Atque audin' etiam? LIBANUS Ecce. DEMAENETUS Si quid te volam, ubi eris? LIBANUS Ubicumque libitum erit animo meo. 110 Profecto nemo'st, quem iam dehinc metuam, mihi ne quid nocere possit, quom tu mihi tua oratione omnem animum ostendisti tuum. Quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro. Pergam, quo obcoepi, atque ibi consilia exordiar. 115 DEMAENETUS Audin' tu? apud Archibulum ego ero argentarium. LIBANUS Nempe in foro? DEMAENETUS Ibi : si quid opus fuerit. LIBANUS Meminero. DEMAENETUS. Non esse servos peior hoc quisquam potest, nec magi' versutus, nec quo ab caveas aegrius. Eidem homini, si quid recte curatum velis, 120 mandes : moriri sese misere mavolet, quam non perfectum reddat, quod promiserit. Nam ego illud argentum tam paratum filio scio esse, quam me hunc scipionem contui. Sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam? 125 Nunc ibo atque ibi manebo apud argentarium. I. ii ARGYRIPPUS Siccine hoc fit? foras aedibus me eiici? Promerenti optume hoccine preti redditur? Bene merenti mala es, male merenti bona es. At malo cum tuo : nam iam ex hoc loco 130 ibo ego ad treisviros, vostraque ibi nomina faxo erunt : capitis te perdam ego et filiam, perlecebrae, permicies, adulescentum exitium. Nam mare haud est mare, vos mare acerrumum. Nam in mari reperi, heic elavi bonis. 135 Ingrata atque inrita esse omnia intellego, quae dedi, et quod benefici : at posthac tibi, male quod potero facere, faciam, meritoque id faciam tuo. Ego, pol, te redigam eodem, unde orta es, ad egestatis terminos, Ego, edepol, te faciam ut, quae sis nunc, et quae fueris, scias. 140 Quae, priusquam istam adii, atque amans ego animum meum isti dedi. Sordido vitam oblectabas pane, in pannis, inopia. Atque ea si erant, magnas habebas omnibus dis gratias. Eadem nunc, quom est melius, me, cuius opera est, ignoras mala ! Reddam ego te ex fera, fame mansuetem; me specta modo. 145 Nam isti quod subcenseam ipsi, nihil est : nihil quidquam meret. Tuo facit iussu, tuo inperio paret : mater tu, eadem hera es. Te ego ulciscar, te ego, ut digna es, perdam, atque ut de me meres. At, scelesta viden' ut ne id quidem me dignum esse existimat, quem adeat, quem conloquatur, quoique irato subplicet ! 150 Atque, eccam, inlecebra exit tandem; opinor heic ante ostium meo modo loquar, quae volam, quoniam intus non licitum'st mihi. I. iii CLEARETA, ARGYRIPPUS CLEARETA Unumquodque istorum verbum nummis philippeis aureis non potest auferre hinc a me, si quis emtor venerit. Nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merum'st. 155 Fixus heic apud nos est animus tuus clavo Cupidinis. Remigio veloque, quantum poteris, festina et fuge; quam magis te in altum capessis, tam aestus te in portum refert. ARGYRIPPUS Ego, pol, istum portitorem privabo portorio. Ego te dehinc, ut merita es de me et mea re tractare exsequar; 160 quom tu me, ut meritus sum, non tractas, quae eiicis domo. CLEARETA Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore. ARGYRIPPUS Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli : solus si ductem, referre gratiam nunquam potes. CLEARETA Solus ductato, si semper solus, quae poscam dabis. 165 Semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis. ARGYRIPPUS Qui modus dandi? nam nunquam tu quidem expleri potes. Modo quod adcepisti, haud multo post aliquid, quod poscas, paras. CLEARETA Quid modi'st ductando, amando? nunquamne expleri potes? Modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te, rogas. 170 ARGYRIPPUS Dedi equidem, quod mecum egisti. CLEARETA Et tibi ego misi mulierem. Par pari datum hostimentum'st, opera pro pecunia. ARGYRIPPUS Male agis mecum. CLEARETA Quid me adcusas, si facio opficium meum? Nam neque usquam fictum, neque pictum, neque scribtum in poematis, ubi lena bene agat, cum quiquam amante, quae frugi esse volt. 175 ARGYRIPPUS Mihi quidem te parcere aequom'st tandem, ut tibi durem diu. CLEARETA Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum. Quasi piscis, itidem'st amator lenae; nequam'st, nisi recens. Is habet sucum, is suavitatem; eum quo vis pacto condias, vel patinarium vel assum; vorses quo pacto lubet. 180 Is dare volt, is se aliquid posci : nam ubi de pleno promitur, neque ille scit quid det, quid damni faciat; illi rei studet, volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae, volt famulis, volt etiam ancillis, et quoque catulo meo subblanditur novos amator, se ut quom videat, gaudeat. 185 Vera dico. Ad suum quemque hominem quaestum esse aequom'st callidum. ARGYRIPPUS Perdidici isthaec esse vera, damno cum magno meo. CLEARETA Si, ecastor, nunc habeas, quod des, alia verba perhibeas : nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas. ARGYRIPPUS Non meum'st. CLEARETA Nec meum quidem, edepol, ad te ut mittam gratiis. 190 Verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui : quia nobis lucro fuisti potius, quam decori tibi, si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum, hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo. ARGYRIPPUS Quid, si non est? CLEARETA Tibi non esse credam; illa alio ibit tamen. 195 ARGYRIPPUS Ubi illaec, quae dedi ante? CLEARETA Abusa : nam si ea durarent mihi, mulier mitteretur ad te : numquam quidquam poscerem. Diem aquam, solem, lunam, noctem, haec argento non emo : caetera, quae volumus uti, graeca mercamur fide. Quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio, 200 si aes habent, dant mercem. Eadem nos discipulina utimur. Semper oculatae manus sunt nostrae; credunt quod vident. Vetus est : Nihili coactio est... scis quoius ? non dico amplius. ARGYRIPPUS Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas; longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam, 205 aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice. Tum mi aedeis quoque adridebant, qiod ad te veniebam, tuae. Me unice unum ex omnibus te atque illam amare, aibas mihi. Ubi quid dederam, quasi columbae pulli, in ore ambae meo. Usque eratis; meo de studio studia erant vostra omnia. 210 Usque adhaerebatis. Quod ego iusseram, quod volueram faciebatis; quod nolebam ac vetueram, de industria fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius. Nunc neque quid velim, neque nolim, facitis magni, pessumae. CLEARETA Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimu'st. 215 Auceps quando concinnavit aream, obfundit cibum. Aveis adsuescunt. Necesse'st facere sumtum, qui quaerit lucrum. Saepe edunt. Semel si captae sunt, rem solvont aucupi. Itidem heic apud nos : aedis nobis area'st, auceps sum ego, 219-220 esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aveis : 221 bene salutando consuescunt, conpellando blanditer, osculando, oratione vinnula, venustula. Si papillam pertractavit, haud est ab re aucupis. Savium si sumsit, sumere eum licet sine retibus. 225 Haeccine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu? ARGYRIPPUS Tua ista culpa'st, quae discipulum semidoctum abs te amoves. CLEARETA Remeato audacter, mercedem si eris nactus; nunc abi. ARGYRIPPUS Mane, mane, audi : dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare, annum hunc ne cum quiquam alio sit? CLEARETA Tene? viginti minas, 230 atque ea lege : si alius ad me prius adtulerit, tu vale. ARGYRIPPUS At ego... est etiam, priusquam abis, quod volo loqui. CLEARETA Dic quod lubet. ARGYRIPPUS Non omnino iam perii : est reliquom, quo peream magis. Habeo, unde istuc tibi, quod poscis, dem; sed in leges meas dabo, ut scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat, 235 nec quemquam interea alium admittat prorsus, quam me ad se virum. CLEARETA Quin, si tu voles, domi servi qui sunt, castrabo viros. Postremo, ut voles nos esse, syngraphum facito adferas. Ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem inponito : modo tecum una argentum adferto, facile patiar caetera. 240 Portitorum simillumae sunt ianuae lenoniae : si adfers, tum patent : si non est quod des, aedeis non patent. ARGYRIPPUS Interii, si non invenio ego illas viginti minas, Et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum'st mihi. Nunc pergam ad forum, atque experiar opibus, omni copia. 245 Supplicabo, exobsecrabo, ut quemque amicum videro; dignos, indignos adire, atque experiri certum'st mihi, nam si mutuas non potero, certum'st, sumam faenore. ACTVS II, i LIBANUS Hercle vero, Libane, nunc te meliu'st expergiscier, atque argento conparando fingere fallaciam. 250 Iam diu'st factum, quom discesti ab hero, atque abisti ad forum, igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam. Ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio. Quin tu abs te socordiam omnem reici' et segnitiem amoves, atque ad ingenium vetus vorsutum te recipis tuum. 255 Serva herum : cave tu idem faxis, alii quod servi solent, qui ad heri fraudationem callidum ingenium gerunt. Unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam? Impetritum, inauguratum'st : quovis admittunt aveis. Picus et cornix ab laeva est; corvos porro ab dextera. 260 Consuadent : certum, hercle, est, vostram consequi sententiam. Sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerarium'st. Certe, hercle, ego, quantum ex augurio auspicioque intellego, aut mihi in mundo sunt virgae, aut atriensi Saureae. Sed quid illuc, quod exanimatus currit huc Leonida? 265 Metuo, quod illic obscaevavit meae falsae fallaciae. II. ii LEONIDA, LIBANUS LEONIDA Ubi ego nunc Libanum requiram, aut familiarem filium? Ut ego illos lubentiores faciam, quam Lubentia'st? Maxumam praedam et triumphum eis adfero adventu meo. Quando mecum pariter potant, pariter scortari solent, 270 hanc quidem, quam nactus praedam, pariter cum illis partiam. LIBANUS Illic homo aedeis conpilavit, more si fecit suo. Vae illi, qui tam indiligenter observavit ianuam. LEONIDA Aetatem velim servire, Libanum ut conveniam modo. LIBANUS Mea quidem, hercle, opera liber nunquam fies ocius. 275 LEONIDA Etiam de tergo ducentas plagas praegnateis dabo. LIBANUS Largitur peculium, omnem in tergo thensaurum gerit. LEONIDA Nam si huic obcasioni tempus sese subterduxerit, nunquam, edepol, quadrigis albis indipiscet postea : herum in obsidione linquet, inimicum animos auxerit. 280 Sed si mecum obcasionem obprimere hanc, quae obvenit, studet, maxumas opimitates, gaudio ecfertissumas suis heris ille una mecum pariet, gnatoque et patri; adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii, nostro devincti beneficio. LIBANUS Vinctos nescio quos ait, 285 non placet : metuo, in conmune, ne quam fraudem frausu'sit. LEONIDA Perii ego oppido, nisi Libanum invenio iam, ubi ubi est gentium. LIBANUS Illic homo socium ad malam rem quaerit, quem adiungat sibi. Non placet : pro monstro extemplo'st, quando, qui sudat, tremit. LEONIDA Sed quid ego heic properans concesso pedibus, lingua largior? 290 Quin ego hanc iubeo tacere, quae loquens lacerat diem? LIBANUS Edepol, hominem infelicem, qui patronam conprimat ! Nam si quid sceleste fecit, lingua pro illo perierat. LEONIDA Adproperabo, ne post tempus praedae praesidium parem. LIBANUS Quae illaec praeda est? ibo advorsum, atque electabo, quidquid est. 295 Iubeo te salvere voce summa, quoad vires valent. LEONIDA Gymnasium flagri, salveto. LIBANUS Quid agis, custos carceris? LEONIDA O catenarum colone ! LIBANUS Virgarum o lascivia. LEONIDA Quot pondo ted esse censes nudum? LIBANUS Non edepol scio. LEONIDA Scibam ego te nescire : at, pol, ego, qui te expendi, scio. 300 Nudus vinctus centum pondo es, quando pendes per pedes. LIBANUS Quo argumento istuc? LEONIDA Ego dicam, quo argumento et quo modo. Ad pedes quando adligatum'st aequom centumpondium, ubi manus manicae conplexae sunt, atque adductae ad trabem, nec dependis, nec propendis, quin malus nequamque sis. 305 LIBANUS Vae tibi ! LEONIDA Hoc testamento servitus legat tibi. LIBANUS Verbi velitationem fieri conpendi volo. Quid istud est negoti? LEONIDA Certum'st credere. LIBANUS Audacter licet. LEONIDA Sis amanti subvenire familiari filio, tantum adest boni inproviso, verum conmixtum malo. 310 Omneis de nobis carnificum concelebrabuntur dies. Libane, nunc audacia usu'st nobis inventa et dolis. Tantum facinus modo inveni ego, ut nos dicamur duo omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant. LIBANUS Ergo mirabar, quod dudum scapulae gestibant mihi, 315 hariolari quae obceperunt, sibi esse in mundo malum. Quidquid est, eloquere. LEONIDA Magna est praeda cum magno malo. LIBANUS Siquidem omnes coniurati cruciamenta conferant, habeo, opinor, familiare tergum, ne quaeram foris. LEONIDA Si istanc firmitudinem animi obtines, salvi sumus. 320 LIBANUS Quin si tergo res solvenda'st, rapere cupio publicum : pernegabo atque obdurabo, periurabo denique. LEONIDA Hem ! ista virtus est, quando usu'st, qui malum fert fortiter. Fortiter malum, qui patitur, idem post potitur bonum. LIBANUS Quin rem actutum edisseris? cupio malum nanciscier. 325 LEONIDA Placide ergo unumquidquid rogita, ut adquiescam : non vides me ex cursura anhelitum etiam ducere? LIBANUS Age, age, mansero tuo arbitratu, vel adeo usque dum peris. LEONIDA Ubi nam est herus? LIBANUS Maior apud forum'st, minor heic est intus. LEONIDA Iam satis est mihi. LIBANUS Tum igitur tu dives es factus? LEONIDA Mitte ridicularia. 330 LEONIDA Mitto : istuc quod adfers, aureis exspectant meae. LEONIDA Animum advorte, ut aeque mecum haec scias. LEONIDA Taceo. LEONIDA Beas. Meministin' asinos Arcadicos mercatori Pellaeo nostrum vendere atriensem? LIBANUS Memini. Quid tum postea? 334-335 LEONIDA Hem ! ergo is argentum huc remisit, quod daretur Saureae 336 pro asinis : adulescens venit modo, qui id argentum attulit. LIBANUS Ubi is homo'st? LEONIDA Iam devorandum censes, si conspexeris? LIBANUS Ita enimvero : sed tamen, tu nempe eos asinos praedicas vetulos, claudos, quibus subtritae ad femina iam erant ungulae. 340 LEONIDA Ipsos, qui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas. LIBANUS Teneo; atque idem te hinc vexerunt vinctum rus. LEONIDA Memor es probe. Verum in tonstrina ut sedebam, me infit percontarier : ecquem filium Stratonis gnoverim Demaenetum ? Dico me gnovisse extemplo, et me eius servom praedico 345 esse, et aedeis demonstravi nostras. LIBANUS Quid tum postea? LEONIDA Ait se ob asinos ferre argentum atriensi Saureae, viginti minas; sed eum sese non gnovisse hominem qui siet : ipsum vero se gnovisse callide Demaenetum. Quoniam ille elocutus haec sic... LIBANUS Quid tum? LEONIDA Ausculta ergo : scies. 350 Extemplo facio facetum me atque magnificum virum, dico me esse atriensem; sic hoc respondit mihi: ego, pol, Sauream non gnovi, neque qua facie sit scio : te non aequom est subcensere : si herum vis Demaenetum, quem ego gnovi, adduce; argentum non morabor, quin feras. 355 Ego me dixi erum adducturum, et me domi praesto fore. Ille in balineas ituru'st, inde huc veniet postea. Quid nunc consili captandum censes? dic. LIBANUS Hem istuc ago, quomodo argento,intervortam, et adventorem et Sauream. Iam hoc opus est exasceatum : nam si ille argentum prius 360 hospes huc affert, continuo nos ambo exclusi sumus. Nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus : mihi tibique interminatu'st, nos futuros ulmeos, ni hodie Argyrippo essent viginti argenti minae. Iussit vel nos atriensem, vel nos uxorem suam 365 defraudare, sese dixit operam promiscam dare. Nunc tu abi ad forum ad herum, et narra, haec ut nos acturi sumus. Te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream, dum argentum adferat mercator pro asinis. LEONIDA Faciam ut iubes. LIBANUS Ego illum interea heic oblectabo, prius si forte advenerit. 370 LEONIDA Quid ais? LIBANUS Quid vis? LEONIDA Pugno malam si tibi percussero, mox quom Sauream imitabor, caveto ne suscenseas. LIBANUS Hercle vero, tu cavebis, ne me adtingas, si me tagis, ne hodie malo cum auspicio nomen conmutaveris. LEONIDA Quaeso, aequo animo patitor. LIBANUS Patitor tu item, quom ego te referiam. 375 LEONIDA Dico, ut usu'st fieri. LIBANUS Dico, hercle, ego quoque ut facturu' sum. LEONIDA Ne nega. LIBANUS Quin promitto inquam hostire contra, ut merueris. LEONIDA Ego abeo; tu iam, scio, patiere. Sed quis hic est? is est; ille est ipsus. Iam ego recurro huc : tu hunc interea heic tene. Volo seni narrare. LIBANUS Quin tu opfficium facis ergo, ac fugis? 380 II. iii MERCATOR, LIBANUS MERCATOR Ut demonstratae sunt mihi, hasce aedeis esse oportet Demaenetus ubi dicitur habitare. I, puere, pulta. Atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc. LIBANUS Quis nostras sic frangit foreis? Ohe, inquam, si quid audis. MERCATOR Nemo etiam tetigit. sanune es? LIBANUS At censebam adtigisse, 385 propterea, huc quia habebas iter : nolo ego fores conservas meas a te verberarier; sane ego sum amicus nostris aedibus. MERCATOR Pol, haud periclum 'st, cardines ne foribus ecfringantur, si istoc exemplo omnibus, qui quaerunt, respondebis. LIBANUS Ita haec morata 'st ianua : extemplo ianitorem 390 clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem. Sed quid venis? quid quaeritas? MERCATOR Demaenetum volebam. LIBANUS Si sit domi, dicam tibi. MERCATOR Quid ? eius atriensis? LIBANUS Nihilo mage intus est. MERCATOR Ubi est? LIBANUS Ad tonsorem ire dixit. MERCATOR Quom venisset, post non redit? LIBANUS Non, edepol : quid volebas? 395 MERCATOR Argenti viginti minas, si adesset, adcepisset. LIBANUS Qui pro istuc? MERCATOR Asinos vendidit Pellaeo mercatori mercatu. LIBANUS Scio. tu id nunc refers? iam heic credo eum adfuturum. MERCATOR Qua facie voster Saurea 'st? si is est, iam scire potero. LIBANUS Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, 400 truculentis oculis, conmoda statura, tristi fronte. MERCATOR Non potuit pictor rectius describere eius formam. Atque, hercle, ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit. LIBANUS Quisque obviam huic heic obcesserit irato, vapulabit. MERCATOR Siquidem, hercle, Aeacidinis minis animisque expletu' incedit, 405 si me iratus tetigerit, iratus vapulabit. II. iv LEONIDA, MERCATOR, LIBANUS LEONIDA Quid hoc est negoti ? neminem meum dictum magnifacere ! Libanum in tonstrinam ut iusseram venire, is nullus venit. Ne ille, edepol, tergo et cruribus consuluit haud decore. MERCATOR Nimis imperiosu'st. LIBANUS Vae mihi ! LEONIDA Hodie salvere iussi 410 Libanum libertum? iam manu emissus? LIBANUS Obsecro te. LEONIDA Nae tu, hercle, cum magno malo mihi obviam obcessisti. Cur non venisti, ut iusseram, in tonstrinam? LIBANUS Hic me moratu'st. LEONIDA Siquidem, hercle, nunc summum Iovem te dicas detinuisse, atque is precator adsiet, malam rem ecfugies numquam. 415 Tu, verbero, inperium meum contempsisti? LIBANUS Perii, hospes. MERCATOR Quaeso, hercle, noli, Saurea, mea causa hunc verberare. LEONIDA Utinam nunc stimulus in manu mihi sit. MERCATOR Quiesce, quaeso. LEONIDA Qui latera conteram tua, quae obcalluere plagis. Abscede, et sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit. 420 Quoi nunquam unam rem me licet semel praecipere furi, quin centies eadem inperem atque obganniam, itaque iam hercle clamore ac stomacho non queo labori subpeditare. Iussin', sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri? Iussin' columnis deiici operas aranearum? 425 Iussin' in splendorem dari bullas has foribus nostris? Nihil est : tamquam si claudus sim, cum fusti'st ambulandum. Quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedi, dum reperiam, qui quaeritet argentum in faenus, heic vos dormitis interea domi, atque herus in hara, haud aedibus, habitat. 430 Hem ergo, hoc tibi. LIBANUS Hospes, te obsecro, defende. MERCATOR Saurea, oro, mea causa ut mittas. LEONIDA Eho, ecquis pro vectura olivi resolvit? LIBANUS Resolvit. LEONIDA Quoi datum'st? LIBANUS Sticho vicario ipsi tuo. LEONIDA Vah delenire adparas : scio mihi vicarium esse, neque eo esse servom in aedibus heri, qui sit pluris quam ille est. 435 Sed vina quae heri vendidi vinario Exaerambo, iam pro iis satisfecit Sticho? LIBANUS Fecisse satis opinor : nam vidi huc ipsum adducere trapezitam Exaerambum. LEONIDA Sic dedero : prius quae credidi vix anno post exegi. Nunc satagit : adducit domum etiam ultro, et scribit nummos. 440 Dromo mercedem rettulit? LIBANUS Dimidio minus opinor. LEONIDA Quid reliquom? LIBANUS Aibat reddere, quam extemplo redditum esset : nam retineri, ut quod sit sibi operis locatum, ecficeret. LEONIDA Scyphos, quos utendos dedi Philodamo, rettulitne? LIBANUS Non etiam. LEONIDA Hem ! non? si velis, da, commoda homini amico. 445 MERCATOR Perii, hercle ! iam hic me abegerit suo odio. LIBANUS Heus, iam satis tu : audin' quae loquitur? LEONIDA Audio et quiesco. MERCATOR Tandem, opinor, conticuit : nunc adeam optumum 'st, priusquam incipit tinnire. Quam mox mihi operam das? LEONIDA Ehem, optume, quamdudum tu advenisti? Non, hercle, te provideram : quaeso, ne vitio vortas, 450 ita iracundia obstitit oculis. MERCATOR Non mirum factum 'st. Sed si domi 'st, Demaenetum volebam. LEONIDA Negat esse intus. Verum istuc argentum tamen mihi si vis denumerare, repromittam istoc nomine solutam rem futuram. MERCATOR Sic potius, ut Demaeneto tibi hero praesente reddam. 455 LIBANUS Herus istunc gnovit, atque herum hic. MERCATOR Hero huic praesente reddam. LIBANUS Da modo meo periculo; rem salvam ego exhibebo; nam si sciat noster senex fidem non esse huic habitam, subcenseat, quoi omnium rerum ipsus semper credit. LEONIDA Non magni pendo; ne duit, si non volt : sic sine adstet. 460 LIBANUS Da, inquam : vah ! formido miser, ne hic me tibi arbitretur suasisse, sibi ne crederes. Da, quaeso, ac ne formida: salvom, hercle, erit. MERCATOR Credam fore, dum quidem ipse in manu habeo. Pregrinus ego sum, Sauream non gnovi. LIBANUS At gnosce sane. MERCATOR Sit, non sit, non, edepol, scio : si is est, eum esse oportet. 465 Ego certe me incerto scio hoc daturum nemini homini. LEONIDA Hercle, istum di omneis perduint. Verbo cave subplicassis. Ferox est, viginti minas meas tractare sese. Nemo adcipit : aufer te domum : abscede hinc, molestus ne sis. MERCATOR Nimis iracunde. Non decet superbum esse hominem servom. 470 LIBANUS Malo, hercle, iam magno tuo ni isti nec recte dicis. Inpure, nihili, non vides irasci? LEONIDA Perge porro. LIBANUS Flagitium hominis, da, obsecro, argentum huic, ne male loquatur. MERCATOR Malum, hercle, vobis quaeritis. LEONIDA Crura, hercle, disfringentur, ni istum inpudicum percies. LIBANUS Perii, hercle : age inpudice, 475 sceleste, non audes mihi scelesto subvenire? LEONIDA Pergin' precari pessimo? MERCATOR Quae res? tun' libero homini male servos loquere? LEONIDA Vapula. MERCATOR Id quidem tibi, hercle, fiet, ut vapules, Demaenetum simul ac conspexero hodie. in ius voco te. LEONIDA Non eo. MERCATOR Non is? memento. LEONIDA Memini. 480 MERCATOR Dabitur, pol, subplicium mihi de tergo vostro. LEONIDA Vae te ! Tibi quidem subplicium, carnufex, de nobis detur? MERCATOR Atque etiam pro vostris dictis maledicis poenae pendentur mi hodie. LEONIDA Quid, verbero? ain' tu, furcifer? herum nos fugitare censes? 484-485 I nunc iam ad herum, quo vocas, iamdudum, quo volebas. 486 MERCATOR Nunc demum? tamen nunquam hinc feres argenti numum, nisi me dare iusserit Demaenetus. LEONIDA Ita facito; age, ambula ergo. Tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur? tam ego homo sum quam tu. MERCATOR Scilicet ita res est. LEONIDA Sequere hac ergo. 490 Praefiscini hoc nunc dixerim; nemo etiam me adcusavit merito meo, neque me alter Athenis est alter hodie quisquam, quoi credi recte aeque putent. MERCATOR Fortassis ! sed tamen me numquam hodie induces, ut tibi credam hoc argentum ignoto. Lupus est homo homini, non homo, quom, qualis sit, non gnovit. 495 LEONIDA Iam nunc secunda mihi facis : scibam huic te capitulo hodie facturum satis pro iniuria. Quamquam ego sum sordidatus, frugi tamen sum, nec potest peculium enumerari. MERCATOR Fortasse ! LEONIDA Etiam nunc dico : Periphanes Rhodo mercator dives, absente hero, solus mihi talentum argenti soli 500 adnumeravit, et credidit mihi, neque in eo deceptus. MERCATOR Fortasse ! LEONIDA Atque etiam tu quoque ipse, si esses percontatus me, ex aliis, scio pol, crederes, nunc quod fers. MERCATOR Haud negassim. ACTUS III. i CLEARETA, PHILAENIUM CLEARETA Nequeon' ego ted interdictis facere mansuetem meis? An ita tu es animata, utqui matris expers inperii sies? 505 PHILAENIUM Ubi piem Pietatem, si isto more moratam tibi postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis? CLEARETA An decorum'st adversari meis te praeceptis? PHILAENIUM Quid est? CLEARETA Hoccine est pietatem colere, matris inperium minuere? PHILAENIUM Neque, quae recte faciunt, culpo; neque, quae delinquont, amo. 510 CLEARETA Satis dicacula es amatrix. PHILAENIUM Mater, is quaestu'st mihi : lingua poscit, corpus quaerit, animus orat, res monet. CLEARETA Ego te volui castigare, tu mi adcusatrix ades. PHILAENIUM Neque, edepo,l te adcuso, neque id me facere fas existimo. Verum ego meas queror fortunas, quom illo, quem amo, prohibeor. 515 CLEARETA Ecqua pars orationis de die dabitur mihi? PHILAENIUM Et meam partem loquendi et tuam trado tibi. Ad loquendum, atque ad tacendum tute habeas portisculum. Quin, pol, si reposivi remum, sola ego in casteria ubi quiesco, omnis familiae causa consistit tibi. 520 CLEARETA Quid ais tu, quam ego unam vidi mulierem audacissumam? Quotiens te votui Argyrippum filium Demaeneti, conpellare aut contrectare, conloquive aut contui? Quid dedit? quid deportari iussit ad nos ? an tibi verba blanda esse aurum rere ? dicta docta pro datis? 525 ultro amas, ultro expetessis, ultro ad te accersi iubes. Illos qui dant, eos derides : qui deludunt, deperis. An te id exspectare oportet, si quis promittat tibi, te facturum divitem, si moriatur mater sua? Ecastor, nobis periclum magnum et familiae portenditur, 530 dum eius exspectamus mortem, ne nos moriamur fame. Nunc adeo, nisi mihi huc argenti adfert viginti minas, ne ille, ecastor, hinc trudetur largus lacrumarum foras. Hic dies summu'st quo est apud me inopiae excusatio. PHILAENIUM Patiar, si cibo carere me iubes, mater mea. 535 CLEARETA Non veto te amare, qui dant, qua amentur gratia. PHILAENIUM Quid si hic animus obcupatu'st, mater, quid faciam? mone. CLEARETA Hem ! meum caput contemples, siquidem ex re consultas tua. PHILAENIUM Etiam opilio, qui pascit, mater, alienas oveis, 539-540 aliquam habet peculiarem, qui spem soletur suam. 541 Sine me amare unum Argyrippum, animi causa, quem volo. CLEARETA Intro abi : nam te quidem, edepol, nihil est inpudentius. PHILAENIUM Audientem dicto, mater, produxisti filiam. III.ii LEONIDA, LIBANUS LEONIDA Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas, 545 quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, scapularum confidentia, virtute ulmorum freti, qui advorsum stimulos, laminas, crucesque, conpedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias, 549-550 indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, 551 qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt : eae nunc legiones, copiae, exercitusque eorum, vi, pugnando, periuriis nostris, eugae, potiti. 555 Id virtute huius conlegae, meaque comitate factum'st. LIBANUS Qui me vir fortior ad subferundas plagas? LEONIDA Edepol, virtutes qui tuas non possis conlaudare, sicut ego possim, quae domi duellique male fecisti ? Nae illa, edepol, pro merito tuo memorari multa possunt, 560 ubi fidentem fraudaveris, ubi hero infidelis fueris, ubi verbis conceptis sciens libenter periuraris, ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus, ubi saepe causam dixeris pendens advorsus octo astutos, audaceis viros, valenteis virgatores. 565 LIBANUS Fateor profecto, ut praedicas, Leonida, esse vera. Verum, edepol, nae etiam tua quoque malefacta iterari multa. Et vero possunt, ubi sciens fideli infidus fueris, ubi prehensus in furto sies manifesto et verberatus, ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus, 570 ubi heris damno, et molestiae, et dedecori saepe fueris, ubi creditum tibi quod sit, tibi datum esse pernegaris, ubi amicae, quam amico tuo, fueris magis fidelis, ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis. 575 Num male relata 'st gratia ? ut conlegam conlaudavi? LEONIDA Ut meque teque maxume atque ingenio nostro decuit. LIBANUS Iam omitte ista, atque hoc, quod rogo, responde. LEONIDA Rogita quod vis. LIBANUS Argenti vinginti minas habesne? LEONIDA Hariolare. Edepol, senem Demaenetum lepidum fuisse nobis, 580 ut adsimulabat Sauream med esse quam facete! Nimis aegre risum continui, ubi hospitem inclamavit, quod, se absente, mihi fidem habere noluisset. Ut memoriter me Sauream vocabat atriensem! LIBANUS Mane dum. LEONIDA Quid est? LIBANUS Philaenium estne haec, quae intus exit ? 585 atque Argyrippus una. LEONIDA Obprime os : is est; subauscultemus. Lacrumantem lacinia tenet lacrumans : quidnam esse dicam? Taciti auscultemus. LIBANUS Attate ! modo, hercle, in mentem venit, nimis vellem habere perticam. LEONIDA Quoi rei? LIBANUS Qui verberarem asinos, si forte obceperint clamare hinc ex crumina. 590 III.iii ARGYRIPPUS PHILAENIUM, LIBANUS, LEONIDA ARGYRIPPUS Cur me retentas? PHILAENIUM Quia tui amans abeuntis egeo. ARGYRIPPUS Vale. PHILAENIUM Aliquanto amplius valerem, si heic maneres. ARGYRIPPUS Salve. PHILAENIUM Salvere me iubes, quoi tu abiens adfers morbum. ARGYRIPPUS Mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit. PHILAENIUM Acerbum funus filiae faciet, si te carendum est. 595 LIBANUS Homo, hercle, hinc exclusu'st foras. LEONIDA Ita res est. ARGYRIPPUS Mitte, quaeso. PHILAENIUM Quo nunc abis? quin tu heic manes? ARGYRIPPUS Nox, si voles, manebo. LIBANUS Audin hunc ? opera ut largus est nocturna : nunc enim est negotiosus interdius videlicet Solonem, leges ut conscribat, quibus se populus teneat : gerrae! 600 qui sese parere adparent huius legibus, profecto numquam bonae frugi sient, dies noctesque potent. LEONIDA Ne iste, hercle, ab ista non pedem discedat, si licessit, qui nunc festinat, atque ab hac minatur sese abire. LIBANUS Sermoni iam finem face tuo; huius sermonem adcipiam. 605 ARGYRIPPUS Vale. PHILAENIUM Quo properas? ARGYRIPPUS Bene vale : apud Orcum te videbo : nam equidem me iam, quantum pote'st, a vita abiudicabo. PHILAENIUM Cur tu, obsecro, inmerito meo me morti dedere optas? ARGYRIPPUS Ego te? quam si intellegam deficere vita, iam ipse vitam meam tibi largiar, et de mea ad tuam addam. 610 PHILAENIUM Cur ergo minitaris tibi te vitam esse amissurum? Nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis, faxis? Mihi certum 'st ecficere in me omnia eadem, quae tu in te faxis. ARGYRIPPUS Oh melle dulci dulcior mihi tu es. PHILAENIUM Certe enim tu vita es mihi : conplectere. ARGYRIPPUS Facio lubens. PHILAENIUM Utinam sic ecferamur ! 615 LEONIDA O Libane, ut miser est homo, qui amat. LIBANUS Imo, hercle, vero, qui pendet, multo est miserior. LEONIDA Scio, qui periculum feci. Circumsistamus : alter hinc, hinc alter adpellemus. LIBANUS Here, salve; sed num fumus est haec mulier, quam amplexare? ARGYRIPPUS Quidum? LIBANUS Quia oculi sunt tibi lacrumantes, eo rogavi. 620 ARGYRIPPUS Patronus qui vobis fuit futurus, perdidistis. LIBANUS Equidem, hercle, nullum perdidi; ideo quia nunquam ullum habui. LEONIDA Philaenium, salve. PHILAENIUM Dabunt di, quae velitis, vobis. LIBANUS Noctem tuam et vini cadum velim, si optata fiant. ARGYRIPPUS Verbum cave faxis, verbero. LIBANUS Tibi equidem, non mihi opto. 625 ARGYRIPPUS Tum tu igitur loquere, quod lubet. LIBANUS Hunc, hercle, verberare. LEONIDA Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate? Tun' verberes, qui pro cibo habeas te verberari? ARGYRIPPUS Ut vostrae fortunae meis praecedunt, Libane, longe, qui hodie nunquam ad vesperum vivam ! LIBANUS Quapropter, quaeso? 630 ARGYRIPPUS Quia ego hanc amo, et haec me amat; huic quod dem, nusquam quidquam 'st. Hinc med amantem ex aedibus eiecit huius mater. Argenti viginti minae me ad mortem adpulerunt, quas hodie adulescens Diabolus ipsi daturus dixit : ut hanc ne quoquam mitteret, nisi ad se, hunc annum totum. 635 Videtin' viginti minae quid pollent, quidve possunt? Ille, qui illas perdit, salvos est : ego, qui non perdo, pereo. LIBANUS Iam dedit argentum? ARGYRIPPUS Non dedit. LIBANUS Bono animo es, ne formida. LEONIDA Secede huc, Libane, te volo. LIBANUS Si quid vis. ARGYRIPPUS Obsecro vos, eadem istac opera suaviu'st complexos fabulari. 640 LIBANUS Non omnia eadem aeque omnibus, here, suavia esse scito: vobis est suave amantibus conplexos fabulari : ego conplexum huius nihil moror. Meum autem haec adspernatur. Proinde istud facias ipse, quod faciamus, nobis suades. ARGYRIPPUS Ego vero, et quidem, edepol, lubens : interea si videtur, 645 concedite istuc. LEONIDA Vin' herum deludi? LIBANUS Dignu'st sane. LEONIDA Vin' faciam ut te Philaenium, praesente hoc ,amplexetur? LIBANUS Cupio, hercle. LEONIDA Sequere hac. ARGYRIPPUS Ecquid est salutis? satis locuti ? LEONIDA Auscultate, atque operam date, et mea dicta devorate. Primum omnium, servos tuos nos esse non negamus : 650 sed tibi si viginti minae argenti proferentur, quo nos vocabis nomine? ARGYRIPPUS Libertos. LEONIDA Non patronos? ARGYRIPPUS Id potius. LEONIDA Viginti minae heic insunt in crumina, Has ego, si vis, tibi dabo. ARGYRIPPUS Di te servassint semper, custos herilis, decus popli, thesaurus copiarum, 655 salus interioris hominis, amorisque imperator. Heic pone, heic istam conloca cruminam in collo plane. LEONIDA Nolo ego te, qui herus sis, mihi onus istuc sustinere. ARGYRIPPUS Quin tu labore liberas te, atque istam inponis in me. LEONIDA Ego baiulabo : tu, ut decet dominum, ante me ito inanis. 660 ARGYRIPPUS Quid nunc? quid est? quin tradis huc cruminam pressatum umerum? LEONIDA Hanc, quoi daturu's hanc, iube petere atque orare mecum. Nam istuc proclive 'st, quod iubes, me plane conlocare. PHILAENIUM Da, meus ocellus, mea rosa, mi anime, mea voluptas, Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amanteis. 665 LEONIDA Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem, agnellum, haedillum me tuum dic esse, vel vitellum : prehende auriculis, conpara labella cum labellis. ARGYRIPPUS Ten' osculetur, verbero? LEONIDA Quam vero indignum visum 'st? atqui, pol, hodie non feres, ni genu confricantur. 670 ARGYRIPPUS Quidvis egestas inperat; fricentur. Dan quod oro? PHILAENIUM Age, mi Leonida, obsecro, fer amanti hero salutem. Redime istoc beneficio te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento. LEONIDA Nimis bella es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie numquam me orares, quin darem: illum te orare meliu'st, 675 illic hanc mihi servandam dedit : i sane, bella belle. Cape hoc sis, Libane. ARGYRIPPUS Furcifer, etiam me delusisti? LEONIDA Nunquam, hercle, facerem, genua ni tam nequiter fricares. Agesis tu, in partem nunciam hunc delude, atque amplexare hanc. LIBANUS Taceas, me spectes. ARGYRIPPUS Quin ad hunc, Philaenium, adgredimur, 680 virum quidem, pol, optimum, et non similem furis huius. LIBANUS Inambulandum 'st: nunc mihi vicissim subplicabunt. ARGYRIPPUS Quaeso, hercle, Libane, sis herum tuis factis sospitari, da mi istas viginti minas : vides me amantem egere. LIBANUS Videbitur, factum volo, redito huc conticinio. 685 Nunc istanc tantisper iube, petere atque orare mecum. PHILAENIUM Amandone exorarier vis te, an osculando? LIBANUS Enimvero utrumque. PHILAENIUM Ergo, obsecro et, tu utrumque nostrum serva. ARGYRIPPUS O Libane, mi patrone, mihi trade istuc. Magis decorum'st libertum potius, quam patronum, onus in via portare. 690 PHILAENIUM Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris, amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis. LIBANUS Dic igitur med aniticulam, columbam, catellum, hirundinem, monerulam, passerculum, putillum. Fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam, 695 circumdatorque brachiis, meum collum circumplecte. ARGYRIPPUS Ten' complectatur, carnufex? LIBANUS Quam vero indignus videor ! Ne istuc necquiquam dixeris tam indignum dictum in me, vehes, pol, hodie me, si quidem hoc argentum ferre speres. ARGYRIPPUS Ten' ego veham? LIBANUS Tun' hoc feras argentum aliter a me? 700 ARGYRIPPUS Perii, hercle ! si verum quidem 'st decorum erum vehere servom, inscende. LIBANUS Sic isti solent superbi subdomari. Adsta igitur, ut consuetus es puer olim : scin' ut dicam? Hem sic : abi, laudo : nec te equo magis est equos ullus sapiens. ARGYRIPPUS Inscende actutum. LIBANUS Ego fecero : hem ! quid istuc est? ut tu incedis ! 705 Demam, hercle, iam de ordeo, tolutim ni badizas. ARGYRIPPUS Amabo, Libane, iam sat est. LIBANUS Nunquam, hercle, hodie exorabis. Nam iam calcari quadrupedo agitabo advorsum clivom, postidea ad pistores dabo, ut ibi cruciere currens. Adsta, ut descendam nunciam in proclivi, quamquam nequam es. 710 ARGYRIPPUS Quid nunc, amabo? quoniam, ut est libitum, nos delusistis, datisne argentum? LIBANUS Si quidem mihi statuam et aram statuis, atque ut deo mihi heic inmolas bovem: nam ego tibi Salus sum. LEONIDA Etiam tu, here, istunc amoves abs te, atque ipse me adgredere? Atque illa, sibi quae hic iusserat, mihi statuis supplicasque? 715 ARGYRIPPUS Quem te autem deum nominem? LEONIDA Fortunam, atque Obsequentem. ARGYRIPPUS Iam istoc es melior. LIBANUS An quid est homini salute melius? ARGYRIPPUS Licet laudem Fortunam, tamen ut ne Salutem culpem. PHILAENIUM Ecastor, ambae sunt bonae. ARGYRIPPUS Sciam, ubi boni quid dederint. LEONIDA Opta id, quod, ut contingat, tibi vis. ARGYRIPPUS Quid, si optaro? LEONIDA Eveniet. 720 ARGYRIPPUS Opto annum hunc perpetuom mihi huius operas. LEONIDA Inpetrasti. ARGYRIPPUS Ain' vero? LEONIDA Certe, inquam. LIBANUS Ad me adi vicissim, atque experire. Exopta id, quod vis maxume tibi evenire, fiet. ARGYRIPPUS Quid ego, aliud exoptem amplius, nisi illud quoius inopia'st ? viginti argenti commodas minas, huius quas dem matri. 725 LIBANUS Dabuntur; animo sis bono face; exoptata obtingent. ARGYRIPPUS Ut consuere, homines Salus frustratur et Fortuna. LEONIDA Ego caput huic argento fui hodie reperiundo. LIBANUS Ego pes fui. ARGYRIPPUS Quin nec caput, nec pes sermoni adparet. Nec quid dicatis, nec me cur ludatis, scire possum. 730 LIBANUS Satis iam delusum censeo : nunc rem, ut est, eloquamur. Animum, Argyrippe, advorte, sis; pater nos ferre hoc iussit argentum ad ted. ARGYRIPPUS Ut tempore obportuneque adtulistis. LIBANUS Heic inerunt viginti minae bonae, mala opera partae : has tibi nos pactis legibus dare iussit. ARGYRIPPUS Quid id est, quaeso? 735 LIBANUS Noctem huius et coenam sibi ut dares. ARGYRIPPUS Iube advenire quaeso. Meritissimo eius, quae volet, faciemus, qui hosce amores nostros dispulsos conpulit. LEONIDA Patierin, Argyrippe, patrem hanc amplexari tuum? ARGYRIPPUS Haec facile faciet, ut patiar. Leonida, curre, obsecro; patrem huc orato ut veniat. 740 LIBANUS Iamdudum 'st intus. ARGYRIPPUS Hac quidem non venit. LIBANUS Angiporto illac per hortum circumit clam, ne quis se videret huc ire familiarium: ne uxor resciscat, metuit. De argento, si mater tua sciat ut sit factum... ARGYRIPPUS Heia, benedicite. Ite intro cito; valete. LEONIDA Et vos amate. 745 ACTUS IV, i DIABOLUS, PARASITUS DIABOLUS Agedum, istum ostende, quem conscripsti syngraphum inter me et amicam et lenam; leges perlege. Nam tu poeta es prorsus ad eam rem unicus. PARASITUS Horrescet faxo lena, leges cum audiet. DIABOLUS Age, quaeso, mi, hercle, translege. PARASITUS Audin' ? DIABOLUS Audio. 750 PARASITUS Diabolus, Glauci filius, Cleaeretae lenae dedit dono argenti viginti minas, Philaenium ut secum esset nocteis et dies hunc annum totum. DIABOLUS Neque cum quiquam alio quidem. PARASITUS Addone? DIABOLUS Adde, et scribas, vide, plane et probe. 755 PARASITUS Alienum hominem intromittat neminem. Quod illa aut amicum aut patronum nominet... DIABOLUS Neminem. PARASITUS Aut quod illa amica amatorem praedicet : foreis obclusae omnibus sient, nisi tibi. In foribus scribat, obcupatam esse se. 760 Aut quod illa dicat peregre adlatam epistolam; ne epistola quidem ulla; sit in aedibus, nec cerata adeo tabula; et si qua inutilis pictura sit, eam vendat : ni in quadriduo abalienarit, quo abs te argentum adceperit, 765 tuos arbitratus sit, conburas, si velis; ne illi sit cera, ubi facere possit litteras. Vocet convivam neminem illa, tu voces. Ad eorum ne quem oculos adiiciat suos. Si quem alium adspexit, caeca continuo siet. 770 Tecum una potet aeque pocla potitet, abs ted adcipiat, tibi propinet, tu bibas : ne illa minus, aut plus, quam tu sapiat. DIABOLUS Satis placet. PARASITUS Subspiciones omneis ab se segreget; neque illaec ulli pede pedem homini premat, 775 quom surgat, neque in lectum inscendat proxumum : neque, quom descendat, inde, det quoquam manum. Spectandum ne quoi anulum det, neque roget. Talos ne quoiquam homini admoveat, nisi tibi. Quom iaciat, Te, ne dicat : nomen nominet. 780 Deam invocet sibi, quam lubebit, propitiam, deum nullum : si magis religiosa fuerit, tibi dicat, tu pro illa ores, ut sit propitius. Neque illa ulli homini nutet, nictet, adnuat. Post, si lucerna extincta est, ne quid sui 785 membri commoveat quidquam in tenebris. DIABOLUS Optumum'st. Ita scilicet facturam. Verum in cubiculo... deme istuc : equidem illam moveri gestio. Nolo illam habere causam, et votitam dicere. PARASITUS Scio, captiones metuis. DIABOLUS Verum. PARASITUS Ego, ut iubes 790 tollam. DIABOLUS Quidni? PARASITUS Audi relicua. DIABOLUS. Loquere, audio. PARASITUS Neque ullum verbum faciat perplexabile. Neque ulla lingua sciat loqui, nisi Attica. Forte si tussire obcoepsit, ne sic tussiat, ut quoiquam linguam in tussiendo proserat. 795 Quod illa autem simulet, quasi gravedo profluat, hoc ne sic faciat: tu labellum abstergeas potius, quam quoiquam savium faciat palam. Nec mater lena ad vinum adcedat interim, nec ulli verbo male dicat : si dixerit, 800 haec multa ei esto, vino viginti dies ut careat. DIABOLUS Polchre scribsti : scitum syngraphum ! PARASITUS Tum si coronas, serta, unguenta iusserit ancillam ferre Veneri aut Cupidini, tuos servos servet, Venerine eas det, an viro. 805 Si forte pure velle habere dixerit, tot nocteis reddat spurcas, quot pure habuerit : haec sunt non nugae : non enim mortualia. DIABOLUS Placent profecto leges : sequere intro. PARASITUS Sequor. IV.ii DIABOLUS, PARASITUS DIABOLUS. Sequere hac : egon' haec patiar? aut taceam? emori 810 me malim, quam haec non eius uxori indicem. Ain' tu? apud amicam munus adulescentuli fungare ? uxori excuses te, et dicas senem? praeripias scortum amanti atque argentum obicias lenae? subpiles clam domi uxorem tuam? 815 Suspendam potius me, quam tu tacita haec abferas. Iam quidem, hercle, ad illam hinc ibo, quam tu propediem, nisi quidem illa ante obcupassit te, ecfliges scio, luxuriae sumtus subpeditare ut potsies. PARASITUS Ego sic faciundum censeo: me honestiu'st, 820 quam te, palam hanc rem facere, ne illa existumet amoris causa percitum id fecisse te magis, quam sua causa. DIABOLUS. At, pol, qui dixti rectius. Tu ergo fac, ut illi turbas liteis concias, cum suo sibi gnato unam ad amicam de die 825 potare, illam expilare. PARASITUS Iam ne mone, ego istuc curabo. DIABOLUS. At ego te ooperiar domi. ACTVS V, i ARGYRIPPUS, DEMAENETUS ARGYRIPPUS Age, decumbamus sis, pater. DEMAENETUS Ut iusseris, mi gnate, ita fiet. ARGYRIPPUS Pueri, mensam adponite. DEMAENETUS Numquidnam tibi molestum 'st, gnate mi, si haec nunc mecum adcubat? 830 ARGYRIPPUS Pietas, pater, oculis dolorem prohibet : quamquam ego istanc amo potsum equidem inducere animum, ne aegre patiar, quia tecum adcubat. DEMAENETUS Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe. ARGYRIPPUS Edepol, pater, merito tuo facere potsum. DEMAENETUS Age ergo, hoc agitemus convivium vino ut sermone suavi : nolo ego metui, amari mavolo, 835 mi gnate, me abs te. ARGYRIPPUS Pol, ego utrumque facio, ut aequom 'st filium. DEMAENETUS Credam istuc, si esse te hilarum videro. ARGYRIPPUS An tu esse me tristem putas? DEMAENETUS Putem ego, quem videam aeque esse maestum, ut quasi dies si dicta sit? ARGYRIPPUS Ne dixis istuc. DEMAENETUS Ne sic fueris, inlico ego non dixero. 839-840 ARGYRIPPUS Hem ! adspecta: rideo. DEMAENETUS Utinam, male qui mihi volunt, sic rideant. 841 ARGYRIPPUS Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi: quia istaec est tecum; atque ego quidem, hercle, ut verum tibi dicam, pater, ea res me male habet : at non eo, quin tibi non cupiam quae velis. Verum istam amo; aliam tecum esse equidem facile possum perpeti. 845 DEMAENETUS At ego hanc volo. ARGYRIPPUS Ergo sunt, quae exoptas: mihi quae ego exoptem, volo. DEMAENETUS Unum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi, cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam. ARGYRIPPUS Hem istoc me facto tibi devinxti. DEMAENETUS Quin te ergo hilarum das mihi? 849-850 V.ii ARTEMONA, PARASITUS, DEMAENETUS, ARGYRIPPUS, PHILAENIUM ARTEMONA Ain' tu ? meum virum heic potare, obsecro, cum filio ? 851 et ad amicam detulisse argenti viginti minas ? meoque filio sciente, id facere flagitium patrem? PARASITUS Neque divini, neque mi humani posthac quicquam adcreduas, Artemona, si huius rei me mendacem inveneris. 855 ARTEMONA At scelesta ego, praeter alios meum virum fui rata, siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume. PARASITUS At nunc dehinc scito, illum ante omneis minumi mortalem preti, madidum, nihili, incontinentem, atque osorem uxoris suae. ARTEMONA Pol, ni vera istaec essent, nunquam faceret ea, quae nunc facit. 860 PARASITUS Ego quoque, hercle, illum antehac hominem semper sum frugi ratus, Verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio potet una, atque una amicam ductet, decrepitus senex. ARTEMONA Hoc, ecastor, est, quod ille it ad coenam cottidie. Ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum, 865 Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem. Is apud scortum conruptelae est liberis lustris studet. PARASITUS Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimen domum? ARTEMONA Tace modo : nae illum, ecastor, miserum habebo. PARASITUS Ego istuc scio. Ita fore illi, dum quidem cum illo nubta eris. ARTEMONA Ego censeo. 870 eum etiam hominem aut in senatu dare operam, aut clientibus: ibi labore delassatum noctem totam stertere. Ille opere foris faciundo lassus noctu advenit : fundum alienum arat, incultum familiarem deserit. Is etiam conruptus, porro suom conrumpit filium. 875 PARASITUS Sequere hac me modo, iam faxo ipsum hominem manifesto obprimas. ARTEMONA Nihil, ecastor, est, quod facere mavelim. PARASITUS Mane dum. ARTEMONA Quid est? PARASITUS Potsis, si forte adcubantem tuom virum conspexeris, cum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere? ARTEMONA Potsum, ecastor. PARASITUS Hem tibi hominem. ARTEMONA Perii ? PARASITUS Paulisper mane. 880 Aucupemus ex insidiis clanculum, quam rem gerant. ARGYRIPPUS Quid modi, pater, amplexandi facies? DEMAENETUS Fateor, gnate mi. ARGYRIPPUS Quid fatere? DEMAENETUS Me ex amore huius conruptum oppido. PARASITUS Audin' quid ait? ARTEMONA Audio. DEMAENETUS Egon' ut non domo uxori meae subripiam in deliciis pallam quam habet, atque ad te deferam ? 885 Non, edepol, conduci possum vita uxoris annua. PARASITUS Censen' tu illum hodie primum ire adsuetum esse in ganeum? ARTEMONA Ille, ecastor, subpilabat me, quod ancillas meas subspicabar, atque insonteis miseras cruciabam. ARGYRIPPUS Pater, iube dari vinum; iam dudum factum 'st, quom primum bibi. 890 DEMAENETUS Da, puere, ab summo; age, tu interibi ab infimo da savium. ARTEMONA Perii misera ! ut osculatur carnufex, capuli decus. DEMAENETUS Edepol, animam suaviorem aliquanto, quam uxoris meae. PHILAENIUM Dic, amabo, an foetet anima uxoris tuae? DEMAENETUS Fufae ! Nauteam bibere malim, si necessum 'st, quam illam oscularier. 895 ARTEMONA Ain' tandem? edepol nae tu istuc cum malo magno tuo Dixisti in me : sine ! revenias modo domum, faxo ut scias quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere. PHILAENIUM Miser, ecastor, es. ARTEMONA Ecastor, dignus est. ARGYRIPPUS Quid ais, pater? ecquid matrem amas? DEMAENETUS Egone ? illam nunc amo, quia non adest. 900 ARGYRIPPUS Quid, quom adest? DEMAENETUS Periisse cupio. PARASITUS Amat homo hic te, ut praedicat. ARTEMONA Nae ille, ecastor, foenerato funditat: nam si domum redierit hodie, osculando ego ulciscar potissumum. ARGYRIPPUS Iace, pater, talos, ut porro nos iaciamus. DEMAENETUS Maxume. Te, Philaenium, mihi atque uxori mortem. Hoc Venerium 'st. 905 Pueri, plaudite et mihi ob iactum cantharo mulsum date. ARTEMONA Non queo durare. PARASITUS Si non didicisti, fullonicam, non mirandum 'st. In oculos invadi est optumum. ARTEMONA Ego, pol, vivam et tu ishtaec hodie cum tuo magno malo invocavisti. PARASITUS Ecquis currit pollictorem accersere ! 910 ARGYRIPPUS Mater, salve. ARTEMONA Sat saluti'st. PARASITUS Mortuu'st Demaenetus. Tempus est subducere hinc me; polchre hoc gliscit proelium. Ibo ad Diabolum, mandata dicam facta, ut voluerit. Atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant. Post, demum huc cras adducam ad lenam, ut viginti minas 915 ei det, in partem hac amanti ut liceat ei potirier. Argyrippus exorari, spero, poterit, ut sinat Sese alternas cum illo nocteis hac frui : nam ni inpetro, regem perdidi: ex amore tantum 'st homini incendium. ARTEMONA Quid tibi hunc receptio ad te est meum virum? PHILAENIUM Pol, me quidem 920 miseram odio enicavit. ARTEMONA Surge, amator; i domum. DEMAENETUS Nullus sum. ARTEMONA Imo es, ne nega, omnium, pol, nequissimus. At etiam cubat cuculus : surge, amator; i domum. DEMAENETUS Vae mihi ! ARTEMONA Vera hariolare : surge, amator, i domum. DEMAENETUS Abscede ergo paululum istuc. ARTEMONA Surge, amator; i domum. 925 DEMAENETUS Iam obsecro, uxor. ARTEMONA Nunc uxorem me esse meministi tuam? Modo, quom dicta in me ingerebas, odium, non uxor eram. DEMAENETUS Totus perii ! ARTEMONA Quid tandem? anima foetetne uxoris tuae? DEMAENETUS Murram olet. ARTEMONA Iam subrupuisti pallam, quam scorto dares ! Ecastor... PHILAENIUM ARGYRIPPUS Quin subrupturum pallam promisit tibi. 930 DEMAENETUS Non taces? ARGYRIPPUS Ego dissuadebam, mater. ARTEMONA Bellum filium ! Istoscine patrem aequom 'st mores liberis largirier? Nihilne te pudet? DEMAENETUS Pol, si aliud nil sit, tui me, uxor, pudet. ARTEMONA Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit. DEMAENETUS Non licet manere (coena coquitur) dum coenem modo? 935 ARTEMONA Ecastor, coenabis hodie, ut te dignus 'st, magnum malum. DEMAENETUS Male cubandum 'st: iudicatum me uxor abducit domum. ARGYRIPPUS Dicebam, pater, tibi, ne matri consuleres male. PHILAENIUM De palla memento, amabo. DEMAENETUS Iuben' hanc hinc abscedere? ARTEMONA I domum. PHILAENIUM Da savium etiam prius, quam abis. DEMAENETUS I in crucem. 940 PHILAENIUM Imo intro potius. sequere hac me, mi anime. ARGYRIPPUS Ego vero sequor. GREX Hic senex, si quid, clam uxorem, suo animo fecit volup, neque novom, neque mirum fecit, nec secus, quam alii solent. Nec quisquam 'st tam ingenio duro, nec tam firmo pectore, quin, ubi quicque obcasionis sit, sibi faciat bene. 945 Nunc si voltis deprecari huic seni, ne vapulet, remur impetrari posse, plausum sic clarum datis.