[0,0] PROLOGVS MERCVRIVS DEVS. [0,1] Vt uos in uostris uoltis mercimoniis emundis uendundisque me laetum lucris adficere atque adiuuare in rebus omnibus et ut res rationesque uostrorum omnium bene expedire uoltis peregrique et domi 5 bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro quasque incepistis res quasque inceptabitis, et uti bonis uos uostrosque omnis nuntiis me adficere uoltis, ea adferam, ea uti nuntiem quae maxime in rem uostram communem sient 10 (nam uos quidem id iam scitis concessum et datum mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro); haec ut me uoltis adprobare adnitier, lucrum ut perenne uobis semper suppetat ; ita huic facietis fabulae silentium 15 itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri. Nunc cuius iussu uenio et quam ob rem uenerim dicam simulque ipse eloquar nomen meum. Iouis iussu uenio, nomen Mercurio est mihi. pater huc me misit ad uos oratum meus, 20 tam etsi, pro imperio uobis quod dictum foret, scibat facturos, quippe qui intellexerat uereri uos se et metuere, ita ut aequom est Iouem; uerum profecto hoc petere me precario a uobis iussit, leniter, dictis bonis. 25 etenim ille, cuius huc iussu uenio, Iuppiter non minus quam uostrum quiuis formidat malum: humana matre natus, humano patre, mirari non est aequom, sibi si praetimet; atque ego quoque etiam, qui Iouis sum filius, 30 contagione mei patris metuo malum. propterea pace aduenio et pacem ad uos affero:~ iustam rem et facilem esse oratam a uobis uolo, nam iusta ab iustis iustus sum orator datus. nam iniusta ab iustis impetrari non decet, 35 iusta autem ab iniustis petere insipientia est; quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent. nunc iam huc animum omnes quae loquar aduortite. debetis uelle quae uelimus: meruimus et ego et pater de uobis et re publica; 40 nam quid ego memorem, ut alios in tragoediis uidi, Neptunum Virtutem Victoriam Martem Bellonam, commemorare quae bona uobis fecissent, quis bene factis meus pater, deorum regnator - architectus omnibus? 45 sed mos numquam illi fuit patri meo,~ ut exprobraret quod bonis faceret boni; gratum arbitratur esse id a uobis sibi meritoque uobis bona se facere quae facit. Nunc quam rem oratum huc ueni primum proloquar, 50 post argumentum huius eloquar tragoediae. quid? contraxistis frontem, quia tragoediam dixi futuram hanc? deus sum, commutauero. eandem hanc, si uoltis, faciam ex tragoedia comoedia ut sit omnibus isdem uorsibus. 55 utrum sit an non uoltis? sed ego stultior, quasi nesciam uos uelle, qui diuos siem. teneo quid animi uostri super hac re siet: faciam ut commixta sit: tragicomoedia. nam me perpetuo facere ut sit comoedia, 60 reges quo ueniant et di, non par arbitror. quid igitur? quoniam hic seruos quoque partes habet, faciam sit, proinde ut dixi, tragicomoedia. nunc hoc me orare a uobis iussit Iuppiter, ut conquaestores singula in subsellia 65 eant per totam caueam spectatoribus, si cui fauitores delegatos uiderint, ut is in cauea pignus capiantur togae; siue qui ambissint palmam histrionibus siue cuiquam artifici, si per scriptas litteras 70 siue qui ipse ambissit seu per internuntium, siue adeo aediles perfidiose cui duint, sirempse legem iussit esse Iuppiter, quasi magistratum sibi alteriue ambiuerit. uirtute dixit uos uictores uiuere, 75 non ambitione neque perfidia: qui minus eadem histrioni sit lex quae summo uiro? uirtute ambire oportet, non fauitoribus. sat habet fauitorum semper qui recte facit, si illis fides est quibus est ea res in manu. 80 hoc quoque etiam mihi in mandatis dedit, ut conquaestores fierent histrionibus: qui sibi mandasset delegati ut plauderent quiue quo placeret alter fecisset minus, eius ornamenta et corium uti conciderent. 85 mirari nolim uos, quapropter Iuppiter nunc histriones curet; ne miremini: ipse hanc acturust Iuppiter comoediam. quid? admirati estis? quasi uero nouom nunc proferatur, Iouem facere histrioniam; 90 etiam, histriones anno cum in proscaenio hic Iouem inuocarunt, uenit, auxilio is fuit. praeterea certo prodit in tragoedia. hanc fabulam, inquam, hic Iuppiter hodie ipse aget, et ego una cum illo. nunc animum aduortite, 95 dum huius argumentum eloquar comoediae. Haec urbs est Thebae. in illisce habitat aedibus Amphitruo, natus Argis ex Argo patre, quicum Alcumena est nupta, Electri filia. is nunc Amphitruo praefectust legionibus, 100 nam cum Telobois bellum est Thebano poplo. is prius quam hinc abiit ipsemet in exercitum, grauidam Alcumenam uxorem fecit suam. nam ego uos nouisse credo iam ut sit pater meus, quam liber harum rerum multarum siet 105 quantusque amator sit quod complacitum est semel. is amare occepit Alcumenam clam uirum usuramque eius corporis cepit sibi, et grauidam fecit is eam compressu suo. nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius, 110 utrimque est grauida, et ex uiro et ex summo Ioue. et meus pater nunc intus hic cum illa cubat, et haec ob eam rem nox est facta longior, dum illa quacum uolt uoluptatem capit; sed ita adsimulauit se, quasi Amphitruo siet. 115 nunc ne hunc ornatum uos meum admiremini, quod ego huc processi sic cum seruili schema: ueterem atque antiquam rem nouam ad uos proferam, propterea ornatus in nouom incessi modum. nam meus pater intus nunc est eccum Iuppiter; 120 in Amphitruonis uertit sese imaginem omnesque eum esse censent serui qui uident: ita uersipellem se facit quando lubet. ego serui sumpsi Sosiae mi imaginem, qui cum Amphitruone abiit hinc in exercitum, 125 ut praeseruire amanti meo possem patri atque ut ne, qui essem, familiares quaererent, uersari crebro hic cum uiderent me domi; nunc, cum esse credent seruom et conseruom suom, haud quisquam quaeret qui siem aut quid uenerim. 130 Pater nunc intus suo animo morem gerit: cubat complexus cuius cupiens maxime est; quae illi ad legionem facta sunt memorat pater meus Alcumenae: illa illum censet uirum suom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meus pater 135 memorat, legiones hostium ut fugauerit, quo pacto sit donis donatus plurimis. ea dona, quae illic Amphitruoni sunt data, abstulimus: facile meus pater quod uolt facit. nunc hodie Amphitruo ueniet huc ab exercitu 140 et seruos, cuius ego hanc fero imaginem. nunc internosse ut nos possitis facilius, ego has habebo usque in petaso pinnulas; tum meo patri autem torulus inerit aureus sub petaso: id signum Amphitruoni non erit. 145 ea signa nemo horum familiarium uidere poterit: uerum uos uidebitis. sed Amphitruonis illic est seruos Sosia: a portu illic nunc cum lanterna aduenit. abigam iam ego illum aduenientem ab aedibus. 150 adeste: erit operae pretium hic spectantibus Iouem et Mercurium facere histrioniam. [1,0] ACTVS I [1,1] I. (SOSIA) Qui me alter est audacior homo aut qui confidentior, iuuentutis mores qui sciam, qui hoc noctis solus ambulem? quid faciam nunc, si tres uiri me in carcerem compegerint? 155 inde cras quasi e promptaria cella depromar ad flagrum, nec causam liceat dicere mihi, neque in ero quicquam auxili nec quisquam sit quin me omnes esse dignum deputent. ita quasi incudem me miserum homines octo ualidi caedant: 159-160 ita peregre adueniens hospitio publicitus accipiar. 161-162 haec eri immodestia coegit, me qui hoc noctis a portu ingratiis excitauit. nonne idem hoc luci me mittere potuit? 165 opulento homini hoc seruitus dura est, hoc magis miser est diuitis seruos: noctesque diesque assiduo satis superque est quod facto aut dicto adeost opus, quietus ne sis. ipse dominus diues, operis et laboris expers, 170 quodcumque homini accidit libere, posse retur: aequom esse putat, non reputat laboris quid sit. nec aequom anne iniquom imperet cogitabit. ergo in seruitute expetunt multa iniqua: habendum et ferundum hoc onust cum labore. 175 (MERCVRIVS) Satius me queri illo modo seruitutem: hodie qui fuerim liber, eum nunc potiuit pater seruitutis, hic qui uerna natus est queritur. (SOSIA) Sum uero uerna uerbero: num numero mi in mentem fuit, 180 dis aduenientem gratias pro meritis agere atque alloqui? ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam, aliquem hominem allegent qui mihi aduenienti os occillet probe, quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita. (MERCVRIVS) Facit ille quod uolgo haud solent, ut quid se sit dignum sciat. 185 (SOSIA) Quod numquam opinatus fui neque alius quisquam ciuium sibi euenturum, id contigit, ut salui poteremur domi. uictores uictis hostibus legiones reueniunt domum, duello exstincto maximo atque internecatis hostibus. quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera, 190 id ui et uirtute militum uictum atque expugnatum oppidum est imperio atque auspicio eri mei Amphitruonis maxime. praeda atque agro adoriaque adfecit populares suos regique Thebano Creoni regnum stabiliuit suom. me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae, 195 ut gesserit rem publicam ductu imperio auspicio suo. ea nunc meditabor quo modo illi dicam, cum illo aduenero. si dixero mendacium, solens meo more fecero. nam cum pugnabant maxume, ego tum fugiebam maxume; uerum quasi adfuerim tamen simulabo atque audita eloquar. 200 sed quo modo et uerbis quibus me deceat fabularier, prius ipse mecum etiam uolo hic meditari. sic hoc proloquar. Principio ut illo aduenimus, ubi primum terram tetigimus, continuo Amphitruo delegit uiros primorum principes; eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam: 205 si sine ui et sine bello uelint rapta et raptores tradere, si quae asportassent redderent, se exercitum extemplo domum reducturum, abituros agro Argiuos, pacem atque otium dare illis; sin aliter sient animati neque dent quae petat, sese igitur summa ui uirisque eorum oppidum oppugnassere. 210 haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat Amphitruo, magnanimi uiri freti uirtute et uiribus superbe nimis ferociter legatos nostros increpant, respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti propere , de suis finibus exercitus deducerent. 215 haec ubi legati pertulere, Amphitruo castris ilico producit omnem exercitum. Teloboae contra ex oppido legiones educunt suas nimis pulcris armis praeditas. postquam utrimque exitum est maxima copia, dispertiti uiri, dispertiti ordines, 220 nos nostras more nostro et modo instruximus legiones, item hostes contra legiones suas instruont. deinde utrique imperatores in medium exeunt, extra turbam ordinum colloquontur simul. conuenit, uicti utri sint eo proelio, 225 urbem agrum aras focos seque uti dederent. postquam id actum est, tubae contra utrimque occanunt, consonat terra, clamorem utrimque efferunt. imperator utrimque, hinc et illinc, Ioui uota suscipere, hortari exercitum. 230 pro se quisque id quod quisque potest et ualet edit, ferro ferit, tela frangunt, boat caelum fremitu uirum, ex spiritu atque anhelitu nebula constat, cadunt uolnerum ui uiri. denique, ut uoluimus, nostra superat manus: 235 hostes crebri cadunt, nostri contra ingruont uicimus ui feroces. sed fugam in se tamen nemo conuortitur nec recedit loco quin statim rem gerat; animam omittunt prius quam loco demigrent: 240 quisque ut steterat iacet optinetque ordinem. hoc ubi Amphitruo erus conspicatust, ilico equites iubet dextera inducere. equites parent citi: ab dextera maximo cum clamore inuolant impetu alacri, 245 foedant et proterunt hostium copias iure iniustas. (MERCVRIVS) Numquam etiam quicquam adhuc uerborum est prolocutus perperam: namque ego fui illi in re praesenti et meus, cum pugnatum est, pater. (SOSIA) Perduelles penetrant se in fugam; ibi nostris animus additust: 250 uortentibus Telobois telis complebantur corpora, ipsusque Amphitruo regem Pterelam sua obtruncauit manu. haec illic est pugnata pugna usque a mani ad uesperum hoc adeo hoc commemini magis, quia illo die inpransus fui sed proelium id tandem diremit nox interuentu suo. 255 postridie in castra ex urbe ad nos ueniunt flentes principes: uelatis manibus orant ignoscamus peccatum suom, deduntque se, diuina humanaque omnia, urbem et liberos in dicionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo. post ob uirtutem ero Amphitruoni patera donata aurea est, 260 qui Pterela potitare solitus est rex. haec sic dicam erae. nunc pergam eri imperium exequi et me domum capessere. (MERCVRIVS) Attat, illic huc iturust. ibo ego illi obuiam, neque ego huc hominem hodie ad aedis has sinam umquam accedere; quando imago est huius in me, certum est hominem eludere. 265 et enim uero quoniam formam cepi huius in med et statum, decet et facta moresque huius habere me similes item. itaque me malum esse oportet, callidum, astutum admodum atque hunc, telo suo sibi, malitia a foribus pellere. sed quid illuc est? caelum aspectat. obseruabo quam rem agat. 270 (SOSIA) Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam, credo ego hac noctu Nocturnum obdormiuisse ebrium. nam neque se Septentriones quoquam in caelo commouent, neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel, nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae occidunt. 275 ita statim stant signa, neque nox quoquam concedit die. (MERCVRIVS) Perge, Nox, ut occepisti, gere patri morem meo: optumo optume optumam operam das, datam pulchre locas. (SOSIA) Neque ego hac nocte longiorem me uidisse censeo, nisi item unam, uerberatus quam pependi perpetem; 280 eam quoque edepol etiam multo haec uicit longitudine. credo edepol equidem dormire Solem, atque adpotum probe; mira sunt nisi inuitauit sese in cena plusculum. (MERCVRIVS) Ain uero, uerbero? deos esse tui similis putas? ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer, 285 accipiam; modo sis ueni huc: inuenies infortunium. (SOSIA) Vbi sunt isti scortatores, qui soli inuiti cubant? haec nox scita est exercendo scorto conducto male. (MERCVRIVS) Meus pater nunc pro huius uerbis recte et sapienter facit, qui complexus cum Alcumena cubat amans animo obsequens. 290 (SOSIA) Ibo ut erus quod imperauit Alcumenae nuntiem. sed quis hic est homo, quem ante aedis uideo hoc noctis? non placet. (MERCVRIVS) Nullust hoc metuculosus aeque. (SOSIA) Mi in mentem uenit, illic homo hoc de umero uolt pallium detexere. (MERCVRIVS) Timet homo: deludam ego illum. (SOSIA) Perii, dentes pruriunt; 295 certe aduenientem hic me hospitio pugneo accepturus est. credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus fecit ut uigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam. oppido interii. obsecro hercle, quantus et quam ualidus est. (MERCVRIVS) Clare aduorsum fabulabor, hic auscultet quae loquar; 300 igitur magis demum maiorem in sese concipiet metum. agite, pugni, iam diu est quom uentri uictum non datis: iam pridem uidetur factum, heri quod homines quattuor in soporem collocastis nudos. (SOSIA) Formido male, ne ego hic nomen meum commutem et Quintus fiam e Sosia; 305 quattuor nudos sopori se dedisse hic autumat: metuo ne numerum augeam illum. (MERCVRIVS) em, nunciam ergo: sic uolo. (SOSIA) Cingitur: certe expedit se. (MERCVRIVS) Non feret quin uapulet. (SOSIA) Quis homo? (MERCVRIVS) Quisquis homo huc profecto uenerit, pugnos edet. (SOSIA) Apage, non placet me hoc noctis esse: cenaui modo; 310 proin tu istam cenam largire, si sapis, esurientibus. (MERCVRIVS) Haud malum huic est pondus pugno. (SOSIA) Perii, pugnos ponderat. (MERCVRIVS) Quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat? (SOSIA) Seruaueris, nam continuas has tris noctes peruigilaui. (MERCVRIVS) Pessumest, facimus nequiter, ferire malam male discit manus; 315 alia forma esse oportet quem tu pugno legeris. (SOSIA) Illic homo me interpolabit meumque os finget denuo. (MERCVRIVS) Exossatum os esse oportet quem probe percusseris. (SOSIA) Mirum ni hic me quasi murenam exossare cogitat. ultro istunc qui exossat homines. perii, si me aspexerit. 320 (MERCVRIVS) Olet homo quidam malo suo. (SOSIA) ei, numnam ego obolui? (MERCVRIVS) Atque haud longe abesse oportet, uerum longe hinc afuit. (SOSIA) Illic homo superstitiosust. (MERCVRIVS) Gestiunt pugni mihi. (SOSIA) Si in me exercituru's, quaeso in parietem ut primum domes. (MERCVRIVS) Vox mi ad aures aduolauit. (SOSIA) Ne ego homo infelix fui, 325 qui non alas interuelli: uolucrem uocem gestito. (MERCVRIVS) Illic homo a me sibi malam rem arcessit iumento suo. (SOSIA) Non equidem ullum habeo iumentum. (MERCVRIVS) Onerandus est pugnis probe. (SOSIA) Lassus sum hercle, naui ut uectus huc sum: etiam nunc nauseo; uix incedo inanis, ne ire posse cum onere existimes. 330 (MERCVRIVS) Certe enim hic nescio quis loquitur. (SOSIA) Saluos sum, non me uidet: nescioquem loqui autumat; mihi certo nomen Sosiaest. (MERCVRIVS) Hinc enim mihi dextra uox auris, ut uidetur, uerberat. (SOSIA) Metuo, uocis ne uicem hodie hic uapulem, quae hunc uerberat. (MERCVRIVS) Optume eccum incedit ad me. (SOSIA) Timeo, totus torpeo. 335 non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget, neque miser me commouere possum prae formidine. ilicet, mandata eri perierunt una et Sosia. uerum certum est confidenter hominem contra conloqui, qui possim uideri huic fortis, a me ut abstineat manum. 340 (MERCVRIVS) Quo ambulas tu, qui Volcanum in cornu conclusum geris? (SOSIA) Quid id exquiris tu, qui pugnis os exossas hominibus? (MERCVRIVS) Seruosne an liber? (SOSIA) Vtcumque animo conlibitum est meo. (MERCVRIVS) Ain uero? (SOSIA) Aio enim uero. (MERCVRIVS) Verbero. (SOSIA) Mentiris nunc. (MERCVRIVS) At iam faciam ut uerum dicas dicere. (SOSIA) Quid eo est opus? 345 (MERCVRIVS) Possum scire, quo profectus, cuius sis aut quid ueneris? (SOSIA) Huc eo, eri sum seruos. numquid nunc es certior? (MERCVRIVS) Ego tibi istam hodie, sceleste, comprimam linguam. (SOSIA) Haud potes: bene pudiceque adseruatur. (MERCVRIVS) Pergin argutarier? quid apud hasce aedis negoti est tibi? (SOSIA) Immo quid tibi est? 350 (MERCVRIVS) Rex Creo uigiles nocturnos singulos semper locat. (SOSIA) Bene facit: quia nos eramus peregre, tutatust domi; at nunc abi sane, aduenisse familiares dicito. (MERCVRIVS) Nescio quam tu familiaris sis: nisi actutum hinc abis, familiaris accipiere faxo haud familiariter. 355 (SOSIA) Hic inquam habito ego atque horunc seruos sum. (MERCVRIVS) At scin quo modo? faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis. (SOSIA) Quonam modo? (MERCVRIVS) Auferere, non abibis, si ego fustem sumpsero. (SOSIA) Quin me esse huius familiai familiarem praedico. (MERCVRIVS) Vide sis quam mox uapulare uis, nisi actutum hinc abis. 360 (SOSIA) Tun domo prohibere peregre me aduenientem postulas? (MERCVRIVS) Haecine tua domust? (SOSIA) Ita inquam. (MERCVRIVS) Quis erus est igitur tibi? (SOSIA) Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus, quicum nupta est Alcumena. (MERCVRIVS) Quid ais? quid nomen tibi est? (SOSIA) Sosiam uocant Thebani, Dauo prognatum patre. 365 (MERCVRIVS) Ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis aduenisti, audaciai columen, consutis dolis. (SOSIA) Immo equidem tunicis consutis huc aduenio, non dolis. (MERCVRIVS) At mentiris etiam: certo pedibus, non tunicis uenis. (SOSIA) Ita profecto. (MERCVRIVS) Nunc profecto uapula ob mendacium. 370 (SOSIA) Non edepol uolo profecto. (MERCVRIVS) At pol profecto ingratiis. hoc quidem profecto certum est, non est arbitrarium. (SOSIA) Tuam fidem obsecro. (MERCVRIVS) Tun te audes Sosiam esse dicere, qui ego sum? (SOSIA) Perii. (MERCVRIVS) Parum etiam, praeut futurum est, praedicas. quoius nunc es? (SOSIA) Tuos, nam pugnis usu fecisti tuom. 375 pro fidem, Thebani ciues. (MERCVRIVS) Etiam clamas, carnifex? loquere, quid uenisti? (SOSIA) Vt esset quem tu pugnis caederes. (MERCVRIVS) Cuius es? (SOSIA) Amphitruonis, inquam, Sosia. (MERCVRIVS) Ergo istoc magis, quia uaniloquo's, uapulabis: ego sum, non tu, Sosia. (SOSIA) Ita di faciant, ut tu potius sis atque ego te ut uerberem. 380 (MERCVRIVS) Etiam muttis? (SOSIA) Iam tacebo. (MERCVRIVS) Quis tibi erust? (SOSIA) Quem tu uoles. (MERCVRIVS) Quid igitur? qui nunc uocare? (SOSIA) Nemo nisi quem iusseris. (MERCVRIVS) Amphitruonis te esse aiebas Sosiam. (SOSIA) Peccaueram, nam Amphitruonis ~socium ne me esse uolui dicere. (MERCVRIVS) Scibam equidem nullum esse nobis nisi me seruom Sosiam. 385 fugit te ratio. (SOSIA) Vtinam istuc pugni fecissent tui. (MERCVRIVS) Ego sum Sosia ille quem tu dudum esse aiebas mihi. (SOSIA) Obsecro ut per pacem liceat te alloqui, ut ne uapulem. (MERCVRIVS) Immo indutiae parumper fiant, si quid uis loqui. (SOSIA) Non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus uales. 390 (MERCVRIVS) Dic si quid uis, non nocebo. (SOSIA) Tuae fide credo? (MERCVRIVS) Meae. (SOSIA) Quid si falles? (MERCVRIVS) Tum Mercurius Sosiae iratus siet. (SOSIA) Animum aduorte. nunc licet mihi libere quiduis loqui. Amphitruonis ego sum seruos Sosia. (MERCVRIVS) Etiam denuo? (SOSIA) Pacem feci, foedus feci. uera dico. (MERCVRIVS) Vapula. 395 (SOSIA) Vt libet quid tibi libet fac, quoniam pugnis plus uales; uerum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen. (MERCVRIVS) Tu me uiuos hodie numquam facies quin sim Sosia. (SOSIA) Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem; nec nobis praeter med alius quisquam est seruos Sosia. 400 qui cum Amphitruone hinc una ieram in exercitum. (MERCVRIVS) Hic homo sanus non est. (SOSIA) Quod mihi praedicas uitium, id tibi est. quid, malum, non sum ego seruos Amphitruonis Sosia? nonne hac noctu nostra nauis ex portu Persico uenit, quae me aduexit? nonne me huc erus misit meus? 405 nonne ego nunc sto ante aedes nostras? non mi est lanterna in manu? non loquor, non uigilo? nonne hic homo modo me pugnis contudit? fecit hercle, nam etiam misero nunc malae dolent. quid igitur ego dubito, aut cur non intro eo in nostram domum? (MERCVRIVS) Quid, domum uostram? (SOSIA) Ita enim uero. (MERCVRIVS) Quin quae dixisti modo 410 omnia ementitu's: equidem Sosia Amphitruonis sum. nam noctu hac soluta est nauis nostra e portu Persico, et ubi Pterela rex regnauit oppidum expugnauimus, et legiones Teloboarum ui pugnando cepimus, et ipsus Amphitruo optruncauit regem Pterelam in proelio. 415 (SOSIA) Egomet mihi non credo, cum illaec autumare illum audio; hic quidem certe quae illic sunt res gestae memorat memoriter. sed quid ais? quid Amphitruoni a Telobois datum est? (MERCVRIVS) Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea. (SOSIA) Elocutus est. ubi patera nunc est? (MERCVRIVS) in cistula; 420 Amphitruonis obsignata signo est. (SOSIA) Signi dic quid est? (MERCVRIVS) Cum quadrigis Sol exoriens. quid me captas, carnufex? (SOSIA) Argumentis uicit, aliud nomen quaerundum est mihi. nescio unde haec hic spectauit. iam ego hunc decipiam probe; nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius affuit, 425 in tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere. si tu Sosia es, legiones cum pugnabant maxume, quid in tabernaclo fecisti? uictus sum, si dixeris. (MERCVRIVS) Cadus erat uini, inde impleui hirneam. (SOSIA) Ingressust uiam. (MERCVRIVS) Eam ego, ut matre fuerat natum, uini eduxi meri. 430 (SOSIA) Factum est illud, ut ego illic uini hirneam ebiberim meri. mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea. (MERCVRIVS) Quid nunc? uincon argumentis, te non esse Sosiam? (SOSIA) Tu negas med esse? (MERCVRIVS) Quid ego ni negem, qui egomet siem? (SOSIA) Per Iouem iuro med esse neque me falsum dicere. 435 (MERCVRIVS) At ego per Mercurium iuro, tibi Iouem non credere; nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi. (SOSIA) Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo. (MERCVRIVS) Vbi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia; nunc, quando ego sum, uapulabis, ni hinc abis, ignobilis. 440 (SOSIA) Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam, quem ad modum ego sum saepe in speculum inspexi nimis similest mei; itidem habet petasum ac uestitum: tam consimilest atque ego; sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum uel labra, malae, mentum, barba, collus: totus. quid uerbis opust? 445 si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius. sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui. noui erum, noui aedis nostras; sane sapio et sentio. non ego illi obtempero quod loquitur. pultabo foris. (MERCVRIVS) Quo agis te? (SOSIA) Domum. (MERCVRIVS) Quadrigas si nunc inscendas Iouis 450 atque hinc fugias, ita uix poteris effugere infortunium. (SOSIA) Nonne erae meae nuntiare quod erus meus iussit licet? (MERCVRIVS) Tuae si quid uis nuntiare: hanc nostram adire non sinam. nam si me inritassis, hodie lumbifragium hinc auferes. (SOSIA) Abeo potius. di immortales, obsecro uostram fidem, 455 ubi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi? an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui? nam hic quidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet. uiuo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi. ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo; 460 nisi etiam is quoque me ignorabit: quod ille faxit Iuppiter, ut ego hodie raso capite caluos capiam pilleum. [1,2] II. (MERCVRIVS) Bene prospere hoc hodie operis processit mihi: amoui a foribus maximam molestiam, patri ut liceret tuto illam amplexarier. 465 iam ille illuc ad erum cum Amphitruonem aduenerit, narrabit seruom hinc sese a foribus Sosiam amouisse; ille adeo illum mentiri sibi credet, neque credet huc profectum, ut iusserat. erroris ambo ego illos et dementiae 470 complebo atque omnem Amphitruonis familiam, adeo usque, satietatem dum capiet pater illius quam amat. igitur demum omnes scient quae facta. denique Alcumenam Iuppiter rediget antiquam coniugi in concordiam. 475 nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet atque insimulabit eam probri; tum meus pater eam seditionem illi in tranquillum conferet. nunc de Alcumena dudum quod dixi minus, hodie illa pariet filios geminos duos 480 alter decumo post mense nascetur puer quam seminatust, alter mense septumo; eorum Amphitruonis alter est, alter Iouis: uerum minori puero maior est pater, minor maiori. iamne hoc scitis quid siet? 485 sed Alcumenae huius honoris gratia pater curauit uno ut fetu fieret, uno ut labore absoluat aerumnas duas. et ne in suspicione ponatur stupri et clandestina ut celetur consuetio. 490 quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen Amphitruo rem omnem. quid igitur? nemo id probro profecto ducet Alcumenae; nam deum non par uidetur facere, delictum suom suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat. 495 orationem comprimam: crepuit foris. Amphitruo subditiuos eccum exit foras cum Alcumena uxore usuraria. [1,3] (IVPPITER) Bene uale, Alcumena, cura rem communem, quod facis; atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos uides. 500 mihi necesse est ire hinc; uerum quod erit natum tollito. (ALCVMENA) Quid istuc est, mi uir, negoti, quod tu tam subito domo abeas? (IVPPITER) Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat; sed ubi summus imperator non adest ad exercitum, citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus. 505 (MERCVRIVS) Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater. obseruatote , quam blande mulieri palpabitur. (ALCVMENA) Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam. (IVPPITER) Satin habes, si feminarum nulla est quam aeque diligam? (MERCVRIVS) Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare, 510 ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iouem. (ALCVMENA) Experiri istuc mauellem me quam mi memorarier. prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus. heri uenisti media nocte, nunc abis. hocin placet? (MERCVRIVS) Accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri. 515 numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit. (IVPPITER) Carnufex, non ego te noui? abin e conspectu meo? quid tibi hanc curatio est rem, uerbero, aut muttitio? quoii ego iam hoc scipione (ALCVMENA) Ah noli. (IVPPITER) Muttito modo. 520 (MERCVRIVS) Nequiter paene expediuit prima parasitatio. (IVPPITER) Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet. clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi, ex me primo prima scires, rem ut gessissem publicam. ea tibi omnia enarraui. nisi te amarem plurimum, 525 non facerem. (MERCVRIVS) Facitne ut dixi? timidam palpo percutit. (IVPPITER) Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi, ne me uxorem praeuertisse dicant prae re publica. (ALCVMENA) Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem. (IVPPITER) Tace, ne corrumpe oculos, redibo actutum. (ALCVMENA) Id actutum diu est. 530 (IVPPITER) Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te. (ALCVMENA) Sentio, nam qua nocte ad me uenisti, eadem abis. (IVPPITER) Cur me tenes? tempus : exire ex urbe prius quam lucescat uolo. nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob uirtutem data est, Pterela rex qui potitauit, quem ego mea occidi manu, 535 Alcumena, tibi condono. (ALCVMENA) Facis ut alias res soles. ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit. (MERCVRIVS) Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst. (IVPPITER) Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere? (ALCVMENA) Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea. 540 (IVPPITER) Faciam ita ut uis. (MERCVRIVS) Ex amore hic admodum quam saeuos est. (IVPPITER) Numquid uis? A. Vt quom absim me ames, me tuam te absente tamen. (MERCVRIVS) Eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam. (IVPPITER) Abi prae, Sosia, iam ego sequar. numquid uis? A. Etiam: ut actutum aduenias. (IVPPITER) Licet, prius tua opinione hic adero: bonum animum habe. 545 nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die, ut mortalis inlucescat luce clara et candida. atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma, tanto breuior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet. sed dies e nocte accedat. ibo et Mercurium sequar. 550 [2,0] ACTVS II. [2,1] I. (AMPHITRVO) Age i tu secundum. (SOSIA) Sequor, subsequor te. (AMPHITRVO) Scelestissimum te arbitror. (SOSIA) Nam quam ob rem? (AMPHITRVO) Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est mihi praedicas. (SOSIA) Eccere, iam tuatim facis , ut tuis nulla apud te fides sit. 555 (AMPHITRVO) Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam scelestam, scelus, linguam abscidam. (SOSIA) Tuos sum, proinde ut commodumst et lubet quidque facias; tamen quin loquar haec uti facta sunt hic, numquam ullo modo me potes deterrere. 560 (AMPHITRVO) Scelestissime, audes mihi praedicare id, domi te esse nunc, qui hic ades? (SOSIA) Vera dico. (AMPHITRVO) Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie dabo. (SOSIA) Istuc tibist in manu, nam tuos sum. (AMPHITRVO) Tun me, uerbero, audes erum ludificari? 565 tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac uidit nec potest fieri, tempore uno homo idem duobus locis ut simul sit? (SOSIA) Profecto ut loquor res ita est. (AMPHITRVO) Iuppiter te perdat. (SOSIA) Quid mali sum, ere, tua ex re promeritus? 570 (AMPHITRVO) Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me? (SOSIA) Merito maledicas mihi, si id ita factum est.~ uerum haud mentior, resque uti facta dico. (AMPHITRVO) Homo hic ebrius est, ut opinor. (SOSIA) Vtinam ita essem. (AMPHITRVO) Optas quae facta. 575 (SOSIA) Egone? (AMPHITRVO) Tu istic. ubi bibisti? (SOSIA) Nusquam equidem bibi. (AMPHITRVO) Quid hoc sit hominis? (SOSIA) equidem decies dixi: domi ego sum, inquam, ecquid audis? et apud te adsum Sosia idem. satin hoc plane, satin diserte, ere, nunc uideor tibi locutus esse? (AMPHITRVO) Vah, apage te a me. (SOSIA) Quid est negoti? 580 (AMPHITRVO) Pestis te tenet. (SOSIA) Nam quor istuc dicis? equidem ualeo et saluos sum recte, Amphitruo. (AMPHITRVO) At te ego faciam hodie proinde ac meritus es, ut minus ualeas et miser sis, 584a saluos domum si rediero: iam 584b sequere sis, erum qui ludificas 585a dictis delirantibus, 585b qui quoniam erus quod imperauit neglexisti persequi, nunc uenis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex; quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia. (SOSIA) Amphitruo, miserrima istaec miseria est seruo bono, 590 apud erum qui uera loquitur, si id ui uerum uincitur. (AMPHITRVO) Quo id, malum, pacto potest nam mecum argumentis puta fieri, nunc uti tu hic sis et domi? id dici uolo. (SOSIA) Sum profecto et hic et illic. hoc cuiuis mirari licet, neque tibi istuc mirum *** magis uidetur quam mihi. 595 (AMPHITRVO) Quo modo? (SOSIA) Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi; neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae, donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem. ordine omne, uti quicque actum est, dum apud hostis sedimus, edissertauit. tum formam una abstulit cum nomine. 600 neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei. nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum (AMPHITRVO) Quid igitur? (SOSIA) Prius multo ante aedis stabam quam illo adueneram. (AMPHITRVO) Quas, malum, nugas? satin tu sanus es? (SOSIA) Sic sum ut uides. (AMPHITRVO) Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu, 605 postquam a me abiit. (SOSIA) Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume. (AMPHITRVO) Quis te uerberauit? (SOSIA) Egomet memet, qui nunc sum domi. (AMPHITRVO) Caue quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis. omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici uolo. (SOSIA) Tuos est seruos. (AMPHITRVO) Mihi quidem uno te plus etiam est quam uolo, 610 neque postquam sum natus habui nisi te seruom Sosiam. (SOSIA) At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam seruom tuom praeter me alterum, inquam, adueniens faciam ut offendas domi, Dauo prognatum patre eodem quo ego sum, forma, aetate item qua ego sum. quid opust uerbis? geminus Sosia hic factust tibi. 615 (AMPHITRVO) Nimia memoras mira. sed uidistin uxorem meam? (SOSIA) Quin intro ire in aedis numquam licitum est. A. Quis te prohibuit? (SOSIA) Sosia ille, quem iam dudum dico, is qui me contudit. (AMPHITRVO) Quis istic Sosia est? (SOSIA) Ego, inquam. quotiens dicendum est tibi? (AMPHITRVO) Sed quid ais? num obdormiuisti dudum? (SOSIA) Nusquam gentium. 620 (AMPHITRVO) Ibi forte istum si uidisses quendam in somnis Sosiam (SOSIA) Non soleo ego somniculose eri imperia persequi. uigilans uidi, uigilans nunc uideo, uigilans fabulor, uigilantem ille me iam dudum uigilans pugnis contudit. (AMPHITRVO) Quis homo? (SOSIA) Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis? 625 (AMPHITRVO) Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis. (SOSIA) Verum actutum nosces, quom illum nosces seruom Sosiam. (AMPHITRVO) Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus. sed uide ex naui efferantur quae imperaui iam omnia. (SOSIA) Et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant; 630 non ego cum uino simitu ebibi imperium tuom. (AMPHITRVO) Vtinam di faxint, infecta dicta re eueniant tua. [2,2] II. (ALCVMENA) Satin parua res est uoluptatum in uita atque in aetate agunda praequam quod molestum est? ita cuique comparatum est in aetate hominum; ita diuis est placitum, uoluptatem ut maeror comes consequatur: 635 quin incommodi plus malique ilico adsit, boni si optigit quid. nam ego id nunc experior domo atque ipsa de me scio, cui uoluptas parumper datast, dum uiri mei mihi potestas uidendi fuit noctem unam modo; atque is repente abiit a me hinc ante lucem. sola hic mihi nunc uideor, quia ille hinc abest quem ego amo praeter omnes. 640 plus aegri ex abitu uiri, quam ex aduentu uoluptatis cepi. sed hoc me beat saltem, quom perduellis uicit et domum laudis compos reuenit: id solacio est. absit, dum modo laude parta domum recipiat se; feram et perferam usque 645 abitum eius animo forti atque offirmato, id modo si mercedis datur mi, ut meus uictor uir belli clueat. satis mi esse ducam. uirtus praemium est optimum; uirtus omnibus rebus anteit profecto: libertas salus uita res et parentes, patria et prognati 650 tutantur, seruantur: uirtus omnia in sese habet, omnia adsunt bona quem penest uirtus. (AMPHITRVO) Edepol me uxori exoptatum credo aduenturum domum, quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene, 655 uictis hostibus: quos nemo posse superari ratust, eos auspicio meo atque ductu primo coetu uicimus. certe enim med illi expectatum optato uenturum scio. (SOSIA) Quid? me non rere expectatum amicae uenturum meae? (ALCVMENA) Meus uir hic quidem est. (AMPHITRVO) Sequere hac tu me. (ALCVMENA) Nam 660 quid ille reuortitur qui dudum properare se aibat? an ille me temptat sciens atque id se uolt experiri, suom abitum ut desiderem? ecastor med haud inuita se domum recipit suam. (SOSIA) Amphitruo, redire ad nauem meliust nos. (AMPHITRVO) Qua gratia? (SOSIA) Quia domi daturus nemo est prandium aduenientibus. 665 (AMPHITRVO) Qui tibi nunc istuc in mentemst? (SOSIA) Quia enim sero aduenimus. (AMPHITRVO) Qui? (SOSIA) Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego. (AMPHITRVO) Grauidam ego illanc hic reliqui quom abeo. (SOSIA) Ei perii miser. (AMPHITRVO) Quid tibi est? (SOSIA) Ad aquam praebendam commodum adueni domum, decumo post mense, ut rationem te putare intellego. 670 (AMPHITRVO) Bono animo es. (SOSIA) Scin quam bono animo sim? si situlam cepero, numquam edepol tu mihi diuini creduis post hunc diem, ni ego illi puteo, si occepso, animam omnem intertraxero. (AMPHITRVO) Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time. AL. Magis nunc meum officium facere, si huic eam aduorsum, arbitror. 675 (AMPHITRVO) Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam, quam omnium Thebis uir unam esse optimam diiudicat, quamque adeo ciues Thebani uero rumiferant probam. ualuistin usque? exspectatum aduenio? (SOSIA) Haud uidi magis. exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem. 680 (AMPHITRVO) Et quom te ~grauidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo. (ALCVMENA) Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia sic salutas atque appellas, quasi dudum non uideris quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus? atque me nunc proinde appellas quasi multo post uideris? 685 (AMPHITRVO) Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam uidi gentium. (ALCVMENA) Cur negas? (AMPHITRVO) Quia uera didici dicere. AL. Haud aequom facit qui quod didicit id dediscit. an periclitamini quid animi habeam? sed quid huc uos reuortimini tam cito? an te auspicium commoratum est an tempestas continet 690 qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras? (AMPHITRVO) Dudum? quam dudum istuc factum est? AL. Temptas. iam dudum, modo. (AMPHITRVO) Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo? (ALCVMENA) Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum, qui nunc primum te aduenisse dicas, modo qui hinc abieris. 695 (AMPHITRVO) Haec quidem deliramenta loquitur. (SOSIA) Paulisper mane, dum edormiscat unum somnum. (AMPHITRVO) Quaene uigilans somniat? (ALCVMENA) Equidem ecastor uigilo, et uigilans id quod factum est fabulor. nam dudum ante lucem et istunc et te uidi. (AMPHITRVO) Quo in loco? AL. Hic in aedibus ubi tu habitas. (AMPHITRVO) Numquam factum est. (SOSIA) Non taces? 700 quid si e portu nauis huc nos dormientis detulit? (AMPHITRVO) Etiam tu quoque adsentaris huic? (SOSIA) Quid uis fieri? non tu scis? Bacchae bacchanti si uelis aduorsarier, ex insana insaniorem facies, feriet saepius; si obsequare, una resoluas plaga. (AMPHITRVO) At pol qui certa res 705 hanc est obiurgare, quae me hodie aduenientem domum noluerit salutare. (SOSIA) Inritabis crabrones. (AMPHITRVO) Tace. Alcumena, unum rogare te uolo. (ALCVMENA) Quid uis roga. (AMPHITRVO) Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia? (ALCVMENA) Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi uir, percontarier? 710 (AMPHITRVO) Quia salutare aduenientem me solebas antidhac, appellare, itidem ut pudicae suos uiros quae sunt solent. eo more expertem te factam adueniens offendi domi. (ALCVMENA) Ecastor equidem te certo heri aduenientem ilico, et salutaui et ualuissesne usque exquisiui simul, 715 mi uir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi. (SOSIA) Tun heri hunc salutauisti? (ALCVMENA) Et te quoque etiam, Sosia. (SOSIA) Amphitruo, speraui ego istam tibi parituram filium; uerum non est puero grauida. (AMPHITRVO) Quid igitur? (SOSIA) Insania. (ALCVMENA) Equidem sana sum et deos quaeso, ut salua pariam filium. 720 uerum tu malum magnum habebis, si hic suom officium facit: ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet. (SOSIA) Enim uero praegnati oportet et malum et malum dari, ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit. (AMPHITRVO) Tu me heri hic uidisti? (ALCVMENA) Ego, inquam, si uis decies dicere. 725 (AMPHITRVO) In somnis fortasse? AL. Immo uigilans uigilantem. (AMPHITRVO) Ei misero mihi. (SOSIA) Quid tibi est? (AMPHITRVO) Delirat uxor. (SOSIA) Atra bili percita est. nulla res tam delirantis homines concinnat cito. (AMPHITRVO) Vbi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier? (ALCVMENA) Equidem ecastor sana et salua sum. (AMPHITRVO) Quor igitur praedicas, 730 te heri me uidisse, qui hac noctu in portum aduecti sumus? ibi cenaui atque ibi quieui in naui noctem perpetem, neque meum pedem huc intuli etiam in aedis, ut cum exercitu hinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut uicimus. (ALCVMENA) Immo mecum cenauisti et mecum cubuisti. (AMPHITRVO) Quid est? 735 (ALCVMENA) Vera dico. (AMPHITRVO) Non de hac quidem hercle re; de aliis nescio. (ALCVMENA) Primulo diluculo abiisti ad legiones. (AMPHITRVO) Quo modo? (SOSIA) Recte dicit, ut commeminit: somnium narrat tibi. sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Ioui aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit. 740 (ALCVMENA) Vae capiti tuo. (SOSIA) Tua istuc refert si curaueris. (ALCVMENA) Iterum iam hic in me inclementer dicit, atque id sine malo. (AMPHITRVO) Tace tu. tu dic: egone abs te abii hinc hodie cum diluculo? (ALCVMENA) Quis igitur nisi uos narrauit mi, illi ut fuerit proelium? (AMPHITRVO) An etiam id tu scis? AL. Quippe qui ex te audiui, ut urbem maximam 745 expugnauisses regemque Pterelam tute occideris. (AMPHITRVO) Egone istuc dixi? (ALCVMENA) Tute istic, etiam adstante hoc Sosia. (AMPHITRVO) Audiuistin tu me narrare haec hodie? (SOSIA) Vbi ego audiuerim? (AMPHITRVO) Hanc roga. (SOSIA) Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam. (ALCVMENA) Mirum quin te aduersus dicat. (AMPHITRVO) Sosia, age me huc aspice. 750 (SOSIA) Specto. (AMPHITRVO) Vera uolo loqui te, nolo adsentari mihi. audiuistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat? (SOSIA) Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas, qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul? (AMPHITRVO) Quid nunc, mulier? audin illum? AL. Ego uero, ac falsum dicere. 755 (AMPHITRVO) Neque tu illi neque mihi uiro ipsi credis? (ALCVMENA) Eo fit quia mihi plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor. (AMPHITRVO) Tun me heri aduenisse dicis? AL. Tun te abiisse hodie hinc negas? (AMPHITRVO) Nego enim uero, et me aduenire nunc primum aio ad te domum. (ALCVMENA) Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi 760 dedisse dono hodie, qua te illi donatum esse dixeras? (AMPHITRVO) Neque edepol dedi neque dixi; uerum ita animatus fui itaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istuc tibi dixit? (ALCVMENA) Ego equidem ex te audiui et ex tua accepi manu pateram. (AMPHITRVO) Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia, 765 qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat, nisi tu dudum hanc conuenisti et narrauisti haec omnia. (SOSIA) Neque edepol ego dixi neque istam uidi nisi tecum simul. (AMPHITRVO) Quid hoc sit hominis? AL. Vin proferri pateram? (AMPHITRVO) Proferri uolo. (ALCVMENA) Fiat. tu, Thessala, intus pateram proferto foras, 770 qua hodie meus uir donauit me. (AMPHITRVO) Secede huc tu, Sosia, enim uero illud praeter alia mira miror maxime, si haec habet pateram illam. (SOSIA) An etiam credis id, quae in hac cistellula tuo signo obsignata fertur? (AMPHITRVO) Saluom signum est? (SOSIA) Inspice. (AMPHITRVO) Recte, ita est ut obsignaui. (SOSIA) Quaeso, quin tu istanc iubes 775 pro cerrita circumferri? (AMPHITRVO) Edepol qui facto est opus; nam haec quidem edepol laruarum plenast. (ALCVMENA) Quid uerbis opust? em tibi pateram, eccam. (AMPHITRVO) Cedo mi. (ALCVMENA) Age aspice huc sis nunciam tu qui quae facta infitiare; quem ego iam hic conuincam palam. estne haec patera, qua donatu's illi? (AMPHITRVO) Summe Iuppiter, 780 quid ego uideo? haec ea est profecto patera. perii, Sosia. (SOSIA) Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est aut pateram hic inesse oportet. (AMPHITRVO) Agedum, exsolue cistulam. (SOSIA) Quid ego istam exsoluam? obsignatast recte, res gesta est bene: tu peperisti Amphitruonem, ego alium peperi Sosiam; 785 nunc si patera pateram peperit, omnes congeminauimus. (AMPHITRVO) Certum est aperire atque inspicere. (SOSIA) Vide sis signi quid siet, ne posterius in me culpam conferas. (AMPHITRVO) Aperi modo; nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat. (ALCVMENA) Vnde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est? 790 (AMPHITRVO) Opus mi est istuc exquisito. (SOSIA) Iuppiter, pro Iuppiter. (AMPHITRVO) Quid tibi est? (SOSIA) Hic patera nulla in cistulast. (AMPHITRVO) Quid ego audio? (SOSIA) Id quod uerumst. (AMPHITRVO) At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo. AL. Haec quidem apparet. (AMPHITRVO) Quis igitur tibi dedit? AL. Qui me rogat. (SOSIA) Me captas, quia tute ab naui clanculum huc alia uia 795 praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam huic dedisti, post hanc rursum obsignasti clanculum. (AMPHITRVO) Ei mihi, iam tu quoque huius adiuuas insaniam? ain heri nos aduenisse huc? (ALCVMENA) Aio, adueniensque ilico me salutauisti, et ego te, et osculum tetuli tibi. 800 (SOSIA) Iam illud non placet principium de osculo. (AMPHITRVO) Perge exsequi. (ALCVMENA) Lauisti. (AMPHITRVO) Quid postquam laui? AL. Accubuisti. (SOSIA) Euge optime. nunc exquire. (AMPHITRVO) Ne interpella. perge porro dicere. (ALCVMENA) Cena adposita est; cenauisti mecum, ego accubui simul. (AMPHITRVO) In eodem lecto? (ALCVMENA) In eodem. (SOSIA) Ei, non placet conuiuium. 805 (AMPHITRVO) Sine modo argumenta dicat. quid postquam cenauimus? (ALCVMENA) Te dormitare aibas; mensa ablata est, cubitum hinc abiimus. (AMPHITRVO) Vbi tu cubuisti? (ALCVMENA) In eodem lecto tecum una in cubiculo. (AMPHITRVO) Perdidisti. (SOSIA) Quid tibi est? (AMPHITRVO) Haec me modo ad mortem dedit. AL. Quid iam, amabo? (AMPHITRVO) Ne me appella. (SOSIA) Quid tibi est? A. Perii miser, 810 quia pudicitiae huius uitium me hinc absente est additum. (ALCVMENA) Obsecro ecastor, cur istuc, mi uir, ex ted audio? (AMPHITRVO) Vir ego tuos sim? ne me appella, falsa, falso nomine. (SOSIA) Haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est ex uiro. (ALCVMENA) Quid ego feci, qua istaec propter dicta dicantur mihi? 815 (AMPHITRVO) Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris. (ALCVMENA) Quid ego tibi deliqui, si, cui nupta sum, tecum fui? (AMPHITRVO) Tun mecum fueris? quid illac impudente audacius? saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom. (ALCVMENA) Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet. 820 tu si me inpudicitiai captas, capere non potes. (AMPHITRVO) Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia? (SOSIA) Propemodum. (AMPHITRVO) Cenauin ego heri in naui in portu Persico? (ALCVMENA) Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant. (SOSIA) Nescio quid istuc negoti dicam, nisi si quispiam est 825 Amphitruo alius, qui forte ted hinc absenti tamen tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom. nam quod de illo subditiuo Sosia mirum nimis, certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis. (AMPHITRVO) Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem. 830 (ALCVMENA) Per supremi regis regnum iuro et matrem familias Iunonem, quam me uereri et metuere est par maxume, ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore contigit, quo me impudicam faceret. (AMPHITRVO) Vera istaec uelim. (ALCVMENA) Vera dico, sed nequiquam, quoniam non uis credere. 835 (AMPHITRVO) Mulier es, audacter iuras. (ALCVMENA) Quae non deliquit, decet audacem esse, confidenter pro se et proterue loqui. (AMPHITRVO) Satis audacter. (ALCVMENA) Vt pudicam decet. (AMPHITRVO) In uerbis probas. (ALCVMENA) Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur, sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, 840 deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam, tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis. (SOSIA) Ne ista edepol, si haec uera loquitur, examussim est optima. (AMPHITRVO) Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam. (SOSIA) Amphitruo es profecto, caue sis ne tu te usu perduis: 845 ita nunc homines immutantur, postquam peregre aduenimus. (AMPHITRVO) Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere. (ALCVMENA) Edepol me libente facies. (AMPHITRVO) Quid ais? responde mihi, quid si adduco tuom cognatum huc a naui Naucratem, qui mecum una uectust una naui, atque is si denegat 850 facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri? numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio? (ALCVMENA) Si deliqui, nulla causa est. (AMPHITRVO) Conuenit. tu, Sosia, duc hos intro. ego huc ab naui mecum adducam Naucratem. (SOSIA) Nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi uerum serio: 855 ecquis alius Sosia intust, qui mei similis siet? (ALCVMENA) Abin hinc a me dignus domino seruos? (SOSIA) Abeo, si iubes. (ALCVMENA) Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum siet meo uiro sic me insimulare falso facinus tam malum. quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo. 860 [3,0] ACTVS III [3,1] I. (IVPPITER) Ego sum ille Amphitruo, cui est seruos Sosia, idem Mercurius qui fit, quando commodumst, in superiore qui habito cenaculo, qui interdum fio Iuppiter, quando lubet; huc autem quom extemplo aduentum adporto, ilico 865 Amphitruo fio et uestitum immuto meum. nunc huc honoris uostri uenio gratia, ne hanc incohatam transigam comoediam; simul Alcumenae, quam uir insontem probri Amphitruo accusat, ueni ut auxilium feram: 870 nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim, si id Alcumenae innocenti expetat. nunc Amphitruonem memet, ut occepi semel, esse adsimulabo, atque in horum familiam frustrationem hodie iniciam maxumam; 875 post igitur demum faciam res fiat palam atque Alcumenae in tempore auxilium feram faciamque ut uno fetu et quod grauida est uiro et me quod grauidast pariat sine doloribus. Mercurium iussi me continuo consequi, 880 si quid uellem imperare. nunc hanc adloquar. [3,2] II. (ALCVMENA) Durare nequeo in aedibus. ita me probri, stupri, dedecoris a uiro argutam meo! ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat, quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit; 885 atque id me susque deque esse habituram putat. non edepol faciam, neque me perpetiar probri falso insimulatam, quin ego illum aut deseram aut satis faciat mi ille atque adiuret insuper, nolle esse dicta quae in me insontem protulit. 890 (IVPPITER) Faciundum est mi illud, fieri quod illaec postulat, si me illam amantem ad sese studeam recipere, quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit atque illi dudum meus amor negotium insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi 895 illius ira in hanc et male dicta expetent. (ALCVMENA) Sed eccum uideo qui me miseram arguit stupri, dedecoris. (IVPPITER) Te uolo, uxor, conloqui. quo te auortisti? --- (ALCVMENA) Ita ingenium meumst: inimicos semper osa sum optuerier. 900 (IVPPITER) Heia autem inimicos? (ALCVMENA) Sic est, uera praedico; nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es. (IVPPITER) Nimis iracunda es. (ALCVMENA) Potin ut abstineas manum? nam certo, si sis sanus aut sapias satis, quam tu impudicam esse arbitrere et praedices, 905 cum ea tu sermonem nec ioco nec serio tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo. (IVPPITER) Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror, et id huc reuorti uti me purgarem tibi. nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius, 910 quam postquam audiui ted esse iratam mihi. cur dixisti? inquies. ego expediam tibi. non edepol quo te esse impudicam crederem; uerum periclitatus sum animum tuom, quid faceres et quo pacto id ferre induceres. 915 equidem ioco illa dixeram dudum tibi, ridiculi causa. uel hunc rogato Sosiam. (ALCVMENA) Quin huc adducis meum cognatum Naucratem, testem quem dudum te adducturum dixeras, te huc non uenisse? (IVPPITER) Si quid dictum est per iocum, 920 non aequom est id te serio praeuortier. (ALCVMENA) Ego illud scio quam doluerit cordi meo. (IVPPITER) Per dexteram tuam te, Alcumena, oro obsecro, da mihi hanc ueniam, ignosce, irata ne sies. (ALCVMENA) Ego istaec feci uerba uirtute irrita; 925 nunc, quando factis me impudicis abstini, ab impudicis dictis auorti uolo. ualeas, tibi habeas res tuas, reddas meas. iuben mi ire comites? (IVPPITER) Sanan es? (ALCVMENA) Si non iubes, ibo egomet; comitem mihi Pudicitiam duxero. 930 (IVPPITER) Mane. arbitratu tuo ius iurandum dabo, me meam pudicam esse uxorem arbitrarier. id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter, quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies. (ALCVMENA) A, propitius sit potius. (IVPPITER) Confido fore; 935 nam ius iurandum uerum te aduorsum dedi. iam nunc irata non es? (ALCVMENA) Non sum. (IVPPITER) Bene facis. nam in hominum aetate multa eueniunt huius modi: capiunt uoluptates, capiunt rursum miserias; irae interueniunt, redeunt rursum in gratiam. 940 uerum irae si quae forte eueniunt huius modi inter eos, rursum si reuentum in gratiam est, bis tanto amici sunt inter se quam prius. (ALCVMENA) Primum cauisse oportuit ne diceres, uerum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt. 945 (IVPPITER) Iube uero uasa pura adornari mihi, ut quae apud legionem uota uoui, si domum rediissem saluos, ea ego exsoluam omnia. (ALCVMENA) Ego istuc curabo. (IVPPITER) Euocate huc Sosiam; gubernatorem qui in mea naui fuit 950 Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat. is adeo --- inpransus ludificabitur, cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham. (ALCVMENA) Mirum quid solus secum secreto ille agat. atque aperiuntur aedes. exit Sosia. 955 [3,3] III. (SOSIA) Amphitruo, assum. si quid opus est, impera, imperium exequar. (IVPPITER) , optume aduenis. (SOSIA) Iam pax est inter uos duos? nam quia uos tranquillos uideo, gaudeo et uolup est mihi. atque ita seruom par uidetur frugi sese instituere: proinde eri ut sint, ipse item sit; uoltum e uoltu comparet: 960 tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant. sed age responde: iam uos rediistis in concordiam? (IVPPITER) Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum. (SOSIA) An id ioco dixisti? equidem serio ac uero ratus. (IVPPITER) Habui expurigationem; facta pax est. (SOSIA) Optume est. 965 (IVPPITER) Ego rem diuinam intus faciam, uota quae sunt. (SOSIA) Censeo. (IVPPITER) Tu gubernatorem a naui huc euoca uerbis meis Blepharonem, qui re diuina facta mecum prandeat. (SOSIA) Iam hic ero, cum illic censebis esse me. (IVPPITER) Actutum huc redi. (ALCVMENA) Numquid uis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust? 970 (IVPPITER) I sane, et quantum potest parata fac sint omnia. (ALCVMENA) Quin uenis quando uis intro? faxo haud quicquam sit morae. (IVPPITER) Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet. iam hisce ambo, et seruos et era, frustra sunt duo, qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe. 975 nunc tu diuine huc fac adsis Sosia audis quae dico, tam etsi praesens non ades fac Amphitruonem aduenientem ab aedibus ut abigas; quouis pacto fac commentus sis. uolo deludi illunc, dum cum hac usuraria 980 uxore nunc mihi morigero. haec curata sint fac sis, proinde adeo ut uelle med intellegis, atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem. [3,4] IV. (MERCVRIVS) Concedite atque abscedite omnes, de uia decedite, nec quisquam tam audax fuat homo, qui obuiam obsistat mihi. 985 nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier populo, ni decedat mihi, quam seruolo in comoediis? ille nauem saluam nuntiat aut irati aduentum senis: ego sum Ioui dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero. quam ob rem mihi magis par est uia decedere et concedere. 990 pater uocat me, eum sequor, eius dicto imperio sum audiens; ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri. amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo. si quid patri uolup est, uoluptas ea mi multo maxumast. amat: sapit; recte facit, animo quando obsequitur suo, 995 quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono. nunc Amphitruonem uolt deludi meus pater: faxo probe iam hic deludetur, spectatores, uobis inspectantibus. capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium; atque illuc sursum escendero: inde optume aspellam uirum 1000 de supero, cum huc accesserit; faciam ut sit madidus sobrius. deinde illi actutum sufferet suos seruos poenas Sosia: eum fecisse ille hodie arguet quae ego fecero hic. quid mea? meo me aequomst morigerum patri, eius studio seruire addecet. sed eccum Amphitruonem, aduenit; iam ille hic deludetur probe, 1005 siquidem uos uoltis auscultando operam dare. ibo intro, ornatum capiam qui potis decet; dein susum ascendam in tectum, ut illum hinc prohibeam. [4,0] ACTVS IV [4,1] I. (AMPHITRVO) Naucratem quem conuenire uolui, in naui non erat, neque domi neque in urbe inuenio quemquam qui illum uiderit. 1010 nam omnis plateas perreptaui, gymnasia et myropolia; apud emporium atque in macello, in palaestra atque in foro, in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras sum defessus quaeritando: nusquam inuenio Naucratem. nunc domum ibo atque ex uxore hanc rem pergam exquirere, 1015 quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleuerit. nam me, quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere, mortuom satiust. sed aedis occluserunt. eugepae, pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. feriam foris. aperite hoc. heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? 1020 [4,2] II. (MERCVRIVS) Quis ad fores est? (AMPHITRVO) Ego sum. (MERCVRIVS) Quid ego sum. (AMPHITRVO) Ita loquor. (MERCVRIVS) Tibi Iuppiter dique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores. (AMPHITRVO) Quo modo? (MERCVRIVS) Eo modo, ut profecto uiuas aetatem miser. (AMPHITRVO) Sosia. (MERCVRIVS) Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas. quid nunc uis? (AMPHITRVO) Sceleste, at etiam quid uelim, id tu me rogas? 1025 (MERCVRIVS) Ita, rogo. paene effregisti, fatue, foribus cardines. an foris censebas nobis publicitus praeberier? quid me aspectas, stolide? quid nunc uis tibi? aut quis tu es homo? (AMPHITRVO) Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Acheruns? quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam feruentem flagris. 1030 (MERCVRIVS) Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia. (AMPHITRVO) Quidum? (MERCVRIVS) Quia senecta aetate a me mendicas malum. (AMPHITRVO) Cum cruciatu tuo istaec hodie, uerna, uerba funditas. (MERCVRIVS) Sacrufico ego tibi. A. Qui? (MERCVRIVS) Quia enim te macto infortunio. !!! pp. 120 - p. 146 !!! - fin de la scène II - la scène III [4,4] IV. (BLEPHARO) Vos inter uos partite; ego abeo, mihi negotium est; neque ego umquam usquam tanta mira me uidisse censeo. (AMPHITRVO) Blepharo, quaeso ut aduocatus mi adsis neue abeas. (BLEPHARO) Vale. quid opust me aduocato, qui utri sim aduocatus nescio? (IVPPITER) Intro ego hinc eo. Alcumena parturit. (AMPHITRVO) Perii miser. quid ego , quem aduocati iam atque amici deserunt? 1040 numquam edepol me inultus istic ludificabit, quisquis est; nam iam ad regem recta me ducam resque ut facta est eloquar. ego pol illum ulciscar hodie Thessalum ueneficum, qui peruorse perturbauit familiae mentem meae. sed ubi illest? intro edepol abiit, credo ad uxorem meam. 1045 qui me Thebis alter uiuit miserior? quid nunc agam, quem omnes mortales ignorant et ludificant ut lubet. certumst, intro rumpam in aedis: ubi quemque hominem aspexero, si ancillam seu seruom siue uxorem siue adulterum seu patrem siue auom uidebo, obtruncabo in aedibus. 1050 neque me Iuppiter neque di omnes id prohibebunt, si uolent, quin sic faciam ut constitui. pergam in aedis nunciam. [5,0] ACTVS V [5,1] I. (BROMIA) Spes atque opes uitae meae iacent sepultae in pectore, neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim; ita mihi uidentur omnia, mare terra caelum, consequi, 1055 iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio. ita tanta mira in aedibus sunt facta. uae miserae mihi, animo malest, aquam uelim. corrupta sum atque absumpta sum. caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis, nec me miserior femina est neque ulla uideatur magis. 1060 ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos sibi inuocat, strepitus, crepitus, sonitus, tonitrus: ut subito, ut propere, ut ualide tonuit! ubi quisque institerat, concidit crepitu. ibi nescio quis maxuma uoce exclamat: 'Alcumena, adest auxilium, ne time: et tibi et tuis propitius caeli cultor aduenit. 1065 exsurgite' inquit 'qui terrore meo occidistis prae metu.' ut iacui, exsurgo. ardere censui aedis, ita tum confulgebant. ibi me inclamat Alcumena; iam ea res me horrore adficit, erilis praeuertit metus: accurro, ut sciscam quid uelit. atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor; 1070 neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque prouidimus. sed quid hoc? quis hic est senex, qui ante aedis nostras sic iacet? numnam hunc percussit Iuppiter? credo edepol, nam, pro Iuppiter, sepultust quasi sit mortuos. ibo et cognoscam, quisquis est. Amphitruo hic quidem erus meus. 1075 (AMPHITRVO) Perii. (BROMIA) Surge. (AMPHITRVO) Interii. (BROMIA) Cedo manum. (AMPHITRVO) Quis me tenet? (BROMIA) Tua Bromia ancilla. (AMPHITRVO) Totus timeo, ita me increpuit Iuppiter. nec secus est, quasi si ab Acherunte ueniam. sed quid tu foras egressa es? (BROMIA) Eadem nos formido timidas terrore impulit in aedibus, tu ubi habitas. nimia mira uidi. uae mihi, 1080 Amphitruo, ita mihi animus etiam nunc abest. (AMPHITRVO) Agedum expedi: scin me tuom esse erum Amphitruonem? (BROMIA) Scio. (AMPHITRVO) Vide etiam nunc. (BROMIA) Scio. (AMPHITRVO) Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium. (BROMIA) Immo omnes sani sunt profecto. (AMPHITRVO) At me uxor insanum facit suis foedis factis. (BROMIA) At ego faciam, tu idem ut aliter praedices, 1085 Amphitruo, piam et pudicam esse tuam uxorem ut scias. de ea re signa atque argumenta paucis uerbis eloquar. omnium primum: Alcumena geminos peperit filios. (AMPHITRVO) Ain tu, geminos? (BROMIA) Geminos. (AMPHITRVO) Di me seruant. (BROMIA) Sine me dicere, ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios. 1090 (AMPHITRVO) Loquere. (BROMIA) Postquam parturire hodie uxor occepit tua, ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae inuocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant, manibus puris, capite operto. ibi continuo contonat sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas. 1095 aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae. (AMPHITRVO) Quaeso absoluito hinc me extemplo, quando satis deluseris. quid fit deinde? (BROMIA) Dum haec aguntur, interea uxorem tuam neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audiuimus; ita profecto sine dolore peperit. (AMPHITRVO) Iam istuc gaudeo, 1100 utut erga me merita est. (BROMIA) Mitte ista atque haec quae dicam accipe. postquam peperit, pueros lauere iussit nos. occepimus. sed puer ille quem ego laui, ut magnust et multum ualet! neque eum quisquam colligare quiuit incunabulis. (AMPHITRVO) Nimia mira memoras; si istaec uera sunt, diuinitus 1105 non metuo quin meae uxori latae suppetiae sient. (BROMIA) Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust, deuolant angues iubati deorsum in impluuium duo maximi: continuo extollunt ambo capita. (AMPHITRVO) Ei mihi. (BROMIA) Ne paue. sed angues oculis omnis circumuisere. 1110 postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi. ego cunas recessim rursum uorsum trahere et ducere, metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius persequi. postquam conspexit angues ille alter puer, citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum: 1115 alterum altera prehendit eos manu perniciter. (AMPHITRVO) Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas; nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis. quid fit deinde? porro loquere. (BROMIA) Puer ambo angues enicat. dum haec aguntur, uoce clara exclamat uxorem tuam 1120 (AMPHITRVO) Quis homo? B. Summus imperator diuom atque hominum Iuppiter. is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus, eumque filium suom esse qui illos angues uicerit; alterum tuom esse dixit puerum. (AMPHITRVO) Pol me haud paenitet, si licet boni dimidium mihi diuidere cum Ioue. 1125 abi domum, iube uasa pura actutum adornari mihi, ut Iouis supremi multis hostiis pacem expetam. ego Teresiam coniectorem aduocabo et consulam quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar. sed quid hoc? quam ualide tonuit. di, obsecro uostram fidem. 1130 [5,2] II. (IVPPITER) Bono animo es, adsum auxilio, Amphitruo, tibi et tuis: nihil est quod timeas. hariolos, haruspices mitte omnes; quae futura et quae facta eloquar, multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter. primum omnium Alcumenae usuram corporis 1135 cepi, et concubitu grauidam feci filio. tu grauidam item fecisti, cum in exercitum profectu's: uno partu duos peperit simul. eorum alter, nostro qui est susceptus semine, suis factis te immortali adficiet gloria. 1140 tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam redi: haud promeruit quam ob rem uitio uorteres; mea ui subactast facere. ego in caelum migro. [5,3] III. (AMPHITRVO) Faciam ita ut iubes et te oro, promissa ut serues tua. ibo ad uxorem intro, missum facio Teresiam senem. 1145 Nunc, spectatores, Iouis summi causa clare plaudite.