[7,0] SERMO VII. De hypocrisi et eleemosyna. In illud Matthaei VI: Cum ieiunatis, nolite fieri sicut hypocrytae tristes. [7,1] Ubi Deus Dominum mutauit in patrem, uoluit charitate magis quam potestate regnare, et amari maluit quam timeri: unde paterno monuit affectu, ne quid nobis de labore iustissimo deperiret. Euangelista sic ait: "Cum ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; exterminant enim facies suas, ut uideantur ab hominibus ieiunantes". Amen dico uobis, perceperunt mercedem suam. Hypocrisis subtile malum, secretum uirus, uenenum latens, uirtutum fucus, tinea sanctitatis. Aduersa omnia nituntur uiribus suis, armis suis pugnant, impugnant palam: unde et cauentur tam facile quam uidentur. Hypocrisis secura simulat, fallit prospera, curiosa mentitur, et crudeli arte uirtutes truncat mucrone uirtutum: ieiunium ieiunio perimit, oratione orationem euacuat, misericordiam miseratione prosternit. Hypocrisis cognata febri frigido poculo propinat ardorem. Quod corporibus est hydrops, hypocrisis animabus, hoc est: hydrops bibendo sitit, hypocrisis inebriata sitit. Exterminant enim facies suas, ut uideantur hominibus ieiunantes. Hypocrisis dum cupit captiuare oculos, oculis fit ipsa captiua. Exterminant enim facies suas. Et si facies exterminant, ornamentum corporis quod manebit? Vere sicut Dominus dixit: Si lumen quod in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt? Hypocrita, sit licet tibi facies inculta, neglecta cutis, tristis uultus, exterminatus aspectus, nec ab hominibus inuenisti laudem et apud Deum fructum ieiunii perdidisti. Hypocrita, elaborasti ieiuniis ut labor tibi ieiunii non prodesset. Hypocrita, abstinentiae fluctus intrasti, continentiae conscendisti undas, enatasti ieiunii pelagus; et in ipso portu ieiunii naufragasti: quia non comparasti lucrum, sed mercatus es uanitatem, qui de Dei credito humanum negotium perfecisti. Hinc est quod Deo redditurus es rationem, qui ab hominibus percepisti miserae laudis usuram. Fratres, fugiendum est uirus, pestilentia cauenda, quae de remediis creat morbos, conficit de medicina languorem, sanctitatem uertit in crimen, placationem facit reatum, generat de propitiatione discrimen. Hypocrisim qui fugerit, uincit; qui incurrerit, cadit. Fugiamus hypocrisim, fugiamus, fratres: sit nostrum de simplicitate ieiunium, de innocentia sit sanctum, de puritate purum, de sinceritate sincerum, sit hominibus occultum, ignotum diabolo, Deo notum. Thesaurum qui non abscondit, prodit; uirtutes proditae non manebunt. Virtutes sicut proditores suos deserunt: sic suos instant custodire custodes. Ergo ieiunium quod contra uitia prima uirtus est nobis, in arce pectoris collocetur: quia illo in interioribus praesidente, uitia nos quatere in exterioribus non ualebunt. Hoc Christus, ut Christianus habere possit, hortatur cum dicit: Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam laua, ne uidearis hominibus ieiunans, sed Patri tuo qui est in abscondito, et Pater tuus qui uidet in abscondito, reddet tibi. Cum dicit, Unge caput tuum, et faciem tuam laua: non ut coma capitis illecebroso redundet unguento, serius magister iniungit, neque faciem nitescere solito uult lauacro; sed habitu prandentis uult celari ieiunium Christiano, quia Christianum uindicare non uult artifici moerore ieiunium. Sed ad coepta redeamus. Unge caput tuum, et faciem tuam laua, ne uidearis ab hominibus ieiunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito. Sic non uoluptuosos indulget aspectus, sed uultus qui simulantur excludit: facies moerore deiecta inuitat famam, non ieiunium uoluntarium profitetur. Si uult, quare tristis? Si non uult, ieiunus quare? Merito tali poena uiuit, qui sibi facit de uirtute uitium, mendacium de ueritate, de mercede dispendium, de remissione peccatum. Agricola si non impresserit cultrum, si sulcum non defoderit, si non exciderit sentes, si gramina non euulserit, si in tuto semina non locarit, sibi mentitur, non terrae; nec terrae facit damnum, sed sibi non facit fructum: et ita se uacuat, ita decipit, impugnat ita, qui terrae manu fallaci mentitur. Quid faciet? quid habebit? quid inueniet? qui Deo, esuriente carne, hypocrisi luxuriante, mentitur? Quia agricolae fecimus mentionem, sciat ille sustinere se laborem incassum, se nihil habiturum, qui premens ieiunii aratrum, et abscindens gulae gramina atque eradicans luxuriae sentes, misericordiae semina nulla iactauerit. Hoc Dominus aperire uoluit, qui de ieiunio docens, mox ista subiecit: Nolite thesaurizare uobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Sed thesaurizate uobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Quid tam paternum? quid sic ueniens de amore? quod tam prouidum de charitate consilium? nihil tibi perire uult, qui tua in thesauris coelestibus uult reponi. Quam securus dormit, qui Deum suorum meruit habere custodem! Quam nescit curas, quam deponit angores, quam non est anxius, quam seruorum caret fastu, qui sua patri seruanda committit! Quomodo paterna seruat affectio, quod timor non potest sic seruare seruilis: pater cum dat sua filiis, non minuit commendata filiorum. Quid sit pater, nescit; nescit se filium, qui non credit patri. Tineam non excludunt claustra, sed claudunt; et generant, non repellunt: rubiginem nutriunt seruata, non uitant; quia quod de re nascitur, non uitatur. Ubi est necessitas, fures deesse non possunt. Qui ergo inter tineas, rubiginem, fures, sua ponit, exponit quae sua sunt, non reponit. Sicut de uestimento tinea, rubigo de metallo, de necessitate fures nascuntur: ita de diuitiis auaritia, cupiditas de quaestu, de habendo habendi ardor acquiritur. Qui ergo uult auaritiam uincere, diuitias proroget, non reponat. Praemittamus, fratres, thesauros nostros in coelum; sint uectores pauperes, qui possunt sinu suo quae nostra sunt ad superna portare. Nemo de fraude dubitet baiulorum: tua est ista transuectio, per quam nostra ad Deum Deo fideiussore portantur: cui est omnis honor et gloria, uirtus et imperium, et gratiarum actio in omnia saecula saeculorum, Amen.