Petrus Chrysologus - Collectio sermonum Cl. 0227 +, SL 24, sermo : 2, linea : 3 [*] Luxuriosum filium, filium patris piissimi desertorem quae perculerint mala et fame tabidum porcorum dederint seruituti, superiore quo ualuimus sermone perstrinximus. Nunc eius reditum, nunc eius poenitentiam meliore iam uoto, uerbis laetioribus prosequamur. In se, inquit, reuersus dixit: quanti mercennarii patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. Surgam et ibo ad patrem meum, et dicam illi: pater, peccaui in caelo et coram te; iam non sum dignus uocari filius tuus; fac me sicut unum de mercennariis tuis. In se reuersus est; in se ante rediit, ut rediret ad patrem, qui a se ante recesserat, cum recessit a patre. A se migrat, et ab homine totus transit in bestiam, paternae pietatis immemor, gratiae genitoris oblitus. Quanti mercennarii patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. Fames reuocat quem saturitas exularat. Fames illi patrem dedit sapere, cui copia tulerat sentire genitorem. Et si tantum praestitit uel inuita fames, probate quid uoluntarium possit conferre ieiunium. Oneratus uenter ad uitia cor deponit, premit mentem, ne supernam ualeat sentire pietatem. Corpus, inquit, quod corrumpitur, adgrauat animam, et deprimit sensum multa cogitantem. Vnde et dominus: ne grauentur corda uestra crapula et ebrietate. Vacuandus est ergo uenter moderatione ieiunii, ut exoneratus animus possit ad alta pertendere, conscendere ad uirtutes, possit ad ipsum pietatis auctorem totus aliger peruolare. Hoc elias probat, qui dominica continuatione ieiunii defaecatus, a carnali pondere mortis uictor euolauit in caelum. Surgam et ibo ad patrem meum. Iacebat qui dixit: surgam. Intellexit lapsum, sensit ruinam, iacere se turpis luxuriae respexit in lubricum; et ideo exclamat: surgam et ibo ad patrem meum. Qua spe, qua fiducia, qua conscientia? qua spe? illa qua pater est. Ego perdidi quod erat filii; ille quod pater est non amisit. Apud patrem non intercedit extraneus; intus est in patris pectore ipse qui interuenit et exorat affectus. Vrguentur patris uiscera iterum filium genitura per ueniam. Ibo ad patrem reus, sed pater uiso filio cooperit mox reatum; dissimulat iudicem, quia mauult inplere genitorem; et sententiam cito uertit in ueniam, qui redire cupit filium, non perire. Surgam et ibo ad patrem meum, et dicam illi: pater, peccaui in caelo et coram te. Confessio patrem pandit, genitorem loquitur poenitudo. Peccaui in caelo et coram te. Cui peccatur in caelo, non terrenus pater est, sed caelestis; et ideo adiecit: coram te, cui in caelo et in terra ante oculos sunt omnia quae geruntur. Peccaui in caelo et coram te, et iam non sum dignus uocari filius tuus. Peregre profectus est iste, et in regionem longinquam fugit, sed accusatores suos, sed testes suos, diuini patris oculos, non refugit. Hoc dauid clarius aperit sic dicendo: quo ibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, tu ades. Et si sumpsero pennas meas, et habitauero in postremo maris, etenim illuc deducet me manus tua, et tenebit me dextera tua. Videt iste toto mundo nuda dei oculis delicta consistere; non caelum, non terram, non maria, non abyssum, non ipsam noctem deo uelare posse peccata. Sensit quantum sit sceleris, mali quantum, in ipso dei peccare conspectu, et ideo clamat: tibi soli peccaui, et malum coram te feci. Vnde iste adulescentior similiter uociferat dicens: peccaui in caelo et coram te; iam non sum dignus uocari filius tuus. Non dixit: non sum dignus esse filius tuus, sed: non sum dignus uocari filius tuus, quia uocari ad gratiam pertinet, esse pertinet ad naturam. Audi apostolum dicentem: ab eo qui uos uocauit in gratiam suam. Hic ergo adulescentior, quia perdiderat quod erat naturae, iudicat se quod est gratiae non mereri. Fac me sicut unum de mercennariis tuis. Ecce potestatis suae filius quo deuenit! uoluptas luxuriae, adulescentiae libertas ecce filium quo promouit! fac me sicut unum de mercennariis tuis, ut locatione annua seruitus innouetur; ut labore iugi conditio conducta deteratur; ut die toto in opere suspiret miserae uerna mercedis; ut sit semper uenditor sui, nec umquam negare suam ualeat seruitutem. Et hoc petit, quia qui penes extraneum seruam senserat libertatem, penes patrem credit sibi futuram liberam seruitutem. Iam nunc, fratres, uellem lectionis huius aperire mysterium, si non me reuocaret istius utilitatis intentio, quia uos uideo non quasi nostra audire debito cum dolore, sed quasi extranea intellectu transuolare festino. Nostra, nostra et omnia profutura nobis semper loquitur christus, et ob corrigendos nos mystica frequentat exempla. Dominus qui pater suorum uoluit esse seruorum, qui magis amari uoluit quam timeri, qui panem uitae se dedit ipsum, qui sanguinem in poculum salutis effudit, praeteritis comparationibus praesentes corrigit et futuros, ne bonum patrem, ne genitorem pium deserentes, ad mundi longinqua et nimis peregrina tendamus; ibi que uiuendo luxuriose substantiam totam salutis dissipemus et uitae; omnibus que consumptis famem spei grauissimam perferamus, et sic nos primario regionis illius, hoc est, disperationis auctori diabolo, iam tradamur; et ille nos mittat in uillam suam, hoc est, ad huius saeculi inlecebrosa conuallia; mittat ad pascendos porcos, eos uidelicet, qui proni semper in terram uiuunt uentri, et aestus carnis in uolutabris luti temperant, in ceno premunt, refrigerant in gurgite uitiorum. Quod autem mercennarios suos mittat ad porcos, facit hoc insatiata crudelitas, quae contenta non est homines criminosos fieri, nisi eos uitiorum duces, criminum faciat et magistros. Cum eos tales fecerit, non sinit eos ex ipso porcorum cibo saturari, ut esurientes uitia plus delinquant. Luxuriosus satis capere non potest; uoluptas nescit expleri. Vnde nos cum bono patre simus, permaneamus apud genitorem pium, ut et diaboli laqueos possimus euitare, et bona patris iugiter perfruamur. Profunda post scrutabimur, quia communioni et moribus plus debemus. Petrus Chrysologus - Collectio sermonum Cl. 0227 +, SL 24, sermo : 3, linea : 3 [*] Filii luxuriosi abscessum, regressum, culpam, poenitentiam cucurrimus hactenus sermone geminato; occursum patris modo, bonitatem patris, patris ineffabilem misericordiam prosequamur. Surgens, inquit, uenit ad patrem suum. Cum autem esset longe, uidit illum pater suus, et misericordia motus est, et adcurrit et cecidit supra collum eius, et osculatus est illum. Surgens uenit ad patrem suum. Surrexit iste mentis et corporis de ruina, surrexit de profundo inferi, caeli alta contingens. Apud caelestem patrem filius surgit plus de uenia, quam corruit de reatu. Surgens uenit ad patrem suum. Venit non gressu pedum, sed mentis incessu. Longinqui terreni itineris non indiguit, quia conpendia uiae salutaris inuenit. Diuinum patrem nescit uiarum cursu quaerere, qui fide quaerens ubique sibi illum inuenit esse praesentem. Surgens uenit ad patrem suum. Cum autem esset longe. Quomodo longe est is qui uenit? quia nondum peruenit iste qui uenit. Venit ad poenitentiam, sed nondum peruenit ad gratiam; uenit ad domum patris, sed nondum peruenit ad gloriam pristini uel habitus uel honoris. Cum autem esset longe, uidit illum pater suus. Vidit pater ille, qui in altis habitat, et humilia respicit, et alta de longe agnoscit. Vidit illum pater suus. Pater uidit illum, ut ille patrem posset adtendere. Patris uisus inlustrauit filii uenientis aspectum, ut tota fugaretur obscuritas, quae circumfusa fuerat de reatu. Non sunt tales tenebrae noctis, quales illae sunt, quae de confusione ueniunt peccatorum. Audi prophetam dicentem: conprehenderunt me iniquitates meae, et non potui uidere. Et alibi: iniquitates meae grauatae sunt super me. Et post: et lumen oculorum meorum non est me cum. Nox sepelit hesternum lumen; peccata sensum, animum, membra confundunt. Nisi ergo caelestis pater redeuntis filii radiasset in uultu, et totam confusionis caliginem respectus sui lumine sustulisset, numquam diuini uultus uidisset iste filius claritatem. Vidit eum de longe, et misericordia motus est. Mouetur misericordia, qui loco non potest dimoueri. Adcurrit non progressu corporis, sed pietatis adfectu. Cecidit supra collum eius caritatis pondere, non onere membrorum. Cecidit supra collum eius non lapsu uiscerum, sed uiscerum passione. Cecidit collum eius, ut erigeret sic iacentem. Cecidit supra collum eius, ut amoris onere onus tolleret peccatorum. Venite, inquit, ad me omnes qui laboratis et onerati estis; tollite onus meum super uos, quia leue est. Videtis quia filius iuuatur istius patris onere, non grauatur. Cecidit supra collum eius, et osculatus est eum. Sic pater iudicat, sic emendat, sic peccanti filio dat oscula, non flagella. Delicta non uidet uis amoris; et ideo pater peccata filii redemit osculo, clausit amplexu, ne nudaret pater filii crimina, pater filium ne foedaret. Pater sic curat filii uulnera, ne filio cicatricem, naeuum filio ne relinquat. Beati, inquit, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Si adulescentis huius factum displicet, horret abscessus, nos a tali patre nullatenus discedamus. Aspectus patris fugat crimina, expellit noxam, cunctam nequitiam et temptamenta propellit. Certe si abscessimus, si substantiam patris totam luxuriose dispersimus nos uiuendo; si quidquid est in caelo, quidquid in terra conmisimus facinoris et delicti; si ad impietatis proruptum totum, totam uenimus ad ruinam, surgamus aliquando, et ad talem patrem tali inuitati redeamus exemplo. Cum autem uideret eum, misericordia motus est, et adcurrit, et cecidit supra collum eius, et osculatus est illum. Rogo, quis hic disperationis locus? quae hic excusationis occasio? hic simulatio quae timoris? nisi forte timetur occursus, terret osculum, turbat amplexus; et capere ad uindictam, non recipere ad ueniam pater creditur, cum filium trahit manibus, claudit gremio, ligat lacertis. Sed hanc cogitationem debellatricem uitae, salutis inimicam, expugnant nimis, nimis auferunt quae sequuntur. Dixit autem pater ad seruos suos: cito proferte stolam primam, et induite illum, et date anulum aureum in manu eius, et calciamenta in pedibus eius; et adducite uitulum saginatum, et occidite et manducemus et epulemur; quia hic filius meus mortuus fuerat, et reuixit; perierat, et inuentus est. His auditis adhuc moramur, adhuc non redimus ad patrem. Cito proferte stolam primam, et induite illum. Sustinuit filii crimina, qui non sustinuit nuditatem. Hinc est quod a seruis ante uoluit uestiri filium quam uideri, ut soli patri nota esset nuditas, quia pater solus uidere filii non potest nuditatem. Cito proferte stolam primam. Pater hic, qui in secundis esse non passus est peccatorem, plus de uenia quam de iustitia gaudium uult habere. Cito proferte stolam primam. Non dixit: unde uenis? fuisti ubi? ubi sunt quae tulisti? quare tantam gloriam tanta turpitudine commutasti? sed: cito proferte stolam primam, et induite illum. Videtis quia delicta non uidet uis amoris; tardam misericordiam pater nescit; delicta qui discutit, prodit. Et date anulum in manu eius. Paterna pietas contenta non est innocentiam reparare solam, nisi pristinum restituat et honorem. Et date calciamenta in pedibus eius. Quam pauper rediit, qui ditatus abscesserat! de tota substantia calciamenta pedibus non reportat. Date calciamenta in pedibus eius. Ne uel in pede remaneret filii deformitas nuditatis; certe ut calciatus anterioris uitae rediret ad cursum. Et adducite uitulum saginatum. Communis uitulus non sufficit, nisi primus, nisi fuerit saginatus. Vitulus pinguis testatur paternae pinguedinem caritatis. Et adducite uitulum saginatum, et occidite et manducemus et epulemur, quia hic filius meus mortuus fuerat, et reuixit; perierat, et inuentus est. Historiam loquimur adhuc, et iam cogitamus arcanum nudare mysterium. Mortuus filius uituli suscitatur ex morte, et unus uitulus totius familiae funditur in saginam. Sed differendum est, ut senioris dolorem uetustum, uetustiorem fratris inuidiam, prosequamur. Petrus Chrysologus - Collectio sermonum Cl. 0227 +, SL 24, sermo : 4, linea : 3 [*] Adulescentioris filii iam de reditu et salute gaudentes, senioris filii flebiliter pandimus et dolemus inuidiam, qui summum frugalitatis bonum extremo zeli malo perdidit et liuoris. Erat, inquit, filius eius senior in agro, et cum ueniret et adpropinquaret domui, audiuit symphoniam et choros, et uocauit unum de seruis, et interrogauit quae haec essent. Is que respondit: frater tuus uenit, et occidit pater tuus uitulum saginatum, quia saluum illum recepit. Indignatus est autem, et nolebat introire. Erat, inquit, filius eius senior in agro. Erat in agro terram percolens, se desertans. Duritiam soluit cespitis, cordis praedurat affectum; sentes eradicat et gramina, stimulos inuidiae non euellit. Sic in segete cupiditatis fructum zeli colligit et liuoris. Et cum ueniret, inquit, et adpropinquaret domui, audiuit symphoniam et choros. Inuidum fugat symphonia pietatis, chorus caritatis excludit; et quem uenire ad fratrem et adpropinquare domui uocat ratio naturae, hunc peruenire zelus non sinit, liuor non patitur introire. Inuidia malum uetustum, prima labes, antiquum uirus, saeculorum uenenum, causa finis. Haec in principio ipsum angelum eiecit et deiecit e caelo; haec de paradiso hominem principem nostrae generationis exclusit; ipsa hunc seniorem fratrem paterna seclusit domo. Haec abrahae progeniem, populum sanctitatis illum, ad auctoris sui caedem, ad mortem sui saluatoris armauit. Inuidia, intestinus hostis, non cordis quatit muros, non elidit septa membrorum, sed in ipsam carnis arietat arcem; et antequam uiscera sentiant ipsam dominam corporis, animam praedo capit et adducit inclusam. Si ergo uolumus caelestem mereri gloriam, si paradisi beatitudinem possidere, si superni patris inhabitare domum, si uolumus rei caelestis parricidii non teneri, peruigili fide, luce spiritus, tetras inuidiae pellamus et excludamus insidias; inuidiam totis armorum caelestium uiribus comprimamus; quia sicut nos deo iungit caritas, a deo inuidia sic seiungit. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum. Cor patris anxium uariis artatur motibus filiorum; et inter diuersos pignerum casus genitoris pietas stupefacta discurrit, quia uidet fratrem fratris reditu mox fugari, et salute alterius sibi alterum mox perire; ad moerorem longum, breui gaudio pensatum, inuidiae liuore turbari. O zeli tumor! duos non capit domus ampla germanos. Et quid mirum, fratres? fecit inuidia; fecit ut mundi tota duobus esset angusta fratribus latitudo; namque ipsa cain iunioris erexit in mortem, ut esse solum zeli liuor faceret, quem primum fecerat lex naturae. At ille respondens, inquit, dixit patri suo: pater, ecce tot annis seruio tibi. Sic sapit qui patris audet iudicare pietatem. Ecce tot annis seruio tibi. En patri filius nascendi beneficia qua seruitute conpensat! numquam mandatum tuum praeteriui. Hoc tibi non tua innocentia, sed patris uenia dedit, quia multa caritate delicta filii maluit tegere quam nudare. Et numquam mihi dedisti haedum, ut cum amicis meis epularer. Fratri inuidus animus gratus esse non potest patri; et paternae largitatis memor non est, qui est fraternae immemor caritatis. Haedum sibi datum negat, qui substantiae partem totam tempore diuisionis accepit. Tunc enim cum frater iunior dari sibi substantiae peteret portionem, pater ambobus totum fratribus mox diuisit, euangelista dicente: et diuisit illis substantiam. Sed inuidus simulat semper, mentitur inuidus semper. Et numquam mihi dedisti haedum, ut cum amicis meis epularer. Amicos paternos suos esse non conputat; hos amicos ut extraneos credit, a quibus uidet in patris gratiam se amari. Sed postea quam filius tuus, qui deuorauit substantiam suam cum meretricibus uenit, occidisti illi uitulum saginatum. Hic redisse fratrem dolet, non dolet perisse substantiam; nec damni causas exsequitur, sed liuoris; qui fratrem redeuntem de suo decorare debuit, non debuit de perdito sic foedare. In filio est substantia patris tota, et ideo nil pater perdidit filium cum recepit. Frater credidit damnum, qui redisse conspicit cohaeredem. Et quando inuidus non auarus, quando quidquid habet alter se computat perdidisse? at pater dixit illi: fili, tu semper me cum es, et omnia mea tua sunt; gaudere autem et epulari oportet, quia hic frater tuus mortuus fuerat et reuixit; perierat et inuentus est. O quid facit uis amoris! quamuis malo filio non esse nescit, non esse non potest pater. Videt filium degenerasse animo; uidet paternae pietatis, paterni generis nil habere; et tamen nuncupat filium, suadet affectum; ad gratiam uel spe reuocat largitatis, dicendo: tu semper me cum es, et omnia mea tua sunt. Hoc est dicere: patere filium redisse patri; permitte patri filium suscepisse. Nec ille aliud quam patrem quaesiuit, qui ueniens non filii, sed loco mercennarii uoluit conlocari, dicens: pater, peccaui in caelo et coram te, et iam non sum dignus uocari filius tuus; fac me sicut unum de mercennariis tuis. Sint tibi omnia, illi sufficit pater; et ne quid tibi de praesentibus, de ueteribus aestimes imminutum, illi noua et futura perquiram. Certe, si consilium patris sequeris et praeceptum, participa praesentia cum fratre, et cum ipso tibi communia sint futura. Gaude ergo, et inuentum gaude, ut et ille te gaudeat non perisse. Sed iam sermonem historicum concludamus, ut futuro uerbo quae sunt mystica, quae profunda, christo reuelante pandamus. Petrus Chrysologus - Collectio sermonum Cl. 0227 +, SL 24, sermo : 5, linea : 3 [*] Callidi debitoris est et inuerecundi saepe cauta non soluere, et patientissimum creditorem longa et artifici cauillatione protilare. De abscessu uel reditu luxuriosi filii quintus est hic sermo nobis, qui historicum sensum, sicut promisimus, ad mysticam et singularem deitatis intelligentiam conatur adtollere. Vos orate, ut quia in tanto credito per me sum minus idoneus debitor, per deum uobis idoneus solutor existam. Homo quidam habuit, inquit, duos filios. Postea quam christus nostrae carnis suscepit onus, et deus induit exuuias humanas, ueraciter se deus hominem uocat, dominus patrem uere se duorum nuncupat filiorum, quia humanitati permixta deitas, deitati consociata pietas, miscuit hominem deum, quae dominum uniuit in patrem. Hic ergo homo, pater hic, duos filios habuit, conditoris pontificio, non necessitate generantis. Duos filios habuit, quos non emeruit esse, sed iussit, quia christus sic in oculis nostris fuit homo, ut deus semper in maiestatis suae maneret arcano. Duos filios habuit, duos scilicet populos: iudaicum gentilem que sed iudaeum seniorem prudentia legis fecit, gentilem paganitatis stultitia reddidit iuniorem; quia sicut sapientia dat canos, ita quidquid uiri est tollit insipientia. Hunc ergo iuniorem mores praestitere, non aetates; seniorem illum non tempora fecerunt esse, sed sensus. Et dixit, inquit, adulescentior patri: pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Cognitorem pectoris non uoce petit iste, sed uoto; quia a deo bona, mala uero portat prima uoluntas in nobis. Denique iste cum patre possessor totius sortis ad partem propria uoluntate peruenit, dicendo: da mihi portionem substantiae quae me contingit. Et quae est ista portio? quae est? habitus, sermo, scientia, ratio, iudicium, quae hominem prae ceteris animantibus in terrena habitatione contingunt. Haec est, iuxta apostolum, lex naturae. Et ideo diuisit illis substantiam, dando iuniori quinque ista quae diximus beneficia naturae; seniori quinque legis libros diuinitus inscribendos, per quos substantia inpar merito, numero par esset; humanum teneret ista ordinem, diuino illa subsisteret instituto; utraque tamen lex filios utrosque ad notitiam patris duceret, ad reuerentiam sui seruaret auctoris. Et non post multos dies, inquit, congregatis adulescentior omnibus, peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipauit substantiam suam uiuendo luxuriose. Diximus iuniorem non tempora fecisse, sed mores; et ideo dixit: non post multos dies, quia cum principio ipso mundi festinat gentilitas ad idolorum patriam; ad longinquam diaboli regionem animo est peregrinata, non loco; et per elementa uanis est peruagata cogitationibus, non est corporeis motibus iactata per terras. Namque coram patre sine patre erat; et cum in se esset, non erat se cum. Hinc est quod luxuriosus per uoluptatem saecularis eloquentiae, per scholarum lupanaria, per triuia sectarum dissipabat dei patris dementi disputatione substantiam. Et cum consumasset coniecturis quidquid erat sermonis, scientiae, rationis, iudicii, egestatem summam, famem magnam cognoscendae ueritatis miserrimus sustinebat; quia philosophia quaerendae diuinitatis indixit laborem, ueritatis inueniendae fructum contulit nullum. Hinc est quod adhaerebat primario regionis illius, a quo mittebatur in istud saeculum, hoc est, in unam multarum superstitionum uillam; ut pasceret porcos, id est, daemones, qui dicunt domino: si eicis nos, mitte nos in porcos. Vt pasceret daemones thure, uictimis, sanguine, falsarum responsionum mercedem pro tali labore relaturus. Occidebatur pecus, ut quod uiuum nil scierat, diuinaret occisum; et loqueretur ex fibris mortui quod numquam fuerat ore prolocutum. Verum cum nil diuinum, nil salutare profuturum, nil gentilis inueniret in talibus, desperans de deo, de prouidentia, de iudicio, de futuris, ab schola ad uentris se deponebat ingluuiem, cupiens saturare uentrem suum de siliquis, quas porci manducabant. Hoc norunt epicurei, qui cum platonicas et aristotelicas percurrerent scholas, nullam que illic aut diuinitatis aut scientiae inuenerint disciplinam, epicureo se tradunt ultimo disperationis et uoluptatis auctori; et manducant de siliquis, hoc est, uoluptatibus corporis male dulcibus; et pascunt daemones, qui semper corporum uitiis saginantur et sordibus. Quia sicut domino qui se iungit unus spiritus est, ita qui se iungit diabolo est daemon unus. Sed hic iunior, quamuis cuperet, non tamen saturabat de siliquis istis uentrem suum. Quare? quia nemo illi dabat. Diabolus quidem uolebat per famem scientiae, per uoluptatum difficultatem, gentilem reddere auidiorem ad inlicita perquirenda, ad perpetranda delicta; sed deus pater ideo permisit esurire gentilem, ut erroris occasio salutis fieret argumentum. Namque diabolum sic reliquit ut perderet, et gentilem sustinere famem passus est ut rediret. Redit autem ad patrem, et clamat: pater, peccaui in caelo et coram te. Redisse iuniorem ad domum patris, et clamare deum patrem, uox ecclesiae cotidiana testatur, quae dicit: pater noster, qui es in caelis. Peccaui in caelo et coram te. Peccaui in caelo: dum in caelo solem, lunam, sidera deos esse blasphemat, et haec eadem profanat adorando. Iam non sum dignus uocari filius tuus; fac me sicut unum de mercennariis tuis. Hoc est dicere: quia non mereor iam filii gloriam, uel ueniae consequar pro mercennario labore mercedem; et cui honor subolis perit, saltim uitalis maneat in cotidiano pane substantia. Sed pater occurrit, et occurrit longe. Cum adhuc inpii essemus, christus pro nobis mortuus est. Occurrit pater, occurrit in caelo, cum per ipsum de caelo descendit, et peruenit ad terras. Pater, inquit, qui me misit, me cum est. Cecidit supra collum eius. Cecidit cum per christum diuinitas tota nostra decumbit et incumbit in carne. Audi dicentem: pater, sicut tu in me et ego in te, ita et isti in nobis unum sint. Et osculatus est eum. Quando? quando misericordia et ueritas obuiauerunt sibi, iustitia et pax osculatae sunt se. Dedit stolam primam: illam quam adam perdidit inmortalitatis gloriam sempiternam. Posuit anulum in manu eius: anulum honoris titulum, libertatis insigne, pignus spiritus, signaculum fidei, arram caelestium nuptiarum. Audi apostolum: disponsaui uos uni uiro, uirginem castam exhibere uos christo. Et calciamenta in pedibus eius: ut essent calciati pedes in praedicatione euangelii; ut essent beati pedes euangelizantes pacem. Et occidit ei uitulum saginatum: illum de quo dauid cantabat: et placuit domino super uitulum nouellum, cornua producentem et ungulas. Occiditur patre uitulus sic iubente, quia christus deus, dei filius, occidi sine patris uoluntate non poterat. Audi apostolum: qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Hic est uitulus, qui in epulum nostrum cotidie ac iugiter inmolatur. Sed frater senior, sed senior filius ueniens ex agro, populus legalis, messis quidem multa, operarii autem pauci, audit in domo patris symphoniam, audit choros, et introire non uult. Hoc cotidie oculis nostris intuemur; nam uenit iudaeus ad domum patris, id est, ad ecclesiam; stat foris per inuidiam, audit dauiticam citharam personare, audit ex conuentu prophetico symphoniam, ex populorum uario conuentu choros audit, et introire non uult, per inuidiam. Stans foris, dum gentilem fratrem pristinis iudicat et horret ex moribus, ipse se paternis bonis eximit, ipse se paternis excludit gaudiis. Quod autem dixit: ecce tot annis seruio tibi, et numquam mandatum tuum praeteriui, et numquam dedisti mihi haedum, tacendum potius quam loquendum esse iam diximus; quia iudaeus loquitur, et non facientis uerba sunt, sed tumentis. Pater egreditur, et dicit filio: fili, tu semper me cum es. Quomodo? per abel, per enoch, per sem, per noe, per abraham, per isaac, per iacob, per moysen, per omnes sanctos, per quos iudaica generatio in euangeliis lecta diriuatur, cum dicit: abraham genuit isaac, isaac genuit iacob. Et omnia mea tua sunt. Quemadmodum? quia tibi lex, tibi prophetia, tibi templum, tibi sacerdotium, tibi sacrificia, tibi regnum, tibi quod supra omnia natus est christus. Sed quia tu per inuidiam perdere uis fratrem, paternas epulas, patris gaudia, dignus es non habere. Angusto sermone res latissimas non ut uoluimus potuimus aperire. Sed scientiae uestrae, intellectui uestro lata sunt, quae in sermone nostro uidentur angusta. Non sit ista ingrata simplex et inculta conlatio, quae nos res mysticas et excelsas non ornare, non declamare, sed aperire compulit et explanare. Petrus Chrysologus - Collectio sermonum Cl. 0227 +, SL 24, sermo : 6, linea : 3 [*] Quoniam redeunte iuniore filio familia tota choros egit, caelestem cecinit symphoniam, conuenit et nos hodie psalmum sumere, dare tympanum, ponere organum, citharam tangere, et ad totum dei patris gaudium melodiam dauiticam personare. Iubilate deo, inquit, omnis terra. Quid est quod intellegentia huius exultationis inquirit? quid est quod post tanta deitatis tam terribilia, tam mirifica praecepta terrenum uocatur et inuitatur ad iubilum? iubilate, inquit, deo omnis terra. Quid est quod postea quam terribilis deus mitissimi pastoris elegit officium, personam pastoris induit, ut uagos populos, palantes plebes, dispersas longe late que gentes, uelut errantes oues in unum pastor misericors congregaret, immo ut nationes feras, praedam mortis, carnis cibum, potum sanguinis bestiarum furore sitientes, ad usum lactis, ad cibum graminis, ad ouium totam duceret et redderet lenitatem, terrae omni pastoralem mandat et imperat disciplinam dicendo: omnes iubilate deo? sicut militem tuba terribilis producit ad bellum, sic oues ad pascua dulcedo iubilationis inuitat. Bellandi ergo fremitum pastorali lenitate conuenit, ut gentes tam mitis gratia saluaret, quas diu peremerat feritas naturalis. Quod autem pastoris bonus esset reditus, cum ad terras ueniret christus, clamauit ipse hodie: ego sum pastor bonus. Pastor bonus animam suam ponit pro ouibus suis. Hinc est quod adiutores, quod socios, ad curam toto orbe ipse magister inquirit dicendo: iubilate deo omnis terra. Hinc est quod petro uice sua oues ut pasceret ad caelum releuaturus commendat: petre, inquit, amas me? pasce oues meas. Et ut tenuia reditus primordia non cogeret potestate, sed pietate portaret, repetit: petre, amas me? pasce agnos meos. Commendat oues, ouium commendat germina, quia fecunditatem gregis sui pastor praescius nouerat iam futuram. Petre, amas me? pasce agnos meos. Istis agnis collega pastoris petri paulus pio pastu plena lactis ubera porrigebat dicendo: lac uobis potum dedi, non escam. Sensit hoc rex beatus, et ideo pio balatu clamat: dominus pascit me et nihil mihi deerit; in loco uiridi me conlocauit; super aquam refectionis educauit me. Post iuges ergo bellorum gemitus, post tristem sanguinis uitam euangelicae pacis ad pascua iam redeuntes, uersiculus sequens laetitiam adnuntiat seruituti. Erat homo peccati seruus, erat captiuus mortis, erat mancipium daemonum, erat idolorum uernula, erat uitiorum uerbero, erat criminum conpeditus. Sic malis dominis talibus tantis que exhibebat homo malam et tam miseram seruitutem. Quando homo non sub peccato tristis? quando non sub morte lugens? quando non sub daemonibus pallens? quando non sub idolis tremens? quando non sub uitiis suspectus? quando non sub criminibus disperatus? et ideo hac sic homo dabat extrema suspiria, quando tales tam crudeles dominos iugiter sustinebat. Propheta ergo uidens nos a talibus liberatos, et reuocatos ad obsequium creatoris, ad patris gratiam, ad unius boni domini liberam seruitutem, merito exclamat: seruite domino in laetitia; intrate, inquit, in conspectu eius in exultatione. Intrate non loco, sed corde. Intrate in conspectu eius in exultatione. Quia quos eiecerat reatus, quos expulerat conscientia, gratia reducit, intromittit innocentia. Intrate in conspectu eius in exultatione. Qui ingreditur in conspectu eius in exultatione est a reatu liber, est de praemio persecurus. Tamen quid est quod hortatur, quod suadere Nititur hic propheta? intrate in conspectu eius in exultatione. Quis in conspectu dei liber? diuinis in oculis quis mentitur? quis exultans ante terrorem maiestatis supernae? archangeli tremunt, pauent angeli, potestates metuunt, in faciem caeli proruunt seniores, elementa fugiunt, soluuntur saxa, montes defluunt, terra tremit: et homo terrae quando intrepidus intrauit, et adhuc consistit exultans? unde est quod propheta hoc nos debere facere sic praesumit? unde est? ex eo quod sequitur: scitote, inquit, quod dominus ipse est deus. Quia dominus ille deus est, qui fuit in carne nostra pusillus. Hinc est quod ille dominus deus est, qui fuit in cunabulis nostris capax, dulcis in gremio, mitis habitu, in nostro contubernio blandus. Et ideo intrate in conspectu eius in exultatione, quia totum pauorem deitatis, totum metum iudicis, in habitum nostrum dedit, prouidenti locauit aspectu, ut ingressus non poenas iudicis metuat, sed parentis praesumat exemplum. Et quomodo non exultat, qui genitorem repperit, quem timuerat cognitorem? intrate in conspectu eius in exultatione. Scitote quod dominus ipse est deus; ipse fecit nos et non ipsi nos. Inanis est patris matris que labor, nisi in germine adfuerit opus et auctoritas conditoris. Manus tuae, inquit, fecerunt me et plasmauerunt me. Et alibi: tu formasti me et posuisti super me manum tuam. Ergo quod nascimur, quod sumus, non debemus ipsi nobis, quia totum debemus auctori. Nos autem populus eius et oues pascuae eius. Probatum est in prouerbii sermone quia caelitus uenerit pastor, qui errantes oues et letali gramine sauciatas superno iubilo uitalia reuocaret ad pascua. Intrate, inquit, portas eius in confessione. Sola est confessio, quae nos fidei facit introire per ianuam. In atriis eius. In corde confitemur illi. Laudate nomen eius. Diximus quod nobis esset iam positis intra domum patris adsumenda caelestium canticorum spiritalis symphonia, ut sit nobis in ingressu confessio, sint in atriis hymni, sit laus in penetralibus, ubi tota deitatis inhabitat plenitudo. Confitemini illi, laudate nomen eius. Confitemur illi, quia deus est. Laudemus nomen eius, per quod saluati sumus, et in quo nomine caelestis, terrestris inferna que genuflectit et nimium diligit deum dominum creatura. Quia suauis dominus. Vnde? quia in aeternum misericordia eius. Vere suauis est per misericordiam, per quam solam totius mundi amarissimam dignatus est auferre sententiam. Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et usque in saeculum saeculi ueritas eius. Deus autem salua ueritate miseretur, qui sic dat peccatis ueniam, ut iustitiam in ipsa miseratione custodiat. Petrus Chrysologus - Collectio sermonum Cl. 0227 +, SL 24, sermo : 7, linea : 3 [*] Vbi deus se dominum mutauit in patrem, uoluit caritate magis quam potestate regnare, et amari maluit quam timeri, paterno monuit affectu, ne quid nobis de labore iustissimo deperiret. Euangelista sic ait: cum ieiunatis, inquit, nolite fieri sicut hypocritae tristes; exterminant enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Hypocrisis subtile malum, secretum uirus, uenenum latens, uirtutum fucus, tinea sanctitatis. Aduersa omnia Nituntur uiribus suis, armis suis pugnant, inpugnant palam; unde et cauentur tam facile quam uidentur. Hypocrisis secura simulat, fallit prospera, curiosa mentitur, et crudeli arte uirtutes truncat mucrone uirtutum; ieiunium ieiunio perimit, oratione orationem uacuat, misericordiam miseratione prosternit. Hypocrisis, cognata febris, frigido poculo propinat ardorem. Quod corporibus est hydrops, hoc hypocrisis animabus: hoc est, hydrops bibendo sitit, hypocrisis inebriata sitit. Nolite fieri sicut hypocritae tristes; exterminant enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Hypocrisis, dum cupit captiuare oculos, oculis fit ipsa captiua. Exterminant enim facies suas. Et si facies exterminantur, ornamentum corporis quod manebit? uere sicut dixit dominus: si lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae sunt? hypocrita, sit licet tibi facies inculta, neglecta cutis, tristis uultus, exterminatus aspectus: hic ab hominibus inuenisti laudem, sed a deo fructum ieiunii perdidisti. Hypocrita, laborasti ieiuniis, ut labor tibi ieiunii non prodesset. Hypocrita, abstinentiae fluctus intrasti, continentiae conscendisti undas, enatasti ieiunii pelagos, et in ipso portu ieiunii naufragasti; quia non comparasti lucra, sed mercatus es uanitatem, qui de dei credito humanum negotium perfecisti. Hinc est quod deo tuam redditurus es rationem, qui ab hominibus percepisti miserae fraudis usuram. Fratres, fugiendum est uirus, pestilentia cauenda, quae de remediis creat morbos, conficit de medicina languorem, sanctitatem uertit in crimen, placationem facit reatum, generat de propitiatione discrimen. Hypocrisim qui fugerit, uincit; qui incurrerit, non euadit. Fugiamus hypocrisim, fugiamus, fratres. Sit nostrum simplicitatis ieiunium, de innocentia sit sanctum, de puritate purum, de sinceritate sincerum. Sit hominibus occultum, ignotum diabolo, deo notum. Thesaurum qui non absconderit, prodit; uirtutes proditae non manebunt. Virtutes sicut proditores suos deserunt, sic suos instant custodire custodes. Ergo ieiunium, quod contra uitia prima uirtus est, nobis in arce pectoris conlocetur, quia illo in interioribus praesidente, uitia nos quatere in exterioribus non ualebunt. Hoc christus, ut christianus habere possit, hortatur, cum dicit: tu, cum ieiunas, ungue caput tuum et faciem tuam laua, ne uidearis hominibus ieiunans, sed patri tuo, qui est in abscondito; et pater tuus, qui uidet in abscondito, reddet tibi. Cum dicit: ungue caput tuum et faciem tuam laua, non ut coma capitis inlecebroso redundet unguento seruis magister iniungit, neque faciem nitescere solito uult lauacro, sed habitu prandentis uult celari ieiunium christiano, quia christianum uindicari non uult artifici moerore ieiunium. Sed ad coepta redeamus. Vngue caput tuum et faciem tuam laua. Sic non uoluptuosos indulget aspectus, sed uultus qui simulantur excludit. Facies moerore deiecta inuitam famem, non ieiunium uoluntarium profitetur. Si uult, quare tristis? si non uult, ieiunus quare? merito tali poena uiuit, qui sibi facit de uirtute uitium, mendacium de ueritate, de mercede dispendium, de remissione peccatum. Agricola, si non presserit cultrum, si sulcum non defoderit, si non exciderit sentes, si gramina non euulserit, si in terra semina non locarit, sibi mentitur ille, non terrae; nec terrae facit damnum, sed sibi non facit fructum. Et si ita se deuacuat, ita decipit, impugnat ita, qui terrae fallaci manu ieiunante mentitur, quid faciet, quid habebit, quid inueniet, qui deo, esuriente carne, hypocrisi luxuriante mentitur? et quia agricolae fecimus mentionem, sciat ille sustinere se laborem cassum, se nil habiturum, qui premens ieiunii aratrum, et abscidens gulae gramina, atque eradicans luxuriae sentes, misericordiae semina nulla iactauerit. Hoc dominus aperire uoluit, qui de ieiunio docens mox ista subiecit: nolite thesaurizare uobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate uobis thesauros in caelo, ubi neque erugo neque tinea demolitur, ubi fures non effodiunt nec furantur. Quid tam paternum? quid tam ueniens de amore? quod tam prouidum de caritate consilium? nihil perire tibi uult, qui tua in thesauris caelestibus uult reponi. Quam securus dormit, qui deum suorum meruit habere custodem! quam nescit curas, quam deponit angores, quam non est anxius, quam seruorum caret fastu, qui sua patri seruanda committit! quomodo paterna seruat affectio, timor non potest sic seruare seruilis. Pater qui dat sua filiis, non minuit commendata filiorum. Quid sit pater nescit, nescit se filium, qui non credit patri. Tineam non excludunt claustra, sed claudunt; et generant, non repellunt. Rubiginem nutriunt seruata, non uitant; quia quod de re nascitur, non uitatur. Vbi est necessitas, fures deesse non possunt. Qui ergo inter tineas, rubiginem, fures sua ponit, exponit quae sua sunt, non reponit. Sicut de uestimento tinea, rubigo de metallo, de necessitate fur nascitur, ita de diuitiis auaritia, cupiditas de quaestu, de habendo habendi ardor adquiritur. Qui ergo uult auaritiam uincere, calcare cupiditatem, ardorem quaestus extinguere, diuitias proroget, non reponat. Praemittamus, fratres, thesauros nostros in caelum. Sunt uectores pauperes, qui possunt sinu suo quae nostra sunt ad superna portare. Nemo de personis dubitet baiulorum; tuta est ista, tuta transuectio, per quam nostra ad deum deo fideiussore portantur.