[3,0] LIBER III Prologus : Phaedrus ad Eutychum. Phaedri libellos legere si desideras, uaces oportet, Eutyche, a negotiis, ut liber animus sentiat uim carminis. "Verum" inquis "tanti non est ingenium tuum, 5 momentum ut horae pereat officiis meis." Non ergo causa est manibus id tangi tuis, quod occupatis auribus non conuenit. Fortasse dices: "Aliquae uenient feriae, quae me soluto pectore ad studium uocent." 10 Legesne, quaeso, potius uiles nenias, impendas curam quam rei domesticae, reddas amicis tempora, uxori uaces, animum relaxes, otium des corpori, ut adsuetam fortius praestes uicem? 15 Mutandum tibi propositum est et uitae genus, intrare si Musarum limen cogitas. Ego, quem Pierio mater enixa est iugo, in quo Tonanti sancta Mnemosyne Ioui, fecunda nouies, artium peperit chorum, 20 quamuis in ipsa paene natus sim schola, curamque habendi penitus corde eraserim, nec Pallade hanc inuita in uitam incubuerim, fastidiose tamen in coetum recipior. Quid credis illi accidere qui magnas opes 25 exaggerare quaerit omni uigilia, docto labori dulce praeponens lucrum? Sed iam, "quodcumque fuerit," ut dixit Sinon ad regem cum Dardaniae perductus foret, librum exarabo tertium Aesopi stilo, 30 honori et meritis dedicans illum tuis. Quem si leges, laetabor; sin autem minus, 33 habebunt certe quo se oblectent posteri. Nunc, fabularum cur sit inuentum genus, 35 breui docebo. Seruitus obnoxia, quia quae uolebat non audebat dicere, affectus proprios in fabellas transtulit, calumniamque fictis elusit iocis. Ego illius pro semita feci uiam, 40 et cogitaui plura quam reliquerat, in calamitatem deligens quaedam meam. quodsi accusator alius Seiano foret, si testis alius, iudex alius denique, dignum faterer esse me tantis malis, 45 nec his dolorem delenirem remediis. Suspicione si quis errabit sua, et, rapiens ad se quod erit commune omnium, stulte nudabit animi conscientiam, huic excusatum me uelim nihilo minus. 50 Neque enim notare singulos mens est mihi, uerum ipsam uitam et mores hominum ostendere. rem me professum dicet fors aliquis grauem. Si Phryx Aesopus potuit, si Anacharsis Scythes aeternam famam condere ingenio suo, 55 ego litteratae qui sum proprior Graeciae, cur somno inerti deseram patriae decus, Threissa cum gens numeret auctores deos, Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo, qui saxa cantu mouit et domuit feras 60 Hebrique tenuit impetus dulci mora? Ergo hinc abesto, Liuor, ne frustra gemas, quom iam mihi sollemnis dabitur gloria. Induxi te ad legendum? Sincerum mihi 64 candore noto reddas iudicium peto. [3,1] I. Anus ad Amphoram Anus iacere uidit epotam amphoram, adhuc Falerna faece e testa nobili odorem quae iucundum late spargeret. Hunc postquam totis auida traxit naribus: "O suauis anima, quale in te dicam bonum antehac fuisse, tales cum sint reliquiae!" Hoc quo pertineat dicet qui me nouerit. [3,2] II. Panthera et Pastores Solet a despectis par referri gratia. Panthera inprudens olim in foueam decidit. Videre agrestes; alii fustes congerunt, alii onerant saxis; quidam contra miseriti periturae quippe, quamuis nemo laederet, misere panem ut sustineret spiritum. Nox insecuta est; abeunt securi domum, quasi inuenturi mortuam postridie. At illa, uires ut refecit languidas, ueloci saltu fouea sese liberat et in cubile concito properat gradu. Paucis diebus interpositis prouolat, pecus trucidat, ipsos pastores necat, et cuncta uastans saeuit irato impetu. Tum sibi timentes qui ferae pepercerant damnum haut recusant, tantum pro uita rogant. At illa: "Memini quis me saxo petierit, quis panem dederit; uos timere absistite; illis reuertor hostis qui me laeserunt." [3,3] III. Aesopus et Rusticus Vsu peritus hariolo ueracior uulgo perhibetur; causa sed non dicitur, notescet quae nunc primum fabella mea. Habenti cuidam pecora perpererunt oues agnos humano capite. Monstro territus ad consulendos currit maerens hariolos. Hic pertinere ad domini respondet caput, et auertendum uictima periculum. Ille autem adfirmat coniugem esse adulteram et insitiuos significari liberos, sed expiari posse maiore hostia. Quid multa? Variis dissident sententiis, hominisque curam cura maiore adgrauant. Aesopus ibi stans, naris emunctae senex, natura numquam uerba cui potuit dare, "Si procurare uis ostentum, rustice, uxores" inquit "da tuis pastoribus." [3,4] IV. Lanius et Simius Pendere ad lanium quidam uidit simium inter relicuas merces atque opsonia; quaesiuit quidnam saperet. Tum lanius iocans "Quale" inquit "caput est, talis praestatur sapor." Ridicule magis hoc dictum quam uere aestimo; quando et formosos saepe inueni pessimus, et turpi facie multos cognoui optimos. [3,5] V. Aesopus et Petulans Successus ad perniciem multos deuocat. Aesopo quidam petulans lapidem impegerat. "Tanto" inquit "melior!" Assem deinde illi dedit sic prosecutus: "Plus non habeo mehercule, sed unde accipere possis monstrabo tibi. Venit ecce diues et potens; huic similiter impinge lapidem, et dignum accipies praemium." Persuasus ille fecit quod monitus fuit, sed spes fefellit impudentem audaciam; comprensus namque poenas persoluit cruce. [3,6] VI. Musca et Mula Musca in temone sedit et mulam increpans "Quam tarde es" inquit "non uis citius progredi? Vide ne dolone collum conpungam tibi." Respondit illa: "Verbis non moueor tuis; sed istum timeo sella qui prima sedens cursum flagello temperat lento meum, et ora frenis continet spumantibus. quapropter aufer friuolam insolentiam; nam et ubi tricandum et ubi sit currendum scio." Hoc derideri fabula merito potest qui sine uirtute uanas exercet minas. [3,7] VII. Lupus ad Canem Quam dulcis sit libertas breuiter proloquar. Cani perpasto macie confectus lupus forte occurrit; dein, salutati inuicem ut restiterunt," Vnde sic, quaeso, nites? Aut quo cibo fecisti tantum corporis? Ego, qui sum longe fortior, pereo fame." Canis simpliciter: "Eadem est condicio tibi, praestare domino si par officium potes." "Quod?" inquit ille. "Custos ut sis liminis, a furibus tuearis et noctu domum. Adfertur ultro panis; de mensa sua dat ossa dominus; frusta iactat familia, et quod fastidit quisque pulmentarium. Sic sine labore uenter impletur meus." "Ego uero sum paratus: nunc patior niues imbresque in siluis asperam uitam trahens. Quanto est facilius mihi sub tecto uiuere, et otiosum largo satiari cibo!" "Veni ergo mecum." Dum procedunt, aspicit lupus a catena collum detritum cani. "Vnde hoc, amice?" "Nil est." "Dic, sodes, tamen." "Quia uideor acer, alligant me interdiu, luce ut quiescam, et uigilem nox cum uenerit: crepusculo solutus qua uisum est uagor." "Age, abire si quo est animus, est licentia?" "Non plane est" inquit. "Fruere quae laudas, canis; regnare nolo, liber ut non sim mihi." [3,8] VIII. Soror ad Fratrem Praecepto monitus saepe te considera. Habebat quidam filiam turpissimam, idemque insignem pulchra facie filium. Hi speculum, in cathedra matris ut positum fuit, pueriliter ludentes forte inspexerunt. Hic se formosum iactat; illa irascitur nec gloriantis sustinet fratris iocos, accipiens ‹ quid enim? ‹ cuncta in contumeliam. Ergo ad patrem decurrit laesura inuicem, magnaque inuidia criminatur filium, uir natus quod rem feminarum tetigerit. Amplexus ille utrumque et carpens oscula dulcemque in ambos caritatem partiens, "Cotidie" inquit "speculo uos uti uolo, tu formam ne corrumpas nequitiae malis, tu faciem ut istam moribus uincas bonis." [3,9] IX. Socratis dictum Vulgare amici nomen sed rara est fides. Cum paruas aedes sibi fundasset Socrates (cuius non fugio mortem si famam adsequar, et cedo inuidiae dummodo absoluar cinis), ex populo sic nescioquis, ut fieri solet: "Quaeso, tam angustam talis uir ponis domum?" "Vtinam" inquit "ueris hanc amicis impleam!" [3,10] X. Poeta de Credere et non Credere Periculosum est credere et non credere. Vtriusque exemplum breuiter adponam rei. Hippolytus obiit, quia nouercae creditum est; Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium. 5 Ergo exploranda est ueritas multum, prius quam stulte praua iudicet sententia. Sed, fabulosam ne uetustatem eleues, narrabo tibi memoria quod factum est mea. Maritus quidam cum diligeret coniugem, 10 togamque puram iam pararet filio, seductus in secretum a liberto est suo, sperante heredem suffici se proximum. qui, cum de puero multa mentitus foret et plura de flagitiis castae mulieris, 15 adiecit, id quod sentiebat maxime doliturum amanti, uentitare adulterum stuproque turpi pollui famam domus. Incensus ille falso uxoris crimine simulauit iter ad uillam, clamque in oppido 20 subsedit; deinde noctu subito ianuam intrauit, recta cubiculum uxoris petens, in quo dormire mater natum iusserat, aetatem adultam seruans diligentius. Dum quaerunt lumen, dum concursant familia, 25 irae furentis impetum non sustinens ad lectum uadit, temptat in tenebris caput. Vt sentit tonsum, gladio pectus transigit, nihil respiciens dum dolorem uindicet. Lucerna adlata, simul adspexit filium 30 sanctamque uxorem dormientem [illum prope], sopita primo quae nil somno senserat, representauit in se poenam facinoris et ferro incubuit quod credulitas strinxerat. Accusatores postularunt mulierem, 35 Romamque pertraxerunt ad centumuiros. Maligna insontem deprimit suspicio, quod bona possideat. Stant patroni fortiter causam tuentes innocentis feminae. A diuo Augusto tum petiere iudices 40 ut adiuuaret iuris iurandi fidem, quod ipsos error implicuisset criminis. Qui postquam tenebras dispulit calumniae certumque fontem ueritatis repperit, "Luat" inquit "poenas causa libertus mali; 45 namque orbam nato simul et priuatum uiro miserandam potius quam damnandam existimo. Quod si delata perscrutatus crimina paterfamilias esset, si mendacium subtiliter limasset, a radicibus 50 non euertisset scelere funesto domum." Nil spernat auris, nec tamen credat statim, quandoquidem et illi peccant quos minime putes, et qui non peccant impugnantur fraudibus. Hoc admonere simplices etiam potest, 55 opinione alterius ne quid ponderent. Ambitio namque dissidens mortalium aut gratiae subscribit aut odio suo. Erit ille notus quem per te congnoueris. Haec exsecutus sum propterea pluribus, 60 breuitate nimia quoniam quosdam offendimus. [3,11] XI. Eunuchus ad Improbum Eunuchus litigabat cum quodam improbo, qui super obscena dicta et petulans iurgium damnum insectatus est amissi corporis. "En" ait "hoc unum est cur laborem ualidius, integritatis testes quia desunt mihi. Sed quid Fortunae, stulte, delictum arguis? Id demum est homini turpe quod meruit pati." [3,12] XII. Pullus ad Margaritam In sterculino pullus gallinacius dum quaerit escam margaritam repperit. "Iaces indigno quanta res" inquit "loco! Hoc si quis pretii cupidus uidisset tui, olim redisses ad splendorem pristinum. Ego quod te inueni, potior cui multo est cibus, nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest." Hoc illis narro qui me non intellegunt. [3,13] XIII. Apes et Fuci Vespa Iudice Apes in alta fecerant quercu fauos. Hos fuci inertes esse dicebant suos. Lis ad forum deducta est, uespa iudice; quae, genus utrumque nosset cum pulcherrime, legem duabus hanc proposuit partibus: "Non inconueniens corpus et par est color, in dubium plane res ut merito uenerit. Sed, ne religio peccet inprudens mea, aluos accipite et ceris opus infundite, ut ex sapore mellis et forma faui, de quis nunc agitur, auctor horum appareat." Fuci recusant, apibus condicio placet. Tunc illa talem rettulit sententiam: "Apertum est quis non possit et quis fecerit. Quapropter apibus fructum restituo suum." Hanc praeterissem fabulam silentio, si pactam fuci non recusassent fidem. [3,14] XIV. De Lusu et Seueritate Puerorum in turba quidam ludentem Atticus Aesopum nucibus cum uidisset, restitit, et quasi delirum risit. Quod sensit simul derisor potius quam deridendus senex, arcum retensum posuit in media uia: "Heus" inquit "sapiens, expedi quid fecerim." Concurrit populus. Ille se torquet diu, nec quaestiones positae causam intellegit. Nouissime succumbit. Tum uictor sophus: "Cito rumpes arcum, semper se tensum habueris; at si laxaris, cum uoles erit utilis." Sic lusus animo debent aliquando dari, ad cogitandum melior ut redeat tibi. [3,15] XV. Canis ad Agnum Inter capellas agno palanti canis "Stulte" inquit "erras; non est hic mater tua." Ouesque segregatas ostendit procul. "Non illam quaero quae cum libitum est concipit, dein portat onus ignotum certis mensibus, nouissime prolapsam effundit sarcinam; uerum illam quae me nutrit admoto ubere, fraudatque natos lacte ne desit mihi." "Tamen illa est potior quae te peperit." "Non ita. Beneficium sane magnum natali dedit, ut expectarem lanium in horas singulas! Vnde illa sciuit niger an albus nascerer? Age porro, parere si uoluisset feminam, quid profecisset cum crearer masculus? Cuius potestas nulla in gignendo fuit, cur hac sit potior quae iacentis miserita est, dulcemque sponte praestat beneuolentiam? Facit parentes bonitas, non necessitas." [His demonstrare uoluit auctor uersibus obsistere homines legibus, meritis capi.] [3,16] XVI. Cicada et Noctua Humanitati qui se non accommodat plerumque poenas oppetit superbiae. Cicada acerbum noctuae conuicium faciebat, solitae uictum in tenebris quaerere cauoque ramo capere somnum interdiu. Rogata est ut taceret. Multo ualidius clamare occepit. Rursus admota prece accensa magis est. Noctua, ut uidit sibi nullum esse auxilium et uerba contemni sua, hac est adgressa garrulam fallacia: "Dormire quia me non sinunt cantus tui, sonare citharam quos putes Apollinis, potare est animus nectar, quod Pallas mihi nuper donauit; si non fastidis, ueni; una bibamus." Illa, quae arebat siti, simul gaudebat uocem laudari suam, cupide aduolauit. Noctua, obsepto cauo, trepidantem consectata est et leto dedit. Sic, uiua quod negarat, tribuit mortua. [3,17] XVII. Arbores in Deorum Tutela Olim quas uellent esse in tutela sua diui legerunt arbores. Quercus Ioui, at myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea, pinus Cybebae, populus celsa Herculi. Minerua admirans quare steriles sumerent interrogauit. Causam dixit Iuppiter: "Honorem fructu ne uideamur uendere." "At mehercules narrabit quod quis uoluerit, oliua nobis propter fructum est gratior." Tum sic deorum genitor atque hominum sator: "O nata, merito sapiens dicere omnibus. Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria." Nihil agere quod non prosit fabella admonet. [3,18] XVIII. Pauo ad Iunonem de uoce sua Pauo ad Iunonem uenit, indigne ferens cantus luscinii quod sibi no tribuerit; illum esse cunctis auribus mirabilem, se derideri simul ac uocem miserit. Tunc consolandi gratia dixit dea: "Sed forma uincis, uincis magnitudine; nitor smaragdi collo praefulget tuo, pictisque plumis gemmeam caudam explicas." "Quo mi" inquit "mutam speciem si uincor sono?" "Fatorum arbitrio partes sunt uobis datae; tibi forma, uires aquilae, luscinio melos, augurium coruo, laeua cornici omina; omnesque propriis sunt contentae dotibus. Noli adfectare quod tibi non est datum, delusa ne spes ad querelam reccidat." [3,19] XIX. Aesopus Respondet Garrulo Aesopus domino solus cum esset familia, parare cenam iussus est maturius. Ignem ergo quaerens aliquot lustrauit domus, tandemque inuenit ubi lacernam accenderet, tum circumeunti fuerat quod iter longius effecit breuius: namque recta per forum coepit redire. Et quidam e turba garrulus: "Aesope, medio sole quid tu lumine?" "Hominem" inquit "quaero." Et abiit festinans domum. Hoc si molestus ille ad animum rettulit, sensit profecto se hominem non uisum seni, intempestiue qui occupato adluserit. [3,20] XX. Prometheus {- - -} a fictione ueretri linguam mulieris. Adfinitatem traxit inde obscaenitas. [3,21] XXI. De prometheo Rogauit alter tribadas et molles mares quae ratio procreasset, exposuit senex: "Idem Prometheus, auctor uulgi fictilis qui, simul offendit ad fortunam, frangitur, naturae partes ueste quas celat pudor cum separatim toto finxisset die, aptare mox ut posset corporibus suis, ad cenam est inuitatus subito a Libero; ubi inrigatus multo uenas nectare sero domum est reuersus titubanti pede. Tum semisomno corde et errore ebrio adplicuit uirginale generi masculo, et masculina membra adposuit feminis. Ita nunc libido prauo fruitur gaudio." [3,22] XXII. De Capris Barbatis Barbam capellae cum impetrassent ab Ioue, hirci maerentes indignari coeperunt quod dignitatem feminae aequassent suam. "Sinite," inquit, "illas gloria uana frui et usurpare uestri ornatum muneris, pares dum non sint uestrae fortitudini." Hoc argumentum monet ut sustineas tibi habitu esse similes qui sunt uirtute impares. [3,23] XXIII. De Fortunis Hominum Cum de fortunis quidam quereretur suis, Aesopus finxit consolandi hoc gratia. "Vexata saeuis nauis tempestatibus inter uectorum lacrimas et mortis metum, faciem ad serenam ut subito mutatur dies, ferri secundis tuta coepit flatibus nimiaque nautas hilaritate extollere. Factus periclo sic gubernator sophus: "Parce gaudere oportet et sensim queri, totam quia uitam miscet dolor et gaudium." [3,24] XXIV. Canes Legatos Misere ad Iouem Canes legatos olim misere ad Iouem meliora uitae tempora oratum suae, ut sese eriperet hominum contumeliis, furfuribus sibi consparsum quod panem darent 5 fimoque turpi maxime explerent famem. Profecti sunt legati non celeri pede; dum naribus scrutantur escam in stercore, citati non respondent. Vix tandem inuenit eos Mercurius et turbatos adtrahit. 10 Tum uero uultum magni ut uiderunt Iouis, totam timentes concacarunt regiam. propulsi uero fustibus uadunt foras. Vetat dimitti magnus illos Iuppiter. mirari sibi legatos non reuertier; 15 turpe aestimantes aliquid commissum a suis, post aliquod tempus alios ascribi iubent. Rumor cacatus superiores prodidit; timentes rursus aliquid ne simile accidat, odore canibus anum, sed multo, replent. 20 Mandant dimitti ut curent et redeant statim. adeunt; rogantes aditum continuo impetrant. Consedit genitor tum deorum maximus quassatque fulmen; tremere coepere omnia. Canes confusi, subitus quod fuerat fragor, 25 repente, odorem mixtum cum merdis, cacant. Di clamant omnes uindicandam iniuriam. Sic est locutus ante poenam Iuppiter: "Non est legatos regis non dimittere, nec est difficile poenas culpae imponere. 30 Sed hoc feretur pro ludibrio praemium: non ueto dimitti, uerum cruciari fame, ne uentrem continere non possint suum. Illi autem qui miserunt bis tam futtiles numquam carebunt hominum contumelia." 35 Ita nunc legatos expectantes posteri, nouum ut uenire quis uidet culum olfacit. [3,25] XXV. Serpens Misericordi Nociua Qui fert malis auxilium, post tempus dolet. Gelu rigentem quidam colubram sustulit sinuque fouit, contra se ipse misericors; namque, ut refecta est, necuit hominem protinus. Hanc alia cum rogaret causam facinoris, respondit: "Ne quis discat prodesse improbis." [3,26] XXVI. Vulpis et Draco Vulpes cubile fodiens dum terram eruit agitque pluris altius cuniculos, peruenit ad draconis speluncam ultimam, custodiebat qui thesauros abditos. Hunc simul aspexit: "Oro ut inprudentiae des primum ueniam; deinde si pulchre uides quam non conueniens aurum sit uitae meae, respondeas clementer: quem fructum capis hoc ex labore, quodue tantum est praemium ut careas somno et aeuum in tenebris exigas?" "Nullum" inquit ille, "uerum hoc ab summo mihi Ioue adtributum est." "Ergo nec sumis tibi nec ulli donas quidquam?" "Sic Fatis placet." "Nolo irascaris, libere si dixero: dis est iratis natus qui est similis tibi." Abiturus illuc quo priores abierunt, quid mente caeca miserum torques spiritum? Tibi dico, auare, gaudium heredis tui, qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, qui tristis audis musicum citharae sonum, quem tibiarum macerat iucunditas, obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, qui dum quadrantes aggeras patrimonio caelum fatigas sordido periurio, qui circumcidis omnem inpensam funeris, Libitina ne quid de tuo faciat lucri. [3,27] XXVII. Phaedrus Quid iudicare cogitas, Liuor, modo? Licet dissimulet, pulchre tamen intellego. Quicquid putabit esse dignum memoria, Aesopi dicet; si quid minus adriserit, a me contendet fictum quouis pignore. Quem uolo refelli iam nunc responso meo: siue hoc ineptum siue laudandum est opus, inuenit ille, nostra perfecit manus. Sed exsequamur coepti propositum ordinem. [3,28] XXVIII. De Simonide Homo doctus in se semper diuitias habet. Simonides, qui scripsit egregium melos, quo paupertatem sustineret facilius, circum ire coepit urbes Asiae nobiles, mercede accepta laudem uictorum canens. Hoc genere quaestus postquam locuples factus est, redire in patriam uoluit cursu pelagio; erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula. ascendit nauem; quam tempestas horrida simul et uetustas medio dissoluit mari. Hi zonas, illi res pretiosas colligunt, subsidium uitae. Quidam curiosior: "Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?" "Mecum" inquit "mea sunt cuncta."Tunc pauci enatant, quia plures onere degrauati perierant. Praedones adsunt, rapiunt quod quisque extulit, nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi. Hic litterarum quidam studio deditus, Simonidis qui saepe uersus legerat, eratque absentis admirator maximus, sermone ab ipso cognitum cupidissime ad se recepit; ueste, nummis, familia hominem exornauit. Ceteri tabulam suam portant, rogantes uictum. Quos casu obuios Simonides ut uidit: "Dixi" inquit "mea mecum esse cuncta; uos quod rapuistis perit." [3,29] XXIX. Mons Parturiens Mons parturibat, gemitus immanes ciens, eratque in terris maxima expectatio. At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi, qui, magna cum minaris, extricas nihil. [3,30] XXX. Formica et Musca Formica et musca contendebant acriter, quae pluris esset. Musca sic coepit prior: "Conferre nostris num potes te laudibus? Moror inter aras, templa perlustro omnia; ubi immolatur, exta praegusto deum; in capite regis sedeo cum uisum est mihi, et matronarum casta delibo oscula; laboro nihil atque optimis rebus fruor. Quid horum simile tibi contingit, rustica?" "Est gloriosus sane conuictus deum, sed illi qui inuitatur, non qui inuisus est. Aras frequentas? Nempe abigeris quom uenis. Reges commemoras et matronarum oscula? Super etiam iactas tegere quod debet pudor. Nihil laboras? Ideo, cum opus est, nihil habes. Ego grana in hiemem cum studiose congero, te circa murum pasci uideo stercore; mori contractam cum te cogunt frigora, me copiosa recipit incolumem domus. aestate me lacessis; cum bruma est siles. Satis profecto rettudi superbiam." Fabella talis hominum discernit notas, eorum qui se falsis ornant laudibus, et quorum uirtus exhibet solidum decus. [3,31] XXXI. Simonides a diis seruatus Quantum ualerent inter homines litterae dixi superius; quantus nunc illis honos a superis sit tributus tradam memoriae. Simonides idem ille de quo rettuli, 5 uictori laudem cuidam pyctae ut scriberet certo conductus pretio, secretum petit. Exigua cum frenaret materia impetum, usus poetae more est et licentia atque interposuit gemina Ledae sidera, 10 auctoritatem similis referens gloriae. Opus adprobauit; sed mercedis tertiam accepit partem. Cum relicuas posceret: "Illi" inquit "reddent quorum sunt laudis duae. Verum, ut ne irate te dimissum sentiant, 15 ad cenam mihi promitte; cognatos uolo hodie inuitare, quorum es in numero mihi." Fraudatus quamuis et dolens iniuria, ne male dimissus gratiam corrumperet, promisit. Rediit hora dicta, recubuit. 20 Splendebat hilare poculis conuiuium, magno apparatu laeta resonabat domus, repente duo cum iuuenes, sparsi puluere, sudore multo diffluentes, corpore humanam supra formam, cuidam seruolo 25 mandant ut ad se prouocet Simonidem; illius interesse ne faciat moram. Homo perturbatus excitat Simonidem. Vnum promorat uix pedem triclinio, ruina camarae subito oppressit ceteros; 30 nec ulli iuuenes sunt reperti ad ianuam. Vt est uulgatus ordo narratae rei omnes scierunt numinum praesentiam uati dedisse uitam mercedis loco. [3,32] Epilogus ad Eutychum Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens: primum, esse uidear ne tibi molestior, distringit quem multarum rerum uarietas; dein, si quis eadem forte conari uelit, 5 habere ut possit aliquid operis residui; Quamuis materiae tanta abundet copia, labori faber ut desit, non fabro labor. Breuitatis nostrae praemium ut reddas peto quod es pollicitus; exhibe uocis fidem. 10 Nam uita morti propior est cotidie; et hoc minus redibit ad me muneris, quo plus consumet temporis dilatio. Si cito rem perages, usus fiet longior; fruar diutius si celerius coepero. 15 Languentis aeui dum sunt aliquae reliquiae, auxilio locus est: olim senio debilem frustra aduuare bonitas nitetur tua, cum iam desierit esse beneficio utilis, et Mors uicina flagitabit debitum. 20 Stultum admouere tibi preces existimo, procliuis ultro cum sis misericordiae. Saepe impetrauit ueniam confessus reus: quanto innocenti iustius debet dari? Tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius; 25 dein simili gyro uenient aliorum uices. Decerne quod religio, quod patitur fides, ut gratuler me stare iudicio tuo. Excedit animus quem proposui terminum, sed difficulter continetur spiritus, 30 integritatis qui sincerae conscius a noxiorum premitur insolentiis. Qui sint, requiris? Apparebunt tempore. Ego, quondam legi quam puer sententiam "Palam muttire plebeio piaculum est," 35 dum sanitas constabit, pulchre meminero.