Nunc fabularum cur sit inuentum genus Breui docebo. Seruitus obnoxia, Quia quae uolebat non audebat dicere, Affectus proprios in fabellas transtulit Calumniamque fictis elusit iocis. Illius porro semitam ego feci uiam; Excogitaui plura quam reliquerat, In calamitatem deligens quaedam meain. Quodsi accusator alius Sejano foret, Si testis alius, iudex alius denique, Dignum faterer esse me tantis malis Nec his dolorem delenirem remediis. Suspicione si quis errabit sua Et rapiet ad se quod erit commune omnium, Stulte nudabit animi conscientiam. Huic excusatum me uelim nihilominus; Neque enim notare singulos mens est mihi, Verum ipsam uitam et mores hominum ostendere. Rem me professum dicet fors aliquis grauem. Si Phryx Aesopus potuit, Anacharsis Scythes Aeternam famam condere ingenio suis, Ego litteratae qui sum propior Graeciae Cur somno inerti deseram patriae decus, Threissa cum gens numeret auctores deos, Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo, Qui saxa cantu mouit et domuit feras Hebrique tenuit impetus dulci mora? Ergo hinc abesto, Liuor, ne frustra gemas Cum iam mihi sollemnis dabitur gloria. Induxi te ad legendum; sincerum mihi Candore noto reddas iudicium peto.