DE QUINTO FABIO MAXIMO CUNTATORE. [1] Quintus Fabius Maximus romani generis prudentissimus est habitus; nondum enim Cato Censorius fame huius primum locum occupauerat, qui huic ipsi tamen apud Ciceronem clarum magne sapientie ac uirtutis testimonium prebet. Apprime autem honestatus est illo Ennii carmine notissimo: unus homo nobis, cuntando restituit rem. [2] Nota sunt reliqua, quibus hoc fame decus Maximique cognomen iure sibi debitum, etiam si ab eo ortum esset, magni sunt auctores; quanquam uiri huius plura consilia quam prelia memorentur; sed nec desunt prelia et ad equandam aui gloriam Fabii Maximi Rutiliani, qui hauddubie uictoriarum numero et magnitudine preliorum superior fuit, unum hostem Hanibalem satis esse uult Liuius, inter romani ducis laudes magnum hostis et singulare preconium. [3] His premissis que ad uiri notitiam pertinent, ad eius gesta progredior. Bello igitur punico secundo, quod per Hanibalem Carthaginenses uariis atque horrendis euentibus contra romanum populum egisse memorauimus, cognito Sagunti excidio, secunde legationis Romanorum princeps Fabius cum in senatu Carthaginensium hoc unum quod ei erat impositum quesiuisset, publico priuato ne consilio Saguntum Hanibal euertisset, responsumque esset asperius, ille toga in sinum collecta, 'hoc' inquit 'in gremio bellum uobis pacemque portamus, utrumlibet accipite'. [4] Cumque illi utrum sibi placeret eis daret nichilo mitius proclamassent, idem uultu gestuque pene horrendo, discusso in aduersos gremio non aliter quam si obuolutum ibi bellum attulisset, 'bellum' inquit 'igitur uobis do'. Quod illi se et accipere alacres et gesturos esse dixerunt, rem plane et dantibus et recipientibus infelicem. [5] Inde ubi ad Transimenum tertia insignis clades accepta est, tot damnis terroribusque concussa respublica cum ad dictatorem, hoc est ultimum in aduersis auxilium, confugere decreuisset, consulumque, per quos dictator dici solitus, alter in acie cecidisset, alter abesset in Gallia nec tuto quidem peruagantibus cunta uictoribus adiri posset, populus romanus, quod nunquam antea uisum uel auditum fuerat, dictatorem siue, quoniam id per leges non liceret, qui pro dictatore esset Quintum Fabium Maximum creauit; additus ei Marcus Rufus Minutius magister equitum. [6] Sane Hanibal, qui per famam romanorum ducum mores et nomina nouerat, cognito primum quod rerum summa Fabio esset imposita dehinc, cum iam castris proximi essent, nequicquam tentato ut in pugnam eliceret, et angi cepit et metuere non tam potentiam quam prudentiam uiri, secumque animo uoluere Romanos damnis admonitos iantandem uerum ducem elegisse, neque iam sibi cum Sempronio Flaminioque esse negotium sed cum maturo nil temere nilque precipitanter acturo uiro. [7] Sane de prudentia hostis certus de constantia dubius, miris illam modis experiri institit, nunc romanis castris obequitando exprobrandoque segnitiem degenerantesque a maiorum moribus animos, nunc sua castra sepius mouendo uastandoque interim amicorum populi romani fines, nonnunquam fuge in morem abscedendo repostisque in locis subsistendo, si forte spe uictorie castris eductum sic in campum posset elicere. [8] Fabius nulla re motus unoque semper in proposito fixus erat, ne res afflictas in extremum discrimen adduceret, sed trahendo cuntandoque hostem fatigaret; recolens per id tempus nichil magis quam temeritatem ardentesque ducum animos romano imperio nocuisse, morem igitur sequens prudentium medicorum contraria morbis publicis remedia adhibebat. [9] Id enimuero sic agebat, ut non metu agi omnia sed prouidentia uiderentur; itaque quocunque se Hanibal mouisset, Fabius castra proximo in colle metabatur tuto semper in loco, ubi nec ledi nec in aciem cogi posset. Ita nec bellum omittebat nec prelium committebat, exercitumque animumque continue intentum habens et ad omnes promptum ac paratum casus, ut is qui salutem in mora in celeritate periculum prouideret. [10] Que omnia utrum animo tarditate insita faceret an quia sic expediens rebus tunc presentibus iudicaret quidam in dubio posuere; que michi non tam iusta dubitatio uidetur quam iniuriosa suspitio cum, etsi multa cuntanter, nil ab eo tamen ignaue gestum segniterque non sit dubium: quanquam certe, quod ait Liuius, «cautior quam promptior hic habitus», non negetur, et cautus tamen semper et promptus fuit ubi res poposcit. [11] Ceterum his moribus et hac tanta maturitate consiliorum pugne auidum Hanibalem offendebat, sentientem "suis artibus" secum agi seque ad inuise dispendia dilationis inuitum cogi, et fatentem iam sibi cum "magistro militie" bellum esse, qui "ratione non casibus regeretur". [12] Illud longe mirabile, quod dictator his ipsis consiliis atque artibus, quibus hostibus metuendus, simul et suis militibus in castris et suis ciuibus in patria contemptibilis factus erat; ita omnes quasi preteritarum et adhuc recentium cladium obliti, prelium optabant. [13] Ante omnes publici se furoris ducem magister equitum exhibebat, non iam cuntatorem illum sed inertem, non cautum sed pauidum ac pusillanimem appellans, primo quidem susurris inter notos hinc inde clandestinis, post, ubi amens liuor uerecundie frenum rupit, in publico coram multis coram omnibus clara uoce, ad extremum longis orationibus et contionantis in morem, de preclari et sui ducis infamia sibi gloriam querens, pugne quam omnibus exoptatam norat hortator ardentissimus. Et inuenit stultus in sapientem loquens, ut mos est, non auditores modo sed credulos. [14] Itaque omnes et in castris et Rome pugnam fremere, dictatoris inertiam accusare, magistri equitum industriam fortemque animum attollere, ita ut Hostilius Mancinus, unus inuenum qui Minutii contionibus assueuerant, uentosissimarum plenus opinionum, missus a dictatore cum quadringentis equitibus exploratum quid apud hostes ageretur, iussusque neque in conspectum hostium uenire, neque ulterius prodire quam dum tuto posset, quibusdam hostium quos effusos casus obtulerat interemptis, concepta subito magne spe stulta uictorie, dictatoris oblitus et contionatoris magistrique sui memor, de exploratore bellator effectus et equitatu hostium circumuentus occumberet magna cum suorum parte. [15] Auxit et Fabii odium et Minutii fauorem quod, sacrorum causa reuertente Romam dictatore, magister equitum, non iussus modo pro iure imperii sed paterne monitus oratusque nequa spe inductus manum cum hoste consereret, oblatam prosperiusculi congressus occasionem tam ardenter quam inobedienter arripuit et, nonnullis hostium obtruncatis, quasi ingentis uictorie nuntium Romam misit; adeoque et populum et senatum rumoribus falsis impleuerat, ut de abrogando dictatoris imperio in consilio agitatum sit. [16] Quod quoniam nimis iniuriosum uisum erat, eo deuentum est ut, quod non minus iniurie continebat quodque nec antea profecto nec postea nisi fallor unquam accidit, magister equitum dictatoris imperio equaretur. [17] Que decreta, ut erant acria, omnes ad dictatoris ignominiam, ipse solus ad suam gloriam referebat, illa se cogitatione consolans quod senatus ac populus equare potest dignitates et imperia non uirtutes; neque magis ingens animus his omnibus quam rupes solida et immensa uento facili mouebatur. [18] Sciebat se suamque dilationem Rome pariter et in castris infamem, sed nec illud ignorabat eandem et patrie sue utilem et Hanibali odiosam sic ut, spe prelii priuatus, iam sub autumni exitum hiberna circumspiceret; intelligebatque neque dissimulabat uir prouidentissimus sat magnum uictorie genus esse uinci solitis non uinci, exspectationem quoque reipublice tutam esse, que uni homini anceps esset atque periculosa, quem uel mors sepe uel casuum humanorum infinita uarietas repente distraheret ab incepto. [19] His armatus curis et hac fretus conscientia, quid de se alii loquerentur non curabat, ipse secum assidue bona et salutaria loquebatur et, sermones uulgi imo et patrum uulgaria loquentium ex alto despiciens, gloriosum sibi extimabat pro salute omnium suam gloriam neglexisse. [20] Non enim Callicratidis aut Elebroti Lacedemonum ducum exempla sequebatur, quorum simul et Fabii est apud Ciceronem mentio. Siquidem horum primus, cum peloponnesiaco bello, quod Tuchidides historicus graius scripsit, multa fortiter feliciterque gessisset, a suis tandem admonitus ut e portu in quo erat classem deduceret neu cum Atheniensibus prelium nauale susciperet, 'Lacedemones' inquit 'si hanc classem amiserint, facile aliam reparabunt; non sic ego famam meam, si eam fugiendo perdidero'. [21] Alter uero similem ob causam, eum declinare pugnam posset et deberet, inconsulte cum Epaminonda thebano duce pugnauit. Victus uterque et sub illo Lacedemon impulsa pergrauiter, sub hoc strata penitus atque euersa est. Quid hic dicam nisi: homines non publici boni, sed priuate sue glorie amantes greca nimium leuitate! [22] At hic noster neque suam famam neque infamiam neque omnino quicquam aliud quam salutem patrie sibique detrahentium ciuium cogitabat, ut penitus uerum esset, quod premissum sequenti uersiculo ait Ennius: non ponebat enim rumores ante salutem. [23] Dicerem sanctum quendam uirum fuisse, nisi hinc etas obsisteret, hinc illa cerimoniarum uotorumque sedulitas et deorum consultatio, qua in primordio dictature usus apud Liuium refertur, dignus qui unum Deum coleret atque consuleret, cui uni uota faceret atque persolueret. [24] Hec tam multa extra ordinem dixerim, quia et in uita hominum hec et his similia bello ac pace crebro nimis occursantia et ad exemplum utilia uisa sunt; ad hec, cum de rebus gestis ab hoc uiro pauca se se offerrent, permisi michi ut de ipsius moribus, de studio uirtutis, de contemptu fame, de consilio atque constantia plura dicerem. Nunc ad historie seriem reuertor. [25] Tum ergo Minutius, hoc tanto populi fauore ex insolenti insanus effectus, dictatorem iam senatus consulto de equato sibi magistro equitum in itinere certiorem animoque non minus aduersus ciuium iniurias quam aduersus hostium fallacias indomito redeuntem continuo aggreditur, cumque se illi in imperio adequatum nuntiasset, agere incipit ut uel unius uel plurium dierum spatio alternis exercitui preessent remque suo quisque die suo ageret arbitrio: sic enim nec imminutas cuiquam uires et equatum paribus temporum interuallis imperium fore. [26] Fabius, quod bene uerteret, se illius glorie gratulari ait; diuisionem hanc imperii non probare, sic unum omnibus aliquando preesse, ut unius diei fortuna atque unius ducis temeritas omnia posset euertere; id enim esse non comunicare imperium sed auferre, si uni ducum absque alterius culpa una hora liceat, quo nulle amplius alterius partes sint; itaque, quando sic senatus censeat, diuisionem copiarum sibi placere non temporum, ut qui totum nequeat partem seruet, qui partem perdiderit totum perdere nequeat. Ad hunc ergo modum facta diuisio legionum itemque et equitatus et sotiorum atque omnis generis auxiliorum equis partibus. [27] Quibus cognitis Hanibal, letus et temerario duci additam audaciam et prudenti potentiam imminutam, aduersus unum Minutium diuisis a dictatore se tenentem castris omne illud suum notum uertit ingenium; nec magni negotii res fuit precipitem in insidias urgere. [28] Vallis nuda erat et expedita prospectui, nulla insidiandi oportunitate suspecta; collis in medio castrorum, illi quisquis eum preoccupasset utilis, hosti autem futurus incommodus; eo Hanibal ad incitamentum prelii quam ad loci commoditatem uti maluit. [29] Itaque, cum posset illum primus arripere, sciens distulit. Erant autem haud procul inde in occultis secessibus rupes concaue, multe quidem et multorum hominum capaces; in his clam equitum peditumque quinque milia abdiderat, cuius rei nequis sensus ad hostem perueniret, in aliud propinquius spectaculum occupare illum statuit atque conuertere, successitque consilium missis ad auroram paucis qui collem illum proximum silenter inuaderent. [30] In hos igitur, dubia uix luce conspectos, animosior quam cautior dux contemptim ac ferociter mittit primum qui eos inde depellerent, inde alios atque alios submittit, unoquoque sui ducis exemplo impetuosius quam cautius in prelium ruente; cumque Hanibal, suis carptim auxilia subministrans et ligna igni ut dicitur superaddens, e paucis fauillis magnum suscitaret incendium, Minutius raptim totis copiis in pugnam fertur. [31] In qua sic temeritas impar est inuenta prudentie, quod, quamuis primo impetu spes aliqua resistendi uideretur, urgente tamen hinc Hanibale hinc insidiis patefactis, deiecta adeo romana acies fractique animi fuere ut nec pugne aditus nec fuge abitus superesset. [32] Actum erat, nisi Fabius accurrisset: ille, qui hoc semper euenturum cogitabat, erectis auribus atque animis paratisque semper legionibus stabat, audito pugne strepitu confusisque clamoribus insequentium et cadentium gemitu, ubi oculis rem perspexit, 'Sic est' ait 'ut preuideram animo: duci suo equatus Hanibali impar est inuentus. Sed uerba alias; nunc rebus est opus. Ite mecum, commilitones mei; hostes iam parta uictoria priuemus, ciues presenti periculo liberemus; nostram Hanibal uirtutem, suam Minutius inscitiam recognoscat'. [33] Hec dicens castris egreditur atque, ex illo in quo erat colle descendens, ubi ad auxilium sue gentis improuisus et quasi e celo missus apparuit, illico et fugientibus animi rediere et propellentibus cecidere, ut et uicti fugam sisterent et uictores, ab insequendi studio retro se ad sua signa referentes, impetum comprimerent. [34] Cumque iam due in unam romane acies conglobari cepte simul in hostem signa conuerterent inferrentque, Hanibal se in castra recipiens periculum declinauit, fassus ingenue quod erat. 'Tandem' enim inquit, 'nubes illa, quam quotidie in uertice montium uidebamus, procellosam in grandinem resoluta est. Vici ego Minutium, Fabius me uicit'. [35] Omnibus hinc illinc in castra reuersis, Minutius errorem suum et inanem iactantiam secum uoluens, fecit unde preterite temeritatis ueniam mereretur. Est enim, de quo nemo dubitat, optimum non errare; sed et erroris notitia et uerecundia et penitentia et humilitas, illi que peccati radix fuerat aduersa superbie, bona est usque adeo, ut interdum maior aliquis post peccatum assurrexerit quam qui non peccauit. [36] Conuocato igitur exercitu, notissimam illam Hesiodi poete sententiam dixit: primi, scilicet, ac preclari ingenii esse per se ipsum cogitare atque inuenire quod expediat, proximum bene admonenti credere ac parere; cui utrunque defuerit nullius precii uirum esse. [37] 'Quoniam ergo' inquit 'primum quem sperabamus gradum non apprehendimus, secundo contenti simus, ne si hunc negligimus in nouissimum relabamur: quod nescimus ab eo qui scit discamus, imperare et bellare; ad dictatoris nostri castra pergamus, neque ab eo amplius separemur; sic agendum nobis nostro hodie periculo didicimus. [38] Ego illum patrem nuncupabo, id enim sibi et uirtute insita et insigni in nos ac uere paterna pietate nomen debitum; uos autem illos milites, quorum dextris ac gladiis salui estis, patronos appellabitis. Sic, qui belli non potuimis, saltem gratitudinis gloriam prosequemur'. [39] His dictis, sublatis inde tentoriis, facto agmine ad dictatoris castra peruentum est, ipso quidem et uniuerso exercitu admirante quidnam rei esset. [40] Tum Minutius, per se perque suas legiones dicta ut conuenerat salute, 'Ego te' inquit 'dictator, patrem dixi, quia neque carius neque uenerabilius nomen quo uocari possis occurrit. Plus tamen tu michi quam pater es; patri enim uite mee tantum, tibi autem mee' et, extenta ad exercitum suum manu, 'horumque' ait 'omnium uite ac salutis debitor sum. [41] Proinde hoc senatus consultum, non tam honorificum michi quam onerosum, ipse ego ante omnes abrogo sarcinamque importabilem letus abicio; malim tibi subici quam equari: alterum michi decori fuerit, alterum periculo fuit ac pudori. Itaque legiones et me ipsum sub tuum imperium reduco, quod tibi ac michi et utrique exercitui faustum sit. Tu, precor, preferiti oblitus, me et istos quenque suum in gradum restituito'. [42] Hec inter date dextere, innexi amplexus, reconciliati animi, redintegrata concordia, et per castra cum paribus effusi omnes atque hospitaliter recepti cunta gaudio et congratulatione compleuerant. Sic mane illud periculosissimum ac turbulentissimum letissimus ac serenissimus uesper exceperat. [43] Que ubi Rome fama primum mox multorum literis nuntiata sunt, mutati confestim animi mutatique hominum sermones; omnes undique certatim uirtutem et consilium Fabii laudare et cuntationem illam salutiferam prouidentie esse non desidie predicare. Sic indigna dictatoris infamia repente in gloriam uersa erat, ut et tertius Ennii uersiculus uerus esset totumque rebus carmen impletum: ergo postque magisque uiri nunc gloria claret. [44] Quin et ipsos inter hostes extimatio in immensum famaque uiri creuerat; etsi enim semper Hanibal de hoc ipso magnifice sensisset, militibus tamen afris assiduitate uincendi tanto ceperant romani duces atque exercitus esse contemptui, ut uel hos, cum quibus bellum gererent, gentem esse aliam suspicarentur ab illa tam celebri tam laudata, uel fabulosa omnia fuisse que de his toties a suis maioribus audiuissent. [45] Hic primum dies hunc contemptum sustulit ostenditque Carthaginensibus esse et Romanis duces ac milites, esse animos, esse prouidentiam ac uirtutem peritiamque rei bellice quibus, si expectati forent, uictores esse potuerint; cauendosque illos potius quam spernendos. [46] Ad extremum eo hostem Fabius cuntando deduxerat ut, si sequentes belli duces suis consiliis usi essent, cogente fame et necessitate ultima, pene uictus Hanibal in Galliam reuersurus fuerit. [47] Ceterum Fabius, cuntando ut diximus ac trahendo cum semestre tempus elaberetur, accersitis ad se consulibus exercitum resignauit ac deposuit dictaturam; uir quidem uel ob hoc unum clarus patrieque utilis in extremis casibus et, ut Flori utar uerbo, «prima redeuntis et, ut sic dixerim, reuiuiscentis imperii spes»: hinc geminum illi cognomen "Cuntator" et "imperii scutum". [48] Idem, sequentis anni consulibus ad infaustum bellum profecturis, Emilio Paulo, quem sciebat omnis sani consilii capacem, graui oratione consuluit quod in rem erat, hortatusque est ut in ratione belli gerendi se non alium sequi uellet, ostendens cuntationem, qua ipse usus esset, Romanis in Italia et in sua sede pugnantibus, sotiisque omnia hinc inde suppeditantibus, utilem facilemque; Hanibali autem in hostili regione difficilem neque diu tolerabilem, uiris equis armis pecunia iam exhausto; nec dubium esse quin sedendo et differendo sit uincendus, qui pugnando facile uictor euasurus sit. [49] Multa preterea, quibus si obtemperatum esset neque Terrentius Varro, cuius tractatu superiore meminimus, et Fabii consilium et college modestiam contemnens precipitare ac perdere omnia maluisset, uitari forsan et e manu fatorum eripi cannense illud excidium potuisset. [50] Quo demum accepto, cum iam pauor ingens torporque calamitatis mole deiectos animos occupasset, neque consilium adesset neque commoditas consulendi, clamore publico et ululatu ac merore femineo cunta complentibus, Fabius Maximus consilium illud dedit ex tempore: ut Appia ac Latina uia expediti equites mitterentur, qui obuios sciscitando statum consulum atque infelicium legionum, simul hostis iter ac propositum explorarent; tumultus interim urbani comprimerentur et fragor et comploratio; matrone e publico in lares proprios cogerentur, ibi queque sue priuate fortune nuntium expectaret; [51] qui publica nuntiarent ad pretores urbanos ducerentur; custodes omnibus portis adhiberentur, qui nullum urbe digredi sinerent docerentque nullam prorsus nisi salua in patria spem salutis; his actis in silentio de urbis custodia consultandum, quando consulentium sententie exaudiri possent et intelligi. [52] Quo consilio tunc senatus cupidissime in rebus tam dubiis usus est. [53] Post hec Fabius consul tertio, bis enim ante premissam dictaturam consul fuerat, tres urbes Campanie que ad hostes instabili fide defecerant expugnauit, in quibus et Campanos plurimos et presidia hostis cepit. [54] Inde autem, sentiens nolane plebis animos a Romanis auersos de occidendo senatu suo tradendaque Hanibali urbe consilium agitare, ne res haberet effectum, proximum Nole montem castris insedit, ut more suo tutis ex locis illos atque illum a tali proposito deterreret paratusque esset, quandocunque res posceret, uel Hanibali insultare ad capiendam Nolam properanti, uel infide plebi perniciem ac fidis urbis illius principibus ferre tempestiuam opem. [55] Firmatis et congesto undique frumento communitis castris, et Marco Marcello uiro impigerrimo atque fortissimo cum presidio intra urbem misso, quo consilio et plebis intentionem simul et Hanibalis spem fefellit, ipse rebus ita dispositis, Capuam uersus que iam erat Hanibalis promotis castris, hoste in Apuliam profecto, campanum agrum late igni ferroque uastauit. [56] Anno proximo, qui secundi belli punici quintus fuit, cum comitiorum die plebs romana ad creandos duos consules uotis concordibus prona esset, processit ad dissuadendum Fabius oratione magnifica, prefatus alterum consulum qui nominati essent, sacrorum cure deditum, belli simul curis intendere non posse, alterum sibi quidem carum et sanguine coniunctum, nullo tamen priuato affectu caritati reipublice comparandum; itaque ex preteriti temporis argumentis sciri posse non esse illi humeros quibus tantum onus tuto posset imponi; neque uero tempus esse suffragandi amicis aut gratificandi cuiusquam ambitioni, sicut si pax in Italia aut cum quocunque hoste alio bellum esset. [57] Non igitur eligendos consules, ut mos patrius fuerit, quamuis bonos atque integros uiros, sed eligi oportere probatissimos bello duces et quibus in ciuitate pares alii non sint; quin si is ipse non creandus sed creatus consul foret, eo tamen in statu dictatorem reipublice necessarium futurum, neque esse cur indignari debeat quod se aliquem clariorem bello uirum patria genuisset, neque cuiquam magis consuli quam sibi, importabilem et fragiles humeros oppressuram sarcinam detrahendo; [58] denique sic agenda ac prouidenda omnia non tanquam iustitia uiri boni ciuitas in pace gubernanda, sed tanquam artibus et consilio summi ducis bello querenda uictoria, eaque ipsa hora de summa rerum deque imperio ac salute signis collatis cum Hanibale decertandum sit. [59] Hec et his similia perorando, quanquam illo in quem dicebantur uociferante idcirco dici ut consulatus ei continuaretur, obtinuit ut inconsultus fauor populi suffragia uariaret et admoniti ciues utiliora respicerent, utque (inusitatum ualde) se comitia habente Fabius ipse quartum consul fieret, seu continuaretur consulatus, ut ei erat obiectum. [60] Neque id ambitioni tribuitur sed pietati, quod, quamuis cerneret sibi uulgo forsan infamie datum iri, cogitans tamen eo rerum in statu summo duce imperium indigere, seque illum esse non ex insolentia sed ex conscientia uirtutis intelligens, et inuidiam uulgique uoces et suam, ut erat solitus, famam spreuit, necessitatem solam patrie respiciens. [61] Additus est Fabio collega Marcus Claudius Marcellus, qui sub eo paulo ante pro pretore militauerat; conuersa ciuitas a diuturno metu ac merore, spesque omnium erecte ad hoc consulum tam preclarum par, quale alterum etas illa non uiderat. Sub hoc consulatu Fabius, audito quod Hanibal ex Apulia in Campaniam remearet, raptim die noctuque ad exercitum properauit. [62] Casilinum mox obsedit accitoque collega ipsum cepit; inde in Samnium progressus agros undique uastauit, omnis generis predas egit, urbes plurimas atque oppida expugnauit, in quibus quinque et uiginti hostium milia cesa simul et capta sunt; capti et transfuge trecenti septuaginta, qui omnes pariter Romam missi cesi uirgis et tarpeia de rupe precipitati perierunt. Hec tam multa paucorum dierum spatio acta erant. [63] Per hoc tempus Hanibali ad Auernum lacum sub obtentu religionis ac sacrorum castra habenti, re autem uera Puteolis inhianti, a quibusdam nobilibus tarentinis iuuenibus spes affertur Tarentum per proditionem capiendi; quam secutus eo castra promouerat, magnum bello quod gerebat momentum ratus si urbem ea tempestate clarissimam et insignem portum, oportune in Africam uersum, sue potestatis effecisset. [64] Inde autem tunc irrita spe delusus abscessit, seu uerius dilata et in annum tertium post reiecta; tum demum sibi promissam urbem prodentibus Tarentinis adeptus, arcem urbis obtinere non ualuit, a romano presidio defensam non solum a presenti tunc Hanibalis impetu, sed per integrum deinde quinquennium, sepe nequicquam hoc medio tempore retentatam; donec tandem Fabius quinto consul, cum ei Tarentum in sortem euenisset, hortatus collegam aliosque qui tunc in armis erant duces, ut quam acerrimo bello Hanibalem detinerent, ne uacuum illi esset in longinqua respicere, ipse recto calle Tarentum adiit obseditque, Manduria oppido in itinere expugnato. [65] Quod cum Hanibali nuntiatum esset, timens quod euenit, ut qui de Fabio inter omnes romanos duces ingentem haberet opinionem, quamuis interpellantibus qui iussi erant et tergo abeuntis instantibus, ita ut eum uie medio pugnare compellerent, diebus ac noctibus irrequieto agmine Tarentum petebat. [66] Ceterum omnis ea festinatio sera fuit, siquidem tempore medio prefectus presidii Brutiorum, quod Hanibal in urbe dimiserat, amore ardens meretricule, que fratrem in exercitu consulis habebat, et femineis blanditiis expugnatus, spem proditionis attulerat. [67] Qua impigre arrepta Fabius fratrem ipsum, de hoc sororis literis informatum, sub specie transfuge urbem ingredi et inclinatum ad omnia animum amantis in suam sententiam trahere ac firmare imperat. Quod cum factum esset, omnibus rite compositis, noctu urbem aggressus multo cepit ingenio, non sine cede multorum; illud inter cunta memorabile quod, preter auri et argenti et aliarum multiplicem rerum predam, triginta ibi seruorum atque ancillarum milia capta referuntur. [68] Interea uero dum Hanibal festinus accurreret, urbem captam audiens, exclamauit: 'et suum' inquit 'Hanibalem Romani habent, et eisdem artibus quibus Tarentum quesieramus amisimus'. Hec nimirum recuperatio tante urbis Fabio glorie magne fuit, quod nec ipse dissimulauit. [69] Itaque cum Liuius quidam Salinator, qui in arcem amissa urbe confugerat eamque seruauerat, ut dictum est, Catone Censorio audiente, ut est apud Ciceronem, gloriabundus diceret: 'mea opera, Quinte Fabi, Tarentum recepisti', ille arridens et irridens 'certe,' inquit 'nam nisi tu amisisses nunquam ego recepissem'. [70] Hec ni fallor gestorum Fabii summa est; nam sapienter dictorum consiliorumque salubrium nullus est numerus. Obiit sub finem belli punici secundi prouecte admodum etatis, siquidem duobus ut Liuius ait, uel ut Plinius tribus et sexaginta annis augur fuit, quod sacerdotium nisi iam uir plena etate obtinuisse nequiuerat. [71] In quo quidem cum ceteri omnes anilibus occuparentur ineptiis, uirilem illam sententiam et errori publico aduersam proferre non timuit, cuius in libro de senectute, qui Cato Maior inscribitur, Cicero ipse commeminit: 'optimis auspiciis ea geri que pro reipublice salute gererentur; que contra rempublicam ferrentur contra auspicia ferri'. Sapientis et maturi sensus elegans dictum! [72] Fuit et pontifex et senatus princeps, meritis prelatus, cum alii eum ueteri romano more precederent, ad hec dictatura memorabili et quinque clarus consulatibus. Denique nichil in hoc uiro quod carpi possit inuenit, nisi quod Scipionis Africani illius magni consiliis semper aduersus rerumque eius extenuator et obtrectator laudum fuit. [73] Et primum quidem consiliatori uiro utcunque permissum, diuersa sentientem in republica cuilibet aduersari; de reliquis quid opiner nescio. Quale enim est illud eius de ipso Scipione palam publico ue dictum in consilio: natum eum ad corrumpendam disciplinam militarem externo et regio more, et indulgere licentie militum, et seuire in eos; qualis est curiosa illa depressio uictoriarum in Hispania quesitarum et prudentissimo duci in faciem obiecta temeritas. [74] Si hec et his similia eo animo dicebantur ut iuuenilem frenaret audaciam, quam tantis principiis minime suffecturam crederet, habeo quid excusem; sin ideo quia fortissimi adolescentis raram indolem sue senili glorie succrescentem egre ferret, excusari quantum ego arbitror non potest.