DE PYRRO EPYROTARUM REGE. [1] Pyrrus Epyri rex, Eacidarum genus – a Pyrro Achillis filio deriuatum nomen –, bellacissimus regum fuit usque adeo ut, cum ceteri mortales pro gloria proque imperio pro salute proque iniuriis pugnare soleant, hic pro uoluptate pugnaret; «neque» enim «illi», ut Iustinus ait, «maior ex imperio quam ex bello uoluptas erat»: militaribus artibus instructissimus, ductandi exercitum, ordinandi acies, eligendi locum castris, conciliandi hominum animos, rei pace belloque efficacissime; ceterum ad bellandum querendasque uictorias quam uictoriarum premia seruanda uir melior. [2] Itaque, cum multa regna bello parta possederit, breui omnibus amissis uix patrium reseruauit. [3] Hic puer primum uariis iactatus casibus et regno pulsus, non multo post, necdum pueritiam egressus, in regnum rediit, magis eum suorum misericordia adiuuante quam suis uiribus. Multa inde adolescens bella gessit eoque glorie peruenit ut Tarentinis, urbi situ Italie sed graie originis, in Romanos arma moturis solus hic dignus atque ydoneus uisus sit, qui in auxilium uocaretur. [4] Quibus ille annuit, fretumque illud angustum quod Epyrum atque Calabriam interiacet transuectus, alieni in partem belli uenit, non tam uel respectu originis uel amore uocantium quam ut hoc pretextu regnum Italie, quod opulentissimum audiebat, inuaderet. [5] Inflammabant preterea ardentem animum exempla domestica, non uetustum modo Achillis sed recentia illa duo: Alexandri scilicet Epyrensis patrui sui et consobrini sui Alexandri Macedonis, quorum primus in Italiam quoque transierat licet infausto exitu, alter in Asiam transgressus feliciter in Oriente res gesserat. [6] Venit autem non suis, hoc est Epyri, tantum sed Thesalie ac Macedonie totiusque Grecie uiribus. [7] Prima illi cum Romanis congressio ad Heracleam urbem et Campanie fluuium Lirim fuit. Ibi Valerius Leuinus romanus consul, hosti obuius, preoccupauit regem antequam sotiorum eius auxilia conuenirent; fuissetque primo prelio debellatum, Pyrro iam regiis abiectis insignibus fugiente, nisi e transuerso missi in aciem elephantes, belue ad eum diem Romanis incognite, equos italos specie informi et insolito stridore atque odore turbassent mutassentque fortunam. [8] Ea subita Romanorum consternatio et frena spernentium fuga equorum abeuntem regem reduxit in prelium et uictorem fecit, famosiore tamen quam letiore uictoria; nam et ipse rex saucius, et magna regii pars exercitus cesa est. [9] Ipse quidem, passim stratos contemplatus hostes, quosdam suis uiuis incumbentes mortuos, omnia in pectoribus nulla in tergis uulnera, omnium in manibus gladios, omnium iras in uultibus nec extinctam morte cum uidisset audaciam, stupuit notoque suspirio 'O quam facile erat' inquit 'orbis imperium occupare, aut michi romanis militibus aut me rege Romanis!'. Quo dicto dubium an plus hostibus an sibi tribuerit, quando non crederet esse Romanis ullos sibi pares duces. [10] Hinc cruenta quoque uictoria animose usus, rapto agmine Prenestinam usque ad arcem totam Campaniam populando peruenit, atque ex illa prominenti specula puluere exercitus tumultuque et incendiis oppletam Urbem et spectauit iam uicinus et terruit. [11] Ceterum ad rei famam aliquot urbes, nominatim Locri, a Romanis ad Pyrrum defecere. Rex et natura magnificus et bellandi gnarus, ut cum fortitudine militari liberalitatem regiam ostentaret, ducentos hostium in acie captos Romam sine precio dimisit. [12] Hic nimirum incredibilis Romanorum et stupenda celeritas in reparandis uiribus fuit; usque adeo ut rex ipse uelut attonitus exclamaret: prorsus se fato genitum herculeo cui, uno Lernei monstri abscisso capite, multa renascerentur. [13] Et ipse quoque paucos post dies, superuenientibus auxiliis que primo prelio defuerant, in aciem rediit, pugnatumque iterum et rex iterum uictor fuit. Itaque uulgata uictoriarum fama, Carthaginenses, tanti mox futuri hostes, Magonem ducem suum cum centum uiginti nauium classe Romanis in auxilium misere, amicitie sotialis obtentu, uere autem metu regie, quem bello italico detineri optabant, ne forte uictor, ut ferebatur, in Siciliam traiceret. Senatus et Carthaginensibus gratias egit et remisit auxilia. [14] Rursus Curio Fabritioque consulibus apud Asculum Apulie pugnatum est, compresso iam terrore beluarum, quas experimento uulnerari et occidi posse didicerant: uibrata igitur in illas tela et turribus quas tergo ferunt ligneis iniecte faces, quibus in fugam acte totam regis aciem tumultu atque incendio repleuere. [15] Nox superueniens pugnam diremit, ambiguam, ut fama fuit, at ueraciter regi aduersam futuramque ultimam, nisi nox interuenisset, quandoquidem suis in fugam uersis ipse ultimus inter brachia satellitum uulneratus excessit. [16] In Arusinis tandem, id est loco nomen, campis Lucanie, iisdem ducibus quarto et ultimo Marte concursum est. Ibi rex, hostium uirtute ac labore uincendus, suarum quoque trepidatione beluarum turbatus aliquantoque facilius uictus est. [17] Inopinus casus incidit: elephantibus in primam aciem de more dispositis, unus ex eo grege pullus, ictu lancee confixus, celum querulo stridore compleuerat, mater uoce agnita, limphatico impetu quasi opem latura prosiliens, rupit ordinem beluarum et, altera alteram impellente, ac turbatam rem Romanis urgentibus, errore omnia et consternatione permiscuit. Sic que primam uictoriam regi dederant, ultimam abstulerunt. [18] Itaque bello diffisus, pacificis artibus uti statuit et peremptos sepultura et captiuos clementia rerumque ac uerborum comitate insuper et gratuita missione prosecutus, meruit ut Romani Pyrrum minime odiosum hostem unum ex omnibus iudicarent. [19] Legatos denique Romam misit multis magnisque cum muneribus si forte, quos armis frangere nequiuisset, donis inflecteret; additus legationi princeps, uir doctissimus atque eloquentissimus et famose apud Grecos memorie, Cineas. Sed neque legati facundia neque regis blanditie ualuere ut, non dicam patritius, sed ne plebeius quidem Rome esset, qui manum regiis muneribus aperiret. O hac in parte felix euum, et multum nostro dissimile non tantum muneribus sed rapinis paratissimo! [20] Summa quidem legationis hec fuerat ut componende pacis causa regi permitteretur urbem ingredi; in quod quidem senatus inclinante sententia, Appius, cecus ille oculis animo linceus, acerrime dissuasit obtinuitque ut et id regi negaretur, et legati ex urbe suis cum muneribus pellerentur. [21] Reuersus ad regem Cineas, interroganti quid sibi de romana urbe uideretur ac senatu, "urbem templum sibi uisam, senatum ex regibus constare" respondit. [22] Hac igitur spe omissa, in Siciliam Carthaginensium bello fessam per legatos euocatus abiit, Alexandro filio Locris cum presidio dimisso. In Italia autem Romanis, de quibus uictoriam sperauerat, de se triumphum speciosissimum dedit, et non amplius quam quadriennii spatio ipsius Italie magnam partem, que cum Tarentinis senserat, cum eisdem uictis accessionem romani fecit imperii. [23] In Siciliam cum uenisset, totius insule rex creatus; et Sicilie acquisite, mirum, simul et Italie amisse eque inter duos filios regna distribuit. [24] Ipse quasi rebus rite dispositis in alias curas uersus, multa cum Carthaginensibus bella feliciter gessit. Sed in ipso rerum felicium procursu, legationibus ex Italia resisti Romanis amplius non posse, ni confestim redeat quenque sibi quibus possit conditionibus consulturum, utrinque periculum more simul atque abitus intelligens, ad postremum statuit cum Carthaginensibus fortunam ultimam experiri. [25] Quos cum prelio uicisset, omni externo metu liberata insula, interna non prouidens, in Italiam festinauit. Sed fortuna res humanas longe a consiliis hominum uersat. Siculi, prelio uictorem discessu uictum rati, defecere regnumque Sicilie, quesitu facile, amissu facilius effecere; sibi autem inde digresso naufragium graue et in Italia res aduerse. [26] Quibus coactus in regnum proprium redire, ceu nondum labore satiatus, regem Macedonie aggreditur, quod ille sibi cum Carthaginensibus bellanti petitum auxilium non misisset. [27] Hic bello pretendebatur color; uera autem regnorum et uincendi cupiditas causa erat mitem atque innoxium inuadendi regem. Quem sibi obuium prelio uicit regnumque illius occupauit et, quasi Macedonie lucris Italie Sicilieque damna compensans, relictarum a tergo rerum curis omnibus postpositis, filium quem custodem in Tarentina arce reliquerat ad se reuocauit. [28] Rursus Antigonus Macedum rex in bellum rediens, ab altero Pyrri regis filio ultima strage deuictus, omni spe prerepta cum septem non amplius comitibus, solitudinum latebris uitam tegens, Argis tandem se se abdidit. [29] Pyrrus Epyro ac Macedonia non contentus, sed Grecie Asieque inhians et querendis, ut dixi, quam seruandis regnis fortunatior aptiorque, Lacedemonas inuadit, bellicosissimam secundum Romanos gentem. [30] Ubi ingenti non mulierum minus quam uirorum impetu exceptus, non damnosius quam pudendius uincitur, uno filiorum Ptholomeo, qui ipso etiam patre pugnacior adolescens erat, equo urbem in mediam irruente atque ab armatis obuiis interfecto. Cuius ad se cadauere reportato, dixisse rex traditur: serius illum periisse quam aut patris augurium fuisset, aut filii audacia meruisset. [31] Neque his territus, Argos inuasit ut Antigonum a se uictum ibique abditum opprimeret. Illic feruide potius quam caute pugnans, cecidit saxi e muris ictu et, quod erumnam pregrauat, feminea manu iacti: caput regis Antigono presentatum. [32] Quod ille, humanitatis memor oblitus iniurie, cum reliquo corpore filio Heleno restituit, quem captiuitate liberatum, in quam morte patrie inciderat, cum aliis Epyrotis remisit in patriam. [33] Hic Pyrro uite finis; sic non italici modo et greci et asiatici regni spem, sed siculum simul et macedonicum insuper et paternum Epyri regnum et laboriosum spiritum una hora perdidit. Ite nunc, mortales, et fidite prosperis.