DE FABRITIO LUCINIO. [1] Fabritius Lucinius, animi uirtute et frugalitate par Curio rebus gestis inferior, uulgari autem fama, nescio quomodo, non par modo sed superior inuenitur; sic omnibus ditissima uiri paupertas accepta est, propter quam «paruoque potentem Fabritium» Maro ait. [2] Hic et Curii coetaneus et laudum eius atque operum consors fuit; et ipse contra Samnites contraque Pyrrum bella gessit, contra opulentissimum, inquam, populum atque regem ciuis ipse pauperrimus. [3] Hic, censor, Cornelium Rufinum, qui dictator et bis consul fuerat et utrobique bene laudabiliterque se gesserat, senatu amouit hanc unam ob causam, quod decem pondo laborati argenti habere esset inuentus. Quanta temporum mutatio! talis uiri iudicio intolerande superbie ac luxurie datum esse, quod mox in eadem urbe importune tribuerent egestati. [4] Hunc eundem consulem cum Pyrro cominus bellantem quidam regius minister noctu clam adiit pollicitusque est ueneno se regem interempturum, et quenam sibi peragende rei facultas esset ostendens, et premium exposcens. [5] Eum Fabritius captum cum indicio, quamuis alii aliter rem narrent, ad Pyrrum remisit, «idque eius factum», ut ait Cicero, «laudatum a senatu est». [6] Ad quem regem Fabritius legatus aliquando missus a patribus, atque ab eo de patria deserenda promissis ingentibus – oblata etiam regni parte – tentatus, preces et suggestus regios alto animo despexit. [7] Quibus namque pollicitis moueretur, qui non modo precium impietatis, qua non uacant patrie desertores, sed contracte munus amicitie, es argentum seruos ultro a Samnitibus transmissos, libera uoce et immota fronte respueret? [8] Neque enim aut pecunia ut ditior esset, aut seruis ut comitatior indigebat, qui uirtutum incomparabili thesauro ac pulcerrimo comitatu semper afflueret, sic ut nulli regum suas opes suamque familiam inuideret. [9] Quod cui contigerit? Ille demum uniformis et constans sibi, unoque semper uultu et animo tranquillam et placidam uitam degit. Quam turbidam ac nutantem incertamque propositi quid aliud quam cupiditas inexpleta et inquieta facit emulatio? [10] His atque aliis motus Pyrrus dixisse fertur: facilius solem a suo cursu quam Fabritium a sua intentione diuertere.