DE MARCO FURIO CAMILLO. [1] Marcus Furius Camillus, feruente Romanorum ac Veiorum bello, tribunus militum consulari potestate ter fuit; qui tribunatus ob discordiam multiplicem non modo inter patres ac plebem sed inter ipsos quoque collegas, qua usque in discrimen reipublice atque ignominiam est processum, otiosi pene omnes uiro egregio fuere: magnis quidem per fines hostium excursibus predaque ingenti aduecta, [2] iusto tamen prelio nil actum donec, crescentibus domesticis et externis malis, terror publicus dictatorem Camillum dici compulit. Tunc uero, mox ut imperio solus fuit, qui uir esset apparuit. [3] In primis, Publio Cornelio Scipione magistro equitum dicto, in eos qui degeneri metu in obsidione ueientana romana signa reliquerant militariter ultus, confirmatisque pro tempore suorum animis et conscripto nouo exercitu nullo tergiuersante sub tali duce militare, nuncupatis uotis ad munite urbis obsidionem profectus tanta alacritate ut nouo cum imperatore mutata fortuna imperii uideretur, Nepesinis in finibus cum Capenatibus ac Faliscis, qui cum hostibus coniurati erant, non minori concilio ac uirtute quam prosperitate conflixit; uictisque duobus populis et direptis castris hostilibus inter milites partitus est predam, maxima tamen eius parte remissa questoribus. [4] Hinc ad illam, quam dico, longam obsidionem ac difficilem perueniens, mira constantia anno tandem decimo Veios cepit, actisque sub terram cuniculis magnisque aliis apparatibus pertinaciam hostium expugnauit; diesque ille multa hostium cede transactus est, donec a dictatore esset edictum ut inermibus parceretur; hic cedibus modus fuit. Tum, captis qui arma posuerant, romani milites in predam uersi omnes; cui nullius hostis ad eum diem preda par fuerat. [5] Cuius dictator ipse magnitudinem conspicatus fertur sublatis ad celum manibus orasse ut, si cui deorum nimia sua uel populi romani prosperitas uisa esset, ne nimis aut sibi irasceretur aut populo; hasque inter preces cecidisse eum proditum memorie est idque omen et priuate sue damnationis et instantium reipublice cladium fuisse. [6] Hac uictoria Rome gaudium ingens fuit, quod post decennem obsidionem infestissima urbs hostium capta esset ut, sicut uicinitas inuidiam odiumque acuit, uix infestior postmodum Numantia fuerit aut Carthago. [7] Hinc quatridui supplicationes, quante nunquam antea, et per omnia urbis templa discursus matronarum certatim gratias diis agentium; dictator, uniuerso populo et cuntis ordinibus obuiis, summa omnium letitia atque insolito honore susceptus, triumphoque longe aliis ad id tempus clariore supra humanum habitum urbem est ingressus atque in Capitolium ascendit, currum aureum equis quattuor niueo candore trahentibus. [8] Ipse quidem persolutis uotis deposuit dictaturam, uir et armis et animi moderatione clarissimus. Sed nulla claritas uacat inuidia: ea nempe iampridem alienatos a Camillo plebis animos magis ac magis auertit, querentibus passim ciuibus, et tribunis plebem de more turbantibus, quod uotis atque pollicitis sic hostilem predam uictor extenuasset, ut uulgi desiderium frustraretur. [9] Pendente tamen inuidia, priusquam in eum grauius consuleretur, quarto tribunus militum factus est consulari potestate Faliscumque illi bellum creditum, hinc exortum quod cum Veientibus Falerii coniurassent. [10] Quos cum prelio uicisset et direptis horum castris predam omnem ad questores publicos reiecisset, adhuc grauius militum in se animos accendit, qui se premio bellico priuari egerrime tolerabant; sed uirtutem uiri rigidam simul oderant ac stupebant. [11] Inde, cum obsidio preualide ac munite urbis nichilo breuior futura uideretur quam Veientium fuisset, ducis uirtus ac fortuna incruente honesteque uictorie uiam fecit. [12] Magister intra urbem erat nobilium puerorum; hic, extra muros per ludum atque exercitium educere illos in pace solitus, morem ipsum bello etiam seruabat, non uetantibus patribus propter inaccessibilem loci situm. [13] Id cum sepius faceret neutiquam suspicante aliquo, ludo prolixiore semel incautos in romanas stationes atque inde in castra et ad tentorium ducis adduxit, dicens se in illis pueris, quorum patres primi in populo essent, urbem ipsam tradere Romanis. [14] Quo iustus ac magnanimus dux audito, aspernatus est donum et habere se cum Faliscis armatum bellum ait iustis de causis, quod populum romanum nil de eis tale meritum ad Veios offendissent: eos se suamque urbem, ut Veios, armis et romanis artibus non fraude uicturum, neque in etatem illam arma uersurum cui in medio etiam tumultu captarum urbium parci solet. [15] His dictis uinctum nudumque illum pueris dedit uirgasque singulis cari iussit quibus agerent proditorem. Quorum reditu et nouitate ipsa stupefacti primum ciues, et mox causa rei cognita mutati repente animi; publicoque de consilio legati ad Camillum missi, et ab eo Romam ire ad senatum iussi, oratione pulcerrima se se suamque rempublicam in potestatem Romanorum tradidere. [16] Camillus et hostibus carus et ciuibus et utrisque mirabilis Romam rediit, aliquantoque gratius quam de Veiis olim, non curru purpureo neque equis albis neque arcu marmoreo, quia sine prelio res acta erat, sed amore ac stupore omnium in animis hominum triumphauit. [17] Neque diu tamen uirtus ac gloria et res geste conceptam prius inuidiam oppressere quin, plebem sepe nimie libertatis ac licentie arguendo, in se illam irritaret atque, ab Apuleio tribuno plebis accusatus propter iniquam ueientane prede distributionem, intercurrente per eos dies adolescentis morte filii, hinc publico hinc priuato affectus incommodo in exilium ageretur, precatus deos in ipso abitu ut, si hoc iniuste pateretur, quam primum suis se ciuibus et ingrate patrie necessarium atque optabilem fieri uellent. [18] Que ut digne sic haud irrite preces breui post fuere; parabatur quidem ut ex prosperis sic aduersis ex rebus excellenti uiro decus. [19] Itaque, cum per id tempus Gallorum primo postea Germanorum populi nouissimique Senones Galli, frugum omnes uinique dulcedine – que adhuc illos hic detinet – in Italiam irruentes innumerabili cum exercitu, fudissent bello Etruscos, ea tempestate magnam partem Italie possidentes, ac finibus expulissent, tandem Apenninum transgressi et Clusinos regni caput aggressi sunt. [20] Et cum, petito a Romanis auxilio, ad exercitum legatio missa esset, Fabii scilicet tres germani fratres, illi, et iuniores et ferociores quam necesse erat ad tractatum pacis iniunctique muneris obliti, quasi non ad pacem sed ad bellum missi, gliscente iurgio arma capiunt ducemque Gallorum interficiunt. [21] Qua iniuria Galli, quamuis ad uindictam feruidi, legatos tamen Romam premiserunt sontes Fabios iure gentium deposcentes. Quod dum negatum esset, insuper et qui ad supplicium petebantur ad honorem publicum euecti, haud immerito indignati Galli, deserto bello etrusco, Romam citato agmine petiere omni iam diuina et humana ope destitutam. [22] Nichil ibi prouidentie nichilque consilii, nichil denique romani moris romanorumque fuit animorum; occursum lente sine ordine (ad flumen Alliam pugna commissa est undecimo lapide ab urbe Roma). Victi igitur Romani et fuga effusi atque, insequentibus Gallis, capta urbs, trucidatus senatus, incensa omnia preter Capitolium egre a paucis Manlio duce defensum, dubiis casibus uarioque discrimine, non hostibus tantum sed, quod est fortune proprium aduerse, uicinis quoque Tuscorum populis in afflictas res romanas insultantibus. [23] Cum, tentata nequicquam sepe Tarpeie arcis expugnatione, Galli, capiendi ualidum et egregie defensum locum spe deposita, ad obsidionem eius consilia uerterant, et quoniam frumentum omne incendio urbis absumptum erat, dum uicina undique populantur, casus illos quidam Ardeam tulit, ubi tunc Camillus exulabat; qui diis iratus atque hominibus perpetuis suspiriis et angoribus tabescebat, sepe mestus publica magis quam priuata miseria secum querens: [24] 'Ubinam uiri illi, cum quibus Veios ac Falerios cepi, cum quibus totiens hostes fudi, quorum omnibus preliis felicitas magna quidem, multo autem uirtus maior fuit? an uero omnes obiere, an in feminas uersi sunt, an quid monstri et infauste transformationis incidit?' Talia uoluentem ac deflentem repentinus rumor perculit, Gallos prope esse deque hoc Ardeates trepidos consilium aduocasse. [25] Cui ille se quasi diuino quodam spiritu impulsus immiscuit et, patrie memor oblitus iniurie, hortatus est ut, beneficiorum que a Romanis accepissent memores et suorum discriminum prouidentes, se ducem sequi uellent; ostendens se illis bone tractationis nullam alibi quam in rebus bellicis posse, quam uehementer optaret, uicem reddere (bellicis enim artibus se in patria sua clarum et inuictum armis hostium ab inuidia ciuium uictum esse); [26] docens preterea gallicam gentem laboris impatientem et terribilem potius esse quam fortem, semper quoque sed tunc maxime fortune blanditiis et successu noue prosperitatis incautam, promittensque eis de illa letam facilemque uictoriam: quod si falleret nullum se supplicium recusare. [27] Non fuit longa opus persuasione: iampridem erat animis insitum nullum in terris illi parem bello uiuere. Itaque concilio soluto, curati corpora, signo dato Camillo duce prima nocte portis egressi, Gallorum castra prope urbem nullo ordine posita, nulla defensa custodia, ut qui penitus se uictores crederent, quibus nichil formidabile superesset, irrumpunt. [28] Quamobrem non pugna ibi sed fuga fuit ac cedes: nudi sopitique undique obtruncantur; quos fuga abstulit in agrum Antiatem deuenere; ibi etiam a ciuibus loci illius fusi cesique omnes. [29] Hec absentis offensique Camilli in patriam pietas fuit. In hoc statu exul inclitus Camillus suorum ciuium in memoriam reuersus et, quod unum abiens orauerat, necessarius atque exoptatus ingrate patrie, ab exiguis ac dispersis Romanorum reliquiis lege lata, dictator eligitur. [30] Ipse, apud Ardeam delectu per se habito, Lucium Valerium, quem absentem magistrum equitum dixerat, lacerum atque afflictum exercitum romanum recolligere sibique obuiam proficisci iubet. [31] Cum interim Capitolii defensores, fame ultima cogente et omnis auxilii spe sublata, pacti auro salutem de solutione agerent, dumque aurum librant et ponderum que hostes attulerant iniquitatem causantur atque illi querelis iustissimis insolentes minas quin et gladios intentant, credo nolente deo exprobrationem hanc eternam principi populo infligi ut auro uitam redemisse diceretur, dictator litigantibus incidit et fedus infame disturbat; inualidum dicens quod iniussu summi magistratus ictum esset, hostibus ut se ad prelium parent, ciuibus ut ferro non auro libertatem patriam redimant edicit. [32] Pugnatur intra ipsam semirutam ac semiustam urbem et, Gallis illic acie fusis, rursus extra urbem acri Marte concurritur; quo prelio nec fuga nec captiuitas sed sola strages hostium fuit, ne nuntio quidem cedis elapso. Victor Camillus, secundusque romane urbis conditor dictus, liberatam in patriam insigni rediit triumpho. [33] Quam manu seruatam lingua iterum seruauit dum, tribunitiis contentionibus se se opponens, multis abeundum ex incensa euersaque urbe censentibus Veiosque in captam urbem commigrandum, pia et graui oratione ut maneretur obtinuit. [34] Sic, restituta primum mox seruata et stabilita sede imperii, Camillus iam senior sed hauddubie gloriosissimus ciuis habebatur, et in quem spes omnes reipublice residerent. Itaque cum propter recentis magnitudinem ruine romanum nomen, ab hostibus liberatum, circumfusis italicis populis, Volscis Equis Etruscis Latinisque et Hernicis, odio esset atque contemptui et ad illud opprimendum magne coniurationes facte nuntiarentur, ad expertam eius uirtutem in extremis periculis recursum est. [35] Factus igitur dictator tertio, Seruilio Ahala magistro equitum dicto, exercituque conscripto non iuuenum modo sed senum quibus ulle essent uirium reliquie, primum aduersus Volscos profectus iam fama ducis attonitos, primo illos fudit impetu atque, instans profugis uastansque omnes illorum fines, ad deditionem compulit anno postquam rebellare ceperant septuagesimo. Hinc continuata felicitate simul ac uirtute Equos etiam oppressit, non castris modo sed urbe illorum capta. [36] Hec inter cum Etrusci Sutrium obsiderent et, petito a Romanis auxilio, senatus censuisset Camillum quam primum posset opem ferre supplicibus, neque illi extremis malis edomiti moram decreti auxilii pati possent atque ideo, coacti se se hostibus dedere, seminudi egrederentur, Camillum obuium habuere; cuius ad pedes prouoluti omnia lacrimis ac lamentis muliebribus impleuere. Quos ipse consolans parcere querelis iubet: gemitum atque dolorem se se hostibus offerre. [37] Inde urbem ipsam et incautos nullique deditos custodie uictores aggressus, Sutrium eodem illo die quo ab hostibus captum erat ciuibus restituit; multi Etruscorum intra muros cesi, obseratisque ne ad fugam pateant portis, edicto tandem dictatoris parci iubentis imbellibus, arma deposita deditique omnes. Sic repente uicti populi tristitia in gaudium, uictoris letitia in gemitum uersa est. [38] Dictator Romam rediens triumphauit, captiuis hostium ante currum actis ac uenditis; quorum ex precio matronis romanis aurum, quod bello Veientano pro implendo uoto Apollinis ultro obtulerant, persolutum; de reliquo tres crateres auri, quibus Camilli nomen inscriptum fuit, in cella Iouis in Capitolio dedicati sunt. [39] Per idem tempus cum Antiates auxilio Latinorum freti arma mouissent et Camillus forte tunc tribunus militum esset consulari potestate, gratissimum id senatui fuit quod uir talis ingruente belli mole esset in magistratu, in quo si non esset dictatorem dici eum oporteret. [40] Ceterum et college omnes unanimiter ea modestia fuere ut, quicquid rei bellice incidisset, totum uni Camillo incumbere faterentur, seque illi obtemperaturos neque omnino sue detractum iri credituros, quod illius maiestati ac glorie cessissent: sic Camillus tribunus militum non tam consulari quam dictatoria potestate, actis gratiis et senatui et collegis pro tantis honoribus tamque insolitis. [41] Pro quibus cum magnum sibi onus a populo impositum diceret qui eum iam quater dictatorem creasset, scrupulum lectori inicit, quia post id tempus bis dictator dicitur neque tamen nisi quinquies dictator fuit; nisi forte hunc animum collegarumque consensum, se sibi ad omne obsequium subicientium, pro una dictatura accepisse eum intelligimus, gratorum more hominum beneficia et honores quos acceperint animo semper ac uerbis amplificantium. [42] Quo inclinat opinio ob id maxime quia, cum collegas quadrifariam diuisisset suum cuique munus imponens, uno Lucio Valerio in partem administrandi belli remanere secum iusso, atque ad parendum omnes pronis uolentibusque animis se se offerrent, Lucius Valerius hoc amplius addidit: Camillum sibi dictatorem, seque illi magistrum equitum futurum. Tanta uiri erat admiratio ut nullus, licet par officio, illius uirtuti cedere recusaret. [43] Hoc tanto tribunorum militum consensu et summo gaudio senatus ac spe omnium ad Satricum ductus exercitus; ubi non tantum Volsci sed Latini Hernicique magnis exercitibus inuenti paucitatem Romanorum terrebant, ita ut centurionum relatu dux cognosceret pigre ab exercitu arma capi, tepide in prelium iri, pauidas demum uoces militum auditas: uni scilicet centum cum hostibus rem futuram, uix hostilem aciem, inermem licet, tolerari posse. [44] Quod ubi agnouit, equo insidens, acriter increpitis militibus quasi uictoriam desperarent sub Camillo duce, eo quod non dictator esset ut quondam sed tribunus militum, et, quasi non uirtus sed dignitas uictoriam daret, ducem suum non agnoscerent quod non summo esset imperio; demum magnifica uictorie spe iniecta, equo descendens, uicinum signiferum manu prehensum pedes in hostem trahit, tanta suorum presertim iuuenum uerecundia, uidentium ducem senem se pedibus preeuntem, ut omnes magno clamore sequerentur, mutuo se se hortantes: 'Ducem tuum miles sequere', tanto etiam hostium pauore ut conspectum romani ducis ferre uix possent. [45] Sic quacunque uadentem uictoria sequebatur. Quod in eum maxime enituit dum, sinistra romana acie pene iam uicta et in fugam uersa, ipse re comperta equum rursus ascendens inclinatam rem sola sui presentia erexit, uoce manuque indicans quam turpis esset illorum fuga, commilitonibus eorum omni alia pugne in parte uincentibus. [46] Denique iam prolapsa hostium fortuna, cum romani exercitus labor omnis esset terga hostium cedere, qui in tanta fugientium turba paucis prelio fessis haud exiguus uidebatur, repentina tempestas magnis imbribus et nox superueniens non prelium diremere, sed uictoriam romanam et ultimum hostium excidium distulere; qui ut uictos se taciti faterentur, nocte illa Latini Hernicique clanculum abiere. [47] Volscos insecutus exercitus romanus intra Satricum inclusit, quod incursu subito expugnat: uicti hostes abiectis armis se se romano duci dedidere. [48] Qui nichil his omnibus actum putans, de oppugnando Antio, quod Volscorum est caput, agitabat et hanc ob causam Romam regressus erat ut senatum consuleret. Sed, differente fortuna seditiose gentis ultimam ruinam, dum de hoc in senatu agitur, in Etruriam Camillum traxit necessitas sotiorum. [49] Sutrinis et Nepesinis contra incursus Etruscorum auxilium petentibus, ut Camillus succurreret senatus edixerat; loca enim illa urbi proxima Etrurieque in faucibus erant, merito itaque et Etruscis noui aliquid acturis illa aggredi, et Romanis illa defendere uel recuperare studium erat. [50] Profectus illuc igitur Camillus Sutrium primo dehinc Nepete, primum iam pro parte occupatum uix altera in parte resistente populo, secundum ultro traditum pacifice ab hoste possessum reperit; utrunque per uim e manu hostium eripuit, magna utrobique Etruscorum cede. [51] Ortum inde seu uerius renatum uolscum bellum suasit ut Camillus sexto tribunus militum crearetur; college ei de more quinque additi. Cumque Camillo mandatum recens illud esset bellum sortitusque idem quisnam sibi ex collegis adiutor esset, sorte sibi Lucius Furius obtigit, non quod cuiusquam ope spectatissimus dux egeret, sed disponente reor Deo ut ex illius erroribus nouam sibi gemine glorie materiam inueniret. [52] Qui ultime iam etatis cum esset et iureiurando excusare imbecillitatem corporis in comitio uoluisset, reiectus a populo, qui de eo usque ad extremum spiritum magnam spem indubitate uictorie concepisset, oblatum belli onus subiit, ut is, quem defectum uiribus sed sensibus integrum et mente preualidum ciuilibus pridem rebus neglectis bellorum studium acuebat, armorum exercitio iuuenescere uideretur. [53] Itaque cum collega legiones quattuor ad Satricum ducit, quod tum maxime Volsci oppugnabant; qui multitudine freti non modo non detrectauere certamen, sed uerbis etiam insultabant. Quod preter unum Camillum, qui gerende rei tempus oportunum expectabat, Romanis omnibus indignum uidebatur, totiens uictis eam esse fiduciam; nulli tamen indignius quam college et natura et etate ferocissimo. [54] Cuius ardore militum uocibus excitato, cepit multa quidem aduersus Camilli non uirtutem, in quam uere nichil dici poterat, sed etatem loqui: iuuenes bellis ydoneos, senibus animos ipsis cum corporibus frigescere; idque si aliunde nesciretur ex college mutatione notum fieri, qui urbes et oppida primo aduentu capere consueuerit, nunc torpore pressus insolito quasi obsessus in castris sedeat; et illi quidem uite satis et glorie superque, reipublice que immortalis esse debeat pluribus ducibus opus esse, nec illius mortalis quamuis egregii ducis satis esse uirtutem. [55] Hec et his similia sepe cum plaudente iactaret exercitu, ipsum tandem Camillum increpans, ut suos uincere uincique hostem sineret orauit. Ille autem bella que sui solius ductu atque auspiciis gesta sint hactenus successisse feliciter respondit; nunc se in collegam nullum ius habere, itaque nichil obstare quin quod sibi reique publice expediens iudicaret ageret; reliquis in expeditionibus, quas multas obierit, solitum se iubere non parere, in hac college equo animo cessurum; unam se senecte ueniam precari, ne in prima acie locetur, sed in subsidiis maneat; hec college, deos autem orare nequis euentus inopinus consilium suum in dilatione positum reddat utilius. [56] His dictis, Lucius Furius aciem animosius quam cautius instruit atque in hostem ducit; a quo quidem ficto metu in insidias deductus, cum hostis impetum ferre non ualens fuga precipiti remearet, Camillus senex, suorum manibus equo impositus, fugientibus suis et insequentibus hostibus se se opponit et, increpita suorum ignauia, ciues profugos sistit, hostes reprimit. [57] Cuius reuerentia ac stupore animatus qui modo fugiebat, et perterritus qui fugabat atque in fugam uersus, effecere ut Camilli preces irrite essent, quibus optauerat nequa fortuna suo consilio faueret. [58] Hostes cesi captique; in quibus cum Tusculani aliquot noti essent, interrogatique se iussu sue reipublice in exercitu hostium militasse dicerent – quod postea falsum apparuit –, id bellum Camillo uictori creditum permissumque ut quem uellet e collegis participem laboris assumeret. [59] Ille non alium quam Lucium Furium elegit; sic illius infamiam minuit, suam gloriam auxit, atque ita, ut supra dixi, ex illius errore geminam laudem, primo quidem bellice uirtutis dehinc magne modestie, quesiuit. [60] Post non multum tempus in extremis ciuilium contentionum periculis quarto dictator creatus est. In qua dictatura preter minas et increpationes plebis asperrimas memorandum nichil actum legitur; sed pendente certamine, quod uitio se creatum deprehendisset, magistratu abiit. [61] Anno denique insequenti, dum quiete res uiderentur, subito belli gallici tumultus exarsit; quibus motibus Romani ad solitum summi imperii remedium recurrentes, ipsum illum Camillum (nam quem alium parem inuenire potuissent?) dictatorem creant. Qui, dicto magistro equitum T. Quintio Peno, profectus cum exercitu in agro Albano magno prelio hostes fudit; et in acie et in castris multa milia periere; reliquias fuga in Apuliam abstulit. [62] Hac uictoria triumphus glorioso seni, senatu ac populo consentiente, decernitur ut scilicet uno ad ultimum tenore conspicuus non alium uincendi et triumphandi quam uiuendi exitum haberet; breui siquidem post hec, annis quinque et uiginti ex quo patriam e manu hostium ereptam collapsamque in cineres restituerat, obiit morte sibi utique matura sed acerba reipublice: uir inclitus sine sui, imo sine omnis ante se temporis exemplo, omni prorsus sed presertim bellica gloria singularis.