[86,0] LXXXVI. DE SERENITATE. [86,1] {GAUDIUM} Serenus est aer ac iucundus. {RATIO} Iam quis arguat celestem humi animum herere? In aere illum appenditis et amorem uestrum in eo ponitis elemento quo nullum instabilius. {GAUDIUM} Aer serenus atque tranquillus est. {RATIO} Expecta: dicto citius nubilosus erit ac turbidus; alio te sub celo positum credas. {GAUDIUM} Serenus ac tranquillus aer est. {RATIO} Quam mallem serenus ac tranquillus esset animus tuus! Utilis quidem illa serenitas stabilisque tranquillitas quam nec nubes occupent nec quatiant uenti. {GAUDIUM} Serenus est aer. {RATIO} Non serenum omne statim optimum; immo uero prouincias nubilosas serenis esse salubriores et in hoc occidentem prelatum legimus orienti. {GAUDIUM} Aer hic lucidus me delectat. {RATIO} Delectari in operibus ac factura Dei minime uetitum, modo in Deum uelut omnis boni fontem tota animi delectatio reflectatur et in rebus temporalibus eternus rerum conditor laudetur. Alioquin attende quod scriptum est: “Si uidi solem cum fulgeret” inquit Iob “et lunam incedentem clare et letatum est cor meum in abscondito et osculatus sum manum meam ore meo, que est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum”. [86,2] {GAUDIUM} Serenissimus est aer: talis utinam semper sit! {RATIO} Non semper modo sed diu talem fere non possis; temporum uicissitudo peroptima iure a multis sed precipue a Cicerone laudata est. {GAUDIUM} Serenissimus est aer atque utinam non mutetur! {RATIO} Nescis quam cito sui tedium hec serenitas allatura sit: nil tam delectabile quod non identitas inamenum reddat. Nullum efficacius remedium contra uite fastidia quam temporum locorumque uarietas. Hac fouetur et pascitur mens humana et, ut ait Augustinus: “Qui qualitate rerum non potest, saltem uarietate satiatur”. [86,3] {- - -}