[40,0] DE INDOCTO PRECEPTORE. [40,1] (Dolor) Est michi preceptor indoctus. (Ratio) Etsi doctum facere non possit indoctus, uerumque sit commune illud: signum scientis est posse docere; sub indocto tamen preceptore, doctus aliquis fieri potest, uel per se ipsum, uel, quod est uerius, influentia celesti atque inspiratione. Et, ut Ciceronis utar uerbo, aliquo “afflatu diuino”, sine quo nec doctum certe, nec bonum uirum fieri posse credendum est. Hoc enim non solum uera religio sentit, sed gentilis quoque Philosophie consentit auctoritas. (Dolor) Indoctum preceptorem nolens audio. (Ratio) At celestem preceptorem audi libens, qui fecit aures tibi, non has tantum quas uidemus, sed inuisibiles alias, intus in anima; illum audi, “qui docet hominem scientiam”, sicut scriptum est. Quo insuper tacente, frustra preceptor, quicunque mortalis, quamuis doctissimus, laboraret. [40,2] (Dolor) Preceptorem indoctum egre fero. (Ratio) Vel ab illo fugiens alium quere, uel ad te ipsum redi, et memento Epicurum, sepe a Cicerone licet irrisum, uisum tamen Senece magnum uirum, non indoctum modo preceptorem habuisse, sed nullum, ut gloriabundus idem ipse commemorat. Augustinum uero, quod de se ipso testatur, cui non omnia credere nefas est, et Aristotelicas cathegorias, que inter difficillima numerantur, et artes liberales, quas singulas a preceptoribus didicisse magnum ducitur, nullo hominum tradente, ut idem ait, omnes intellexisse. Nouissimumque Bernardum, uirum doctrina et sanctitate clarissimum, omnes suas literas, quarum inter cunctos sui temporis abundantissimus fuit, in siluis et in agris didicisse, non hominum magisterio, sed meditando et orando, nec ullos umquam alios, ut de se etiam ipse ait, preceptores habuisse, quam quercus et fagos. Hec si facta sunt, cur non iterum fieri possunt? Quod nisi sic esset: quid fecissent primi hominum, quibus nec preceptor ullus erat, nec reperti aliquid? Mirando igitur, cogitando, assurgendo, et ingenium acuendo, ea ipsa que uos cum omnibus preceptoribus uestris uix intelligits inuenere. Aude et tu aliquid, teque magnis inserere ne diffidas: si mortalis defuerit, eternus aderit preceptor, a quo sunt omnes, et omnia ille fecit, et ingenia, et scientias et magistros.