[24,0] XXIV. DE CANTU ET DULCEDINE MUSICA. [24,1] {GAUDIUM} Cantu delector ac fidibus. {RATIO} Aliquanto melius lacrimis atque suspiriis! Prestat enim flendo ad gaudium quam gaudendo ad gemitum peruenire. {GAUDIUM} Cantibus sonisque permulceor. {RATIO} Et fere cantu falluntur et uolucres; illud mirabilius, musica quoque dulcedine pisces tangi. Nota tibi Arionis ac delphinis est fabella, tam pro uero habita, ut ipsis annalibus sit inserta; multi quidem scriptorum illustrium meminere miraculi, elegantius nemo quam Herodotus Graie pater historie. Astipulantur imagines enee, illic ubi e tanto periculo incolumis primum terris appulsus est natantis piscis tergo insidens fidicen. Ad hec Sirenes cantu fallere creditum; illud uero non creditum sed compertum, ut quotidie blandis uerbis homo hominem fallit, et, ad summam, nichil ad fallendum uoce apertius. [24,2] {GAUDIUM} Musica suauitate delinior. {RATIO} Et aranea, ut aiunt, antequam mordeat, et medicus linit antequam feriat, et auceps et mulier quem fallere uult delinit, et predo quem perimit, et polypus quem demergit amplectitur, et quidam pessimi hominum nunquam terribiliores sunt quam dum se gestu et uoce lenissimos ostendunt, quod in primis de Domitiano principe lectum est. Vix ulla est sine suspitione delinitio. {GAUDIUM} Cantu gaudeo et exaltor. {RATIO} Caue: nam scriptum est: “Extrema gaudii luctus occupat”. Et rursus: “Ante ruinam exaltabitur spiritus”. [24,3] {GAUDIUM} Cano dulciter. {RATIO} Nescis an ultimum; ipse predulciter morti proximus olor canit: plures enim gaudio quam tristitia periere. Solito dulcius canentem inter ipsa soni suspiria expirasse recens fama est. {GAUDIUM} Cantu ac tibiis delector. {RATIO} Non immerito quidem; singuli enim dies te et hore et momenta ad sepulchrum uehunt, quo cum cantu ferri uester etiam nunc mos est. Antiqui et tibiis efferebantur, unde illud Statii Papinii: "tibia cui teneros suetum producere manes". Tibi utraque funeris pompa placet, illuc te licet ire non sentias, absque ulla requie properanti. [24,4] {GAUDIUM} Cantu moueor. {RATIO} At quid refert? Est haud dubie in animis hominum generosis maxime potentissima musica, sed effectus supra fidem uarii: utque omittam quibus res non eget, hos ad letitiam inanem, hos ad sanctum et deuotum gaudium piasque nonnunquam lacrimas mouet. Que uarietas in diuersas sententias magna traxit ingenia; nempe Athanasius uanitates fugitans canendi usum in ecclesiis interdixit, Ambrosius pietatis exercitium appetens ut caneretur instituit, Augustinus utrunque se passum et difficile hinc sibi negotium dubietatis exortum inter confessiones suas pie meminit. [24,5] {GAUDIUM} Delectat canere. {RATIO} Graia olim delectatio, nunc et uestra. Apud illos quidem cantus ac fidium ignarus quisquis esset indoctus habebatur, quod Themistocli Attico Grecorum clarissimo, eo quod lyram in epulis recusasset, accidisse, Epaminondam uero Thebanum, hanc fortassis infamiam declinantem, preclare fidibus cecinisse auctor est Cicero. Mirum: et Socrates talis senex fidibus operam dedit, ne miremur Alcibiadem ab auunculo Pericle tibie studio traditum, apud illos honestissimo, ut inter liberales artes hanc quoque condisceret; sed uerecundum pueri laudemus ingenium, qui cum ab insigni tibicine, ad idipsum accito, oblatas tibias ori applicuisset et collecto spiritu genas inflasset, animaduersa deformitate uultus erubuit atque abiectas tibias aspernatus fregit meruitque licet tenera etas exemplo esse, ut totius populi consensu ex tunc Athenis tibiarum usus obsolesceret. [24,6] Ad uos etsi non illud ardens musice studium peruenerit omnium principum mentes occupaturum, occupauit tamen aliquorum animos pessimorum maxime, Gaius quippe cantandi studiosissimus saltandique fuit, Nero quantum cythare studio deditus fuerit et quantam curam uocis habuerit incredibile dictu est. Id enim uere stultum penitusque ridiculum, quod nocte illa que sibi uite ultima, mundo autem respirandi uel modicum prima fuit, inter querelas quas uicina mors et presens metus dolorque dictabant, illud crebrius atque miserabilius defleuit, non quod tantus princeps sed quod tantus musicus periret. Mitto alios; ad hanc uestram que nunc agitur etatem, licet paratior, uenit tamen aurium uoluptas, qua caste ac sobrie delectari humanitas quedam, capi autem et molliter inuiscari uanitas multa est. [24,7] {GAUDIUM} Suauibus uocum modis cum delectatione detineor. {RATIO} O si audires sanctorum suspiria! O si hinc aures tuas damnatorum gemitus et lamenta percellerent, hinc beatorum iubilus et cantus angelici atque illa celestis harmonia — quam Pythagoras ponit, Aristoteles euertit, Cicero noster instaurat, tibi autem pietas fidesque suggerit esse ibi perpetuas ac predulces uoces, etsi non celorum, at celestium incolarum primam illam et eternam causam sine fine laudantium —! Si hec, inquam, omnia tuis auribus inferrentur, quam clare discerneres quis concentus dulcior quisue salubrior! Nunc surdo sensui soni iudicium committis, de quo hactenus parua quidem res nonnullis forte uidebitur, magnos tamen uiros exercuit. Nec sine causa diuini Plato uir ingenii musicam arbitratus est ad statum siue correctionem morum et reipublice pertinere.