[22,0] DE SUAVI ODORE. [22,1] (Gaudium) Suauibus delector odoribus. (Ratio) Hi uel uictui uel uestitui subseruiunt, de quibus quid sentiam audiuisti. (Gaudium) Odoribus studeo. (Ratio) Odorum alii gulam, alii libidinem irritant; horum appetitus incontinentie notam subit, et presertim uehemens. Alii propter seipsos expetuntur; horum studium non turpitudinis nempe sed uanitatis arguitur, unde est ut muliebrium unguentorum odor aut dapium quam florum turpior aut pomorum sit. Eadem ratio est earum delectationum que auribus oculisque percipiuntur. Si unquam ethicis applicuisti animum, nosti hec neque te nunc doceo, sed note ueritatis ad memoriam retraho, ut huius generis oblectamenta uideas uel feda esse uel leuia. [22,2] (Gaudium) Odoribus operam do. (Ratio) Bone utinam fame, cuius odor bonus quoque dicitur malusque maior multo latiusque sensibilis quam aromatum si terantur aut sulphurum si crementur! De his odoribus non nares sed mens iudicat. (Gaudium) Bonis odoribus delector. (Ratio) Si sensui pares et uoluptati, inhias, ut dictum est, aut obscenum aut inane; si ualitudinis curam geris, excusabile, modo condimentum rerum omnium, modus, adsit. Confortat enim tabescentem spiritum odor leuis, sed ad omnia ualet illud comicum: “ne quid nimis”. [22,3] Est autem, ut in multis, in hoc quoque naturarum uarietas infinita, non solum inter hominem atque hominem, sed inter gentem etiam ac gentem: si quidem uera fama est, quam magni non respuunt auctores, gens que Gangis fontem accolit, omnis cibi expers, solo mali siluestris odore alitur; peregre profecturi nil nisi bonum illud malum ac uitale circumferunt, tam fetoris impatientes ut, sicut eos purus nutrit, sic infectus odor interimat: delicata complexio, que sic uiuat et pereat! [22,4] Hinc gens omnis ad ortum solis obuersa celique mollitie delinita, ut ciborum negligentior, sic egentior atque appetentior est odorum; et inde nimirum hec primum curiositas uos inuasit. Assyrii, Arabes et Sabei, uestris armis edomiti, suis uos odoribus domuere, quibus aliquamdiu rigida patrum et inuicta sobrietas obstitit, usque adeo, ut DLXV anno urbis condite graui edicto a censoribus caueretur nequis in urbem ipsam unguenta externa conueheret. Non multo autem post, modernorum uitiis ut assolet ueterum scita rumpentibus, in senatum ipsum edicti talis auctorem uictrix lasciuia penetrauit. [22,5] (Gaudium) Libenter bene oleo. (Ratio) Peregrini odores atque omne artificium bene olendi proprii naturalis non boni odoris argumenta et latentium sunt signa defectuum: ob hoc ipsum atque ob illam nedum uiro sed ne honesta quidem femina dignam curam, solita sensum uiri fortis offendere. Meministi adolescentis illius, qui dum, ut erat unguento illitus, pro collata prefectura Vespasiano principi gratias acturus ante eum staret, ille hausto mox odore substomachans acri supercilio, uoce aspera “mallem” inquit “alium oboleuisses”. Sic increpitum, sine honore inhibitis seu rescissis iam concesse gratie literis, bene olidum dimisit. Ita cum semper dedecori sint odores huiusmodi, interdum etiam damno sunt, maxime ubi morum grauis ac masculus censor sit; [22,6] quid, quod quibusdam fuere periculo? Nam et illud nosti, ut Plantius, senatorii uir ordinis, triumuirali proscriptione metu mortis Salernitanis latebris abditus, unguenti proditus odore sibi quidem perniciem, proscriptoribus autem suis excusationem seuitie quesiuit. Nam quis non iure cesum diceret eum, qui eo tempore rei publice tantoque in suo priuato discrimine unguenta etiam nunc oleret? [22,7] Gaudium) Artificiosis odoribus assueui. (Ratio) Desuesce, si consilium meum uis; turpius est enim artificiosis quam simplicibus assueuisse. Omne quod turpe est, quo artificiosius, eo fit turpius: honestatis ornamentum ars, inhonestatis est cumulus. Adde quod et fedius hodie quam olim; quamuis enim Roma, ut dixi, et quam Grecorum Romam prope dixerim, Lacedemon, huic pesti ex Asia uenienti quasi armate hostium legioni ferreis moribus atque edictis obstiterint, ad extremum tamen mollis unguentorum simulque uitiorum acies fefellit, excubias in Europam transiit et fortissimas gentes uicit. [22,8] Et quoniam singula prosequi longum est, ex unius asperrimi atque laboriosissimi uiri mollita duritie de reliquis coniecturam facito, si quidem in medio bellorum estu ille inuictus ac barbarus cruento cum exercitu unctus est Hannibal; penetrabilia unguenta, sed penetrabiliora sunt uitia. Itaque eneruati ducis ac militum, quorum tam stupenda primordia fuerant, qualem decuit exitus fuit. Quo effectum est, ut cum multum Africani semper uirtutibus, Hannibalis tamen unguentis aliquid deberetis: expediebat illis ut sicci essent, uobis ut ungerentur. [22,9] Ex illo sane multis seculis sic iste mos inualuit, ut labor stuporque sit legere que de hac re in utrisque literis scripta sunt. Et quid pluribus morer? Usque ad illius pedes, quo nil altius, unguentum uenit, quod ipse, qui omnem mollitiem animorum atque omnes illecebras uoluptatum extincturus aduenerat, passus est, non unguento quidem sed pietate delectatus ac lacrimis offerentis. Iam uero pedetentim usus hic abiit, ut cum in multis etas uestra maiorum glorie impar sit, in hoc excellere uideatur, quod unguentaria non est et qui his capitur non communi temporum sed proprio quodam animi uitio laborat. [22,10] (Gaudium) Bonis odoribus illicior et delector. (Ratio) Fieri non potest quin que delectabilia sunt natura et illiciant et, dum presentia sunt, delectent. Sapientis Hebrei dictum est: “Unguento et uariis odoribus delectatur cor”, quamuis unguento quidem non tam michi delectatio uideatur inesse quam fastidium; sed, ut insit, odoribus meo certe consilio absentibus resistendum contemptu et obliuione, presentibus utendum modice neque ullum his studium impendendum, — ne te uel tacitus ultimarum uiliumque rerum mancipium fateare neue hunc articulum longius traham — inhonestis odoribus, ut rebus omnibus uirilem effeminantibus animum, uetitis ac seclusis; in reliquis Augustini sententiam amplector: “De illecebra odorum” inquit “non satago nimis: cum absunt non requiro, cum adsunt non respuo, paratus eis semper carere”. Idem fac ne quando bonis odoribus male oleas aut odiosis munditiis odiosus sis.