[131,0] DE MORIENTE SINE FILIIS. [131,1] [D.} Sine filiis morior. [R.} Eo alacrior mori debes atque expeditior proficisci, nil post tergum linquens quod te uellicet. Ille ingens morientium dolor cessat, ex commiseratione oriens, deserende prolis immature presertim, et paterno presidio indigentis, perque etatem inopiamque consilii et iniuriis et casibus multis exposite. [D.} Nati quos optabam sperabamque superstites precesserunt. [R.} Habes ad quos ire cupias, non a quibus doleas abire, non exiguum solamen. [D.} Mors acerba, filiorum orbus ut moriar, cogit. [131,2] [R.} Hoc si miserum censes, quid est quod uel orbum mori cogat, uel uixisse coegerit, cum, unde tibi filios eligas, ingenuorum iuuenum tanta sit copia, eo fortassis obsequentiores et tui amantiores habiturus, quam quos tuo de sanguine genuisses? quod illos casu quodam, hos certo iudicio quesiuisti: filii illi antequam noti, hi autem noti et dilecti et electi antequam filii. Itaque totum illi hoc nature, hi beneficio tuo imputent, quod filii tui sint. [131,3] unde fit ut sepe hec fuerit fausta successio, cui tuto non mediocre tantum patrimonium, sed summum imperium crederetur. Nosti ut Iulius Cesar prole carens, sibi Augustum, ille Tiberium pene inuitus quidem, ut post Nerua Ulpium Traianum, ille Elium Hadrianum, ut is rursus Antoninum Pium, ille Marcum Aurelium sibi filium fecit; fecissetque ille alium quemcunque felicius quam Commodum genuisset, nulli commodum, cunctis incommodum, unicum tanti patris infortunium, unumque ex paucis Romani Imperii probrum ingens. Atque apertissimum argumentum, quanto adoptio sit felicior genitura, quod cum primi, ex ordine, diu ac feliciter imperassent, hic, tantorum uestigiis ducum spretis iter deuium ingressus, breui et turpi non imperio sed tyrannide, cum Rempublicam fedasset, misero quidem sed se digno fine procubuit, publicunque ludibrium in se uertit. [131,4] Iam inde preterea, ante hos longe, secundum illum fulmen belli Punici, malleumque Carthaginis, “Africani illius magni filius, in decus gentis assumpserat, hoc scilicet fato, ut quam urbem auus concusserat, hanc nepos eius euerteret”, ut Florus ait historicus; ex Emilia in Corneliam familiam translatus, utriusque decus ultimum, fateor, non minimum. Ex his uides, quod nec tibi nec principi deesse filius potest, quodque est optimum, bonus, bona nisi desit electio; que si adsit, talem sibi fortasse filium dabit, qualem non dedisset uxor; et uotiuum matrimonii effectum, coniugalibus expeditus uinculis, inuenies: sic nature defectui lex prouidit. [131,5] [D.} Quomodo nunc domui mee disponam? orbus morior. [R.} Magnam uero pietatis, magnam laudis oblatam tibi ne respuas materiam, et quod filiis forsan ingratis ac uel male cumulaturis, uel quoniam uterque mos est, in usus pessimos uersuris, breuique omnia profusuris conferre decreueras, confer honestius, confer utilius, confer stabilius. Pergami quidem rex Attalus, Populum Romanum nec egentem certe, et Asiaticis profecto diuitiis corrumpendum, testamento sibi heredem fecit. Ego tibi alium populum, quem instituas ostendam. Hinc te amicorum, hinc egentium turba circumstant; ex utraque tibi filios adoptare permitteris, quorum alii te digressum dulci secum commemoratione detineant, alii te quo pergis pia precum festinatione preueniant, ut que hic erogaueris, illic centuplicata reperias, fenus uberrimum certissimumque uiaticum iter istud acturis. [131,6] [D.} Morienti michi nullus est filius. [R.} Quid, si multi essent? an ex iis tibi, seu custodem domus ac pecunie, que tua certe amplius non erit, eligeres, seu in prelio mortis athletam ipsum quoque mortalem, seu denique comitem ad sepulcrum? ultra enim nec te tui quidem comitentur, nec Metellum sui. Breuis a lectulo mortis ad sepulcrum uia est; quid refert an hic solus iaceas, an ibi? Friuole prorsus et inepte cause filios optandi: nam si in illis, ut uulgo dicitur, seruari ac perpetuari tuum nomen optabas, ipse quoque uulgariter fallebaris, si quidem filiorum obscuritas, profecto creberrima, nec illustrare ipsa utique, nec seruare paternum potest nomen. At perrara filiorum claritas, ut ipsos semper filios claros facit, sic parentes interdum uicinitate sua contegit obscuratque, quasi minora sol sidera, quod nusquam euidentius quam in Iulii Cesaris patre cognoscitur, quem pene ignotum filii splendor fecit. Et, ad summam, quisquis in filio sui nominis spem reponit, rem pertenuem labilemque in uase fictili locat ac ruinoso, quodque est inconsultius, non suo, rem maioris apud uulgus, quam apud doctos pretii, neutris tamen contemnendam, sed cum honestius, tum certius locandam in suis incorruptibilibus uasis ac solidis, in uirtute propria, in rebus gestis, in literis. [131,7] [D.} Sine natis morior. [R.} Non sunt in quos tue sese spargant cure; in te uerse omnes, quo instructior liberiorque digredere, te unum respiciens, te metiens. Scis quam miser et quam felix moriare, nec incertus moreris, an uel miserie sit addendum uel felicitati detrahendum tue, aliena seu turpitudine seu fortuna. Etsi enim aliis aliter uideatur, in quorum ego sententiam sum pronior, ut magnis tamen scimus uisum esse Philosophis, filiorum euentibus imminuitur paterna felicitas. Imbecille bonum, quod in crastinum prominet, et pendet ex altero. Quod si opinionem hanc admittimus, quid hinc fit intelligis: dubitari enim nequit quin multi felicius obituri fuerint, si sine filiis obiissent.