[126,0] CXXVI. DE MORIENTE IN PECCATIS. 1. {DOLOR} Morior in peccatis. {RATIO} Hec iam nec nature nec fortune, sed tua propria culpa est. {DOLOR} In peccatis morior. {RATIO} Primum peccare quis te compulit? deinde quis uetuit commissa diluere? postremo quis nunc etiam seram licet penitentiam impedit? usque ad extremum spiritum liber est animus. {DOLOR} Peccata mea moriens mecum fero. {RATIO} Caue ne id facias: uenenosum mortiferumque uiaticum depone, dum uacat, dumque est qui illud tollat ac deleat, ut scriptum est, proiciatque “post tergum suum” “in profundum maris”; “et quantum distat ortus ab occidente longe faciat abs te.” Hanc tu horam ne neglexeris, que semel elapsa non redibit. Quod, licet horis omnibus sit commune, ut eant semper, nunquam redeant, in una tamen omissum hora, in altera forsan restaurari datum sit; at extreme hore negligentia prorsus irreparabilis est. 2. Itaque, quod in arcanis anime disputationibus inuentum ferunt, uite huius errores quasi leues quidam lapsus in plano sunt, unde facile possis assurgere, at peccatum mortis, graui et ex alto preruptoque simillimum est ruine, unde facultas nulla sit resurgendi. Huic tanto discrimini, cui post hanc nunc succurrere ualeas, nunc occurre dum uales; et memento non modo quid uestri dicant, sed quid Cicero, qui de morientibus in diuinatione sua disputans. “Tum uel maxime, inquit, laudi student, eosque qui secus quam decuit uixerunt, peccatorum suorum maxime penitet.” Quid a quoquam, queso, religiosius, quid utilius dici potest? Fiat modo quod dicitur peniteatque uel sero: 3. anceps, fateor, ac periculosa dilatio, et que plurimos fallit, qui purgationem anime, que festina nimis esse non potest, scientes uolentesque procrastinant, et in finem trahunt, quo tempore circumuenti et arctati, uiciniaque mortis attoniti, nichil de conceptis expediunt. De quo, quoniam multa dicuntur a uestris, haud impertinens est audire, quid hic quoque Virgilius (et ipse testis externus) dicat, quibus uerbis hanc desidiam neglectamque confessionem notet, ex illius ore mirabile, ubi apud inferos iudicem illum facit iustitia et equitate notissimum, qui, ut ipse ait: "Castigatque auditque dolos, subigitque fateri, que quis, apud superos furto letatus inani, distulit in seram commissa piacula mortem". 4. Sed quamuis hoc pericolosum adeo sit, nichil tamen desperatione periculosius, nichil peius uestre salutis hostis inuenit. Cetera enim suis cuncta remediis leniuntur; hoc malorum maximum atque ultimum, abeuntem ubi animam oppresserit, nullus iam remedio locus est. Huic ergo cum semper, tum in fine uehementius obsistendum est, quod et tunc urgere acrius solet, et nichil iam est reliqui, quo salutis consilia cunctando reicias. Neque uero te hinc metus arceat, nec te pudor dolorque dilationis impediant: peius est nunquam quam ad uesperam expergisci; et omnino quicquid male differtur, peius omittitur. 5. {DOLOR} Morior absque ulla spe. {RATIO} Male ais; immo uero spem proiectam recipe et, admotam pectori, totis anime ulnis amplectere, stringe, conserua. {DOLOR} Magnum est peccatum meum ualde. {RATIO} Nullum tam magnum peccatum hominis esse potest, quin multo maior misericordia Dei sit. {DOLOR} Quis poterit tot peccata dimittere? {RATIO} Et quis putas, nisi ille de quo sui hostes admirantes litigabant et querebant: Quis est qui etiam peccata dimittit? {DOLOR} Quis tantorum ueniam merebitur peccatorum? {RATIO} Nullus fortasse merebitur aut meritus fuit, multis tamen data est gratis, et dabitur, sit modo qui illam fideliter ac reuerenter imploret. Nullam quidem esse remissionem criminum ingentium, persuadere aliqui, ut perhibent, Constantino principi uoluerunt; at id falsum esse, non modo apud uestros constat, apud quos remissio peccatorum per baptismum et per penitentiam nota est, sed apud paganos etiam fama fuit, falsa licet, quorum morbis ideo inefficax erat medicina, quod eis nondum medicus celestis aduenerat. Proinde nisi mundari a peccato animus, et deleri posset iniquitas, frustra id totiens peccator ille primum maximus, post modum uir sanctissimus precaretur. 6. {DOLOR} Peccati conscientia spem precidit. {RATIO} Peccati memoria penitentiam ac dolorem animo afferre debet, non utique spem auferre. Sed uos omni ex parte fallimini, in peccato feruidi, post peccatum gelidi; peccando quidem exultatis, memorando autem desperatis. Multi passim peccant spe uenie; contra uero multi cum peccauerint, ueniam desperant. Et utrique errant: nam et illis ab initio spem damnosam pellere, et his in finem salutiferam spem tenere consilium erat. {DOLOR} Grauem culpis mors precipitat: quid agam? {RATIO} Quid, nisi quod egisse iam pridem decuit, ut infaustam sarcinam festinanter abicias? qua leuatus ibis plane non precipitabere, ibisque non curuus, non titubans, sed erectus certo ac stabili uestigio et spe bona. 7. Age ergo, ne differas, neu diffidas: est qui exoratus ab humeris illam tuis transferat, qui grauiora iam transtulit, cui nil graue, nil difficile est. Et quamuis pigra dilatio excusatione careat, laude non caret emendatio, sera licet. Satius est enim sero quam nunquam resipiscere. Confortare, respira: multos a limine tartari pauce pie lacrimule reuocarunt. Stat dexter ad lectuli tui caput, qui non solum infecto illi se mundare uelle respondit, sed quatriduano iam fetenti ut surgeret, imperauit, teque etiam nunc expectat, ut mundari uelis ac surgere. Non minus ipse hodie, quam tunc pius, nec solito minus potens. 8. Adhuc quo in statu mori uelis in te est, adhuc sine peccatis mori potes, non quod peccata non fuerint, sed non erunt. Etsi enim in preteritis nullum ius nisi obliuionis habere Deum, Plinius secundus existimet, habet tamen quod ille uir curiosissimus non uidit, ius etiam abolitionis. Itaque facta licet infecta esse non possint, ex facto tamen oriens peccatum sic deleri potest, ut iam amplius non sit; ita, ut sicut scriptum est: queratur peccatum et non inueniatur. Non quod se peccati uinculis absoluere potentie sit humane, sed quod pie hominum uoluntati contritoque cordi, diuinum nunquam desit auxilium.