[125,0] CXXV. DE MORIENTE EXTRA PATRIAM. 1. {DOLOR} Morior extra patrios fines. {RATIO} An peregrino id accidit an exuli? Iam seu te in his terris uisendi discendique studium, seu religiosa deuotio detinebat (et gaudendum quod honesto te mors reperit in actu), seu iusta sententia (et ferendum non modo fortiter sed libenter: nullo enim melius modo iniusti scelus hominis, quam iusti supplicii spontanea ac tranquilla perpessione, diluitur); sin potentioris iniuria, neque id tamen ideo dolendum. Sed satis, ut arbitror, de exilio disputatum est. 2. {DOLOR} Extra patriam morior. {RATIO} Dicebam modo “hoc est in patriam redire”; nullus rectior trames erat, nullus breuior. An tibi Eudemus ille Cyprius, familiaris Aristotelis, e memoria lapsus est, de quo et Aristoteles idem scribit et Cicero? qui cum grauiter in Thessalia egrotaret, uidit in somnis se quamprimum egritudine liberandum, post quinquennium in patriam reuersurum, tyrannum uero urbis illius ubi tunc erat Alexandrum Phereum illico periturum; cunque ipse paucis post diebus insperate redditus saluti, et tyrannus a cognatis esset occisus, atque ita ueram per omnia uisionem ratus, promisso tempore reditum in patriam expectaret, quinti anni ad finem pugnans Syracusis occubuit; eoque illum modo in patriam suam rediisse somniorum interpretes dixere, ne qua penitus pars somnii falsa esset. Ego quid de somnis sentirem dixi alibi; de hoc in patriam reditu, quid occurrerit modo dixerim. 3. {DOLOR} Extra patriam mori cogor. {RATIO} Dixi dum de exilio loqueremur et repeto, aut nemo extra patriam moritur, aut omnes; doctis quidem uiris placuit omnem mundi plagam patriam esse et presertim forti animo, quem non huius aut illius partis amor astrinxerit; aliis eam tantum ubi bene esset. Contra nullam hic esse homini patriam quibusdam uisum est. Illa communis, hec altior philosophia est. {DOLOR} Morior procul a patria in qua natus sum. {RATIO} Ubi moreris, illa demum uerior patria tua est, illa te diutius possidebit, nec uagari sinet, et proprium perpetuumque incolam sinu amplexa constringet; disce hanc terram pati, que te ortum alibi transformabit in se. 4. {DOLOR} Procul a patria mors me manet et sepulcrum. {RATIO} Et celestes illi diuinique homines, quos una etas, una et eadem media mundi parte, genuerat, toto orbe dispersi sunt mortibus ac sepulcris. Illum Ephesus, illum Syria, illum Persis, illum habet Armenia, illum Ethiopes, illum Indi, illum Achaia, illos Roma, illum ultima seruat Hispania, quosdam tamen ex his loco mortis ablatos esse, nunc in Italie urbibus fama est, qua terreni erant; pars quidem etherea pridem haud dubie celum tenet. 5. {DOLOR} Extra patriam mori oportet. {RATIO} Quid secundi ordinis uiros loquar? Illum Stridoni Bethleem prius et post Roma, illum Gallia Pannonie, atque illum Athenis abstulit Parisius, hunc Grecie atque hunc Hispanie rapuit Roma, hunc Mediolanum Rome uiuum, hunc defunctum Africe Sardinia, mox Sardinie Ticinum, occidentis duo lucida sidera, equa meritis, iuncta animis, uicina corporibus; qui sint de quibus loquor intelligis, atque ideo multa festinans transeo: sed ne tertii ordinis exemplum desit: illum Palestine Cyprus tulit, illum Nursie Campania, hos Hispanie Italia, illum quidem Bononia, hunc Patauium. 6. {DOLOR} Intelligo plane singula, sed adhuc inuitus procul a patria morior. {RATIO} Et ego plane causam rei huius intelligo, quod scilicet sanctissimis spiritibus celoque semper herentibus nulla iam terrene patrie cura esset, que nondum tibi deposita, sed, michi crede, si celo inhias, deponenda est. Attingam tamen dehinc alios uirtutis amicos, celi memores, nondum tamen, celi studio, terre oblitos. 7. Samii ossa Pythagore Metapontus texit; Ciceronem, Arpini ortum, Rome altum, Caiete sinus exanimem uidit; Plinium quem infantem lauit Athesis, grandeuum Veseui cinis extinxit. Virgilium mundo dedit Mantua, Brundusium siue, ut alii perhibent, Tarentum rapuit, nunc Neapolis tenet; Ouidium Sulmo compegit, Ponticum soluit exilium; Terentium comicum, ut fama est, Carthago genuit, Roma docuit, Archadia sepeliuit; Flaccum Horatium Apulia, Ennium Calabria, Statium prouincia Narbonensis, Ausonium Vasconia, tres Anneos, siue, ut alii uolunt, quattuor, duos Senecas uidelicet, Gallionem et Lucanum misit Corduba; et hos omnes, et Plautum Arpinatem, et Lucilium Aruncum, et Pacuuium Brundusinum, et Iuuenalem Aquinatem, et Propertium Umbrum, et Valerium Antiatem, et Catullum Veronensem, et Varum Cremonensem, et Gallum Foroiuliensem, et Actium Pisaurensem, et Cassium Parmensem, et Claudianum Florentinum, et Persium Volateranum, et mille alios, Roma retinuit, ac magna ex parte humo condidit, Tito Liuio Patauino uix serum uelut ad sepulturam patrie restituto. Sic, ex diuerso, multos Roma eadem genuit alibi morituros, Orbis terre quasi domus angusta est, et ipse quadrangularis, cuius ab extremo ad extremum transitus, et hic uiuere, illic mori, non pluris est fortibus animis quam pro uario usu balneum triclinio, seu brumali estiuum thalamum mutare . Trita est omnibus, maximeque illustribus, alternatio hec originis ac sepulcri. 8. {DOLOR} Scio sic esse; extra patriam tamen mestus morior. {RATIO} Nichilo letior in ea ipsa quam tuam dicis patria morereris. Sed indulgetis fletibus dolendique causas aucupamini, tanquam sua illis insit delectatio; quod si animum, uulgi erroribus circumuentum, sancte docteque simul ac diserte paupertatis exempla non adiuuant, fortunatioribus agam: si quod doles regibus ac Cesaribus accidisse monstrauero, ducumque clarissimis, maximorumne hominum fortunam sis recusaturus uidero. 9. {DOLOR} Quid dictura quosue in medium prolatura sis sentio. Sed quid opus est uerbis? doleo extra patriam mori, mortisque molestiam locus grauat. {RATIO} Medicam manum horres uideo; pergam tamen, quam feliciter, tu uideto; michi uerum dixisse ac fideliter monuisse, sat fuerit. Alexandrum Pella genuit, Babylon peremit, Alexandria conditoris sui nomen ac cinerem custodiuit. Alterum Alexandrum Epiri regia pauerat, Lucanus amnis obruit. Cyrum Persis regem tulerat. Scythia truncum tulit: Marcum Crassum Magnumque Pompeium Roma et Romanum imperium omne suspexerat: que uiuorum magnitudinem tolerasset, utique mortuorum, si sors sineret, suffectura cineribus; sed alterum trans Euphraten tellus pressit Assyria, alterum Egyptiaci gurgitis unda contorsit. Catoni huic ultimo Roma principium ac nomen, finem cognomenque dedit Utica. Cornelios Scipiones Roma progenuit, nobilissima et Reipublice saluberrima germina, quibus seruanda sepe esset et ornanda: hos sic sua sors distribuit, ut duo hi qui dicuntur magni, Hispana tellure obruti, superior Africanus Literni, Nasica Pergami, Lentulus intra Siciliam, seiunctis habitent sepulcris; soli ex hoc numero Asiaticus atque Africanus minor Rome iaceant, melius quolibet in exilio iacituri, ille carcere mulctatus, hic morte. Sic persepe ubique melius uiuas, melius moriare quam in patria. Nusquam durius iaceas quam domi. 10. Tres Decii, etsi duos tantum fama celebret, extra patriam animosissime ceciderunt, cum latinis pugnans pater, cum Etruscis filius, addidit Cicero, et cum Pirrho nepos. Quid nunc ex ordine occurrentes eximios duces sequar, omnes Rome genitos, sed extinctos alibi? Attilium Regulum pro seruanda patrie simul atque hosti fide, quo crudelius eo gloriosius morientem uidit Africa; et sequenti bello Gaium Flaminium Cortona, Emilium Paulum Canne, Claudium Marcellum Venusia, Tiberium Gracchum Lucania procumbentem uidit. Nulli horum Rome mori contigit. Due spes ingentes imperii Romani in ipso etatis flore succise Drusus et Marcellinus, etsi ambo in patriam reuecti, ambo tamen procul a patria, ille in Germania obiit, hic Baione. 11. Quid nunc, tune Tarquinio superbior, tune potentior Silla es? atqui ille Cumis exul, hic dominus Puteolis expirauit. Quid minores loquor? Augustus Cesar, pater patrie, extra patriam obiit apud Campanie Nolam, Tiberius, dispar moribus, imperio par, apud Campanie Misenum, Vespasianus ac Titus optimi principes, ut patrem et filium decebat, una et eadem uilla, quamuis prope, extra urbem tamen obiere. At Traianus in occidente natus, in oriente defunctus est. Septimius Seuerus in Africa humilem habuit originem, Rome superbum imperium, Eboraci aut in Britannia sepulturam. Theodosium in Hispaniis ortum, defunctumque Mediolani, Constantinopolis accepit. Que iam prius aliunde editum sui nominis possidebat auctorem. Quid de aliis dicam? Lycurgum, Sparta profugum, Creta suscepit; eadem Creta Saturnum regem pulsum a filio abeuntem uidit, Italis finibus abditum humatumque audiuit. Africe lumen, Hannibalem, tegit urna Bithynica. Theseum, Themistoclem ac Solonem, tres Atheniensium coronas, sic fortuna dispersit, ut primum Scyros, secundum Persis, tertium Cyprus sepeliret, imparia tantis cadaueribus sepulcra. Dies me deficiet singulis immorantem, neque te historiis obruere proposui, sed monere. {DOLOR} Teneo; sed hos omnes, et quoscunque enumerare alios potes, extra patriam defunctos fateor; sed uolentes nego, dolentesque arbitror. {RATIO} Unde hoc tibi? nisi quod stulti omnes secundum se alios extimant, neque quod sibi difficile est, cuique possibile suspicari possunt; et fortasse illi ueteri potius prouerbio prebuisti aurem: “Bonum est peregre uiuere, mori malum”, cum utrunque potius bonum sit, modo bene fiat, longanimiter atque honeste; malum utrunque, si male, si flebiliter atque ignaue. Dicam quod mireris, quodque prouerbio penitus sit aduersum: si qua locorum querimonia iusta est, hanc ego facilius uiuenti permiserim, cuius utcunque forsan intersit, quam morienti, cui omnis loci cura superuacua est, iam locis omnibus abituro. {DOLOR} Tangis animum; adhuc tamen, in patria mori mallem. {RATIO} Voluntas humana, nisi uirtus ac sapientia illam frenet, per se ipsam indomita et effrenis est; quod si altius attendas, totum hoc ad te nichil pertinere fatebere, quando neque hic amplius esse potes, neque ossibus tuis superesse sensus aliquis, quo discernant ubi durius aut mollius cubent, neque quo tendis aliunde facilius peruenisses aut breuius. Eleganter Anaxagoras peregre moriens, an in patriam referri uellet amicis interrogantibus, “nichil necesse est”, inquit, et adiecit causam: “Undique enim ad inferos tantundem uie est”, quod responsum non minus conuenit ad celum ascensuris, quam casuros ad inferos. {DOLOR} Utinam domi morerer! {RATIO} Si illic esses, forsan alibi esse optares. Sic enim habe, et quod uiuens debueras, disce uel moriens; perdifficile est uobis, o mortales, morem gerere, delicati et queruli, quibus quod habetis omne uilissimum est semper et solum id optimum quo caretis. {DOLOR} O si domi morerer! {RATIO} Multa ibi forsitan uideres, que mortem tibi efficerent grauiorem, unde ideo te submotum crede, ut reiectis curis omnibus, Deum solum atque animam cogitares.