[119,0] DE MORTE. [119,1] (Dolor) Morior. (Ratio) Ad extrema peruentum est: iam nec mortem metues nec optabis, de quibus duobus totidem me proximis tractatibus fatigasti. Iam preterea nec dolebis, nec corporis animique defectibus subiacebis, nec rerum tediis, aut morbis, aut senio, aut hominum dolis, aut fortune uarietate lassabere, que, si mala sunt, mali finis utique bonus est. Tu paulo ante de his omnibus querebaris; nunc eorundem de fine conquereris. Vide ne sis iniquus, unam rem qui simul doleas esse et finiri. (Dolor) Morior. (Ratio) Iter patrum, immo omnium; latum tritumque iter graderis. Solus ne tibi nescio quid aliud demum maluisses. Perge autem, non est aberrandi metus; tot sunt uite duces comitesque. [119,2] (Dolor) Heu, morior! (Ratio) Si quis est quem flentem mori deceat, ridere dedecuit uiuentem, cum instare semperque supra uerticem uideret, unde mox flendum sciret, risum illud haud dubie fletus hic, non longo seiunctus spatio, sequebatur. (Dolor) Morior. (Ratio) Non est ferendus, qui sui generis sortem luget: non morereris utique, nisi mortalis esses; sin id defles quod mortalis sis, non est flendi locus ubi esse desinis, quod inuitus es; flendum erat ab initio, dum inciperes esse quod nolebas; nunc gaudendum: esse enim incipies immortalis. (Dolor) Morior. (Ratio) Omnes hi qui lectulum tuum modo ambiunt, omnes preterea quos uidisti unquam, omnes de quibus audisti aliquid aut legisti, et quantula ea pars hominum est quam nosse potueris, omnes omnino, qui uel olim nati sunt, uel omnibus terris aut seculis nascentur, iter hoc egerunt acturique sunt. Cerne animo longam precedentium longamque sequentium cateruam comitum quoque, et hac ipsa hora tecum simul obeuntium non paruum numerum: pudebit, credo, sortem publicam priuatis urgere querimoniis, dum ex omnibus uel unum cui inuideas non uidebis. [119,3] (Dolor) Morior. (Ratio) Hoc est impassibilem fieri, et iugum fortune pariter ac mortis excutere; geminum ingens bonum, quod uiuenti nulla unquam prosperitas, largiretur. Cogita autem, queso, quot tibi et quam graues cure, qui supererant labores si non dicam infinitam, sed annorum mille (qui unius iam preterite diei spatio comparantur), certam uitam accepisses; quod optime extimabis, si huius breuis ac fugacis et incerte uite tedia, proque hac totiens susceptos labores molestiasque, memineris. (Dolor) Morior. (Ratio) Ita mortem fletis, o mortales, quasi magnum aliquid uita esset; quod si esset, magnum aliquid musce haberent et aranee et formice. [119,4] Si semper beneficium uita esset, semper maleficium esset mors, que magnum beneficium est interdum, dum uel intolerabilibus malis, uel ab his que summa sunt mala, peccatis instantibus, animam eripit preseruatque. Atqui ut magnum aliquid inter uos sola est uirtus, sic si per se spectetur uita hec, miseriarum innumerabilium officina est; quam qui claudi dolet, is ferias respuit malorum et quietem odit; quam qui appetit laboriose finem uite cupiat necesse est, quando nullus est alius uel laborum uel malorum finis; quid fles igitur? Dies adest, qui si traheretur, uotis erat optandus; et fortassis, ut res hominum sunt et fortune uis immensa et insultus uarii, sepe etiam uotis optatus est tibi. [119,5] (Dolor) Morior. (Ratio) Imo e terrea et e caduca domo ad ethereum atque eternum migras habitaculum, et in limine pedem habens, mestus auelleris atque inuitus, et nescio quid retro anxie respectans an sordium quas dimittis oblitus, an bonorum ad que pergis incredulus. Profecto si, quod paulo ante dicebam, et quod magni dixerunt uiri, uestra que dicitur uita mors est, illud est consequens, ut eius finis que mors dicitur uita sit. (Dolor) Morior. (Ratio) Rex te tuus carcere liberat; iam uincula franguntur, que fecisse mortalia pium patrem libuit; idque uel maxime ad illius misericordiam pertinere, et Plotino uisum, et uestris approbatum sciens, quid queraris nescio. [119,6] (Dolor) Morior. (Ratio) Vocat te rex tuus, felix nuntius sepe est enim, nec uidetur faustum quod inuitis accidit. Consensum adibe: tunc sentire incipies quam bene tecum agitur, hoc quem metuis carceris exitu; et male uite reputans et mortis bona presagiens, quasi olor ille Socraticus diuinationis particeps, et ob id sacer Apollini, moriendo cantabis, si non uoce saltem animo. Et nisi, quod absit, graue nimis inexpiatorum te criminum pondus premit, quod fecisse Vespasianus corpore legitur, tu facies mente, ut assurgas moriens, nec te dignum censeas iacentem mori, [119,7] neque minus hac in parte tibi tribuas, quam ille sibi, quod non ut ille sis princeps. Mors enim nescit imperium, principes non agnoscit, adequatrix optima. Multa forsan in uita, certe in morte nichil illi licuit, quod non liceat tibi; quin et plusculum diuine opis tibi, ni respuis, affuturum spero, non quia tu melior, sed quod tu gratuito Dei amore felicior, qui negata magnis et sapientibus abscondita, concessit paruulis et reuelauit indoctis. Adde quod cum utilius, tum facilius tuum erit assurgere: illius enim conatus corporis uiribus egebat, quas morbus extenuat, mors extinguit; tibi ad assurgendum, non nisi animi uiribus est opus, que uicinia sepe mortis augentur. [119,8] (Dolor) Morior. (Ratio) Quid in tuto trepidas? quid in plano cespitas? quid in prono hesitas? non tibi ingeram, que hoc loco disputant Philosophi, multa sunt enim que morientis occupatio et angustie temporis non admittunt; debuit tibi profunde admodum hesisse, quicquid ubique de hac re ab antiquis Philosophis disputatum est. Ut enim ipsi idem uolunt, asperarum rerum omnium remedia superuacua facere potest rara quidem sed in finem rara prosperitas. Que aduersus mortem disseruntur, ea semper utilia semperque necessaria ut sint, moriendi non fortuita sed naturalis et inuicta necessitas facit. [119,9] Inter ceteros, sane multa et ualida, in Tusculano ipso, cuius supra memini prima luce recolligit Cicero, que nisi olim didiceris, nunc docendi spatium non est. Quibus efficit, siue in malis sit qui moritur, siue in bonis esse uideatur, quia tamen ex equo fortune iaculis patet omnis hominum status, a malis eum non a bonis morte discedere, quod acer quisque humanarum obseruator rerum haud dubie uerum sentit. Morte igitur non offensum se, sed sibi consultum iri existimat, iam lete illam cogitans, et cum uenerit uisurus, ut liberatoris sui nuntiam seu ministram, et cum transierit respecturus, ceu fenestram, unde mundi laqueos et carcerem carnis euaserit. [119,10] Illud Cicero idem disputando consequitur, seu perit animus seu transfertur, ut uel mali nichil, uel boni plurimum sit in morte, argute fortassis apud suos; apud nos nempe non Philosophis modo, sed nec uulgo dubium, credo hercle, nec apud eum ipsum, de quo sepe loquimur Ciceronem, quod magnificentissime multis testatus est locis, sed uel sui collocutoris, uel illius cuius diffidentie seruiebat. [119,11] Ad summam igitur sic teneto, ut scias immortalem esse animam, quod non solum concors uestre gentis opinio, sed Philosophorum omnium excellentissimi tenuerunt. Nulla tibi spes in occasu anime que natura talis est ut mori nequeat, neque hinc fidas nil mali superesse post obitum, quod nulla sit futura anima que pati possit. Sed quia creator anime ipse est mitis, ipse pius ac misericors, opus suum non despiciet. Seque ueraciter, inuocantibus prope erit. In illum preces, in illum uota, in illum spes ultime ferantur, in illius nomen extrema desinant suspiria. I securus, nil timeas; natura, parens benignissima, nichil fecit horrificum: mortem formidabilem error facit hominum, non natura rei. [119,12] Proinde si quid magnum uoluis animo, si quid altum struis, humiles et ineptas, uulgi uoces actaque despice, uerum illos suspice, quorum imitatio ad ueram gloriam uia est. Apud uestros quidem lete feliciterque morientium innumerabilia sunt exempla; sin antiquiora perquirimus, multi occurrent qui mortem non modo ferant fortiter, sed arcessant, quod in Marco Catone sicut modo diximus, Marcus Cicero excusat, Seneca autem et laudat. Nobis uero neutrum sat probatur, sed secundum minus, quia tolerabilius est errorem excusare quam laudare; nos utrunque reicimus, quoniam ut uocatum respondere et reuerenter parere laudabile, sic imperatoris iniussu commissa de custodia et corporis statione discedere capitalis est habenda defectio, et uel exilio graui uel summo plectenda supplicio. Sciens repeto ut altius imprimam; abunde enim, nisi fallor, hec omnia superior tractatus explicuit. [119,13] (Dolor) Morior. (Ratio) Immo carnis tributum nature debitum persoluis: mox futurus liber. Fac libens quod uel nolens faceres, et, ut bene ait quidam mortis hortator: "cupias quodcunque necesse est"; non est utilius, immo quidem non est aliud in necessitate consilium; quicquid fit a uolente, fit leuius, et desinit esse necessitas, si uoluntas accesserit. [119,14] (Dolor) En morior. (Ratio) En te dominus prestolatur; accelera ne titubes, neu cuncteris; pone suspitiones: non tu es tibi carior quam illi. Quis uocatus ab amante diffidit? Adhuc forte miraberis timuisse quod optandum esset, multa iam solutus scies, que uinctus nullo unquam studio didicisses; usque adeo ut arcana rerum nosse uolentibus, ad que mortali uelo obsita acies uestra non penetrat, que profecto cupiditas naturalis est homini, sed uehementior studioso, nil morte melius putem nilque quod breuium ad optatum ferat. (Dolor) Morior. (Ratio) Immo obdormis uiteque fessus ut arbitror requiescis. (Dolor) Morior. (Ratio) Vade in eternam requiem; nunc primum uiuere incipis: bona mors, initium est uite.