[11,0] XI. DE AMISSIONE TEMPORIS. {DOLOR} Temporis amissionem fleo. {RATIO} Esset hec eo iustior quam superior querela, quo leuior est pecunie iactura quam temporis, quod nec necessaria ad bene uiuendum est pecunia, et amissa restaurari potest, tempus et necessarium et prorsus irreparabile est, nisi quia nolenti pecunia, uolenti autem tempus eripitur; quamuis illud fatear, grauiora damna esse que culpa patientis exaggerat, iustam tamen querele causam nego, ubi, qui patitur, uolens patitur. {DOLOR} Nolens ego tempus amitto. {RATIO} Quis nolentem cogit, nisi cupiditas, occupationum mater? Solum hoc unum uitium— ait Comicus —affert senectus hominibus: attentiores sumus ad rem omnes quam sat est. Senes hic quidem notat: omnes uero iam senes, in hac attentiores, facti sunt: omnem etatem, omnem statum, omnem sexum inuasit auaritia. Hec tempus miseris et respectum uite breuis hominibus eripit. In hanc unam rem solliciti, euum omne consumitis, uestri et uestrarum pene iam immemores uoluptatum; que pestis si nolentes inuaderet, posset et nolenti tempus eripi, et iusta esset super pretiosissime rei amissione querimonia. {DOLOR} Non michi cupiditas tempus extorquet sed necessitas. {RATIO} Quenam, queso, necessitas ista est, que tibi preripiat quod, unum ex omnibus, tuum est? Ita dico: diuitias, honores, potentiam, clientelas, imperia, et que sunt huiusmodi, suo iure dat atque eripit fortuna; tempus inuito non eripitur, sed ipsum per se sensim defluit, non utenti paulatimque consumitur, nec ante perpenditis quam consumptum est. Tum querele sonent sere et inutiles, fletur temporis amissio, sed siletur culpa. {DOLOR} Me necessitas sola cogit tempus amittere. {RATIO} Quero iterum: quenam hec tam uiolenta necessitas? Nisi forte, dominorum negotiis implicitus, tua negligis, quasi uero non ad hec te sola cupiditas et inexplebilis lucri spes impellat. Pone cupiditates proprias: dominorum cupiditatibus non parebis. Sed hoc uirus immedicabile uenis infusum et pererrans uiscera, sensum hebetat, et non solum tempus, sed libertatem uitamque ipsam non sentientibus eripit. Quod si forte nec tuis nec alienis cupiditatibus, sed curis honestioribus, tue Reipublice, tempus impenditur, non hec temporis amissio, sed laudabilis est impensa, rem caram rei omnium carissime que in terris sunt largitus, et uiri boni et ciuis egregii functus officio es; quamuis non ignorem homines, quicquid preter auaritie studium agitur, uulgo tempus perditum uocare, cum id demum maxime uereque sit perditum, quod illi studio tribuitur. Et, quid scimus, an tu quoque populariter perditum tempus uoces? Quod si crederem, omissa incurabilis morbi cura, non iam tempus, sed te ipsum male perditum faterer. Nam si tempus (quod maluerim) Deo tuo non dicam donas sed restituis, quod sine uera non geritur pietate, ingens atque inextimabile lucrum scito. Pro paruo enim temporis impendio, eternitatem queris. Quis unquam mercator permutatione tam prospera usus est? {DOLOR} Prorsus alia michi perdendi temporis causa est. {RATIO} Non intelligo quam tu michi causam dicas. Nam si propter iram, propter mestitiam, propter amorem seu aliam animi passionem cogi credis, falleris: omnium eadem est ratio quam auaritie diximus; omnes uoluntarie, nulla est uiolenta. Quod et sano patet intellectui, et a Cicerone multis in locis disputatum, et creberrime repetitum est. Si nil horum in causa, quod aliud est quam torpor et ignauia? Sic ad id reuertimur quod ait Seneca: “turpissima est iactura que per negligentiam uenit”. {DOLOR} Ut amittam tempus, mesta necessitas me cogit. {RATIO} Nondum capio quid rei sit. Nam si te hostis in uinculis habeat, si mors instet, possunt, fateor, actus bonos impedire, sed non pios sanctosque cogitatus, qui maxime in eo statu eminent atque effulgent; quibus enim curis tempus certe non perditur, nec scio an alibi usquam minus. Que profecto et in dolium Reguli, et in taurum Phalaridis introire possunt, et in crucem Theodori Cyrenensis ascendere. Sic quocunque uerteris, in te unum omissi temporis culpa reflectitur. At uos ex more naturam accusantes, que uolubile tempus fecit, cum hic non esset eternitas, in omnibus uosmet ipsos absoluitis, cum rei omnium soli sitis. Omne enim fere tempus perditis imo proicitis, et quasi rem uilem abiectamque contemnitis, quod utinam in uirtute saltem aut gloriam poneretis, non in summa semper infamia, inexpiabilique dedecore; quamquam uere, quicquid non in eos usus queritur in quos datum est, perditum dici possit. Ad hoc sane nasci hominem, ad hoc tempus dari constat, ut creatorem suum colat, amet, cogitet. Quicquid hinc excidit, perditur haud dubie. Videte igitur, quantum perditi temporis, quantumque non perditi.