[108,0] DE FELICITATE. [108,1] (Gaudium) Sum felix. (Ratio) Pontificatu forsan aut imperio aut omnino potentia atque opibus felicem fieri credis. Falleris: non felicem faciunt ista uel miserum, sed detegunt atque ostendunt; et, si quid facerent, miserum potius quam felicem facerent: sunt enim plena periculis, quibus humanarum est affixa miseriarum radix. (Gaudium) Felix sum. (Ratio) O miser, qui in tot malis te felicem speres! (Gaudium) Sum felix. (Ratio) Opinione fortassis tua que, quoniam falsa est, felicitati nichil addiderit, sed miserie multum, si quidem propriam non nosse miseriam miseria summa est. (Gaudium) Felix sum. (Ratio) Hoc inter carnificum gladios magnus ille Pompeius de se predicat; quod tamen, si profundius uerum fodis, nunquam fuerat, ne tum quidem, dum florentissimo in statu felicissimus uideretur. (Gaudium) Sum felix. (Ratio) Felix es et uiuis? uiator insolitus, mirus cursor, qui in hoc scrupeo et difficili calle sis felix, inter mille pericula raptatus iugiter et ignorans quo, si quidem hic es felix, quod nemo unquam fuit, nemo erit, ut auguror. Nam quis, queso, hominum felix in miseriis? Nemo igitur felix, priusquam ex hac miseriarum ualle migrauerit. [108,2] Duos quidem e cunctis mortalibus colligunt felices, in quibus opinatissimus est Quintus Metellus et apud scriptores rerum et uulgo etiam felix; sed huic tamen quamuis late iactatum felicitatis nomen in quibusdam exactioribus scriptis ereptum scio, iniuriis aliquando grauissimis et, quod dolorem ingeminat, uili ab auctore susceptis. Iam reliquorum falsa felicitas in aperto est: Silla felix tantum dictus est, infelicem tamen uite illum ac mortis atrocitas probat; Alexandri Macedonis ac Iulii Cesaris, etsi fortuna prosperrima, uita tamen inquieta semper ac turbida atque ideo nunquam felix, utriusque mors rapida, ille in medio bellorum cursu, hic post uictoriam; repente ille ueneno periit, hic ferro. Scipionum bellicam felicitatem alterius indignum exilium, indigna quoque alterius et inulta mors minuit. Longum est euoluere singulorum fortunas; ad supremum uenio: unus omnium fere omnibus felix uisus est Augustus Cesar, monarchia omnium altissima, diuturna pace, uite spatio ac fine suauissimo quodque omnia superat, morum atque animi tranquillitate perpetua. Quis hunc felicissimum negauerit? Sed felicem negant, quibus hec scrutandi studium fuit. Obstat enim extrinsecis fulgoribus interioris ac domestice uite status et fortuna longe alia, naturalis ac uirilis sobolis defectus, adoptiuorum ac nepotum immature mortes et quorundam morte peior contumacia; ad hec et uilissimorum quoque hominum insidie et suorum in se crebre conspirationes et dilectissime atque unice filie ac neptis adulteria crebriora, denique non suus heres successorque non placitus et necessitate magis quam iudicio electus, nec omnino se dignus nec imperio. [108,3] toutes ces obscurités, qui produira l'extravaganceSi horum ergo nemo felix, uel felicem alium da michi cum quo felix sis uel sine consorte felix esto uel iam tandem ueriori sententie aurem prebe, secundum quam dico iterum ante mortem nemo hominum felix. (Gaudium) Ego animo felix sum. (Ratio) Sentio quam felicitatem dicis: aut felix igitur errore tuo es, ut ait ille, que felicitas, ut dixi, miseria est; aut uirtute animi felix, que nec ipsa felicitas plena est, quamuis sit ad felicitatem uia. Ad postremum cuncta discutiens, me mirari non dissimulo, quam michi felicitatem quidam somniant promittuntque aliis, acutissimi homines in multis hac in parte cecissimi: nam siue omnium cumulus honorum ad felicitatem isque indeficiens ac stabilis requiritur — et quam multa desint homini uite studium hoc agenti pro se quisque sentit et hec ipsa que adsunt quam incerta quanque labilia sint agnoscit — siue, quod aliis uidetur, sola uirtus hoc prestat, certe ipsi, qui secundum uirtutem uitam agunt, quos diffiniunt felices quosque felicitati proximos non nego, uitam ipsam perpetuis tentationum preliis patiuntur infestam, periculis semper multis et grauibus expositi nec unquam ante exitum securi; quod siue nesciunt siue sciunt, eque miseri sunt habendi: nulla enim cum errore, nulla sine securitate felicitas. (Gaudium) Felix michi ipse uideor. (Ratio) Iam responsum habes: si felicem error faceret, paucissimi non felices essent; falsa ergo felicitas tua est et ea ipsa perbreuis: nulli errore diu contigit gaudere, sola quidem ueritas solida est, error tenue quiddam et inane, quod inter amplectentium manus quasi fumus aut umbra dissiliat. Veniet que umbras abigat falsaque gaudia in apertum protrahat, que felicitati humane uerum pretium, finem somniis ponat. Quere interim ab iis ipsis quorum proxime mentio est habita, quere ab omnibus qui felices uel sibi uel aliis uisi sunt, ubinam gentium quoue nunc in statu sint, de sua illa breui felicitate quid sentiant: tacebunt ipsi, sed loquetur ueritas testabiturque habitos felices, fuisse miserrimos.