[102,0] CII. DE SPE VINCENDI. [102,1] {SPES} Bello uictoriam spero. [RATIO} Cum fallax ubilibet, tum in bello fallacissima spes est. Nichil ex premeditato agitur, inopine eunt omnia; prudentissimus atque exercitatissimus militarium rerum fuit, qui dixisse fertur nusquam minus quam in bello euentus respondere. [SPES} Victoriam spero. [RATIO} Pacem haberes utilius; eiusdem ducis uerbum memorabile traditur: “Melior tutiorque est certa pax quam sperata uictoria”. [SPES} Bello uictor ero. [RATIO} Quid si uictus? Hec spes multos in exitium egit: sine uictorie spe nemo uolens in aciem descendit. [SPES} Bello superior euadam. [RATIO} Futuri uerbum temporis: omnis enim de futuro spes et futura omnia semper ambigua. [102,2] [SPES} Bello uictor remeabo. [RATIO} O spes hominum inanes! Nec uictor fortasse nec uictus remeabis; sic tibi reditum spondes apertumque inter gladios iter, acri deuotum classico Marti caput. [SPES} Esse uictor spero. [RATIO} Est qui contrarium speret, ut falli uel utrunque uel alterumutrum sit necesse. Potest uel alter uel uterque dux partium, seu aliter seu multis uulneribus simul occumbere, quod et sepe, credo, alibi et, quod nunc meminerim, Thebis ultimo inter fratres impios congressu et Rome primo post exactos reges accidisse proditum est bello, ubi Superbi regis filium Brutus consul ad inferos prosecutus est. Amisso autem spiritu iam uictoria nulla est; quo seruato, sepe tamen ex acie pari Marte discessum tenes; utrobique igitur ambos duces spe uictorie fraudatos constat. Unum nempe fraudari tam commune tamque quotidianum est quam in aciem proficisci. Quid scis autem, an unus ille tu sis hac qua tibi blandiris uictorie spe fraudandus? [102,3] [SPES} Bello uincam. [RATIO} Ut anceps semper, sic sepe tristis et sanguinolenta uictoria est: non habetur gratis quod uite discrimine queritur; care emitur, cuius sanguis est pretium, carius cuius mors; fieri potest, ut pax uictrix ducem perdat: ita tuis uincentibus uinci potes. Quid de uictorie sceleribus dicam? Non sunt tot uicti miserie quot sunt peccata uictoris. Quod si peccato miserius nichil est nec uictus eo quod uincitur uictore miserior, sed eo minus miser quo minorum rerum damnis afficitur. [SPES} Vincam. [RATIO} Ut ad summam redigam: et an uincas et an melius sit uicisse, si uiceris, in dubio est. {- - -} [102,4] {- - -} [102,5] {- - -}