DE GESTIS CAESARIS. Caput 1. Gaii Iulii Cesaris dictatoris exordia, ut pleraque mortalium, fragilia, progressus magnifici, finis preceps. Adolescens haud sane diues fuit, quamuis nobilissima de stirpe; siquidem ab ipso romane urbis initio et ante urbem conditam preclarum nomen Iulie gentis inuenio. Accessit ad domesticam difficultatem intempestiua mors patris, qui, illo annum etatis sextumdecimum agente, obiit. Cuius aliquando de nomine a me ipso et ab aliis dubitatum memini, creditumque quod, ut sol stellas, sic paternum nomen filii claritas obscurasset. Legendo tamen comperi, quod nescientibus prodo, patrem huius Lucium Iulium Cesarem fuisse. Sed ut reuertar ad filium, accessit et quartana febris, iners tedium longeque molestie, et omni febre periculosius Sulle odium dictatoris; qui ciuili bello uictor, tam crudelis uir, tam potens, iam tum Cesarem inter aduersarios numerabat, et de illo loquens sepe his uerbis et Pompeium et nobiles admonebat: Male precinctum puerum cauete. Etsi enim Cesar circa ornatum corporis multus esset, fluxe tamen cingebatur, mos illa etate reprehensibilis; unde est illud Ciceronis, a quo dum post bellum ciuile quereretur, ut quid ita in electione deerrasset Pompeium Cesari preferendo: Precinctura, inquit, me decepit. His simul ille uexatus incommodis pene quotidie latibula permutabat, seque nonnumquam ab inquisitoribus pecunia redimebat, futurus regum dominus ac regnorum; et tam diu hoc in statu fuit, donec Marcus Emilius et Aurelius Cotta, uiri nobilissimi et affines eius, Sulle uero amicissimi, simulque Vestales uirgines, quarum summa tunc erat auctoritas, multis ac ualidis precibus sibi ueniam quesierunt. Ubi illud memorabile, quod, quum Sulla diutius obstitisset, neque ullus precandi modus esset, uictus ad ultimum exclamauit, uel diuino instinctu uel humana tantummodo coniectura: Et uincite, ait, atque habetote hoc uobis cunctisque nobilibus damnosum donum. Predico autem uobis, quoniam hic, quem enixe adeo saluum uultis, optimatium partibus, quas uos mecum defendistis, quandoque erit excidio; Cesari enim multi insunt Marii. Hec sane inimiciora uiri huius his fortasse profuerint, qui laboriosam adolescentiam degunt, ne desperent uigilando ac nitendo ad altiora conscendere, dum uirum principem tantis obsessum difficultatibus prima audiunt etate. Militauit adolescens in Asia Greciaque et Cilicia fama nunc clara, nunc obscura; audita autem Sulle morte, rerum nouandarum spe trahente, Romam rediit; sed ciuili motu preter spem compresso, ne nichil ageret, Cornelium Dolabellam, consularem uirum ac triumphalem, repetundarum accusauit. Quo iudicio magnam sibi famam eloquentie, sed et multum quesiuit inuidie. Quam ut leniret absentia, absoluto reo rebusqe undique citra uota fluentibus, in insulam Rhodum se conferre disposuit, simul ut otio operam daret ac literis apud Apollonium Milonem, clarissimum tunc facundie preceptorem, sub quo Cicero ipse, romane princeps eloquentie, didicisse creditur. Sed dum eo nauigat, a piratis captus, familiaribus omnibus preter tres remissis ad redemptionis sue pecuniam procurandam, mansit cum predonibus dies circiter quadraginta, non sine tristitia et indignatione grauissima. Quumque illi eum ex conuictu familiaritate orta percunctarentur quid eis, si in potestate sua essent, faceret, respondebat iocanti similis se illos crucibus affixurum; idque ita fore iureiurando tacito confirmabat. Quum uero, comitibus ac seruis Roma redeuntibus et quinquaginta talentis pro eius pretio persolutis, libertati redditus fuisset, classe illico conquisita, illos attigit apprehenditque. In quibus iam tum secuture lenitatis et clementie gustum dedit. Nam quum et sontes plectere et iuramentum seruare fixum esset, modum excogitauit, quo utrumque leuiore supplicio compleretur. Itaque iugulari illos primum, post exanimes crucibus iussit affigi. Nec per otium tamen res publicas neglexit. Mithridate enim Asiam infestante, in continentem transgressus, congregatis auxiliis, et prefectum regis Asia pepulit, et prouinciam conseruauit. Caput 2. His exactis, Romam rediit, primusque illi honos fuit tribunatus militum; in quo quidem imminutam a Sulla tribuniciam potestatem restituere summo studio nisus est. Inde questor ulteriorem sortitus Hispaniam, apud Gades in templo Herculis forte Alexandri Macedonis contemplatus imaginem, uehementer indoluit, quod, quum etate illa, quam ipse tunc ageret, Alexander in fines terre famam sui nominis extendisset, a se nil adhuc dignum gloria gestum esset. Missionem igitur a senatu petiit, cupiens esse ubi maioris fame materiam inueniret. Romam reuersus fedo illico turbatus est somnio; uisus sibi dormiens cum matre concumbere. Est hec quidem una miseriarum humanarum, ut, quamuis uerum sit quod ait Cicero, quodque de Homero scribit Ennius, plerumque ea uidere dormientes, de quibus sepissime uigilantes sint soliti cogitare et loqui; tamen illud quoque uerissimum, solere se quieti hominum ingerere uisiones tam fedas ac turbidas a somniante anima peregrinas, ut, quod numquam uigilantes cogitarent, et quod potiusquam facerent, mori optarent, consopiti facere uideantur. Reiecta ad coniectores uisione, illi, quorum uafrum fallaxque est artificium, estimatis, credo, uiri moribus ac natura, consentanea interpretatione magnalia terrarumque orbis imperium significari somnio dixerunt, quod ea scilicet, quam sibi subditam habuisset, nil esset aliud, quam terra parens publica. Sic, ut perhibent, ad amplissimam spem incitauerunt. Quod ego potius narro, quia sic ab aliis scriptum scio, quam quod uerum credam, uirum tanti animi tanteque prudentie ad immensam spem somnio inani et nocturno phantasmate, aut omnino circulatorum fallaciunculis incitatum; ad quam implendam quanta fortuna, quanto ingenio, quantis bellicis artibus quantisque laboribus, quantis denique rebus aliis opus fuisse, quam somnio, quis non uidet? Dehinc edilis factus est; quo tempore in suspicionem magnam uenit. Non semel modo, sed pluries conspirasse creditur cum uiris insignibus, ut totum statum reipublice perturbaret, sed nunc seu penitentia seu metu, nunc morte conspiratorum effectu consilium caruisse. In ea edilitate multa fecit ac magnifica ad ornatum urbis, quorum omnium ipse solus, excluso collega, populi gratiam consecutus, speransque nil sibi negatum iri tentauit extra ordinem Egyptum prouinciam adipisci, quod Alexandrini regem suum solio deiecissent, sed ab optimatibus impeditus, ut, quo poterat modo, se de illis uindicaret, in illorum contemptum Gaii Marii, noui hominis, trophea de Iugurtha scilicet et Cimbris ac Theutonis, que Sulla hostili superbia euerterat, reparauit. Idemque dum questionem de sicariis exerceret, eos, qui proscriptione sullana, relatis capitibus ciuium romanorum, ex erario pecunias accepissent, quamuis legi Cornelie tunc exemptos, pro sicariis duxit. Quod etsi aduersariorum odio faceret, in se tamen iuste quidem, ut arbitror, faciebat: non enim potest nature legem lex humana conuellere. Perdita spe Egypti, pontificatum maximum petiit, non absque fluxu munerum ingenti: ita iam tunc ambitio romanam urbem inuaserat, ut pontificatus pecunia uendebantur, minus malum, quod deorum erant. Qua in re non ipse sibi sufficiens alienum immodicum aes contraxit; quod deinde secum estimans, dum in campum candidatus mane descenderet, matri se deosculanti: Domum, inquit, nisi pontifex non reuertar. Reuersus est autem pontifex, duobus preclarissimis competitoribus superatis, etate licet ac dignitate prestantibus. Inde pretor factus est. Quo tempore quum Catiline coniuratio erupisset, et complices scelerum tenerentur, uniuerso senatu supremum in eos supplicium decernente, solus est ausus suadere non morte illos affici expediens esse, sed, publicatis bonis, per custodias municipiorum diuidi ac seruari; persuasissetque fortassis (tantum omnibus terroris incusserat inuidieque eis in posterum imminentis, si tales ciues contra legem Porciam interemissent), ut Decimus Silanus, consul designatus, sententiam suam, quam mutare pudor prohibebat, interpretari non erubesceret, atque in sensum mitiorem fando reflectere. Denique alii atque alii, inter ceteros Ciceronis consulis frater, eloquio capti illius in sententiam ibant, poterantque sceleratissimi ciues lingue unius auxilio penam iustissime mortis euadere, nisi Marcus Cato, uir grauissimus, oratione contraria pessimam in partem inclinatos animos erexisset. Extat utraque oratio apud Crispum Sallustium, temporis illius historicum. Neque tamen ceptis abstinuit, donec romani equites ad presidium senatus armati mortem sibi strictis mucronibus minarentur, ita ut proximi metu pene omnes effugerent, paucique eum complexu togeque sinu obuolutum periculo mortis eriperent. Quo permotus non modo ceptum omisit, sed ad tempus ipsam curiam intermisit. Nec diu tamen ualuit quiescere, quominus se tribuniciis procellis ingereret. Itaque Cecilio Metello tunc tribuno plebis, nouis legibus et collegium tribunorum et rempublicam perturbanti non fautorem modo se prebuit, sed auctorem, nouarum ubique rerum aucupans materiam, donec ab administratione publica iussu senatus uterque prohiberetur. Neque uel sic magistratum gerere et ius reddere destitit, donec in armis esse, qui eum ui cogerent parere senatui, deprehenderit. Enimuero tunc, dimissis lictoribus, clam discessit, statuitque tantisper, pro tempore ac rerum qualitate, quiescere. Quumque certatim multi ad eum, diebus proximis conuenirent ad lacessite presidium dignitatis opem illi atque operam offerentes, seu modestia seu diffidentia recusauit, atque effrenatius instantes sobria oratione coercuit. Que res eo gratior omnibus, quo ab omnium opinione remotior fait. Unde effectum, ut senatus ei per illustres uiros grates ageret, et in curiam euocato ac uerbis honorificentissimis collaudato, prereptum ristitueret magistratum. Non multo post grauiori nunc etiam suspicione laborauit, accusatus apud Nonium Nigrum questorem a Lucio Vectio, quod fuisset inter complices Catiline, qua nulla maior esse posset infamia, in senatu autem a Quinto Curio delatus, cui eo plus fidei esse uidebatur, quo coniurationem illam primus ipse reuelasset, atque ob id decerni sibi de publico premia meruisset, et sic quidem de Catilina didicisse; alter se chirographum Cesaris Catiline datum ostensurum asserebat. Contumeliam hanc tantam tamque acres liuoris aculeos nullatenus perferendos ratus Cesar Ciceronem sue innocentie testem fecit, seque illi tunc consuli de ea ipsa coniuratione, quam loquimur, aliqua denuntiasse monstrauit; atque ita, conuocatis aduersariis, ut decretis premiis Curius priuaretur, obtinuit, Vectius uero ut, pignoribus captis direptaque supellectili, graui multa affectus pro rostris pene a concione discerperetur atque in carcerem mitteretur; similique constantia et Nonium ultus est, quod questor apud se pretorem, maiorem scilicet potestatem, passus esset accusari. Adhuc pretor Hispaniam petiit, et tanta erat uiri illustris inopia, ut a creditoribus profectio eius impediretur, nisi illos, datis fideiussoribus, quietasset. Rebus autem illic gestis compositaque prouincia festinanter, et successore non expectato, ad consulatum pariter ac triumphum rediit; sed quum legibus ambos simul assequi non liceret, omisso in presens triumpho, consulatum maluit, rerum cupidus gerendarum. Comitiis quidem consularibus non collegam nactus, quem uolebat, obstante optimatium factione, cum Marco Bibulo factus est consul. Quem, exorta postmodum questione legis agrarie, dissentientem foro armis eiecit, et de hoc in senatu queri ausum, nullo se ultorem aut saltem cognitorem iniurie offerente, eo pauoris impegit, ut quiduis mallet esse, quam consul; totoque tempore consulatus domi metuens latitaret, et, si quid decernendum esset, per edicta decerneret, et Cesar solus rempublicam gubernaret, nemine prorsus obstante; et, si quis obstitisset, non tantum minis, sed factis exterrito. In quibus Marcum Catonem, tante uirum sapientie ac uirtutis, actis obstrepentem suis manu lictoris extractum curia mitti fecit in carcerem; quo euntem illum senatus omnis prosecutus est, non aliter quam si unius in persona capti omnes uiderentur. Sunt qui dicant uestem quoque, uelut in luctu publico, permutasse. Qua quidem tanta ueneratione ac pietate, nisi fallor, iniuria carceris compensata est, ut optabile fuisse uideatur Catoni sic in carcerem duci, unde mox sic educeretur. Siquidem hec senatus tanta consensio Cesarem ipsum mouit, utque ait Valerius, diuini animi perseuerantiam flexit. Preter hec Cesar initio consulatus sentiens contra se inuidiam laborantem, et consulibus a senatu prouincias nullius laboris et glorie decretas, idque in se unum fieri cogitans, et ad suam, sicut erat, iniuriam trahens, quod collegam ista scilicet non tangerent, atque incensus cupiditate uindicte Gneum Pompeium Magnum, tunc senatui infensum, quod, Mithridate perdomito, ad ipsius honores se lentius habuisset, omni obsequio promereri studuit; utque solidior nexus esset, Marci Crassi et Pompeii amicitiam uetusto odio interruptam ex consulatu, quem simul diffidentissime gesserant, resarcire nixus est, effecitque sollicito ac solerti ingenio, ut ipsi tres in republica unum essent, fore ratus, ut, quod eis placuisset, nullus infringeret; nec fefellit spes; utque amicitiam consanguinitate firmaret, filiam suam Iuliam Pompeio coniugem dedit; et undique sibi adminicula coaceruans ipse Calpurniam, Lucii Pisonis successuri sibi in consulatu filiam, in matrimonium accepit. Generique et soceri suffragiis fultus, ex omnibus prouinciis Galliam atque Illyricum preelegit, amplissimam scilicet opum uiam atque uberrimam materiam triumphorum; non quod senatus ei transalpinam Galliam libens daret, sed ueritus, ne a se negatam populus largiretur, et, quod suum nollent, munus fieret alienum. Necdum inuidia quiescente, iam profectus in prouinciam, accusatus ab emulis, procurauit ut absens reipublice causa uocari ad iudicium non posset, posuitque in animum omnes, qui ad magistratus ascensuri essent, sibi amicos efficere, atque ex illis nullum adiuuare, sed pro uiribus impedire, nisi qui sibi pollicerentur se eius absentiam defensuros, ut a nonnullis hac de re iusiurandum ac chirographum non uereretur accipere. Audiens uero Lucium Domitium consularem candidatum, qui eum pretor anno altero uexare uoluerat, iactare solitum se, quod pretor nequisset, consulem effecturum, sibique exercitum erepturum, illius consulatum impediendi uiam unam meditatus nouos amicos, Pompeium et Crassum, ad se Lucam iure amicitie in colloquium euocatos induxit, ut anni instantis consulatum peterent, quatenus tantis competitoribus ille succumberet; prouidensque in posterum, ne quid in se liuor posset hostilis, illud quoque suffragatoribus tantis obtinuit, imperium a senatu sibi in quinquennium prorogari; que quidem et in Gallia et in Italia et in toto orbe magnorum motuum causa fuit. His enim ad uota fluentibus, iam securior et despexit aduersarios, et legionibus nouis, pro arbitrio, conscriptis, omne, quantumlibet periculosum, graue belli genus aggressus illa gessit, de quibus ipse iam hinc agere aggrediar. Caput 3. Scripturus res Iulii Cesaris gestas in Galliis, primum esse michi credidi Galliarum situm, ubi res geste erant, describere; quod a quibusdam confuse adeo factum est, ut legentis ingenium a notitia rerum arceat ipsa descriptio. Que res eo michi facilior esse debet, quo regionum illarum distantissimos fines fere omnes, nunc ex otio et solo uidendi noscendique studio, nunc ex negotio, circuiui; quamuis ipsa nominum mutatio in his terris, ut in aliis fere omnibus, multum noue difficultatis et scribenti obiciat et legenti. Sed emergam, ut potero. Gallia igitur omnis, in primis que ingenti telluris spatio diffusa magnam Europe partem occupat, bifariam distinguitur. Et nomina a Romanis imposita uel hinc patet, quod eam partem, que propinquior Rome erat, cisalpinam dixerunt, quod cis Alpes ipsi etiam essent, illam uero, que remotior, transalpinam; que distinctio et in Hispaniis obseruata est, ut hanc scilicet ob causam hec citerior, illa autem ulterior diceretur; unde horum nominum auctores fuisse illos, qui rerum potirentur, facile quidem ingeniosus lector intelligat. Et cisalpina seu citerior, que fuit olim Gallia, terminosque habuit hinc Apenninum ab occidente ac meridie, illinc Alpes a septentrione, ab oriente autem sinum maris Adriatici fluuiumque exiguum Rubiconem, qui haud procul Arimino ipsi Adriatico mari ex Apennino ortus infunditur, que multis et magnis urbibus insignis, multis clara fluminibus ac lacubus per medium Pado, quem Eridanum Greci uocant, regio amne distinguitur, hic, inquam, ambitus terrarum iam non Gallia, sed Italie pars est. Transalpinam uero, siue ulteriorem Galliam, cosmographi et historici uarie diuiserunt, quam rem, quod et apud eos satis obscura est, et, ut clarior fiat, plurium indiget uerborum, transeo. Quod inter omnes conuenit, et quod uerum reor, attigerim: uniuerse transalpine Gallie fines ac spatium fuisse in longum ab Alpibus Italie ad oceanum Britannicum Pyreneosque montes, qui Gallos dirimunt ab Hispanis, in latum uero amnibus Rheno ac Rhodano geminoque mari, in quod flumina ipsa descendunt, oceano scilicet ac Tyrreno, patuisse autem in circuitu, ut Suetonius Tranquillus ait, ad bis et tricies centena millia passuum. Ex omnibus sane diuisionibus eius ac partibus unam Galliam belgicam dictam constat; de cuius finibus etsi uarient scriptores, hoc tenendum, habitasse Belgas Gallos ad sinistram Rheni ripam, ubi maxime ad oceanum appropinquat; qui enim dextrum latus accolunt, iam non Galli erant, sed Germani. Incipiens igitur Belgarum regio ab oceano, qui, inter arcton et occasum, Britannie insulam a continenti separat, aduerso fluminis alueo inter septentrionem et orientem tendebat, quibus hodie in fluibus Flandria et Brabantia est atque Hannonia, plurimeque alie, et regionum decus adiacentium, a Marco Agrippa postmodum fundata, et conditoris sui nunc etiam nomen seruans, sedet illa nobilis Agrippina Colonia. Et hos quidem cunctis Galliarum incolis tam corporum uiribus, quam armorum experientia atque omni bellica prestantes industria et fuisse olim legimus, et nunc scimus. Ea uero tota natio paulatim, nec uetuit Rhenus, in nomen Germanie linguamque concessit, ut iam se Gallos dici nesciant, et, si audiant, indignentur. Belgis proximi Heluetii fuere, pari propemodum et belli gloria et uirtute. Horum fines ab occasu Iura mons prealtus a Sequanis disterminat, a septentrione autem Rhenus adhuc fonti proximus a Germanis, quamuis et hi quoque, quemadmodum de Belgis diximus, in Germanie nomen, tempore labente, transierint. Atque ita Gallie transalpine magnas partes sibi Germania uindicauit, sicut totam cisalpinam sibi uindicauit Italia. Ab oriente autem claustra Alpium Heluetios ab Italis secernunt iugis aeriis et niue perpetua. A meridie Lemanus lacus et Rhodanus, qui lacum intersecat, inter eos atque Allobroges limes erat. Quorum finium longitudo, ut Iulius Celsus affirmat, millia passum ducenta quadraginta, latitudo autem centum octoginta patebat, et tamen, pro numerositate hominum ac bellorum studio, angustissimis sibi carceribus circumscripti et clausi uidebantur. Ex premissa descriptione, nisi fallor, patet horum in finibus fuisse, quos Burgundiones a Burgis modo dicimus, ad meridionalem plagam, ad arcton uero illam Rheni ripam, ubi Argentina nunc et Basilea et Constantia urbes sedent. Cis Rhodanum Allobroges tenuere leuam amnis, ad ripam quorum, ut idem Iulius Celsus ait, extremum proximumque Heluetiis angulum Geneua, olim oppidum, tenebat, nunc Gebena ciuitas tenet exigua et Lemano imminens et Rhodano, ipso ibi de lacu auctiori quidem, quam intrauerat, erumpenti. Pons illic haud magnus est hodie, fueratque olim Iulii Cesaris etate, qui a muro ciuitatis incipiens in finibus Heluetiorum desinit: adeo nullum gentibus inter se ea tempestate discordibus, nisi adhuc parui fluminis obicem natura posuerat. Sed huc postea reuertar: nunc descriptionem ceptam paucis expedio. Igitur ad occidentem propius, et a Rheno longius Sequani fuere, qui nescio an fluminis patrii nomen acceperint, an dederint. His ad dexteram Belge, Heluetii a tergo erant, ad leuam prouincia Lugdunensis, ad Heluetios illa quidem pertinens, itemque Arelatensis ac Narbonensis, ante autem occidentalis oceanus flumenque Garunna, cuius dexteram ad ripam Aquitania est, gens mitis et tranquilla, Bituricum, Pictauia, Petrogoricum, Cadurci, Lemouices et Aluerni; supra ipsum flumen est Tholosa, ampla ciuitas, trans flumen uero Vasconia, gens immitis ac subita, Galliarum limites ad extremos, Pyreneum scilicet et oceani litus, extenta. Sequanorum uero, ut sic dixerim, in gremio Parisii fuere, et Sequane amnis in medio parua insula, que Parisiorum Lutetia dicta est, ubi ab ipso Iulio Cesare tunc fundata creditur, ciuitas nunc famosa, Parisius. Hec hactenus. Caput 4 Nunc ad historie seriem atque Allobroges redeo. Hi quidem non multo ante Cesaris consulatum pacati et in fidem populi romani recepti erant; ex Gallis uero trans Rhodanum habitantibus aliqui federati Romanis erant, quidam sine federe suis sibi legibus uiuebant. Heluetiorum gens uirium fiducia maximarum simulque desiderio exestuans Galliarum omnium imperio potiendi, Orgetorige primum duce, mox, ubi ille affectate tyrannidis suspectus in carcere diem obiit, cepto nichilominus insistentes per se ipsos, nullo duce, armis expeditis frumentoque, quantum uisum est itineri satis esse, quicquid reliqui erat (tanta illos non audacia, sed rabies inuaserat) una cum edificiis suis uicisque et oppidis exurunt, ut, spe reditus prerepta, obstinatiores in omnem pergerent fortunam; idque ipsum facerent, finitimis quibusdam populis persuasere. Sic in proximos facile serpit amentia; sic stultorum sunt periculosa colloquia. Iunctis ergo copiis, conspiratione acerrima atque ardenti irredituri patrios fines egredi parant, quasi nichil peius patria, nichil melius exilio. Sane digressuris iter erat duplex, alterum sub montem Iuram in Sequanos, arctum quidem ac difficile et hinc impendentium asperitate rupium, illinc rapidi uicinitate fluminis tanto suspectum exercitui; alterum per pontem Rhodani, cuius supra mentionem feci, quod ab Allobrogum gente facile se uel ui uel precibus impetraturos confidebant, inde se longe lateque, quo tulisset impetus, effusuri. Altero ergo itinere omisso, diem statuunt, quo armati omnes ad Gebennam adsint, qui dies erat ad V. kal. Aprilis, L. Pisone, Cesaris socero, atque Aulo Gabinio consulibus. Et hec quidem ab Heluetiis maiore animo, quam consilio parabantur. Imperitabat tunc Germanis Ariouistus quidam, uir bellicosus ac ferox, magne quidem potentie maiorisque superbie, qui tamen ante paucos menses in ipsius Cesaris consulatu rex atque amicus a senatu appellatus cum populo romano amicitiam barbaricam contraxisset. Inciderat autem in hoc tempus inter Eduos atque Aluernos de summa rerum graue bellum, quo gerendo pars utraque stipendiarios de more Germanos adhibuit. Et primo quidem aduentu non supra quindecim millia Germanorum in Gallias pretio conducta transierant; at mox capti suauioris celi et uberioris soli dulcedine, quod olim in Italia fecerant faciuntque continue, ultro alios atque alios arcessendo ingenti multitudine cuncta compleuerant; erantque iam in Galliis ad centum uiginti Germanorum millia. Quamobrem, qui illos euocauerant, Edui auxiliorum nimietate perterriti, quum penitere iam cepissent incepti finibusque illos expellere tentassent, multis fracti preliis nobilitatem fere omnem senatumque et equitatum miserandis ac uariis amiserant casibus; ac statu ueteri permutato, quo prosperrimo usi olim summa inter omnes Gallos maiestate floruerant, in extremas miserias delapsi, facile a Sequanis gallis, hostibus antiquis, edomiti, datis obsidibus et iureiurando interposito, in illorum ditionem ac pene in seruitutem uenerant. Neque illis aut uirtus propria, aut romanus fauor in tanta calamitate profuerat, quamuis pridem senatus decreuisset, ut, quisquis prouinciam Galliam obtineret, quantum posset, amicos populi romani, nominatim Eduos, armorum ope protegeret. Ceterum nichilo melior Sequanorum post uictoriam, quam Eduorum post ruinam conditio facta erat, siquidem Ariouistus cum ingenti manu fines eorum ingressus lateque uictor magnam naturalis soli partem illis eripuerat, seque et reliquam erepturum minabatur. Iamque obsides nobilitatis extorserat, et pro leui qualibet causa inhumanis illos suppliciis atterebat. Quibus ita se habentibus, iam tempus instabat, ut, Germanis Rhenum assidue transeuntibus, Galli omnes aut cederent aut perirent. Hic in presens Galliarum status erat; at in posterum timeri poterat, ne, Galliis expugnatis, Germani uictores in prouincias populi romani, transmisso Rhodani gurgite, penetrarent, et proxima queque uastantes, quod multis ante seculis fecerant, in Italiam irrumperent. Horum tamen omnium motuum nullus periculo proximior Romeque uulgatior, quam Heluetiorum apparatus et dies ad Rhodani transitum publico prefixus edicto. Idque Iulium Cesarem, ut ad rem redeam, celerare compulit, reputantem quanti discriminis esset quantulacumque cunctatio, atque id precipue recolentem, qualiter gens eadem, quondam Lucio Cassio consule obtruncato, romanum fudisset exercitum misissetque sub iugum. Eapropter omnibus impigerrime comparatis, profectus ab urbe atque in Galliam ulteriorem mira uelocitate, transgressus Gebennam, ad periculi locum uenit, statimque prouincie, quanto maximum pati posset, militum numerum imperauit. Cognito Cesaris aduentu, Heluetiorum legatio ex primoribus gentis illico eum adit, orant iter per prouinciam romanam, iterque sibi nullum aliud esse testantur, seque sine cuiusquam damno, sine iniuria transituros spondent. Cesar, etsi male meritis placere nollet, et pollicitis nullam fidem haberet, atque id eo iam responsi certus esset, ne tamen exercitum itinere fatigatum seque tum maxime conquirendis militibus occupatum repentina hostium turbaret incursio, deliberandi spatium poposcit. Iussis legatis idibus Aprilis ad se redire, medio tempore suorum pariter et incolarum fretus opera ab ipso lacu ad montem Iuram, quem prediximus, decem nouem millia passuum murum altitudinis pedum sedecim fossamque perfecit, presidiis armatorum opportune dispositis, castellisque et propugnaculis superimpositis: opus mirum, uix credibile, nisi a Cesare factum esset et a claris auctoribus scriptum mandatumque memorie, qui rebus ipsis interfuere, magnum tamen nichilominus animose, sed incaute gentis indicium. Proinde legatis redeuntibus ad prefixum diem, negat aliquid de his, que peterent, se facturum Cesar, neque sibi romano more licitum dicit per amicorum fines armatis exercitibus uiam dare. Illi, responsione habita, se delusos ubi intellexerunt, mesti et irati per uada fluminis alia atque alia, ubi profunditas minor esset, nunc pedibus, nunc iunctis nauigiis, et sepe per tenebras aditum tentauerunt. Is conatus tamen frustra fuit, Romanis omni tempore ac loco ad resistentiam paratis. Hac necessitate ad iter aliud, quod inter consilia prima damnauerant, redire compulsi sunt: quod quoniam, Sequanis nolentibus, periculosissimum sciebant, primo illos precibus nequicquam experti, Domnorigis ad auxilium confugiunt, ut per illum, quod per se nequeunt, assequantur. Is in Eduis pollens, uir magnanimus et utrique genti amicus erat et crescendi cupidine inflammatus, et mediocribus insuetus curis, multarum gentium gratiam studio querebat. Cupide ergo se pro Heluetiis apud Sequanos interponens transitum impetrat, ultro citroque datis obsidibus, inde ne transire prohibeant, hinc ne noceant transeundo. Hec quum Cesari innotuissent, ueritus hostium transitum multa grauia sociis illaturum, neque sat paucitati sue fidens, neque, quod intendebat, per internuntios fieri posse sperans, consilium capit ex tempore, dumque Heluetii in consiliis tempus trahunt, ipse, dimissis ad Gebennam munitionibus, quas fecerat, ac prefecto, quanta potest celeritate in Italiam redit, raptimque ibi conscriptis duabus legionibus nec non tribus aliis, que Aquileie in hibernis erant, arcessitis quinque iam nouis legionibus, subnixus breuissima per medias Alpes uia in ulteriorem Galliam pari celeritate reuertitur, dumque per abrupta montium conscendit, ab alpinis gentibus iter ex alto prohibere uolentibus multis locis excipitur, paruis quidem preliis, ubique uictor nusquamque uel prelio uel uictoria retardatus, intra paucos dies in Allobroges perueniens, mox cum toto Rhodanum transit exercitu. Illic castra habentem Ambarorum Eduorumque legationes adeunt: fatum patrie miserantes, fortune sue quo sint in statu, edocent: transisse per Sequanorum fines Heluetiorum rabiem et in suos effusam fines omnia uastare, agros iam colonis uacuos, egre oppida defendi, nichil spei esse, nisi in Cesare. Si quid de populo romano bene unquam meruissent, ut afflictis opem ferat, mesti orant. Idem et Allobroges a uicinia locorum (trans Rhodanum terras habitant) conqueruntur et flagitant. Quibus uocibus motus Cesar, nilque differendum ratus, citato agmine hostes insequitur. It per Eduorum ac Sequanorum fines fluuius tanta laticum segnitie, ut, quonam pergat, uix dignosci queat, sic stagno similis quiescit, antiquo Arar nomine, nouo autem Sona. Hic per Lugdunensem coloniam egressus ibi ante ciuitatis muros Rhodano miscetur, tam ueloci amni, quam ipse est lentus. Hunc ratibus Heluetii transibant; quos dum transitu in ipso nox superueniens oppressisset, tribus copiarum partibus transuectis, quarta substiterat mane proximo transitura; atque ita, fortuna disponente, contigerat, ut hec esset illa pars Heluetiorum, que multos ante annos, consule, de quo diximus, interfecto et exercitu sub iugum misso, cladem populo romano grauem atque ignominiam inflixerat; in qua unus ex multis legatus consulis L. Piso ceciderat, eius Pisonis auus, qui nunc consul ac Cesaris socer erat. Eo letior Cesar, oblata occasione et priuatas simul et publicas iniurias ulciscendi, cum tribus tantum legionibus intempesta sub nocte castris egreditur, atque ad transitum occupatos et nil tale metuentes aggressus insigni strage deleuit, paucis siluas in proximas fuge presidio dilapsis. His actis, Cesar nichil substitit, sed confestim, properato ponte, flumen transiit eodem torrente fortune reliquas hostium copias oppressurus. Quo transitu turbati hostes, eo maxime quod ardorem animi stupebant, qui uno die transisset, in quo ipsi diebus uiginti frustra desudauerant, illico legatos ad eum dirigunt, quorum princeps fuit Diuico, ingentis apud suos fame uir, et qui clade illa Cassiana dux contra Romanos belli fuerat. Is, credo, qui Cesarem nondum nosset, fecit uerba pacifica, sed comminationibus intermista, in hanc sententiam: Si pacem cum Heluetiis Romani uellent, se paratos imperio parere; si autem bellum mallent, decere eum meminisse et romane calamitatis et uirtutis Heluetie eis ante alios cognite et experte; iterum atque iterum precauentem, ne quid sibi tale contingeret, quale olim suis maioribus accidisset. Neque uero spem Romanis in eo magnam esse debere, quod Heluetiorum partem unam incautam et a suis indefensam noctu per insidias fudissent; non fraude enim, sed aperta ui solitos se pugnare. Proinde si, collatis signis, in aciem uentum esset, uideret, ne recenti ipse etiam clade locum alterum insigniret, et antique historie nouam adderet Cassii memoriam; si sibi uideatur illis in finibus satis esse. Ad hec Cesar se et Romanos illius cladis meminisse respondit eoque magis ingemiscere, quo nulla prorsus in Heluetios Romanorum iniuria precessisset. Facile declinandum, si ullius offense sibi conscii fuissent. Non timuisse quidem Cassium nec cauisse, quod nulle cause timendi cauendique essent, et timere sine causa nec uiri fortis esset nec romani. Securum ergo et incautum opprimere nec operosum facinus fuisse nec adeo gloriosum, ut eis forsitan uideatur. Desinerent igitur gloriari, cogitantes longam sepe multis impunitatem scelerum deos dare, quo acrius post prosperitatis excursum torqueat rerum inexpectata mutatio, et quo serior, eo amarior sit uindicta. Ceterum ut ueterum offensarum esse possit obliuio, recentium non posse, quibus nuper socios Romanorum affecerint, nisi noua itidem satisfactione deleantur, proque iis seruandis obsides dent. Ad ea legatus Heluetios a maioribus suis obsides non dare, sed accipere didicisse respondit; eius se rei testes nolle alios, quam Romanos. Sic infecto pacis negotio, digressi die proximo utrinque castra promouent. Cesar ad explorandas hostis uias quatuor millia equitum gallicorum, quos ab Eduis eorumque auxiliaribus contraxerat, anteire iubet, forte quod itinerum peritiores essent. Illi autem inconsulte progressi, iniquisque locis cum hoste congressi, plures a paucioribus uicti sunt. Quo successu tumentes Heluetii contemnere, insultare, uelle quam primum committere rem fortune; Cesar uero tempus trahere ac differre. Ita quindecim spatio dierum parua tellure separati, et pene semper in conspectu mutuo, tamen prelio abstinuerunt. At quocumque hostis pedem protulisset, uestigiis Cesar instabat, contentus in presens metu illos a populationibus arcuisse. In hoc rerum statu, querenti Cesari apud magistratus ac principes Eduorum, qui se comitabantur, de eo, quod frumenta promissa non mitterent, seque in illo bello destituerent Edui, quod eorum maxime suscepisset hortatu, certis indiciis notum fit Domnorigem Eduum, cuius et potentia et audacia par, et apud suos gratia ingens erat, omnibus consiliis atque omni studio et callidis orationibus Eduorum animos a Romanis auertere, asserentem Romanos, si Heluetios uicerint, non illic bellandi finem facturos esse, nempe Gallie, immo orbis ad imperium anhelantes. Proinde si penitus seruiendum sit, multo equius Eduos sue iugum gentis laturos esse, quam externe. His atque horum similibus, ne frumenta exercitui et necessaria quelibet in tempore conuectentur, obstare. Quin etiam Heluetios illius precibus per fines Sequanorum negatum primo iter obtinuisse, clademque eius opera nuper acceptam esse, quod ipse, qui Eduorum prefuisset equitatui, simulato metu primus fugiens ceteros fugere docuisset. Is erat Domnorix iunior frater Diuitiaci, qui tunc apud Eduos collega Lisco summe rerum preerat, cuiusue erga Romanos ac Cesarem spectatissima fides erat. At Domnorix multum a fratre diuersus occulto Romanorum odio, atque Heluetiorum studio exestuabat. Nam et illorum de gente nobilissimo ortam loco coniugem habebat, ad hec magnas amicitias et finitimarum gentium fauorem, domi quoque de uectigalibus publicis, in quibus se illi licitando opponere nullus auderet, ad immensas diuitias pronum iter; hisque omnibus spem sibi sumpserat non ad altum modo, sed ad summum gradum regnique fastigium ascendendi. Que cuncta sibi friuola atque alio recasura romano sub imperio prouidebat. Super omnia Romanorum iudicio se fratri posthabitum indignabatur ac dolebat. His adductus et uicinorum, quibus modis poterat, beneuolentiam querebat et Romanorum Cesarisque presentiam oderat atque potentiam uehementer horrebat. Quibus rebus Cesar cognitis, iusta commotus iracundia, primo quidem de ipsius supplicio cogitauit; ad hoc enim singula animum inclinabant, et nichil in rebus erat ambigui. Unum his omnibus obstabat, amor fratris: hoc retractus distulit, ne minus apud eum uideretur maioris fratris fides, quam minoris perfidia ualuisse. Diuitiaco igitur euocato, totam fraterne nequitie pandit historiam, petens, ut uel ipse in eum animaduertat, uel, si pietas iustitiam remoretur, per populum animaduerti uelit. Ille lacrimis manans, neque excusans fratris insaniam sed accusans, non in alios tantum, sed in se, quem sibi natura coniunctissimum fecisset, beneficia uero coniunctionem facere debuissent; qui sub se non ut frater, sed ut filius creuisset, et omni suo incremento non auctoris in damnum modo, sed pene in perniciem usus esset; nec preterea quicquam negans omnium, que a Cesare dicerentur, quo confessus ueniam facilius inueniret, sed nota sibi dicens omnia, seque ex his dolorem, quantus ulla de re capi unquam posset, et capere et cepisse; tandem singultiens obsecrabat, ut fratrem sibi qualitercumque meritum condonaret, eo presertim quod, publice erga se cognito Cesaris affectu, si quid in eum statueretur asperius, nulli in animum ueniret sine ipsius conniuentia factum esse; que suspicio omnium populos Galliarum sibi uehementer alienaret. Victus amici lacrimis Cesar, arrepta eius dextra, trepidum mestumque consolans Domnorigem arcessit, et, presente fratre, quid egerit, quid molitus sit, omnes conatus eius se nosse profitetur; indicia exponit, scelus aggrauat, perfidiam detestatur; quid ille sit meritus, quid ipse de illo in animo habuerit, clare edocet; ad postremum omnia se non sibi, sed germano eius remisisse; hortari, ut deinceps se non culpa tantum, sed suspicionibus, liberum preseruaret. Sic admonitum, submissis tacite, qui omnes uiri gressus et non modo actus, sed etiam uerba, obseruarent, dimisit. Sub hec nuntiatur hostes sub radicem proximi montis octo millia passuum a romanis castris abesse. Cesar, premissis qui montis aditum explorarent, ubi facilem accepit, Titum Labienum, unum ex ducibus suis, cum parte copiarum noctu castris emittit, et montis uerticem occupare iubet nec prius descendere, quam ipse in hostes impetum fecisset. Paret ille, et quum iam summa prehendisset, Cesarque ipse post paulo secutus nonnisi mille quingentos passus distaret ab hostibus, nec ab illis aut de Cesare aut de Labieno, sicut postea ex captiuis cognitum est, aliquid sentiretur, Considius premissus a Cesare, uir, qui longo bellorum usu rei militaris doctissimus credebatur, ut qui diu sub Marco Crasso et Lucio Sylla militasset, mirum qua consternatione animi quoue horrore Romanos ascendentes procul aspiciens, hostes ratus, equo calcaribus adacto, regressus ad Cesarem Heluetios montem preoccupasse denuntiat. Substitit Cesar; ipse etiam Labienus, cesarei non immemor precepti, se continuit. Sic uano nuntio mane illo rei ingentis occasio pretermissa est. Ad multum diei quum, digressis hostibus, se delusum Cesar intelligeret, more solito insecutus, haud procul ab eis castra metatus insedit. Die autem tertio, quum Cesar inopia frumenti, cui precipuam causam Domnorigem dedisse constabat, ab insequendo desistens aliorsum pergeret: Heluetii seu pridiane memores tarditatis, quod Romani ne de altioribus quidem locis se inuadere fuissent ausi, quod errore contigerat, metu factum, eodemque nunc metu pugne discedere illos rati, seu frumentatum ituros auersum, magnis gressibus insequuntur. Quod ubi Cesar agnouit, in uicinum collem omnes copias sarcinasque omnes contrahit sic, ut totus collis a summo ad imum impedimentis et hominibus tegeretur. Ipse, acie instructa, equis autem omnibus non dimissis modo, sed e conspectu abductis, ut fuge spes erepta spesque par periculi oculis obiecta pares animos darent, pedes cum legionibus in hostes ruit, pedestrique cum equitatu prelium atrox cruentumque conseritur. Ab hora lucis septima ad multum noctis, uariis licet euentibus, dubio marte certatum est. Romanorum tandem impetu a uulneribus fatigati Heluetii primo pedetentim retrocedere, mox et terga uertere, ad extremum magna strage deleti sunt. Impedimenta eorum simul et castra capiuntur; pars nocturna fuga elapsi irrequieti et insomnes, ad centum triginta millia superstitum, quarto die in Lingones peruenere. Cesarem, ne eos e uestigio sequeretur, sauciorum cura et cesorum sepultura detinuit. Premisit tamen, qui Lingonibus nuntiarent, si Heluetios frumento aut ope aliqua adiuuissent, eos quoque se pro hostibus habiturum. Ipse tamen nichilominus post triduum insequitur. Heluetii uero bello uicti, rerum insuper omnium accedente penuria, deditionem per legatos obtulerunt. Ad sex millia ex iis fugam in Germaniam meditantes Cesar ex ipso retraxit itinere proque hostibus habuit; reliqui flentes ac supplices misericordiam consecuti sunt, traditis armis atque obsidibus et perfugis restitutis, preceptumque eis a Cesare, ut incensos uicos atque oppida reformarent, ne forte Germani uicinia locorum freti desertas terras inuaderent ac tenerent. Ita cum Heluetiis, tam superba gente tamque indomita, uno quidem, sed ingenti, prelio debellatum est. Illud inter multa memorabile, quod in castris inuente sunt tabule, quibus Heluetiorum numerus ceterarumque gentium, que illis auxilio exierant, literis grecis scriptus erat. Fuerunt autem omnis generis hominum capita trecenta sexaginta octo millia. Quo comperto, Cesar, Heluetiis in potestatem redactis, lustrum condi fecit, in quo capita nonnisi centum decem millia sunt inuenta. Unde facile numerus colligitur uel cesorum uel in bello consumptorum, simulque illud apparet, ex iis, qui noctu e prelio fugere, preter illa sex millia, que ad Cesarem ex itinere retracta memorauimus, quatuordecim millia uel uulneribus uel lassitudine uel aliis, quos bellum fert, casibus periisse. Hec in Galliis prima Cesaris nota uictoria est, que non Romanis ipsis, quam Gallis fere omnibus letior fuit ac gratior, quibus Heluetiorum potentia dominandique libido inuisa pariter ac suspecta erat. Ferme igitur ex omnibus Galliarum urbibus legationes principum gratulantes ad Cesarem uenerunt. Caput 5 His peractis, dies totius Gallie concilio, legatis petentibus, Cesare permittente, prefigitur. Is quum uenisset, primores Gallorum reuertuntur, petitoque et concesso secretiore colloquio, gementes ac merore nimio perfusi ad pedes Cesaris cuncti procubuere prefatique sunt se de rebus acturos, que si qua uel tenui rimula in publicum erupissent, mortem eis atque ultimum excidium allature essent. Data fide silentii, Diuitiacus in loquendo partes omnium executurus Ariouisti insolens et immane iugum atque abiectum et flebilem Galliarum statum uerbis multis miserabilibus deplorauit, unum se ex omnibus dictitans nec iureiurando nec obsidibus obstructum et olim Romam ad senatus presidium confugisse, et nunc pro omnibus coram romano imperatore liberius loqui; denique nichil eis preter Cesarem ac Romanos spei reliquum, qua si destituerentur, quod Heluetii ceperint, Gallis omnibus imitandum, ut, desertis patriis finibus, quocumque sua sors illos tulerit, euadant; nullam enim fortunam non iugo germanico preferendam. His ad finem peroratis, et statu Galliarum pluribus uerbis exposito, quem non repeto quia superius attigi, se certum ait, quod, si hec ullo modo ad Ariouisti notitiam perferantur, de omnibus, quos haberet, obsidibus inhumanum ille supplicium sit sumpturus; et opem se igitur rebus aduersis, et uerbis necessitate ultima expressis fidum silentium implorare. Que quum dixisset, ceteri omnes affusi certatim uerbis ac nutibus misericordiam atque auxilium romani imperatoris exposcunt. Cunctis tamen obsecrantibus, soli Sequani mesto silentio defixos in terram oculos seruabant. Quod admirans Cesar, quum, quid rei queue silentii causa esset, ex his iterum atque iterum quesiuisset, ipsi uero ne hiscere quidem ausi in eadem mestitia atque taciturnitate perstarent, respondens pro eis Diuitiacus: Scito, ait, Cesar, miserorum omnium hos esse miserrimos, quod Ariouistum alii iuxta, hi autem intra suos fines suis in uisceribus quasi uenenum habeant; his denique libertatem fortunasque omnes funditus excidisse, et que aliis pateat, his solis abeundi etiam spem ademptam; occupatis enim oppidis preclusisque tramitibus, ceu quibusdam compedibus uinctos esse; et se transferre uolentibus non aliter, quam carcerum effractoribus, presto esse tortores. Iure igitur, ubicumque sint, cruentam tyranni crudelis imaginem ante oculos habere, semperque ceruicibus impendentem credere, ob eamque nunc causam, cunctis lamentantibus, solos obmutuisse. Miseratus Cesar miserias Galliarum, stratos animos leniter erigit, promittens se de illorum calamitatibus curaturum, et sperare Ariouistum hinc romani nominis maiestate, hinc priuatis suis in eum meritis sponte temperaturum ab iniuriis. Soluto concilio et legatis reuersis ad propria, Cesarem super auditis attentius cogitantem multa quidem ad suscipiendum miserorum patrocinium impellebant, sed inprimis consideratio Eduorum, quos non amicos modo, sed consanguineos et fratres a senatu toties appellatos sub seruitio Germanorum cernere et sibi et populo romano ignominiosissimum estimabat. Accedebat quoque illa cogitatio, quod Germanos passim ac temere in Gallias effundi non modo cum Gallorum pernicie, sed non sine periculo romani imperii uidebatur, quum presertim Ariouistus et natura superbus et successibus tumens supraque hominem elatus nichil non ausurus appareret. Quibus ex causis uisum est factu optimum legatos ad eum mittere, qui nuntiarent habere secum Cesarem de rei publice statu magnisque de rebus colloqui: loci ad id ac temporis opportuni electionem regis esse. Huic tam modeste legationi insolentissimum ille responsum reddidit: Et quis, inquit, est Cesar, aut quid michi commune cum Cesare? ego si Cesaris egerem, ad eum uenirem: ipse si mei eget, ad me ueniat. Equidem in possessionem Cesaris neque sine exercitu pedem positurus neque exercitum eo facile perducturus sim. Proinde fateor me mirari, quid ad Cesarem nostra Germania (numquid ego enim rebus me romanis immisceo?), aut que causa in fines Galliarum, quas michi belli iure quesitas scirent, Cesarem et romana signa pertraxerit. Hoc responso accepto, Cesar legatos ad eumdem remittit, qui hec referant: Quoniam ipse et priuatim Cesaris et publice senatus ac populi romani beneficiorum immemor nichil sibi cum illis iudicans commune, quum tamen inter amicos cuncta soleant esse communia, tam superbe romani imperatoris et amici sui colloquium recusaret, se, que sibi dicturus fuerit, hec mandare: Ne scilicet ullam Germanorum nouam manum transferret in Gallias, Eduis amicis populi romani eorumque sociis obsides restitueret, bello in posterum atque iniuriis temperaret; si hec faceret, posse amicitiam inter eum romanosque consistere; alioquin, quoniam ita senatus consulto cautum esset, non se posse sociorum iniurias negligere. Huic legationi nil placatius respondens Ariouistus numquam se Romanis imperitandi legem prescripsisse ait; non igitur equum esse sibi leges a Romanis statui; et suo iure suoque illos arbitrio bellis parta moderari, et ipse cur non suo iure uti possit in uictos? Iura hec esse bellorum equa gentibus omnibus. Quod ad iniurias spectet, non se bellum Eduis sine causa, hoc est, si imperio pareant, illaturum; obsides minime redditurum. Sin imperium detrectent, re ipsa probaturos, quid de tam longinquo illis prosit romana fraternitas. Postremo comminatione cesarea nichil se moueri. Nullam gentem ad eum diem secum sine suo discrimine concurrisse. Facturum se Cesari ac Romanis, quotiens uellent, pugne copiam ostensurumque, quid indomiti Germani, inter arma geniti et nutriti, humi ad imbrem et ad solem iacere soliti, qui iam multis annis sub tecto non fuerint, contra omnem gentem bello ualeant. His intentum Cesarem Eduorum ac Treuerorum uno tempore legationes excitauerunt. Edui fines suos uastari nouis populis e Germania nuper in Gallias transuectis querebantur. Treueri infinitam multitudinem Sueuorum ad Rheni ripas duorum fratrum imperio peruenisse nuntiabant, transitumque moliri. His rumoribus Cesar experrectus, ne coniungendi copias daret hostibus spatium, expeditissime dispositis, que in rem erant, festinanti agmine in Ariouistum proficiscitur. Iam tridui iter exegerat, dum egressum illum finibus ad nobile Sequanorum oppidum Vesuncionem occupandum ingenti cum exercitu properare comperit. Quod summo sibi studio prohibendum ratus (erat enim locus et fluminis ambitu, et, ubi flumen eum deserit, montana arce ualidissimus, insuper et rerum copia bellis aptissimus) flectit iter, et noctes diebus interserens maximis itineribus Vesuncionem ante regis aduentum peruenit, oppidumque introgressus presidiis opportunis firmat. Hic uero exercitum romanum incredibilis rumor tremorque peruaserat, initium trahens a quibusdam, qui, ut fit, Cesarem nonnisi amicitie iure prosecuti bellorumque inexperti; atque ideo ad omnia trepidantes Gallos precipue mercatores de statu hostium assidue inquirebant; auditaque mole corporum ac uirtute et experientia Germanorum, quotiescumque cum his Gallorum exercitus concurrissent, conspectum eorum tolerare nequiuisse, ingentem formidinem mente conceperant, territique alios terrebant. Iamque uelut contagione quadam totis castris effuso metu, alii simulatis causis necessarie profectionis missionem flagitabant, alios pudor solus continebat, sed tristitia oris et interdum lacrimis metum socordiamque testantibus. Et iam uulgi trepidatio ab inertibus ad egregios uiros serpens centurionum quoque et militum fortissimos animos attigerat, et quos fateri metum uerecundia non sinebat, non se hostem formidare, sed angustias siluestrium locorum perplexumque dumis iter et difficultates commeatuum dicebant. Hec quum ad Cesarem relata essent, non ignarus quantum in animis hominum falsa etiam possit opinio, quamprimum hos terrores excutere instituit priusquam in consternationem pestiferam coalescant; precipue quia illud inter cetera ferebatur, obtorpuisse adeo omnes metu, ut, si forte in aciem uellet educere, neque signifer neque miles imperia excepturus sit. Conuocatis ergo ad concionem castris, orationem habuit plenam animosis exhortationibus acerrimisque reprehensionibus, quod temerarie ac superbe consiliis se suis ingererent. Non enim militum esse, sed ducis, meditari et prouidere, quibus uiis exercitum ducat, quibus artibus regat; que quoniam sibi prouisa sint omnia, frustra eos uanis ac ridiculis terroribus quati. Non milites ducem ducere, sed sequi oportere, qua iussi sint. Fidere quidem se non commissurum Ariouistum, ut ex amico hostis fiat populi romani: esto autem, male sana mens precipitem oblitumque sui ageret, non se tamen intelligere, cur hos tantos sibi fingerent pauores aut de sui ducis prouidentia aut de propria uirtute diffiderent aut minus de se sperarent tali uiro, et certe nobili saltem ac romano, quam de Gaio Mario rustico Arpinate sperassent patres eorum, qui Teutonicos ac Cimbros duobus cruentissimis et post hominum memoriam maximis preliis delesset. Neque uero desperandum uinci posse Germanos, qui, ut romane de eis uictorie tacerentur, sepe ab ipsis Heluetiis, nunc romano subditis imperio, uicti essent; et, si quando contrarium euenisset, non id militum uirtute, sed Ariouisti consilio gestum esse, qui quum se suumque exercitum multos menses locis palustribus tenuisset, iam de prelio desperantes ac dispersos aggressus inopino fudisset incursu. Proinde nil sibi ac suis ad uictoriam deesse, romana modo constantia non desit. Nam qui degeneris causas metus in frumenti penuriam uertant, rursus arroganter facere, qui se curis sui ducis immisceant. Sibi utique iam prouisum, quibus a populis abunde frumenta suppeditentur; et preterea iam in campis frumenta maturescere. Denique nec famem nec errorem uie, quam pretendant quidam, nec omnino aliquid obstare, tantum non obstet ignauia, minime romanum malum. Quod uero signa illos non secuturos audierit, non credere; non id enim, nisi uel aduersa fortuna, que longe ad eum diem abesset ab eorum signis, uel auaritia seu scelere aliquo solere contingere, que de illis suspicari nullo modo possit. Experturum tamen se quamprimum, quod alioquin dilaturus fuerit, an romanis metus in mentibus, noua pestis, an uirtus solita pudorque plus possint. Edicere igitur iam nunc se nocte proxima uasa colligant, castraque moueant, idque illos se sperare facturos alacriter atque enixe. Si spes eum falleret nec euntem in bellum quisquam alius sequeretur, iturum se tamen sola cum decima legione, de cuius fide nulla sibi esset hesitatio, et hanc sibi pretoriam cohortem fore. Mirum unius uiri uirtus ac facundia quantum sepe possit in plurimos, quanta his horumque similibus et quam repentina mutatio animorum, quantus ex algenti metu feruor audacie, quanta totis castris alacritas. Nominatim decima legio per tribunos sibi gratias egit, tali sui ducis honestata iudicio. Relique omnes imperatori offenso uerbis ac rebus satisfacere studuerunt, ad bellum et imperia cuncta promptissime. Cesar per Diuitiacum, cui plurimum fidebat, itinere preparato nocte castra mouit, ut, quod iratus edixerat, placatus impleret; et ambitis quinquaginta passuum millibus, qua planius pergeretur, continuo itinere dierum septem hosti tam proximus factus, ut inter amborum castra nonnisi quatuor et uiginti millia passuum interessent, constitit. Quod ubi Ariouistus agnouit, seu animi mutatione aliqua, seu metu forsitan (accidit enim nonnumquam in bello, ut pars una uehementer alteram timens non minus ab altera timeatur), ceterum quacumque motus ex causa, legatos misit ad Cesarem, colloquio se paratum offerens, quod uicinitas sibi facilius fecisset ac tutius. Non recusauit Cesar neque despexit oblationem, neque aliter, quam in optimam partem, interpretatus est, ad mentem scilicet saniorem rediisse, suisque et rei publice beneficiis obstrictum coactumque petitionis equitate cuncta deliberantem cepta duritie destiturum. Colloquio dies quintus constituitur. Orauit tamen Ariouistus, ne quos secum pedites Cesar adduceret, alioquin non se ad diem colloquii uenturum; timere se enim ab illis insidias. Noluit Cesar hac de causa rem, quam putabat utilem, impediri, sed decimam legionem, dum ad colloquium iret, Gallorum, qui in castris erant, equis imposuit, ut equitum specie falleret pedites metuentem, et ipse, si res posceret, fidissimo omnium presidio uti posset. Qua in re iocatum unum ex peditibus non ineleganter accepimus: Plus, inquit, Cesar prestat, quam promisit. Dixit enim se decimam legionem loco cohortis pretorie habiturum: ecce equites nos facit. Erat exiguus tumulus planitiei ingentis in medio, locus apertus, ab utrisque castris equo spatio semotus. Legio Cesaris equis imposita ducentis passibus, pari itidem interuallo Ariouisti equitatus abstiterat. Orationis cesaree prima pars fuit commemoratio beneficiorum senatus erga illum, quod regem eum, quod amicum dixisset, quod amplissimis muneribus honorasset, que eo gratiora esse debuerint, quo et in alios rariora, et in ipsum gratis absque ipsius collata essent meritis et absque notitia; idque sibi cum senatus eximia liberalitate, tum ipsius Cesaris efficaci opera contigisse; secunda pars de Eduorum cum Romanis antiqua necessitudine, propter quam nullo modo possent salua honestate destitui, presertim quum et ante romanam quoque amicitiam totius Gallie principatum sine lite possederint; solere autem Romanos amicorum fortunas non tantum defendere, sed augere; Eduos ergo, florentissimo in statu suo romanam amicitiam consecutos, sub eadem postea principatum seruitio, prosperitatem calamitatibus permutasse, qua fronte quoue animo tolerari posse? Finis fuit, ut peteret eadem ipsa, que legatorum ore petierat: bello in Eduos atque iniuriis abstineret, obsides redderet; Germanos, si emittere forsitan non posset, at saltem ne alios in Gallias transportaret. Barbarus ad ingenium reuersus plenum superbie iactantieque responsum reddidit, et primo quidem uirtutes ipse et res suas multis laudibus extulit. Quod ad transitum in Gallias attineret, transisse quidem se non sponte, sed coactum precibus Gallorum. Et noli, inquit, o Cesar, opinari sine magna premiorum spe et promissis ingentibus me propinquos et patriam dimisisse. Habeo ego sedes in Gallia, habeo et obsides et tributa. Nichil horum ui, sed Gallorum omnia uoluntate, preter tributa, que iure belli uictis imposui, quod non ego quidem illis, sed ipsi primum intulerunt. Omnes enim simul Gallie populi in me arma mouere, quos ego omnes uno prelio uici. Si deceptos se uel insidiis circumuentos dicant, non recuso pugnare iterum certamque uictoriam in ambigua fortune lance reponere: sin pacem bello preferunt, cur non tributa persoluant, que pro pace conuenerint, et hactenus sine contradictione persoluerint? Quod de multitudine Germanorum dicis, hanc in Gallias non cuiusquam iniurie, sed mee defensionis gratia traduco; idque uel hinc patet, quod rogatus ueni bellumque non intuli, sed repuli. Amicitiam sane populi romani, ut decori presidioque michi esset, appetii: si in contrarium uerserit, cupidius etiam illam abiiciam, quam assumpsi. Verget autem in contrarium, si michi ius meum longo usu prescriptum, sedes, obsides ac tributa subrahitis. Adde, quod prius ego, quam tu, in Gallias ueni, ut mirer quid tibi negotii in prouincia mea sit. Sunt, ut uobis, sic et michi fines quidam; et sicut inique agerem uestros irrumpendo, sic iniuste uos nostros fines irrumpitis. Sed enim Romanorum fratres Eduos dicis. Non sum adeo rudis nec barbarus, ut ignorem neque uos uestris in bellis Eduorum ope, neque illos in suis uestro usos auxilio. Quid superest aliud suspicari, nisi te gentis externe nichil ad uos pertinentis fraternitate simulata ad mei solius excidium in Gallias exercitum adduxisse? Quam nisi abiens mature deduxeris, non pro amico, sed pro hoste michi te futurum scito; et, si prelio congredimur teque forte ego uictor occidero, unum dicam, quod, ut reor, nescis: non me solum infesto hoste liberauero, sed multorum quoque principum romanorum gratiam hac una michi cede quesiero, qui nil magis, quam te perditum, optant; idque michi per nuntios intimarunt, ut intelligas, quam carus patrie etiam tue sis. Sin abieris Galliamque michi uacuam expeditamque reliqueris, magno ego te premio prosequar abeuntem: nominatim quecumque geri bella uolueris, ego illa, ceu semel pro omnibus stipendio accepto, sine ullo tuo discrimine ac labore conficiam. Aduersus hec multa Cesar disseruit; cur ceptis absistere nullo modo posset; neque enim esse sui aut romani moris socios atque amicos bene meritos in sua aduersitate deserere; Galliam sane non tam Ariouisti esse, quam Romanorum, qui ante eum per Quintum Fabium Maximum hunc ultimum Ruthenos et Aluernos, Gallorum populos, domuissent, primique armis possessionem Gallie apprehendissent; hoc inter utramque uictoriam interesse, quod libertatem, quam Ariouistus uictis abstulerit, Romani reliquissent eamque illis in perpetuum saluam uellent; ita enim senatum censuisse, ut Galli in libertate uiuerent et suis legibus uterentur, atque ideo Romanorum in Gallia tum antiquius tum iustius imperium esse, quam illius; quod si quis forte huic senatus iudicio obstiterit, eam sat iustam causam esse bellorum. Hec dicenti et plura etiam nunc dicturo Cesari nuntiatur equitatum Ariouisti propius admotum iam tela iactare, et in eo rem esse, ut prelium incohetur. Itaque Cesar, inexpleto sermone, digreditur, et reuersus ad suos imperat, ne quid omnino missilium in aduersos iactarent. Nam etsi legionis, quam presidio sibi delegerat, aduersus presentem hostium equitatum tutum satis esse certamen intelligeret, timuit tamen, ut erat fame studiosissimus, ne forte sermo uulgaris, sepe culpam a nocentibus ad insontes uertere solitus, sibi apud gentes imponeret, quod, hostem colloquio circumuenire uoluisset. Ceterum ubi in castra est reditum, cognitumque qua superbia Ariouistus Gallia quasi sua Romanis interdiceret, quoue impetu sui iactis in Romanos telis colloquium peruertissent, mirum in modum creuere animi cunctorum ardorque pugnandi. Post biduum nutante, quantum intelligi datur, animo misit iterum Ariouistus ad Cesarem, uelle se de rebus agi ceptis nec perfectis secum, si ei placeat, latius agere; alioquin ex suis aliquos ad se mitti petiit, cum quibus, ut cum Cesare, loqui posset. Non censuit Cesar rem pacificam furori iterum barbarico committendam, ne quis forte subitus motus inter uerba consurgeret, unde sibi aliqua conflari posset infamia. Rursus et legatos mitti periculosissimum iudicabat fidosque homines, namque alios non misisset, barbaris obici ratione modestiaque carentibus. Consilium tandem cepit, ut Gaio Valerio Procillo, gallice originis, sed romane uirtutis adolescenti et romano ciui, legationis huiusce munus imponeret, et propter eximiam erga imperatorem fidem, et propter lingue gallice notitiam, quam ipse etiam Ariouistus diu Galliis incumbendo didicerat. Addidit ei collegam Marcum Metium, Ariouisti ipsius hospitem, quod in hos duos et originis et hospitii iure minime seuiturus barbarus uideretur. Sed neque illis hospitium necque origo neque ius gentium ualuit. Illico enim ut ad se uenientes uidit, audiente exercitu, quasi rabidus exclamauit: Et qualiter et quomodo, inquit, huc uenistis? an explorandi gratia? an quid rei est uobis in castris meis? Parantes causam sui aduentus expromere loqui uetuit et in uincula conclusit. Hoc facto, statim inde discessit et sex millia passuum prope Cesarem castrametatus est, eumque ipsum locum die proximo mutauit, et, dimissis a tergo Romanorum castris, ad duo millia passuum ab altera parte consedit, quo scilicet commeatus inde uenturos ad Cesarem impediret. Cesar autem quotidie instructam aciem castris educens pugne copiam hostibus faciebat. Ariouistus se castris assidue continebat; sex tamen equitum millia et totidem expeditissimorum peditum mittebat, qui dietim leuibus preliis Romanos incesserent. Id uero quum diebus quinque continuis actum esset, cognito Cesar hostium proposito non diutius tulit se commeatibus intercludi, sed castra hostium transcendens ad sexcentos non amplius passus locum nouis castris idoneum occupauit; et presagiens barbarum obstiturum tres acies ordinauerat, quarum due in hostem uerse et in prelium intente essent, tertia metandis castris incumberet. Quod Ariouistus intelligens, magna parte pedestris exercitus et omni equitatu immisso, turbare rem uoluit nec ualuit: ita deuoti erant omnes ad imperium Cesaris exequendum. Iam duo inter romana castra coartatus hostis, et multis insultibus lacessitus, castris tamen se pertinaciter tenebat. Quod quum Cesar admirans ex captiuis inquireret, quid cause esset, quod Germani, bellacissimi homines, sic bella metuerent: deprehendit eos sortibus muliercularum castra sequentium absterritos, ne ante nouam lunam manum cum hoste consererent, eumque morem Germanorum peruetustum esse, ut talibus sortilegiis regerentur. Cesar uero, cui nulla uideretur grarior iactura, quam temporis, uix adhuc triduo expectato, firmauit, quod ingenio non posset, ui aperta hostes in prelium elicere. Itaque suis castris duobus dimisso gemino presidio, cum omnibus copiis castra hostium inuadit. Videns Ariouistus trahi amplius rem non posse, plurimis ex populis Germanorum ingentem aciem instuxit, atque ita omnem exercitum rhedis et curribus circumclusit, ut nulla fuge spes presertim equitibus superesset. Fuerunt et uiris intermiste fatiloque, de quibus diximus, mulieres alieque uiros secute, fletibus altis orantes, ne Romanis ad seruitium traderentur. Concurrerunt autem tanto impetu Germani, ut, consumpto mox spatio, quod acies dirimebat, iactandi pila nulla occasio superesset aut facultas. Proiectis ergo missilibus, res gladiis acta est, euentu aliquandiu dubio. Fracta tandem pertinacia Germanorum, omnes terga uerterunt, et, diruptis obicibus plaustrorum, quibus firmasse aciem dux sperabat, usque ad Rheni ripam fuga perpetua fuit, cuius alueum nando quidam, alii paruis nauigiis transierunt; quo ex numero ipse fuit Ariouistus, qui, deposita, credo, superbie sue sarcina, que tanta erat, ut eum nec tota Germania caperet nec Gallia toleraret, cimba unica casu in ripa citeriore amnis inuenta solus in aduersam ripam se proripuit. Reliqui pene omnes, instante romano equitatu, fuge medio periere; in quibus due Ariouisti coniuges, altera Sueua, Norica altera, quarum primam domo digrediens educerat, secundam, dum in Galliis moram trahit, duxerat. Filiarum quoque altera cesa fuit, capta altera. G. Valerius, quem ab Ariouisto captum memorauimus, in ipsum Cesarem hostem insequentem, dum tribus catenis uinctus traheretur, incidit; quo nil letius in tota illa uictoria Cesar uidit. Summa sibi letitia ac uoluptas fuit uirum talem tamque ei familiarem crudelissimis hostium manibus, quibus ipse eum obiecerat, ereptum recepisse, neque de sua prosperitate aliquid amici miseria diminutum. Ille uero iam liber flebile ridiculum renarrabat, coram se fuisse de sua salute sortibus inquisitum, an scilicet statim flammis exurendus esset, an in tempus aliud differendus; seque iactu sortium dilatum beneficio Cesaris saluum esse. Collega quoque eius reinuentus Metius et Cesari presentatus auxit gaudium. Hac uictoria diuulgata, Sueui, qui ad Rhenum transituri conuenerant, retrocessere, effuseque domos suas ac trepide repetentes a finitimis magna strage deleti sunt; magnosque in Germania et in Gallia rerum motus huius prelii euentus exciuerat. Cesar autem estate una duabus inclitus uictoriis, in Sequanos paulo ante, quam tempus exigeret, in hiberna perduxit exercitum, quibus Labienum preficiens ipse citeriorem in Galliam properauit. Caput 6 Cesari cisalpina in Gallia demoranti, et fame uocibus et Labieni literis, nuntiatur Belgas, quos Gallorum precipuos esse monstrauimus, coniurasse omnes aduersus populum romanum, et iureiurando et obsidibus coniuratione firmata. Rei huius causam esse multiplicem: unam, quod timerent, ne, statu superioris Gallie composito, ad eos ex ordine ueniretur; alteram, quod ad bellum Gallorum reliquorum consiliis urgerentur. Quibus urgendi quoque cause erant uarie; quibusdam, ut nidificare Germanos in Galliis egre tulerant, sic ibidem Romanos hibernare et perpetuas sedes eligere animo nichil equiore ferentibus; aliis causa erat sola uanitas et stultorum animis nouandarum rerum semper innata cupiditas; erant, quibus abunde opes affluerent ad conducendos homines, et hac uia in populis preeminentiam et quasi quedam sibi regna conflarent, quod Romanis imperantibus equatisque rebus omnibus se, ut soliti erant, facere posse diffiderent. Sane his rumoribus Cesar motus duas nunc etiam legiones citeriore scribit in Gallia, easque per Quintum Pedium, legatum suum, ulteriorem in Galliam transmittit; ipse mox sequitur et Senonibus proximisque Belgarum curam inquirendi statum propositumque hostium imponit. Quibus haud dubie unanimi assertione referentibus bellum graue contra Cesarem parari, ire ad eos et periculis sese obuium ferre disposuit. Confestim igitur, motis castris, quintodecimo die Belgarum fines attigit. Insperato aduentu moti Remi legatos ad eum principes ciuitatis duos mittunt, excusantes innocentiam: non se cum reliquis coniurasse, immo quidem Suessiones, fratres ac proximos suos, a furore publico retrahere uoluisse, neque ullo ingenio potuisse; tantum enim esse coniurationis impetum, ut frenari nequeat; coniurasse autem Belgas omnes et cum his Germanos, qui cis Rhenum habitarent; se a belli consiliis alienos; itaque deditionem et obsides et oppida et frumentum et omne genus obsequii promptis offerre animis. Quumque ex his iam in fidem receptis quereret scrupulose de uiribus hostium, comperit eos antiquitus a Germanis originem ducere Rhenumque olim transgressos omnem sepe Galliam uexasse populosque suis sedibus eiecisse, auctis denique uiribus, et Cimbros et Teutones, gentis auctores, suis finibus arcuisse. Dum uero de numero deque excellentia quereret, deprehendit inter Belgas plurimum posse Bellouacos: eos centum millia, in quibus essent electa sexaginta millia hominum, armasse bellique totius primas sibi partes exposcere; proximos esse Suessiones, amplissimos atque uberrimos agros incolere; eos habere quinquaginta millia armatorum; totidem Neruios, omnium ferissimos; Atrebates autem quindecim millia, Ambianos decem millia, Menapios septem millia, Calentes decem millia, Catuanos decemnouem millia, reliquos aliquot populos, qui Germani essent cis Rhenum, quadraginta millia; horumque omnium et totius belli ducem consensu publico delectum Galbam quemdam, Suessionum regem, prudentia clarum uirum ac iustitia. His compertis, Cesar Remos honorifica oratione complexus senatum eorum ad se uenire imperat, et principum filios obsides adducere; que ad destinatum diem obedientissime adimpleta sunt. Numero autem motus Diuitiacum Eduum curiosius admonet, quantum reipublice salutique omnium expediat uires hostium distrahi, ne tanta simul cum multitudine decertandum esset; id autem nullo modo fieri posse melius, quam si Edui summa ui Bellouacorum fines irrumpant atque omnia populentur. Sic instructum oratumque illum in patriam suam mittit. Ceterum digresso illo, Belgarum copias contractas appropinquare et a Remis et a suis exploratoribus intellexit. Illico igitur Axonam, amnem per Remorum fines ultimos decurrentem, transiit ibique tuto et opportuno loco castra communiit, flumine unum castrorum latus ambiente, tutumque iter et Remorum et urbium aliarum uenturis commeatibus exhibente. Castris omni sollicitudine ingenioque firmatis et presidio ponti, qui fluminis ripas coniungebat, imposito et trans pontem Titurio Sabino legato cum sex cohortibus ad custodiam misso, noua Cesaris animum ferit cura. Nempe Bibracem, oppidum Remorum nonnisi octo millibus passuum semotum a romanis castris, Belgas tantis uiribus oppugnare nuntiatum est, ut pre multitudine lapides ac tela iactantium nec defendi oppidum, nec in muris consisti possit; denique iam murum dirui, iam portas incendi, nec dubium quin iamdudum oppugnatio consummata esset, nisi diremptrix preliorum nox interuenisset; nec sustineri posse amplius, ni confestim laborantibus succurratur. Hec quum Iocius, Remorum nobilissimus et populo acceptissimus, unus ex his duobus, qui ad Cesarem legati cum deditione urbis aduenerant, tum uero oppidi prefectus, nocte denuntiasset, statim, quia moram necessitas ultima non ferebat, per medias tenebras his eisdem, qui a Iocio missi erant, ducibus Numidas Cesar et Cretenses sagittarios et funditores Balearicos intra oppidum destinauit; quorum aduentus oppidanis spem defensionis attulit, Belgis expugnationis abstulit. Mane igitur agris circa oppidum uastatis atque incensis edificiis, oppugnatione omissa, in Cesarem tota belli mole uertuntur; iamque ad duo millia passuum iuncta erant; quorum castra plus quam octo millia occupabant, quantum e flammis fumoque intelligere erat. Itaque Cesar et numero motus, ut dixi, et uirtutis fama, prudens simul ac magnanimus, et differre prelium decreuit, et assiduis congressibus, quid hostibus uirium, quid suis animorum esset, experiri. Postquam abunde esse perpendit, statuit fortunam prelii tentare; fossa tamen circumducta, ne forte ea, quam solam uerebatur, multitudine circumiri quiret, nec nisi in faciem pugnaretur. Et duas quidem legiones nuperrime scriptas, de quibus nondum expertis in acie forte non fideret, ad castrorum posuit tutelam, ut tamen, si res posceret, auxilio egentibus subuenirent: ipse cum reliquis copiis ante castra aciem instruxit. Idem hostes ab aduerso iam fecerant. Unum erat, quod prelium moraretur, quod scilicet inter duos exercitus exigua palus erat. Hanc ut hostes transirent, utraque partium expectabat, ut prius ingressos iniquis locis inuaderent. Sed, quod utraque pars sperabat, utraque differebat, quo temeritas prius ab hostibus inciperet. Dum tamen interea equites inuicem miscerentur, essetque illo in congressu superior equitatus romanus, eum Cesar in castra prelio prosperiore reducere contentus fuit. Hostes, ubi intellexerunt frustra se paludis transitum expectare, flumen uadere nisi sunt, ut, si possent, castellum a Titurio insessum caperent pontemque confringerent, si minus, uicina arua uastarent, Romanis utilia, eaque parte uenturos interciperent commeatus. Certior de eis Cesar a Titurio effectus equitatum leuemque armaturam ad presidium loci ducit, ibique durissimo Marte concursum est, dum Romani primos hostes in transitu fluminis occupatos e ripa deicerent cederentque et proximos, animosius quam consultius per priorum cadauera transeuntes densa missilium nube comprimerent arcerentque, et, si qui forte transissent, in aperto inuentos ac preuentos occiderent. Sic repulsi undique, et frumenti insuper inopia laborantes, communi consilio decreuerunt opere pretium fore, ut gens quelibet patriam in suam rediret, et, cui Romani primum arma intulissent, eo omnes accurrerent sibique inuicem opem ferrent, et suis frugibus alerentur, et suis in finibus potissimum dimicarent. Accessit ad alias discedendi causas, quod Diuitiacum, cui hoc Cesarem imperasse supra retuli, Bellouacorum terris obequitare perceperant, et ferre suis auxilium utilius estimabant, quam procul domo cum Romanis arma conferre. Abeuntes nocte nullo ordine magnisque clamoribus Cesarem exciuerunt; ibant autem non ut ire, sed ut fugere uiderentur; itaque ueritus insidias, ut qui profectionis causam idoneam non uideret, suos in castris nullo tenuit tumultu. Ubi rem omnem, sicut erat, exploratorum fides et lux superueniens patefecit, equitatum romanum hostium uestigiis instare et nouissimos retardare imperat, tresque hinc legiones subsequi. Equitatui Quintum Pedium et Lucium Arunculeium Cottam, tribus legionibus Titum Labienum prefecit, qui impigerrime profecti, et nocturna fuga fessos ac dispersos assecuti, maximam ex his stragem edidere, dum resistunt ultimi cogente periculo, primi autem tumultu eminus audito, quasi res ad se minime pertiniret, fuga sibi quisque consuleret. Itaque his urgentibus, illis autem uel uane resistentibus uel plane recedentibus, sparsa quidem, sed, quam longa dies, tam longa fuit etiam hominum cedes: sero autem romani in castra fessi, ut auguror, et ieiuni sui ducis imperio rediere. Triduum illic egit Cesar. Ubi hostes fuga euanuisse cognouit, Suessionum fines Remis proximos ingressus Nouiodunum oppidum aggreditur, quod indefensum fama uulgauerat. Et sic erat; sed nocte Suessones introgressi defensione apparant. At dum uineas admoueri muris cernerent, turres et machinas, quales nec uiderant quidem unquam nec audierant, stupefacti, oppugnatione non tolerata, nuntios oppidum seque et sua dedentes ad Cesarem transmiserunt; ac datis obsidibus nobilissimis gentis, inter quos duo filii regis erant, traditisque armis omnibus, in romanam fidem Remorum precibus sunt recepti. Hinc in Bellouacos itum est. Qui quum se in oppidum munitum ac ualidum contulissent, cui Bratuspantium nomen erat, exercitu propinquante, omnes publico de consilio maiores natu obuiam egressi manibus tensis ad Cesarem alta uoce se in fidem eius committere, neque contra Romanos arma mouendi animum habere testati sunt; quumque exercitus oppidum propius accessisset, idem de muris faciebant clamabantque mulieres ac pueri. Motum Cesarem spectaculo Diuitiacus Eduus in hanc sententiam allocutus est: Semper Bellouacos seruasse fidem et amicitiam Eduorum; nunc falsis consiliis agitatos a suis primoribus, qui dicerent Eduos turpi seruitio oppressos a Cesare digna et indigna pati, execratos patientiam amicorum romanumque recusantes imperium consurrexisse cum ceteris et furori publico subscripsisse; tandem, fraude recognita, et Bellouacos ad misericordiam Cesaris confugere, et perfidos consultores recogitantes, quid mali suis ciuibus inuexerint, meritum supplicium metuentes in Britanniam profugisse; orare non eos modo, qui errauerant, sed se quoque suo simul atque Eduorum nomine, ut eis indulgeat; id enim et ipsius Cesaris et Eduorum ad gloriam pertinere, si et eum tam miti esse animo, et apud eum Eduos tantum posse innotuerit. Annuit Cesar, seque et Diuitiaci et Eduorum gratia Bellouacos recipere, eosque se incolumes seruaturum bona fide professus est, traditis tamen armis omnibus ac sexcentis obsidibus, quorum tantum numerum ut peteret, urbis suadebat ac populi magnitudo. Inde Ambiani fines eorum ingresso Cesari statim se suaque omnia dedidere. Caput 7 Neruii restabant, ferox genus et mercatoribus aduersum, his presertim, qui delicias aut uina conueherent, opinione insita, eneruari rebus mollibus animos et a belli studiis elanguere et lentescere uiros acres. Quibus ceteros a patria uirtute degenerantes, qui se Cesari tam facile tradidissent, irridere magis et arguere, quam imitari mens esset, aut legatos mittere aut ullam conditionem pacis uel summis auribus audire. Hi quidem et cum eis Atrebates ac Viromandui trans fluuium Sabin coniunctis copiis Cesarem expectabant. Aduatici quoque (sic enim scriptum inuenio) siue, ut reor, Aduaci, ut eis se coniungerent, properabant. Cesar exploratores ac deinde centuriones militie peritos ad locum castris idoneum occupandum miserat. Erant tamen in romano exercitu Galli quidam ex dediticiis, qui contra fidem sacramenti mores et consilia Romanorum Neruiis aperirent, et, seu rerum ignorantia seu naturali consuetudine mentiendi addendique semper rebus aliquid, spem facerent, si fortiter incompositos aggrederentur, facile romanas acies posse turbari. Et Neruii quidem intra siluarum latebras se tenebant, nunc in apertum erumpentes, nunc uicissint se in siluam retrahentes, Romanis propter imperitiam locorum insequi non audentibus. Iam romani exercitus pars maxima ad metandum castra processerat; proxima impedimenta medium de more locum occupabant; due legiones ad eorum custodiam sequebantur. In hos Neruii omines, ut a proditoribus docti erant, precipiti impetu irruerunt, atque inde preter spem repulsi pari uelocitate conuersi ad eos, qui occupati in opere erant, miram perturbationem Romanis iniecerunt, ita ut Cesar cura multiplici distractus uariarum rerum, cui primum occurreret in tanta temporis breuitate, pene parumper hesitauerit. Uni enim simil hec omnia exequenda erant: explicandum uexillum, solemne apud Romanos indicium incohandi prelii, ad idem quoque dandum tuba signum, milites ab opere castrorum ad opus armorum retrahendi qui petendi ualli causa longiuscule abiissent euocandi, ordinande acies, firmandi oratione ducis animi; quibus nedum omnibus, sed nec singulis quidem hinc temporis angustia, hinc hostium instantia spatium dabat. Sed experientia militum romanorum, quibus noui nichil accidere poterat, per se ipsam sine cuiusquam quoque ducis imperio prompta erat casibus cunctis occurrere. Preterea Cesar ipse singulis legionibus singulos prefecerat legatos (uetuerat uel minimum digredi) quorum quisque dux magnus heberetur, nisi sub maximo militasset. Horum et ducum uirtus et militum egregie primum hostium impetum sustinuit repulitque. Cesar quoque pro tempore nulli rei deerat et milites hortabatur, presertim predilecte sibi legionis decime. Sed exortatio cesarea breuis erat: uirtutis ut pristine meminissent, neue insolita rerum specie turbarentur; et quoniam differri res amplius non ualebat, signum pugne tuba dedit. Et tam nichil spatii fuit, ut ne dicam consuete solemnitates preliorum omitterentur, sed uix galeas induendi licentia superesset. Nullus fuit acierum ordo, nulla ars militie: fortuna, que primas solet, omnes sibi pugne tumultuarie partes usurpauerat. Qui ab opere ad prelium redibant, que casu quisque signa conspexerat, illis se confestim applicabat atque illa sequebatur, ne suum proprium inquirendo confusis omnibus tempus amitteret: omne, quod in hostes iret, suum signum estimabat. Ancipiti ac terribili Marte pugnatum est; sed per medias difficultates atque pericula romana uirtus erupit. Et quoniam per gentes diuisus erat hostium exercitus, nona simul ac decima legio fessos labore uictosque uulneribus fregit Atrebates, octaua uero et undecima Viromanduos cum duce suo, Buduognato quodam, qui summi apud eos loci erat. Cum Neruiis obstinatius certamen fuit, usque adeo, ut pene in dubio fuerit romana fortuna; et Treueri equites, opinatissime uirtutis inter omnes Gallos, qui auxilio Romanis aduenerant, dispersas legiones et repleta hostibus castra atque omnia circum turbata cernentes, actum de Romanis rati fugerent, uictosque illos ac deletos sue patrie nuntiarent. Cesar, cum ubique semper magnus, tum magnis periculis permaximus, ubi signiferos interfectos, centuriones aut cesos aut saucios interque alios P. Sextium Baculum, fortissimum uirum, multis debilitatum uulneribus et iam pedibus suis insistere non ualentem uidit, aliorum quosdam segniter pugnantes tela tantum hostium uitare, quosdam sensim cedere, quosdam prelio excedere, hostes instare ac premere et nichil omnino respiramenti suis dare, denique illi extremo rem positam intellexit, nilque iam presidii superesse, quo uel perdita restauraret uel ruine occurreret imminenti, auxilium, quod aliunde non poterat, a se ipso exigendum cogitans, quod ipse tum forte sine clipeo esset, militi lentius dimicanti scutum abstulit et in primam aciem prouectus magna uoce centuriones proximos suo quemque nomine increpans atque appellans, ceteros generali exhortatione sollicitans nec preire, sed se sequi, iubens redintegrare pugnam iam languentem hinc amore ducis, hinc pudore compulit. Crederes unius animi robur atque ardorem in omnes subita inspiratione diffusum; tantumque uox ducis et exemplum ualuit, ut, legionibus sparsis in ictu oculi recollectis, quasi tunc inciperent, feruide omnes fortiterque pugnarent; et qui in fugam uerti ceperant, et qui uulneribus tardabantur, simul in hostes uultu atque animis uersi mutationem rerum adeo repentinam peperere, ut uix credi posset exercitus illos esse, qui paulo ante conflixerant. Neruii, modo uictores, uicti illico deletique sunt, non inulti tamen, nec, ut dictu, sic et factu facile; nempe suorum cadaueribus insistentes, factoque ex iis cumulo, ut quasi de loco altiore pugnarent, usque ad mortem forte propositum tenuerunt. Fregit tamen eorum pertinaciam romana perseuerantia. Sic nutantem labentemque fortunam publicam unius uiri uirtus felicitasque sustinuit. Senes ac femine puerique, quos cum fortunis suis omnibus Neruii in prelium exeuntes in paludibus procul abdiderant, audita suorum clade, ut nichil usquam clausum uictis, sic uictoribus nichil imperuium opinantes, communi omnium superstitum consilio per legatos sese Cesari dediderunt, et ut publice professione miserie facilius uictoris misericordiam impetrarent, populum Neruiorum a sexaginta millibus ad quingentos, senatum a sexcentis ad tres rediisse memorabant. Misertus est Cesar fortissime gentis, et reliquias liberas suis uti legibus sanxit precepitque finitimis, ne quis eorum calamitatibus insultaret. Aduaci, qui, ut diximus, opem Neruiis ferebant, audito prelii huius euentu, suam in patriam rediere, seque omnes unum forte ac munitum in oppidum abdidere. Ibi eos Cesar obsidione conclusit. Qui machinas procul intuiti irridebant, querebantque de muro quibus illas uiribus moturi, quibus manibus laturi essent, tantille presertim homines stature. Solent enim pre suorum mole corporum gentes arctoe romanam spernere mediocritatem. Postquam admoueri muris machinas conspexerunt, insueto et numquam alias uiso spectaculo stupefacti legatos ad Cesarem destinarunt, quorum unus in hanc sententiam uerba fecit: Credimus, o Romani, uos non sine celesti auxilio preliari, qui hec hominibus impossibilia tam mirabili facilitate perficitis. Quamobrem resistere uobis non est nostri propositi, sed in potestatem uestram nos et nostra committimus. Unum hoc exposcimus, si tanta est clementia tua, Cesar, quanta fama loquitur, si salutem nobis tribuis, ut arma non auferas. Vicini enim nostri omnes fere nos oderunt nobisque inuident, a quibus nos, amissis armis, protegere nequeamus. Alioquin optabilius nobis est, quicquid libuerit, a uobis talibus uiris pati, quam suppliciis ad necem dedi ab iis, quibus imperare consueuimus. Ad hec Cesar: Seruassem, inquit, uos libentius, si uos dedissetis ante, quam muris machinas admouerem; sed et nunc seruabo, magisque in uobis naturam moremque meum, quam, meritum uestrum sequar, ita tamen, ut sine armorum traditione deditio non procedat. Nam quod de odio uicinorum dicitis, curandum michi linquite: ego indemnitati uestre prouidebo, ut Neruiorum prouidi, iubendo finitimis, ne uos ledant. Iussu meo, quam uestris armis, eritis tutiores. Hoc precepto, uis armorum ingens tradita, sed et magna pars retenta atque abdita, ut ab iis, qui metu belli, non amore pacis agebantur; traditum quoque oppidum; et quietus ille dies fuit. Nocte proxima Cesar milites suos muris egredi claudique portas iusserat, ne quid iniurie ciues a militibus paterentur. Sed huic cesaree pietati hostium fraus ac furor obiectus erat. Itaque barbarica leuitate, mutato repente consilio, rebellarunt neque uictori oppidum abstulisse contenti castra etiam inuasere tanto impetu tantoque ardore non modo contra romanam uirtutem, sed contra iniquitatem etiam locorum, ut facile appareret desperantes de salute pugnare. Eo congressu ex illis ad quatuor millia cecidere, ceteris intra oppidum compulsis; sic omni penitus spe abiecta, ut die proximo, frangentibus portas Romanis, nullus obstiterit. Captum oppidum uenditique omnes; quorum turbam quinquaginta trium millium numerum implesse compertum fuit. Per eosdem dies a legato Cesaris P. Crasso, quem modo ad Venetos aliosque quamplures populos, qui extremum accolunt oceanum, premiserat, nuntiatur omnes illas gentes sponte sub romanum imperium uenisse. Iamque ad barbaros, qui trans Rhenum habitant, romane cesareeque uirtutis et clementie fama peruenerat, adeoque percrebuerat, ut omnes ultro ad Cesarem legatos mitterent, qui se et daturos obsides et iussa facturos sponderent; quos ad se redire initio secuture estatis imperauit, quum ipse scilicet ex Italia rediisset, quo, deductis in Carnutes ac Turones in hiberna legionibus, festinabat, premissis Romam literis de rebus a se gestis, quarum merito quindecim dierum supplicatio est indicta, quem honorem ante eum ducum nullus habuerat. Caput 8 Digresso Cesare ex Galliis, Sergius Galba, quem legatum in Sedunos aliasque urbes proximas cum parte equitatus et duodecima legione dimiserat, Sedunorum aliorumque dolentium filios suos obsidum nomine sibi eripi et Romanos publice utilitatis obtentu, uere autem dominandi libidine, illis in regionibus consedisse egro animo ferentium eorumque paucitatem contemnentium insperatis insidiis circumuentus adeo in angusto fuit, ut consilium ipse suique omnes caperent erumpendi, seque fuge presidio saluandi. Quo tamen consilio non reiecto, sed dilato, elegerunt armis potius experiri, quam fuga, si qua esset ad salutem uia. Quum uero hostes castra inuasissent multitudine fresi, fessis integros submittendo (quod apud Romanos non modo fessis, sed ne uulneratis quidem fieri poterat, quibus nedum requiescere, sed nec loco arrepto uel parumper cedere liceret, usque adeo eos attriuissent, ut, oppugnatione sex continuis diebus sine intermissione protracta, res romana iam ad desperationem ultimam spectaret, nec tam pro salute amplius, quam pro ultione, resisterent, ne inulti perirent), Publius Sextius Baculus, centurio primi pili, quem in congressu Neruiorum multis afflictum uulneribus memoraui, simulque Gaius Volusenus, tribunus militum, consultissimi duo fortissimique uiri, prepropere Galbam adeunt: Et una est, inquiunt, spes salutis, si consilium, quod primum sumpsimus, uel ultimum exequantur. Nam quid hic agimus laborantes? Longe isti nos numero antecedunt. Quin in hos barbaros uiolenter irrumpimus, et nil tale cogitantes aggredimur? Aderit pio forsitan fortuna conatui. Alioquin, nisi impetu uincimus, pugna uincemur ordinaria. Acquieuit fidis Galba consiliis, et erant, qui merito crederentur. Mox edoctis centurionibus ac tribunis, quid facto opus esset, militibus edicitur, ut respirent neque aliud quicquam rei agant, quam tela hostium sustinere, intentique interim signum eruptionis expectent. Vix breui hora laboriose tradita quieti, dato signo, quod conuenerat, subito preter spem castrorum portis erumpitur tantis animis, ut stupentes barbari ferre impetum non possent, et dicto citius pugne status mutaretur, ut, qui modo inuadebant, inuaderentur, et, qui inuadebantur, inuaderent, quique in claustris clausi oppugnatione terribili ad captiuitatem et supplicium petebantur et in medios hostes inuecti ferro obuia cuncta prosternerent, ita ut ex triginta millibus barbarorum, qui legionem unam circumstiterant, breui temporis in spatio plus quam decem millia cesa essent; reliquos morti non uirtus, sed fuga preripuit. Sic uirorum fortium prudentiumque consilia prosperis prosequitur fortuna successibus. His actis, Romani uictores sese in castra recipiunt. Sed Galba, memor se illis in locis a Cesare dimissum non ut bellum gereret, sed ut iter illud eco Galliis per Alpes ad Italiam difficile ac mercatoribus onerosum, et pene obstrusum perplexumque portoriis, periculosumque latrunculis patefaceret suaque tutum redderet presentia; insuper uictor licet, nolens tamen rem sepius fortune committere et rursus extrema tentare, inde statim nullo obstante in Allobroges, romanam prouinciam, est reuersus atque illic tranquillius hibernauit. Alia subinde belli materia per ducis absentiam orta erat. Pablius Crassus, egregius adolescens, cum septima legione dimissus a Cesare secus oceanum hibernarat. Is frumenti precauens inopiam, ad singulas gentes finitimas legatos singulos, ad Venetos uero geminos destinauit, quod gens illa esset omnium eius regionis potentissima, cuius hodie, quod sciam (sic transeunt res humane) ne nomen quidem aut uestigium ullum extat. Illi autem, cogitantes hic fortassis modo sese obsides, quos Romanis non sponte dederant, recuperaturos, legatos detinuerunt ac uinculis astrinxerunt. Hoc exemplo freti populi uicini, ut quibus leuia mobiliaque sunt ingenia, legatos etiam ad se missos redire ad suos pari proposito uetuere. Dumque hec aduersus Romanos in Galliis contra fidem contraque ius gentium agerentur, Cesar nichil inde sollicitus, quod pacata omnia estimaret, in Illyricum iam profectus erat, ut is, qui terras incognitas ac remotas uidendi infinita cupidine traheretur. Erat autem Illyricum prouincie sue pars lege sibi Vatinia superaddita, cuius latissimi fines sunt: hinc Italia superiorque Germania, inde Macedonia et Thracia et Epirus; hinc sinus Adriacus, inde maximus nostri orbis amnium Danubius. Sane hac rebellione Crassi literis nuntiata, remandauit Cesar, ut in Ligere, preclaro amne Galliarum, qui nomen et aquas in oceanum fert, classem nauium longarum, quantam potest, extruat, gubernatores ac remiges ex prouincia conquirat, ut ipse, quum uenerit, his copiis ad hostes oceanum accolentes secundo alueo descendat. Et idem ipse illico, ut celi Alpiumque conditio hominibus ullo modo permeabile iter fecit, dimisso Illyrico, festinantissime remeauit in Gallias. Quum enim haud dubie cunctos homines omni bellica uirtute superauerit, et alios et seipsum sua illa incredibili celeritate transcendit, que sepe multis in locis cognita effecit, ut quantolibet absentem spatio semper hostes et presentem et imminentem ceruicibus cogitarent. Nemo unquam expeditior agiliorque, non dicam imperator, sed uiator, fuit. Cesare igitur reuerso, Veneti Gallique alii factum suum reputantes, qui legatos gentis potentissime barbarica immanitate uiolassent, non ad ueniam petendam, sed ad uim inferendam sese apparant uicissimque se populi in bellum alter alterum cohortantur. Neque solum a proximis contrahunt auxilia, sed etiam a Britannis, qui oceani estu semoti, non magno tamen interuallo, contra illam plagam habitant. Et hec faciunt non tam armis, quam locis fidentes imperuiis atque palustribus, ubi nec expeditus pedum usus esset nec nauium aut equorum, et, ut nauigari possit, sentientes se nauibus abundare, quibus egeant Romani. Dabat insuper animos estus ille reciprocus, qui alternis motibus litus quatit tegitque et enudat, oceani incolis notus exterisque terribilis, nauium preterea suarum robur et armamenta pro qualitate fluctuum ac uentorum, quibus agitande erant ac pulsande, propter que maris hostiumque uiolentie perferende multo romanis nauibus aptiores uiderentur. Harum omnium difficultatum nullam Cesarem latebat: magna tamen lacessitus iniuria ueritusque, ne, si ista dissimulasset, relique nationes (ut sunt animi in superbiam ac perfidiam proni), inulte rebellionis exempla sequerentur, hoc sibi nullatenus negligendum estimabat, sciens, quam naturaliter hominibus insitum libertatem amare et odisse seruitutem, ante alios Gallis ingenitam leuitatem, ut de facili mobiles atque ad subita bella uolubiles essent. Iam per extrema Galliarum presagia nouitatum uariarum multa conceperat. Itaque, ne, ut fit, motus alii super alios orirentur, essetque ubilibet qui cohortibus occurreret, per diuersa terrarum diuisit exercitum: Titum Labienum cum equitatu magno misit in Treueros; huic iussit, ut et Remis et amicis aliis in obsequio conseruandis, et Germanis Rheni transitu cohercendis intenderet. Publium Crassum cum parte etiam equitatus et duodecim legionariis cohortibus misit in Aquitaniam, cui iniunxit, ut curaret, ne qua inde in Venetos aut alias Galliarum partes auxilia mitterentur. Titurium Sabinum cum tribus legionibus in Ulnellos uicinasque gentes misit, quibus omni studio continendis ut insisteret, imperauit. Decimum Brutum adolescentem classibus preposuit, et illi, que se iubente in Ligeri facta erat, et illi, quam suo quoque iussu uenturam ex Pictonibus Santonisque et ceteris tractus illius officiosis gentibus expectabat; huic precepit, ut ad primum expectate classis aduentum cursum agat in Venetos. Ipse ad eos, cum reliquis legionibus terrestri procedit itinere; multisque passim oppidis expugnatis, que inexpugnabilia uidebantur, ceptis instabat alacriter sperans pedetentim rem conficere. At Veneti uiarum usu ac peritia et nauium abundanti copia, impositis in eas fortunis suis coniugibusque et filiis, quum prohiberi fuga nullo modo possent, liberi atque incolumes abibant in oppida alia atque alia, quo Romani locorum ignorantia et nauium penuria non poterant sequi, ibique se iterum atque iterum defendebant; resque in longum ibat et in irritum desinebat, nec belli finis ullus ostendebatur, eoque magis quod romane naues aliter fabrefacte oceanique fluctibus impares tempestatibus insolitis tardabantur. Itaque rem Cesar intelligens, inefficaci labore pretermisso, classem expectare duxit honestius, quoniam res non uanis nec se dignis subterfugiis, sed uno uidebatur transigenda certamine. Has inter curas expectata classis affuit alto ueniens oceano, quam cernentes Veneti suis litoribus propinquantem cum ducentis uiginti munitissimis nauibus illi obuiam exiere. Eratque romane pugne ratio difficillima, quod et fortiores essent et maiores barbarorum, naues, et turribus altioribus preeminebant, unde ex alto pugnantibus illis quasi iniquis prelium in locis ageretur. Vela quoque et mali et antenne immensa mole prestabant, qui se romanas naues facile oppressuros confidebant; et fecissent, si naues nauibus concurrissent. Sed omnia uincit ingenium et uirtus. Erant Romanis falces inaudite magnitudinis, quas cum artificioso quodam impulsu rudentibus hostium iniecissent, et, nauigio in aduersum remis acto, rudentes uelut cultri acie tonsorii scindebantur, et antenne simul ac superba ruebant armamenta fiebantque suarum impedimenta nauium, quarum fuerant ornamenta ac presidia; restabatque non nauium sed uirorum pugna, in qua longe superior erat acies romana; et uirtutem insitam spectator eximius excitabat. Cuncta enim in conspectu Cesaris agebantur et exercitus circumfusi, qui litoribus proximos occupabat colles, in quo bellicarum rerum multi magnique erant iudices, noti omnes bellantium et amici, quorum sub oculis nec uirtus nec ignauia esse posset occulta. Et suapte igitur natura uiri fortes et his acti stimulis strenuissime rem gerebant, sic ut breui fracta hostis pertinacia, spem salutis fuge uentisque committerent. Quibus quum uela credidissent, quasi Romanos ueriti subito siluerunt, et, stagnante freto destitutis, quas uehebant, nauibus, iners celi marisque tranquillitas consecuta est, sic ut immobiles languentibus uadis starent. Assecuti Romani, quum hora diei quarta esset, usque ad occasum solis incendere ac ferire numquam uel momento temporis destiterunt, omnibusque fere uel exustis uel oppressis, pauce beneficio uicine noctis elapse sunt. Hoc prelio non modo flos iuuenum Venetorum, sed prouecte etiam etatis consilium ac uirtus intercidit. Perditis ergo uiris ac nauibus et omni insuper spe amissa, se suaque Romanorum potestati atque arbitrio commisere. Hos Cesar contra suum morem tractauit immitius, ut barbaros a uiolandis legatis exemplo supplicii deterreret: senatum morte, populum seruitute, pena bonis animis grauiore, multauit. Sic cum Venetis debellatum; qua uictoria non ipsi tantummodo subacti, sed maritima ora omnis ad obsequium redacta est. Ecce autem alia ex aliis bella consurgunt. Titurius Sabinus iussu Cesaris in Ulnellorurm fines introierat, apud quos tunc summe rerum preerat Viridonix. Multe in circuitu ciuitates a Romanis defecerant, quarum alique senatum suum, quod neque defectioni neque bello consentiebat, interfecerant. Latronum quoque manus ingens partim bello, partim preda eliciente, dimisso agriculture studio, sese istis adiunxerant, e quibus omnibus magnus exercitus iam in armis erat. Sabinus, locum castris aptissimum nactus, intra uallum suos, lacessitus sepe licet ab hostibus, continebat, ut iam non hostium modo, sed suorum in contemptum paulatim incidisset. Ipse uero non id metu alio faciebat, nisi quod absente Cesare tanta cum multitudine congredi, quisquis exitus sequeretur, ne temeritati tribui posset potius, quam uirtuti, anxius suspensusque erat animo. Ubi se sperni autem intellexit, pugnare tandem, sed inprimis contemptum huiuscemodi, quantum posset, exaggerare disposuit. Itaque Gallum quemdam, sibi perfamiliarem uersutumque hominem, noctu hostium in castra transfugere iubet, et, quid fieri uelit, edocet. Paret ille, et, origine dictis astipulante fidem, meritus cepit hostibus suadere, et animis credulis facile persuasit, primo quidem, Venetorum in finibus Cesarem extremis periculis circumuentum, deinde in romanis castris hinc fama ducis, hinc hostium presentia tantum esse formidinis, ut de nocturna agitent fuga, qua et Cesarem adeant ducique indigo opem ferant, et instantibus sese malis eripiant. Id quum publice creditum esset (est enim non uanis modo, sed omnibus insitum, ut, quod ualde cupiunt, facile etiam credant), totis passim castris una omnium uox audiri, prouidendum modis omnibus, ne tam felix occasio per ignauiam dilabatur. Exercitus instantia uicti duces furori publico manus dant. Discurritur hac illac, et consensu ducum sarmentis uariaque materia ex agris collecta ad implendas fossas et in castra penetrandum, onusti sarcinis et cursu defessi, omnes redeuntes ad graue opus supraque suas uires, romana castra ad laboris cumulum in alto imposita inuadunt, haud dubii, Romanos preter fugam aut deditionem nichil ausuros. Sed fefellit gentem credulam uana spes. Nam Sabinus, suis militibus ualida exortatione firmatis et pugnam uehementer optantibus, erumpendi signum dedit. Qui quum subito preter spem hostium erupissent, idque duabus simul portis, et uirtute atque experientia bellandi et natura loci et lassitudine hostium adiuti, integri ipsi uirium et quiete recreati fundunt illos facile prosternuntque. Quo metu, non modo qui euaserant ex prelio, sed uicini etiam, se Romanis dedidere; sunt enim Galli ineundis bellis promptiores, quam aduersitatibus tolerandis. Et forte ita accidit, ut una eademque die et Sabinus Cesaris et Cesar Sabini uictoriam audiret. Per hos ipsos dies Publius Crassus in Aquitaniam missus a Cesare, quamuis adolescens, senilibus animum exercebat curis, et secum cogitans in his terris multa illis annis aduersa Romanis accidisse multa sibi utendum prudentia sentiebat. Assumpta igitur primum sollicitudine rei frumentarie atque equitatus comparandi, quod ee gentes plurimum eo genere uirium pollere dicebantur, multis equitibus et fortibus uiris expressim Tholosa ac Narbona, amicis urbibus, accersitis, quum iam uirium satis esset, Sontiatum fines ingreditur. Illi autem non contenti hostem expectare, progressi obuiam, et Romanos hinc eorum paucitatem, hinc ducis etatem contemnentes, in itinere sunt aggressi. Spe autem in contrarium uersa, equitatus eorum, cui unice fidebant, romano funditur equitatu, cesisque quamplurimis, eodem impetu Crassus oppidum hostium inuadit, multamque post resistentiam, datis ad extremum armis et obsidibus, per deditionem cepit. Erant tunc in Gallia, qui nunc neque ibi neque alibi usquam sunt, homines tante in amicitiis fidei tanteque constantie, ut cum iis, quorum se amicitie deuouissent, omnem subire fortunam, et ad ultimum etiam mori uellent, neque post illos uitam ullam pati possent, quin, si mori aliter non daretur, mortem sibi ipsi manu propria consciscerent: mirum genus multum his modernis, amicitias utilitate metientibus, aduersum; neque quisquam ex eo numero inuentus a seculis ferebatur, qui hoc facere renuisset. Vulgo Soldurios uocitabant. Ex his sibi sexcentos Adiaterinus, princeps gentis, beneficiis et fide parauerat, cum quibus inter ipsam deditionem, que illi utique non placebat, eruptionem in Romanos fecit, ita ut improuidos repentina specie pene turbauerit: sic deuoti omnes morti in prelium ruebant. Reuersis tamen ad se militibus romanis, quum aliquandiu grauiter pro hostium paucitate pugnatum esset, suo cum duce uicti orantesque cum populo deditionem dux ac Soldurii sunt recepti. Dehinc Crassus in ulteriora progrediens uicinarum gentium conspirationibus magnis excipitur, ita ut etiam ab Hispanis oris, que proximiores bello erant, per legatos auxilia peterentur et duces eligerentur ex iis, qui sub Quinto Sertorio, rebelli quidem, sed romano duce, longo usu militaris scientie magisterium adepti bella gerere prorsus romano more didicerant, loca idonea capiendo, castra communiendo, commeatus hostium impediendo, acies instruendo, presidia disponendo, prelio ac receptui canendo, omniaque suis horis suisque ordinibus faciendo. Que Crassus cuncta conspiciens cogitansque, quod erat, se propter quorum paucitatem non posse diutius hostium consiliis atque artibus obstare, pugne fortunam experiri statuit. Quam rem quum ad consilium reiecisset idque ipsum omnibus uisum esset, mane proximo in aciem eduxit, expectans ut in prelium hostes egrederentur. Illi uero, etsi de uictoria non diffisi, tutius tamen rati sunt sine prelio uincere, quod per frumenti penuriam euenturum sperabant, propter quam si Romani loco cederent, illorum tergis instare decreuerant. Hac spe castris se tenebant, neque pro uictoria obsidionis infamiam recusabant. Romani hostium tarditatem non consilio imputantes, sed pauori, et hortante duce et militibus pugne signum una uoce poscentibus, signo dato, castra aggrediuntur. Quo in actu auxiliares, in quibus ad prelium modicum spei erat, missilibus suggerendis, fossis implendis atque aggeribus conuectandis multiplici opere occupati speciem maioris exercitus exhibebant; addebatque error hic animos Romanis atque hostibus minuebat. Utrinque tamen pugnabatur asperrime, dum ecce equites quidam Crasso nuntiant castra hostium ab aduersa parte negligentius custodiri. Is prefectos equitum eo mittit. Illi autem his cohortibus, que castrorum presidio subsederant, a uulneribus et labore integris, longe a conspectu hostium circumductis, partem illam castrorum improuisi adeunt, et ante quam sentirentur, uallo disiecto, mediis castris cum cede clamor exoritur. Territi hostes repentinis malis, omissa partis alterius defensione, diffugiunt. Romanus illos equitatus locis campestribus assecutus obtruncat, ita ut ex quinquaginta millibus Aquitania Cantabriaque collectis uix quarta pars prelio superesset. Quo metu diffuso, pars maxima populorum circumstantium ad deditionem uenit, fecissentque idem omnes, nisi instantis brume spes negotium distulisset. Hec Cesar per legatos suos agebat in Galliis; ipse autem a Venetis in Menapios processerat extremosque hominum Morinos, ut ait Maro, quod he due gentes nec legatos ad se miserant et in armis erant. Et quamuis hiems aduentaret, sperans tamen modici temporis opus esse, rem aggreditur. Erat autem longe alia, quam crederetur, belli ratio. Audientes enim maximas atque creberrimas uictorias Romanorum non armis, sed latebris, decreuerant se tueri. Itaque se suaque omnia in paludibus ac siluis abdiderant, iuxta quas dum castra exercitus romanus attolleret, illi subito quasi ab inferis emergentes, effusos atque in operibus impeditos diuersis uiis dissonisque clamoribus inuadunt. Romani impigre, opere intermisso et armis arreptis, in illos impetum fecere eosque in siluas redegere, paucis inter uepres perditis, multis hostium interfectis. Ex tunc Cesar siluestri materie cedende, et in morena ualli ad tutelam suorum circumducende, operam dabat, ne clandestinis eruptionibus premerentur. Sed iam hiems aderat, et ingentibus ac perpetuis imbribus impedita res est, uetitique milites sub pellibus agere. Victor ergo hominum, sed nature cedens, incensis ac uastatis finibus hostium, cum exercitu in Aulercios Lexoniosque in hiberna concessit. Caput 9 His temporibus Germanorum turbe ingentes Rhenum, metu pellente, traiecerant, fesse bellis assiduis atque importunitatibus et iniuriis Sueuorum, que gens maxima belloque potentissima omnium Germanorum et olim fuisse legitur et nunc esse dicitur. Quorum de moribus multa quidem a scriptoribus rerum memorata pretereo, quoniam apud eos et apud omnes fere homines mutati sunt mores, queque iacturarum pessima est, prope semper in deterius. Horum, ut sileam reliquos, illum saltem morem uideo mutatum: nempe uinum etate Iulii Cesaris abhorrebant, quod, ni fallor, hodie non abhorrent. Hi uicinitatis atque adeo humanitatis impatientes omnes finitimos populos aut tributarios sibi effecerant aut prorsus expulerant. Itaque ad unam partem finium Sueuorum fuisse traditur ingens atque incredibilis solitudo, idque sibi tunc magne glorie ascribebant. Nunc etiam per eorum, fines et suspecte multis in locis solitudines (expertus loquor) et ambiguum iter est. Hos igitur Germanorum populos a Sueuis pulsos quum in Galliis consedisse Cesar audiret, Gallorum ueritus leuitatem, qui more frondium uento quolibet agitantur, et mercatores et cursores more patrio manu prehendunt detinentque, et, unde ueniant et quo pergant et quid noui afferant, percunctantur, regunturque rumoribus sepe etiam falsis, et sepe his moti ea deliberant, quorum mox peniteat: hec, inquam, ueritus Cesar, ne fame cuiuspiam flatibus mouerentur et a romana fide desisterent, estate non expectata, ad exercitum uenit et inuenit uera se timuisse: missos legatos a Gallis ad Germanos, inuitantes hortantesque, ut a leua Rheni, ubi substiterant, abscederent seque inferrent in intima Galliarum; nichil eis defuturum omnium, que petissent. Motus his Cesar, sed dissimulans, Gallorum principibus ad colloquium euocatis, benignis orationibus leniit firmauitque animos, atque edixit equitatum ad quem ex debito tenerentur, ut paratum in armis haberent: esse enim sibi animum ad liberandas Gallias ab incursu germanico proficisci. Quicquid ille preceperat, adimpletum est non obedienter modo, sed libenter: ea est facilitas animorum. Dum instructis ergo paratisque omnibus iter arripuisset, iamque ad castra hostium paucorum dierum itinere propinquaret, legatos barbarorum obuios habuit, quorum primus in hanc sententiam uerba fecit: Neque Germani, inquit, o Cesar, bellum inferunt Romanis neque, eis si Romani bellum inferant, recusant. Mos est noster a maioribus per manus nobis traditus bella mouentibus obstare, nullum ob hanc causam precari. Sueuis solis nos impares confitemur, quibus ne ipsi quidem celites pares sint. De reliquo mortales omnes uincere posse confidimus. Unum non humile, sed ut iustior causa nostra sit, dicimus, uenisse nos in Gallias non sponte, sed coactos; profugos, domo pulsos, aliquo pergere recesse fuisse. Si Romani uelint, posse eis amicos esse non inutiles. Ad id sane duorum altero opus esse; ut aut terras eis, quas inhabitant, largiantur, aut possidere, quas armis quesierint, patiantur. Ad hec Cesar inter multa respondens nullam eis posse secum amicitiam ait esse, nisi quamprimum Gallie finibus emigrarent, neque satis se mirari posse, quenam esset ista ratio, ut, qui sua defendere non ualerent, inuaderent aliena, quasi ad iniuriam inferendam, quam ad defendendam iustitiam, fortiores, quum fortioribus uiris uires addere soleat animosque defensio suscepta iustitie. Neque uero esse agros ullos in Gallia, qui tante hominum multitudini assignari possint sine iniuria possessorum. Esse autem apud se aliarum gentium legatos, inprimis Ubiorum, amicorum populi romani, de Sueuorum uiolentia conquerentes opemque poscentes: posse eos cum illis habitare, donec utrisque consultum sit. Se Sueuis imperaturum, ut ab eorum offensionibus abstineant. Legati se post triduum redituros responsumque sue gentis relaturos quum dixissent, poposcerunt, ne castra interim promoueret. Sensit fraudem Cesar; equitatus enim partem magnam trans Mosam amnem frumentatum ab iis missam senserat, quam hoc spatio temporis expectabant. Itaque, quod peterent, se facturum negauit processitque; et quum iam nonnisi duodecim millia passuum distaret a barbaris, legati id ipsum poscentes instantius occurrerunt, idque quum iterum negasset, petierunt, ut ad suos equites, qui preibant, mandaret prelio abstinere, donec ipsi legatos ad eos, quos in eadem conditione cum Sueuis esse diceret, destinarent, ut, federe cum eisdem icto, simul Cesaris consilio uterentur. Ad hec exploranda ac firmanda cum Ubiis triduo etiam opus esse. Intellexit Cesar hanc quoque petitionem eodem spectare, quo primam, respondit tamen se de die illo non amplius, quam quatuor millia passuum, progressurum; illic die proximo adessent, cum quibus de illorum petitione dissereret. Equitibus nichilominus iam pregressis mandauit, ne hostes inuaderent; quod si ab illis inuaderentur, usque ad ipsius aduentum impetum sustinerent. Equites, iussu Cesaris accepto, et qui apud eum legatos hostium uidissent, tamquam in pace securi ibant et incauti: fidei signum, non prudentie. Id quum hostes animaduertissent, quamquam numero longe impares, repentino impetu inuecti quadringentos septuaginta ex eis occiderunt, reliquos in fugam uersos insequi non prius desierunt, quam ad conspectum Cesaris est peruentum: ibi demum persecutionis fugeque finis fuit. Memorabilis inter cesos casus extitit Pisonis, qui uir fortis ac nobilis ex Aquitania, amator populi romani et amicus dictus a senatu, quum germano proprio ab hostibus intercepto opem ferens illum quidem periculo liberasset, uice eius detentus inter turbam atque equi uulnere ad terram datus aliquandiu pedes animosissime se defendens, uictus tandem concidit. Id quum frater, iam prelio digressus, agnosceret, equo stimulis adacto, medios in hostes rediit, ibique fortiter dimicans occubuit. Ad hunc modum duo simul fratres egregii mutua pietate periere. Cesar circumuentum sese dolis dolens, nullos iam legatos hostium audiendos, nullam conditionem pacis admittendam neque uel modicum differendum ratus dum copie hostium iungerentur; simul illud intelligens, apud leues Gallorum fragilesque animos hostilem fraudem uirtutis opinionem et uirtutis nomen facile reperturam, statuit omne hostibus consultandi simulque et Gallis falsam opinionem confouendi spatium celeritate preripere. Consilio igitur aduocato, dum propositum suum illis aperit, ecce de transuerso legati hostium, quibus prospere fraus prima successerat (nec priores illi tantum, sed principes gentis et seniores omnesque, in quibus summa erat apud illos auctoritas), ad Cesarem in castra perueniunt, uel excusaturi preteritas fraudes, uel nouas, si liceat, innexuri. Quos ubi Cesar aspexit, nulla penitus de re auditos illico capi iussit, simulque instructo iter exercitu festinus arripuit, in quo ordinando nuper uictos equites in extremo posuit, ne forte reliquie pridiani metus alique superessent, quibus etiam intrepidi afflarentur. Sic ad hostes generose plenus ire et degeneris memor iniurie properabat, et octo millia passuum dicto citius emensus ante illis apparuit, quam quid de legatis suis esset, quidue de hostibus, scire aliquid potuissent: subita re turbati neque arma neque consilia capiendi spatio relicto, an hosti occurrerent, an castra defenderent, an salutem fuga quererent, incerti stupidique herebant. Cognita trepidatione hostium ex fluctuatione hominum ac signorum, romani milites et illorum perfidia et hortatu sui ducis impulsi castra peruadunt. Pauci armati paratique restitere, alli autem et in finem omnes fugam arripuere. Immisso post eos equitatu, magna eorum in itinere strages fuit. Dehinc agmine perpetuo, ad confluentem Rheni ac Mose delati, quum se metu insequentium in oppositum amnem iniecissent, et lassitudine et pauore et impetu aluei superante demersi sunt. Ita pene omnes partim pugna, partim fuga, partim aqua consumpsit, quum essent hominum millia quadringenta ac triginta. Sua in castra reuersus Cesar incolumi exercitu (mirum dictu) tanto ex bello paucis tantummodo uulneratis, quum legatos reliquosque, quos capi iusserat, inuenisset, absolui fecit et, quo uellent, abeundi tribuit licentiam. Illi uero Gallorum propter attritos fines iracundiam metuentes apud Cesarem residere numinis instar optarunt, quos ille secum magnanimus, concessa libertate, detinuit. Caput 10 Post hec Cesar modis omnibus transire Rhenum disposuit. Multe eum impellebant cause, tres inprimis. Nam et opere pretium estimabat, ut Germani, qui quotidie in Gallias transire sibi consuetudinem fecerant, suarum metu rerum domi continerentur, ubi aduerterent exercitum populi romani posse et audere Rhenum transnatare, neque semper assuescerent inuadere, sed inuadi etiam interdum. Deinde, quod pars illa germanici equitatus, quam predandi causa trans Mosam missam proximo prelio non interfuisse memorauimus, trans Rhenum, audita suorum clade, confugerat seque Sicambris adiunxerat, a quibus Cesar quum per nuntios postulasset, ut eos, qui Romanis simul ac Gallis bellum mouerant, sibi redderent, responderunt imperium populi romani Rheno terminari; si Germanos in Galliam transire ad iniuriam traheret, cur minus iniuriosum duceret trans Rheni metas imperium extendere? Quamquam barbarica, ista responsio coloris fortasse aliquid, sed nil penitus rationis habuerit; non enim trans Rhenum imperium petebatur, sed ut cis Rhenum iniuriose gesta punirentur; nisi forte illud sibi barbaries insolens usurpabat, ut, qui ad eam confugissent, inuiolabiles haberentur, que breui non modo alios, sed seipsam saluam facere non potuit. Tertium erat, quoniam Ubii, soli ex transrhenanis Romanorum in amicitiam recepti, affectuosissime deprecabantur, ut eis romanus imperator aduersus Sueuos aut mitteret, aut ferret auxilium. Nam si ipse forsitan transire non posset rei publice negotiis occupatus, satis abundeque illis esse presidii in solius exercitus sui fama, que, post deuictum Ariouistum atque ultimum hoc prelium confectum, tam late per Germanie extrema diffusa esset, ut sub eius umbra nominis tutos se esse posse confiderent. Nauium uero ad transitum affatim sibi esse ne dubitaret. Et Cesar quidem his de causis ac fortasse aliis transitum exoptabat, sed transire nauibus neque sat tutum neque uel sibi uel populo romano satis honorificum iudicabat, animumque ideo ad structuram pontis intenderat, tametsi difficultatem maximam fluminis impetus profunditasque et latitudo pretenderent. Sed nil uolentibus arduum. Disposuit firmauitque uel nullo modo alio uel ponte transire, uicitque omnium rerum perplexitatem operosissimi atque ardentissimi ducis industria atque obsequentissimi durus labor exercitus. Ponte igitur breui tempore mira arte perfecto, traduxit armatas legiones primusque Romanorum, sicut scriptum est, Germanos, qui trans Rhenum incolunt, aggressus maximis affecit cladibus. Sed sequor ordinem. Presidio ualidissimo ab utraque pontis parte dimisso, primus illi post Rheni transitum in Sicambros fuit impetus, qui superbe romani fines imperii Rheno amne prescripserant. Eo pergenti multarum urbium legationes occurrerunt amicitiam pacemque petentium, quibus omnibus benigne respondens Cesar obsides imperauit. Sicambri autem, ut est magna pars hominum, uerbis plus quam factis, animosior, mox incepti fama pontis audita quorumdam, qui apud eos uersabantur, quibus romana notior uirtus erat, consilio atque hortatu, desertis urbibus cum fortunis suis omnibus, in solitudines ac siluarum interiora confugerant. Cesar hoc iampridem tardum et difficile belli genus expertus, et plus tedii habens quam periculi, tempus inutiliter non terendum statuit. Peruastatis ergo uicis rebusque hostium, quo uel ferrum potuit uel flamma pertingere, ad Ubios, hoc est, ab hostibus ad amicos, transiit expectatus atque optatus. Apud eos uero moram trahens propositum et consilia didicit Sueuorum. Ea erant huiuscemodi: Accepto enim transitu Romanorum, quorum fama uirtutis iam cuncta compleuerat, nuntios ad omnes sue gentis circumquaque direxerant. Unum omnibus preceptum, ut, urbibus atque oppidis derelictis, coniuges filiosque, et quicquid eis carum esset, in siluis, que immense illis erant, reconderent; uiri omnes armipotentes certo loco Sueuie in medio, ex omni undique regione confluerent, ibi Cesarem expectarent acieque confligerent. Cesar autem, quam ob causam nescio, sed opinor tantum uirum nil sine certa ratione uoluisse, contentus in presens aduentu suo Ubios obsidione liberasse, ac reipsa ostendisse Germanis, Rheni transitu Romanos neque metu neque difficultate prohiberi, quominus et amicis opem ferant et hostibus ultionem. Nonnisi decem et octo diebus actis in Germania, rediit in Gallias, pontemque post tergum fregit, ne ab hostibus frangeretur. Caput 11 Crescentibus in dies bellis atque periculis, crescebat simul ducis animus et, attritu uelut aurum, splendidior fiebat, quoue plus difficultatum, eo plus spei erat. In omnibus quidem bellis, que per eum in Galliis ad id tempus gesta erant, missa hostibus auxilia a Britannis agnouerat. Id indignans ad eos ire disposuit et, quamuis extremum iam tempus esset estatis, que illis in regionibus propter uiciniam septentrionis est breuior, ne quid tamen otiosi temporis ageret, insule statum moresque hominum explorare primum statuit. Quod quum neque per homines gallos, quibus loca illa nondum plene nota erant, neque per mercatores ipsos, qui nonnisi litoreas terras easque non omnes, sed tantum Gallie oppositas, adibant, fieri posset, Gaium Volusenum una cum longa naui eo, quid agere illum uelit, admonitum, ire iubet et cognitis, que cognosci possent, maturum illi reditum imperat. Is ad eum quinto die rediit, non ausus, ut dicebat, in terram egredi neque se fidei barbarorum credere, et tantum exterius uisa renuntians. Hec ita communis quidem habet historia. Habeo tamen non ignobiles auctores, qui Cesarem per seipsum portus et nauigationem et accessum ad insulam explorasse confirment, quod ut credi possit, ipse ducis animus facit et similis aliis in rebus audacia. Ceterum seu per alium seu per se cognitis, que cognosci poterant, ipse in extremum Gallie angulum, unde breuior in Britanniam est transitus, quo iam se cum exercitu contulerat, classem omnem contrahi imperat, et qua ueneto in bello usus erat anno altero, et que amicis ex regionibus interim redacta ingentem nauium numerum expleuerat. Et iam fama Romanorum a Germanis transierat ad Britannos, et presens insuper apparatus late metum sparserat. Itaque multarum insule ciuitatum nuntii Cesarem adeunt, et obsides et obedientiam promittentes. Hos benigne suscipiens et sereno uultu et miti oratione prosequitur hortatusque, ut in proposito perseuerent, domum remittit, et cum eisdem Comium, consilii magni uirum inque oris illis omnibus auctoritatis eximie ac spectate, sibi uero fidissimum, ut rebatur, quo merito Atrebatibus uictis regem illum imposuerat; per quem urbibus britannicis persuadere nititur, ut romane fidei se committant, suumque illis nuntiat aduentum. Venerunt et magne partis Morinorum nuntii, excusantes sue gentis errorem, quod aduersus populum romanum propter suam imperitam ac turbidam barbariem rebellassent, morum uitio, non odio animorum, et petentes ueniam et penitentiam offerentes. Id pergratum Cesari fuit, quod in Britanniam transiturus bellum inuitus post terga dimitteret, neque cure britannice preferendum aliquid estimaret. Impositis ergo multis obsidibus, petita concedit. Classe autem, sicut diximus, collecta, ad transitum se preparat; curam portus ac custodiam Publio Sulpicio Ruffo committit cum eo, quod sufficere uisum est, presidio; residuum copiarum in Menapios mittit atque in eam partem Morinorum, unde, quod rebellionis indicium censebat, nulli ad eum nuntii uenissent; his Titurium Sabinum et Lucium Arunculeium Cottam preficit. Dies interea nauigationi aptus affuit, quumque de litore gallico profunda nocte soluisset, proxime lucis hora quarta britannicum litus attigerat, plenumque illud armatis hostibus conspicatus preruptasque rupes pelago impendentes, unde teli iactus aut lapidis usque ad naues facile peruenturus esset, substitit parumper expectans suos, quia lentius ueniebant. Sic in anchoris usque ad horam diei nonam stetit. Tunc assecutis omnibus legatisque et tribunis militum ac magistris nauium uehementer admonitis, ne qua esset bellicis aut maritimis rebus mora, sed ad nutum omnia dicto ocius explerentur, uento et estu fretus idoneo, conuulsis anchoris, ad septem millia passuum procul inde plano in litore tota cum classe constitit. At Britanni, intellecto consilio, premissis equitibus atque essedis, quibus in bello uti consueuerant, pari uelocitate locum occupant; consequuntur equitatum turbe: ita omnes copie egressuris se Romanis obiciunt. Et erat descensus in terram difficillimus propter aque altitudinem, sine qua magne naues esse regique non poterant: et si qui e nauibus exiuissent, aut sicco de litore aut ex uadis humilioribus excipiebantur hostium occursu, et ubi stare difficile erat, cogebantur iniquo marte certare; unde non immerito Romani territi ac turbati et locorum inscii et eiusmodi prelii inexperti solito segnius pugnabant. Quod ut Cesar uidit, longas naues ab alia classe secerni, et remis applicari litus imperat, atque inde omni genere missilium hostem pelli, quem ipse nauium aspectus et magnitudine et remorum strepitu insuetum talibus exterruit. Ubi autem sagittarum imber ac tonitrua tormentorum in hostilem aciem incidere, parumper referre pedem hostes inceperunt. Necdum tamen Romani sese undis credere ausi ipsis e puppibus preliabantur, donec aquilifer decime legionis, quam amabat Cesar, alta deos orans uoce, ut feliciter legioni succederet quod parabat, uersus ad comites: Desilite, inquit, in fluctus et sequimini me, commilitones mei, quicumque non uultis hanc aquilam hostibus illudendam tradere. Si uiri estis, prospera cuncta prouenient; si minus, ego saltem debitum meum reipublice ac romano imperio bona fide persoluero. Hec exclamans, medios in fluctus mira alacritate desiluit atque, ut primum terram pedibus attigit, gressu rapido ferre aquilam in hostes cepit. Virtutis exemplo et pudore nobili incitati omnes, non solum qui in illa, sed qui in cunctis erant nauibus, in undas atque inde in hostes ruunt. Pugna atrox exoritur, diuque anceps et Romanis aduersa propter locorum iniquitatem. Postquam uero omnes terram attigerant, collecti in unum et reducti ad solitum pugne genus, alio impetu inuecti fuderunt aduersarios; fuissetque clarior uictoria, si ad insequendum profugos equitatus in tempore affuisset; tanta fuit tamen, ut Britanni uirtute hostium suoque casu territi legatos ad Cesarem mitterent, et deditionem et obsides et, quidquid uictoribus debent uicti, offerentes. Cum his et Comius rediit, quem ad eos, ut diximus, premissum et commissa edere incipientem uinculis astrinxerant, nunc solutum remittentes uiolati culpam in multitudinem reflexerunt, et errori publico ueniam petierunt. Quibus Cesar acriter increpitis, quod pace per legatos ultro expetita et obtenta bellum intulissent, hostilia in amicos ausi, ueniam tamen supplicibus non negauit, quam negare nec nouerat nec solebat. Partim datis partim promissis obsidibus, pax conuenta est. Principes Britannorum turbas ad agriculturam reuerti iusserunt, ipsi seque suasque urbes Cesari insinuare omni studio satagentes. Paulominus festinatio unum michi uirum abstulit, quem in medium uirtus eius et fama restituent. Is est Marcus Cesius Sceua, miles Cesaris, qui hoc ipso, quem premisimus, ad insulam appulsu scopulum litori proximum plenum turbis hostium contuitus, cum quatuor tantum commilitonibus cimba eo transuectus, et egregia paucitate barbaricam multitudinem est aggressus. Quumque inter pugnandum estus equorei refluxu interstitium illud, quod scopulum ab insula dirimebat, aquis exoneratum transitum non negaret, atque ideo barbarorum ingens copia suis auxilio aduenisset, reliquis quatuor iusto pauore perterritis et abiectis uel oranti forsan socio dimissis pilis, solus Sceua contra hostium aciem stetit immobilis, et sua et comitum unus quinque militum pila in hostium membra, nullo incassum eunte, iaculatus; tandem omnibus absumptis, stricto obuios mucrone, unumquemque, ut se primus obtulerat, nunc scuto nunc gladio excipiens ac prosternens, diu utrique partium admirabile prebuit spectaculum, et tot millium in litore dimicantium ad se unum intuendum oculos atque ora conuertit. Quumque iam denique non ut in armatum uirum, sed ut in turrim munitam omni nisu ira pudorque hostium in furorem uersus incumberet; iamque femur ingenti transfixus telo et uultum saxo contusus, graui clipeoque et galea ictuum ui disiectis, gladio ad extremum fracto pilisque, ut dictum est, omnibus non perditis, sed impensis egregie, pene iam exarmatus, adhuc tamen lorica grauis duplici, se in undas, sua opera hostium sanguine rubicundas, iniecit, ac reuersus ad suos, unde gloriam merebatur, ueniam postulauit. Nempe quum Cesarem conspexisset: Parce, inquit, optime imperator; arma perdidi. At ille summus estimator meritorum, cuius sub oculis gesta res erat, et facta uiri fortia et uerba magnifica centurionatus honore remunerauit. Incidit per hos dies res parua quidem dictu, sed euentu magna atque periculosa. Naues in Galliis dimisse, quibus inerat equitatus, paucis post Cesarem diebus secundo funem uento soluerant, quumque britannicis iam litoribus propinquantes in conspectu suorum essent, tantis repente tempestatibus conquassate sunt, ut omnes undique spargerentur, et alique, unde uenerant, uiolentia pelagi uerterentur, alie ad alteram partem insule summo cum discrimine cogerentur. Quin etiam naues alie, et longe et onerarie, in quibus exercitus transportatus erat, quamuis litori herentes, sic procellis tumescentibus auulse atque oppresse sunt, ut romanam audaciam mundi finibus non contentam extraque orbem bella querentem terre limes ultimus castigare uideretur oceanus. Denique sic disiecte omnes, sic, perditis armamentis, aut fracte aut inutiles reddite uidebantur, ut merito hec inter aduersitates cesareas numeretur. Qua de re consternatio ingens ac mestitia totius exercitus consecuta est. Nam neque alia classis, qua redirent, erat, neque ad hanc ipsam reparandam uel materia uel facultas, et in Gallia hibernandum esse, et hibernari in Britannia propter frumenti inopiam non posse constabat; et preterquam quod res per se ipsam tristis erat, accedebat et altera dolendi causa ac timendi. Siquidem Britannie principes, quos in fidem Romanorum non amor, sed pauor, attraxerat, omnia illis deesse quum cernerent, naues, equites, frumentum, nec stare illos diutius posse nec abire, eorum quoque paucitatem castrorum ex angustiis metientes, quod neque equitatus neque impedimenta, sed sole ibi erant legiones, conceperunt spem, ut fit, ex alienis malis; ac reiectis adulationibus, quibus Cesarem ceperant promereri, cogitantes, quod, si eum superare possent aut opprimerent, nemo amplius bellator in Britanniam traiceret; habito de his rebus inter se colloquio, rebellarunt. Cesar, nondum coniuratione patefacta, ex dilatione tamen obsidum, qui promissi erant, ex aduersitate preterea, que sibi acciderat, mutatam cum fortuna fidem barbaricam cogitabat. Sed nulla re deici poterat supra humanum modum altus animus et inuictus. Et frumenta igitur ex agris uicisque omnibus in castra quotidie, et nauibus, que irreparabiliter quasse erant, dissolutis, earum materia alias refici, et quod deerat, ex Galliis conuehi faciebat. Idque tanta ducis sollicitudine, tanto militum studio gestum est, ut ex omnibus non amplius quam duodecim in totum perditis relique ad nauigandi usum reformate in anchoris starent. Sic quasi reddita ad salutem uia, animos militum prouidentia sui ducis erexerat. Ibat assidue frumentatum pars exercitus, contigitque die quodam, ut legione septima ad id ipsum de more profecta, barbari, qui eo uenturam ex ordine cogitarent, quod iam partibus in aliis inuenta frumenta diebus precedentibus abstulissent, nocturnis eam prestolarentur insidiis, quum tamen nulla suspicio belli esset, sed ruricole passim et in agris uagarentur, et romanis in castris libere uersarentur; legione autem conspecta, e siluis eruperant eamque equis atque essedariis circumdederant; quibus eo tempore sic utebantur, ut et leuitatem equitum prestarent et peditum firmitatem. Et iam legio impetum numerumque hostium sustinere amplius uix poterat, dum castrorum custodes Cesarem certiorem faciunt, puluerem maiorem solito ab ea, qua legio profecta erat, parte consurgere. Statim, quod erat, augurio animi apprehendit, arreptisque armis, illuc properans cum parte exercitus inuenit legionem in ultimis laborantem. Non fuit opus prelio: sola Cesaris presentia suis metum, hostibus uictoriam eripuit. Siue autem hora serior diei, siue alia eum causa tenuerit, suos periculo liberasse contentus, intactis hostibus, castra repetiit. Proximis diebus tante fuerunt tempestates, ut Romanos sub tentoriis, Britannos in oppidis detinerent. Post hec non destiterunt hostes per legatos ab bellum totam insulam concitare, et Romanorum paucitatem et prede magnitudinem diuulgare, insuper et oblatam celitus et minime respuendam perpetue libertatis occasionem. Quorum quum fidem publicam inuenisset assertio, equitum et peditum turba ingens ad romana castra confluxit. Contra quos Cesar in aciem legiones eduxit, et prelio uictor profugos insecutus omnes fudit, plurimos interfecit, incensisque late finibus, in castra remeauit. Secute sunt legationes hostium pacem ueniamque petentium, quibus Cesar propter perfidiam obsides duplicauit eosque in Gallias duci iussit, quo ipse nauigatione prospera est reuersus. Due ex omnibus a reliquis uento abstracte et ad litus aliud delate erant. E quibus quum trecenti egressi in terram ad romana castra properarent, Morini quidam, quos placatos Cesar arbitrabatur, non tam odio, quam spe prede, in itinere hos inuadunt edicuntque, ut, si mori nolint, arma deponant. Romanis in orbem collectis resistentiamque parantibus, clamor ortus ad sex millia hominum contraxerat, quos omnes quatuor horis et eo amplius paucitas romana sustinuit, proque paucis uulneribus multas mortes reddidit. Ac quum Cesar, qui non longe aberat, rem sensisset, auxilium suis ferens aduolauit, quo conspecto, in fugam uersi hostes et ad magnum numerum cesi sunt. Die insequenti Cesar Labienum cum legionibus secum e Britannia reuersis in Morinos rebellantes misit; qui quum propter temporis siccitatem solitum paludum receptaculum amisissent, ferme omnes ad obedientiam rediere. Titurius autem Sabinus et Arunculeius Cotta, legati alii, in Menapios missi, hostibus non inuentis, quos silue protexerant, incensis edificiis ac uastatis agris, ad Cesarem sunt reuersi; ipse autem in Belgis exercitus totius hiberna disposuit. Eo duarum, non amplius, Britannie urbium obsides uenerunt: alie omnes et romani ducis imperium et propriam fidem ac promissa contempserant. Rebus, ut erant, Rome cognitis, senatusconsulto uiginti dierum supplicatio instituta est, res a seculis inaudita. Caput 12 Annuo de more Cesar ex hibernis in Italiam uenit. Peractis conuentibus Cisalpine Gallie, quod ab anno altero in animo habuerat, ad Illyricum perrexit, ubi compositis quorumdam motibus ciuitatum, paruo temporis lapsu magnum uie spatium emensus per Italiam in ulteriorem Galliam ad exercitum rediit. Ibi, quod discedens iusserat, classem amplius, quam sexcentarum nauium inuenit instructam. Collaudata militum industria et operibus prefectorum fide, classem ipsam ad portum Itium tunc nomine, triginta tantum passuum millibus ab insula semotum, quo ad transitum nullus est aptior, deduci imperat. Ipse autem in Treueros proficisci statuit, quod eos nec concilia frequentare notauerat nec imperia excipere. Ad hec Germanos ab eis sollicitari fama erat, quoniam ea ciuitas proxima Rheno est omniumque tamen Gallie ciuitatum, equitatu presertim, potentissima. Erant in ea urbe, ut assolet, duo de potentia et prioritate certantes. Horum nomina erant Indiciomarus et Cingetorix. Primus, audito romani ducis aduentu equitum peditumque, quam maximas potest, copias atque omnia bello apta summo studio parabat; reliquam turbam sexu uel etate fragilem intra Arduennam siluam densissimam atque ingentem cum rebus fortunisque omnium abdidit, ut curis aliis expeditior bello operam daret. Alter uero contrario, ut in talibus fieri solet, consilio statim Cesari fines ingredienti sese obuium et obsequio promptum tulit. Quem quum multi in ipsius amore (erat enim carus populo) et romani exercitus timore sequerentur, cognouit Indiciomarus se delusum et ab omnibus facile posse destitui. Non animo ergo, sed consilio mutato, sese Cesari per nuntios excusauit quod ad eum ab initio non uenisset, ne, principibus simul digressis, plebs per inscitiam falli posset et a romana fide prauis fortasse consiliis impulsa discedere. Ceterum se et ciuitatem ipsam in arbitrio suo esse, seque ad eum, si preceperit, uenire prono animo paratum. Cesar, quamquam non ignarus, unde hec dicta procederent, ne tamen tempus in Treueris tereret, uenire illum ad se iussit cum ducentis obsidibus, in quibus et filius eius fuit et propinqui aliquot. Quem uenientem leni oratione complexus ad romane amicitie perseuerantiam cohortatur, quum primum esset ad amicitiam exhortandus; Treuerorum tamen primoribus nominatim Cingetorigem commendauit, non modo quia ille sic meritus, sed quia et sibi expediens uidebatur amicum suum et populi romani sua in patria multum posse optimisque omnibus carum esse. Enimuero Indiciomarus eam rem tulit egerrime, tantum sibi popularis gratie demi sentiens, quantum aduersario accessisset; quique animo inimicus erat, hanc ob causam multo etiam inimicior fetus est. Cesar ex Treueris ad illum, quem dixi, portum Itium uenit cum exercitu. Illic classem totam preparatam reperit preter sexaginta naues, que in Meldis facte erant, quasque a reliquis procelle maris auerterant atque ad litus, unde soluerant, reiecisse ferebantur. Florem quoque totius gallici equitatus inuenit (quatuor millia erant) omnes fere principes Galliarum; quorum partem illam, quam sibi fidam rebus senserat, dimittere in animo habebat, reliquos omnes secum loco obsidum in Britanniam traicere. Huius consilii causa erat, quoniam uerebatur, ne qui motus, se digresso, in Galliis orirentur, quos presentia fidelium et absentia perfidorum reprimi posse arbitrabatur. Erat inter alios Domnorix Eduus, frater Diuitiaci: hunc Cesar ante alios secum ducere instituerat, quod et eum magne apud suos opinionis esse nouerat, et in Romanos pessime uoluntatis, sic ut interdum, sicut supra diximus, de eius supplicio cogitasset. Ad hec illum in concilio suorum iactasse constabat delatum sibi a Cesare patrie sue regnum; quam superbiam sui ciues iniquis tulere animis, sed potentie sue metu queri apud Cesarem non audebant. His ex causis instabilem uirum et natura semper nouis rebus intentum et hostilis animi post se dimittere minime expediens iudicabat. Contra ille, ut dimitteretur, instabat, atque obnixus orabat, friuolas pretendens precibus rationes, hinc metum maritimi fastidii, quod tam paruo maris in spatio utique magnum esse non poterat, hinc religionem nescio quam suam, qua se nauigare prohibitum asserebat. Cesar, qui non minus animum, quam uultum, loquentis aspiceret, petitionem iniustam constantissime repulit. Ille indignans circumire principes ac terrere, et, ne qua ratione Cesarem sequerentur, hortari: callido enim consilio id agi, ut Gallia suis principibus spoliata facilius iugum romane seruitutis exciperet; ducere illos secum uelle, non quod eis egeat, sed ut, quod in Galliis non auderet, trans mare deductos interficiat. Mouebant he uoces infirmorum animos, ita ut aliquos iuramento astringeret, que communi patrie utilia essent, ut communi consilio gererentur, neque in omnibus Romanorum imperio, ut deorum, pareretur. Nichil horum Cesarem latebat, uerum adeo Diuitiacum et Eduos diligebat, ut in illius fratre atque illorum ciue non iustitiam, sed clementiam, exerceret, neque suppliciis, sed nunc minis, nunc blanditiis, niteretur ab iniquissima illum intentione retrahere. Id quum frustra esset, ad eam curam uertit animum, ut omnia sibi illius consilia nota essent. Proinde quum iam prope mensem, uentis nauigatione dilata, uotiua demum tranquillitas affulsisset, exercitum naues conscendere Cesar imperat; multisque dolentibus, unus omnium Domnorix imperium detrectare ausus quum equitibus Eduis clam castris egreditur et patriam uersus iter arripuit. Quod quum Cesar audisset, nauigatione rebusque omnibus posthabitis, equitatus partem illum sequi ac reducere, sin resistat, occidere precipit. Ille, quum equitibus assecutis redire ad Cesarem iuberetur, contumaciter obstare et fidem comitum implorare seque et liberum et libera ortum in patria proclamare. Equites romani, ut iussi erant, uociferantem seque manu protegentem circumeunt et obtruncant. Equites autem Edui, duce amisso, ad Cesarem an uolentes an inuiti redeunt. Caput 13 Post Domnorigis equo amplius dilatam cedem, ad nauigationem intermissam Cesar animum reflexit, et relicto in Galliis Labieno cum tribus legionibus et duobus millibus equitum, qui et portus defenderet et exercitui opportuna transmitteret, et si quid noui illis in terris emergeret, consilium tempori ac rebus idoneum non deesset, ipse, occidente sole, funem soluit, et prospero usque ad mediam noctem uento usus, et tunc tandem destitutus estu impellente destinatum iter pretermiserat. Die demum proximo ad illud ipsum litus, ubi anno superiore descenderat, sub meridiem est peruentum, neque ullus ibi hostis inuentus: multi quidem fuerant. Sed, ut ex captiuis est cognitum, tam numerosa tamque instructa classe conspecta, stupore ac metu perurgente, diffugerant atque in montana conscenderant. Quod Cesar intelligens, edoctusque ubi essent, castrametatus in litore, et presidio castris ac nauibus imposito, ad querendum hostes rapit exercitum, quibus per noctem appropinquans, mane illos in conspectu habuit. Illi uisis hostibus occurrentes, et ad ripam amnis altiore de loco impetum facientes, ab equitatu cesareo fusi sunt in siluasque refugerunt. Ibi locum natura ualidum truncis ac transuersis arboribus ualidissimum effecerant. Eo tamen septima legio penetrauit, et quasi feras lustris ferro expulit; at dum profugos longius sequi uellet, propter locorum imperitiam a duce prohibita est. Hic quoque tempestas altera classem romanam sic uexauit, ut se contemptum a gente mediterranea penitus indignari atque irasci uideretur oceanus, et celestis ira terrestrem rursus peruicaciam coerceret. Non enim tantummodo damni alterius equauit incommodum, sed transcendit. Quod ubi Cesari a Quinto Atrio, quem classi prefecerat, nuntiatum est, illico legiones, quas ad insequendum inquirendumque hostem miserat, ex itinere reuocauit; omissisque curis aliis, ad instaurandam classem totum animum adiecit, ut omni nocturno pariter ac diurno militum labore accepte calamitati sua iugis cura subueniat. Et primo quidem in subducendis nauibus, et cum castris uno ambitu concludendis, decem dierum tempus expendit, ne quid uel a mari interim uel ab hostibus paterentur. Dehinc in eisdem reparandis, quantum fieri posset, non fabros tantum, qui exercitum sequebantur, sed accersitos ex Galliis, fatigauit. Neque aut cura ducis aut opera ministrorum fieri potuit, quin quadraginta naues irreparabiliter periissent. Sic uictorem hominum natura uincebat. Scripsit preterea Labieno, quem cis mare dimiserat, ut legiones sibi commissas extruendis classibus exerceret. Rebus aduersis utcumque compositis, dux quietis impatiens ad solitas curas redit et, munitis castris et subductis intra uallum nauibus relictoque illis, ut prius, presidio, ad hostes ire contendit. Sed eos miris auctos modis comperit, unum in locum confluentibus omnibus illorum copiis et duce electo, cui Casiuelano nomen fuit. Hic bellicosus erat uir semperque cum proximis decertare solitus; sed nunc maiore externo bello territi Britanni, ceu discordes canes uiso lupo, concordauerunt; omissisque domesticis bellis, in Romanos uersi omnes, et huic uni uiro, uelut omnium fortissimo, et insule totius imperium et ducatum belli unanimi deliberatione contulerant. Multa quidem apud scriptores de Britannorum moribus locus hic continet, que sciens eadem ratione pretereo, qua preterii Sueuorum: mutata sunt omnia. Ecce enim exempli gratia ita de iis scriptum est. Leporem, gallinam atque anserem gustare fas non putant, quorum certe hodie non gustum modo, sed nec esum respuunt. Obmitto alia stultiora de moribus: ad res gestas redeo. Est Tamesis, Britannie fluuiorum primus, qui Trinouantum olim, nunc Londonias, insule illius urbem regiam, alluit. Amnis est autem uno tantum, ut aiunt, loco pedibus cum difficultate uadabilis. Eo quum Casiuelanus magnas copias contraxisset, superuenit ad locum Cesar, hostibusque conspectis in aduersa ripa, premisso equitatu et legionibus sequi iussis, uix credibili feruore amnem transiit, quum ex aquis nonnisi capita peditum extarent. Quibus emersis ad ripam, inter siccos et madidos acta res est ita, ut, qui aquis madebant, sanguine siccos madefacerent, atque in fugam uerterent. Et ut multa paucis expediam, circa hec loca plurima per id tempus uariis quidem casibus gesta sunt prelia, uno tamen semper euentu: ubique Romani uictores, non sine periculis licet multis ac grauibus; quod se hostes siluarum presidio tuerentur et, arrepta occasione, e latebris erumpentes sepe Romanas inuaderent legiones, seque illesos, unde uenerant, armorum leuitate reciperent. Casiuelanus ipse, britannici belli dux, aperti prelii spe amissa, omnem in siluis atque insidiis spem locarat, et dimissis equitibus atque peditibus, solis essedariis utrorumque officia prestantibus utebatur. Numquam tamen patentibus ille, sed perplexis ac difficilibus sese locis credere ausus, ex abdito Romanorum actus atque itinera obseruabat, quum in aciem elici nullo posset ingenio; adiuuabatque eum natura ipsa locorum usquequaque siluestrium. At Casiuelani diffidentia mutari status animorum ceperat, cogitantium aliquid magnum esse, quod eorum fortissimus sic timeret. Itaque Trinouantes, quorum urbs totius insule ea etiam tempestate firmissima ferebatur, sese Cesari spontanea deditione commiserant. Hi regem habuerant, quem Casiuelanus occiderat. Hanc deditionem Cesar alacriter acceptauit, obsidibus imperatis ac frumento, que illi lete ac celeriter compleuere, nichil aliud petentes, quam ut occisi regis filium ab occisoris crudelitate protegeret. Qua in re Cesar precibus non egebat, quoniam adolescens ille iam inde sibi ab initio carus erat, nempe qui, ut manus sui hostis euaderet, ad eum adhuc in Gallia existentem supplex accesserat, susceptusque erat in gratiam. Trinouantium exemplum secute quinque urbes alie se consimiliter dediderunt. Ab his edoctus Cesar, qua in silua Casiuelanus locum munitissimum et obiectu cesarum arborum ac paludum pene inaccessibilem haberet, atque ubi se tutiorem, quam ullis in urbibus, estimaret, his ipsis ducibus ad eum pergit. Quem quum aliquantulum defendissent, qui ad custodiam deputati erant, fuga tandem precipiti reliquere; in qua multi hostium comprehensi occisique sunt; multumque ibi pecoris inuentum; locus expugnatus effractusque. Casiuelanus his permotus rebus quatuor Britannie regulos, qui partes extremas insule regebant, per legatos ad soli natalis auxilium inuitat; iubet, ut romanam classem et castra per ducis absentiam indefensa, quantis possint uiribus, inuadant. Parent illi, seu patrie caritas, seu iussus superioris urgeret; quumque ad castra uenissent, erumpentes Romani, multis occisis et uno regum capto, cui Logotorix fuit nomen, intra uallum sospites rediere. Quo euentu, et presertim deditione urbium, magis ac magis Casiuelanus animo concussus ac diffisus bello pacem petiit, et deditionem obtulit, et per Comium Atrebatem, quem ille in amicis, Cesar inter fidos numerabat, ueniam impetrauit. Quum enim esset Cesaris intentio in Gallia hibernare, et iam finis prope esset estatis, que multo ibi est breuior, quam in nostro orbe, mentionem pacis non inuitus audiuit, ne per hiemem intra insulam teneretur. Contentus reges uicisse ac cepisse et tributariam fecisse Britanniam, tributum annuum imposuit, obsides imperauit. Nam, ut elegantissime ait Florus, non prouincie, sed nomini studebatur. In cunctis obtemperatum. Illud expressim Dedico imperatum, ne qua in re Trinouantibus aliisque dediticiis Romanorum, ante alios Mandubracio, occisi regis filio, noceatur. His explicitis, ad litus et ad classem rediit, nauesque, ut iusserat, reparatas inueniens conscendit cum exercitu et ingenti captiuorum turba proximis preliis intercepta. Quumque britannico de litore secunda uigilia mouisset, ad gallicum litus omnibus cum suis incolumis, die proximo illucescente, peruenit nauigatione prosperrima, quasi uel de discessu gauderet oceanus, qui doluerat de aduentu, uel, ut Florus idem ait, se imparem fateretur suo blandiens domitori. Caput 14 Hic uero parumper hesit prosperitatis impetus cesaree. Erat eo forte anno propter celi ariditatem frumenti preter solitum inopia. Ea res Cesari persuasit, ut legiones per hiberna distraheret, ne coniuncte urbem unam aut alteram pregrauarent. Que distractio reipublice pene totius in perniciem uertit. Sic sapientissimorum quoque hominum fortuna interdum consilia uersat ac dissipat. Erant quidem legiones preter unam, quamuis ab inuicem seiuncte, omnes tamen intra centum millia passuum, ut, si necessitas ingrueret, posse altera alteri opem ferre haud sane difficile uiderentur, et preerant singulis legionibus singuli legati. Unam ex omnibus transpadanam legionem in Eburones mittens cum quinque cohortibus duos illi, quorum in precedentibus mentio est habita, Quintum Titurium Sabinum et Lucium Arunculeium Cottam legatos attribuit, forte ideo, quod minus fideret noue legioni, aut suspectam haberet fidem gentium illarum Rhenum inter Mosamque degentium; quibus tunc in locis Ambiorix, uir quidem callidissimus ac pessimus, simulque Caruolcus, uir simplicior, imperabant; sed Ambiorix, otioso, ut sepe accidit, collega negotia publica uentilabat. Ambo tamen, uenientibus legatis, obuii processerunt, et frumenta et, que usui legioni essent, conuehi curauerunt. Sed, ut sunt mobilia quorumdam hominum ingenia, mox acceptis nuntiis Indiciomari Treuerensis, qui Cesarem et Romanos oderat, ab obsequio ad rebellionem animos conuerterant. Itaque popularibus instigatis et suum in propositum adductis, iam aperte inimicitias exercere ausi, romanis calonibus circumuentis, quasi magno prelio uictores protinus ad castra prodeunt oppugnanda. Quibus egregie non defensis modo, sed emissu equitum uictis hostibus ac repulsis, Ambiorix uincendi spe priuatus, ad fallendi spem conuersus exclamat, ut sibi aliqui ad colloquium mitterentur; esse enim, que de rebus communibus loqui uelit: posse litem colloquio diffiniri. Mittuntur duo, romanus unus, alter hispanus, a Cesare ad ipsum Ambiorigem mitti solitus. Hos Ambiorix sic alloquitur: Ego, inquit, Cesari pro suis in me meritis multum debere profiteor. Ipse, nam memini, omni eo, quod uicinis meis pendere soleo, tributo me annuo liberauit; ipse michi meum filium ac nepotem, quos illi obsidum sub nomine habebant in uinculis, remisit. Nunc ergo quod de oppugnatione castrorum accidit, non meo consilio, sed patrie imperio gestum est. Quidquid feci contra Cesarem, coactus feci. Ita enim sum dominus, ut non plus ego in populum, quam in me populus meus possit. Neque uero hec ipsa ciuitas ex se facit, sed coacta ab aliis. Quo cogente, si queritur: concilio certe omnium Galliarum; cui quoniam obstare non possit, inuita consentiat. Est enim, ne quid ignotum uobis patiar, quod uos tangat, consilium publicum hac in re, tanto omnium consensu, ut ne unus quidem discrepet. Summa est, ut hiberna omnia Romanorum uno tempore oppugnentur, ut suis quisque periculis occupatus aliis opem ferre non possit. Hic oppugnationibus prestitutus erat dies. Non potui ego, nec patria potuit mea, consilio omnium, tam honesto presertim, ut est libertatis, obstare; idque perfacile creditu fuerit cogitanti, me Cesari neque nocendi causam, si possem, neque, si uelim, potentiam habuisse. Ut enim fingar ingratus, non tam demens tamque inscius rerum sum, ut tantulis uiribus expugnari posse credam populum romanum. Nunc quoniam publicum debitum patrie exsolui, uolo priuatim, quod Cesari debeo persoluere. Moneo igitur et obtestor omnes, nominatim Titurium Sabinum pro iure hospitii, quod illi est mecum, ut indemnitati sue suorumque prouideat abeundo. Magna enim Germanorum manus pretio conducta Rhenum transiit, biduoque aderit. Unum bona fide polliceor iuroque, tutum illius per meos fines iter fore. Ita et patrie pro naturali iure consuluero, eamque hibernorum graui fasce leuauero, et Cesari pro suis beneficiis uicem reddidero, legionemque seruauero, in consilio modo stet, haud dubie perituram. His dictis, ille abiit, nuntii ad legatos redeunt, et audita renuntiant. Subita re perculsis, ea, quamuis ab hoste dicerentur, haudquaquam spernenda uidebantur, eo maxime, quod Eburonum ciuitas tam parua, nisi alie conspirarent, nunquam tam magna contra Cesarem ausura crederetur. Res ad consilium defertur: ubi diu aduersis sententiis altercatum est. Arunculeius Cotta et tribuni militum ac centuriones plurimi secum sentientes neutiquam discedendum ex hibernis absque eius, qui ibi eos locasset, imperio consulebant; castra enim esse ualida et munita, rem frumentariam abunde suppetere; quibus ita se habentibus, et Eburones et Germanos, si accesserint, facile sustineri posse; interim uel a Cesare uel a proximioribus hibernis auxilia uentura; postremo nichil stultius, quam in dubio de sua salute ab antiquo hoste consilium accipere. Contra ista Titurius Sabinus metum uerbis augere et multa dicere: non consilii auctorem, sed consilium estimandum, et non, quis, sed quid quisque dicat, attendendum; credere se Cesarem in Italiam profectum, quo presente neque Eburones hec ausuros, neque Carnutes principem suum, quem diebus illis occiderant, occisuros; Galliam profecto odiis ingentibus flammatam et contumeliis irritatam, nec eam uideri sibi esse Galliam, que solebat, sed aliam nescio quam externo subditam imperio atque inopem glorie militaris; Germaniam Rheni transitu et Ariouisti fuga ac morte uictoriisque tam multis Romanorum pudorem inexpiabilem concepisse; neutri iugum ferre propositum esse; denique uideri sibi non posse sine magna causa Ambiorigem ista consulere; ceterum, quecumque illi sit mens, consilium ipsum undique tutum esse: posse in mora aliquod expugnationis aut obsidionis, in discessu autem nullum prorsus esse periculum; nam si nichil ambigui sit, eos ad proximam legionem tuto calle uenturos, nullumque passuros, nisi unicum uie breuis incommodum: sin, ut sua ferret opinio, metuendum aliquid instaret, nullum esse aliud, quam in uelocitate, remedium; sic uel non inutilem certe uel utilissimam esse profectionem, moram uel presenti discrimini obnoxiam, uel futuro. His Cotta fortesque uiri alii acerrime resistebant. Itaque, crescente litigio, Titurius in collegam indignabundus exclamat sic, ut ab omnibus audiretur: Et uincite, ait, si omnino sic est animus. Non sum ego, qui magis, quam uos omnes, mortem timeam. Sed hi, et ostendit milites, si quid euenerit aduersi, a te exigent rationem, qui, si tu permiseris, cras suis commilitonibus coniuncti et se periculo exemerint, et suo illos aduentu effecerint tutiores. Alioquin disgregati a suis aut famis aut ferri periculum subituri sunt. Rumpitur interea consilium. Milites utrumque circumstant, obsecrant, ne sua dissensione periculum faciant, ubi periculum non est. Seu abeant, seu stent, tuta esse omnia, modo sui duces unum sentiant; contra, si dissentiant, tutum esse nichil. Quid multa? ad mediam noctem uigilando et disceptando res trahitur. In qua quidem curiosior fuerim fortasse, quam debui; et potui, fateor, uel rem totam pretermittere, uel multo paucioribus perstringere. Sed, Deum testor, miseris hominibus de futuro consultantibus et magno in ambiguo constitutis, ego, qui exitum rei scio, non aliter scribendo compassus sum, quam si futura nunc etiam res ipsa et notus michi miserabilis finis esset, cui occurrere nec consilio possem nec auxilio. Ea me compassio diutius, quam uolebam, in hac narratione detinuit, quam tibi, o lector, sic excusatus expedio. Tandem ergo non ratione, sed college pertinacia uictus Cotta consentit, et, quod crebrum in consiliis, pars deterior uincit meliorem, ediciturque militibus diluculo profecturos. Neque tamen noctis quod supererat somno datum, sed ad auroram usque uigilatum est, occupatis omnibus, quid efferre secum possent, quid relinquere cogerentur. Ubi primum illuxit, castris egrediuntur securi, quasi consilium abeundi non ab hoste perfido ac uersuto, sed a prudente et fido amico aliquo datum esset. Securi, inquam, alii: Cotta autem et qui secum senserant, fraudis aliquid subesse taciti cogitabant. Hostis proditor, qui nocturnis uigiliis et confuso castrorum murmure ituros mane presagiebat, nec, qua ituri essent, dubitabat, ad proximam scilicet legionem, opportuno eos loco expectabat. Erat uie medio procul a castris ad duo millia passuum uallis nemorosa et difficilis: illic locarat insidias. Quum in eam uallem romana acies descendisset, hostes ante retroque ex insidiis erumpunt, ut nec primis incedere, nec ultimis retrocedere liceret. Iniquissimis pugna locis instituitur; et quoniam natura compertum est improuisa pericula magis animos deicere, Titurius, qui secura sibi omnia finxerat, pauere cepit atque omni bellica arte destitui, contra autem collega eius, qui hec euentura preuiderat atque ideo iter illud dissuaserat, quolibet boni simul et militis et ducis officio functus, pugnando pariter et hortando nichil omnium pretermisit, que ad salutem suorum militum pertinerent. Hostis, qui expertus agnosceret suos Romanis in angusto impares, edicit ut telis eminus hostem petant, propius non accedant neque manum conserant, sed instantibus parumper cedant, instentque cedentibus. Et locus ipse ducis consilium adiuuabat. Pugnatum est a primo mane ad horam diei octauam, quum romani milites, multis licet uulneribus affecti, et a fortuna et ab alterius ducis auxilio destituti, acriter tamen adhuc et suo, hoc est, romano more certarent. Tum demum, fortissimis uiris e legione partim sauciis partim cesis, quum et ipse iam legatus Cotta, in quo spei summa erat, graui ictu funda iacti lapidis os contusus, solitis muneribus obeundis inualidus redderetur, inclinare res cepit ac ruere. Titurius tunc primum intelligere incipiens sui pertinacis consilii uanitatem, omni spe defensionis amissa, romane uir fortassis originis, non romane uirtutis, Ambiorigem ab aduerso suos instigantem prospiciens interpretem quemdam ad illum hospitem suum misit oratum, ut sibi suisque militibus parceretur. O indignum uita uirum, qui suppliciter adeo uitam poscat hostis ab hoste, Romanus a barbaro. At ille hospes egregius, non contentus fidem barbaricam publicam fregisse, nisi priuatum ius hospitii, illa etate religiosissimum, uiolaret, respondit interpreti posse Titurium, si libeat, ad colloquium uenire; non se desperare romanorum militum salutem a suis militibus impetrari posse; sibi uero, si ueniat, nichil esse periculi, inque hoc suam se illi fidem obligare. Credidit uerbis miser, et illi fidem habuit, a quo tunc maxime prodebatur. O seu error ingens, seu uite ceca cupiditas! Ante tamen, quam ad hostem pergat, propositum suum college aperit, uelle se ad Ambiorigem proficisci; spem sibi salutis ostendi; posse eum quoque, si uelit, secum ire. Negat Cotta, et, ut fracto ore loqui poterat: Non ibo, inquit, ad armatum hostem. Quumque hac fixus in sententia permaneret nec diuelli posset, Titurius, et tribunis militum et centurionibus sequi iussis, iuit ipse, quo destinauerat, et quo sua illum sors trahebat. Quumque ad Ambiorigem propinquaret, iussit ille sibi in primis, ut arma deponeret, et (o peius morte! o cesareis armis insuetum dedecus!) paruit hac in re barbari imperio Romanus, et parere comites precepit. Tum demum cum inermi de pacis conditionibus agi ceptum; dumque de industria proditor tempus trahit, circumfusi sensim barbari Titurium obtruncant. Qui secum exierant, retro ad suos, quanta possunt celeritate, confugiunt. Hostes barbarico ululatu uictoriam conclamantes in Romanos ruunt unam uallis in partem condensos, iamque uix impetum sustinentes. Ibi Arunculeius Cotta fortissime dimicans occiditur, uir haud dignus, qui aliene stultitie penas daret; multi alii preterea, inter quos Lucius Petrosidius uexillifer, turba circumuentus ingenti, aquilam, ne sibi extorqueretur, quum in castra iactasset, ipse generoso impetu mediis sese hostibus inferens occubuit. Milites ducibus spoliati multo labore ac uirtute usque ad noctem locum, ubi constituerant, defenderunt; sua autem desperata undique salute, ne uiui in manus hostium peruenirent, indomiti spiritus sese omnes manibus propriis peremerunt, preter paucos, qui per diem prelio dilapsi incertis hinc inde tramitibus ad legatum alium Labienum tristes nuntii precesserant. Et hic quidem infauste legionis exitus fuit, inter tres belli externi aduersitates cesareas numeratus. Ubi admonuisse lectorem uelim, quod Suetonius Tranquillus, auctor certissimus, Germanorum hoc in finibus accidisse ait; Iulius autem Celsus, Cesaris comes et qui rebus interfuit, Eburonum in finibus factum refert. Non est autem magna dissensio, quum et tunc contermine nationes essent omnesque hodie sint Germani. Post hec Ambiorix, iniquissimi uoti compos, ad grauiora se preparat, perque omnes uicinas gentes, odio raptante, discurrit, legatos duos et magnam partem romani exercitus periisse dictitans; monet, orat, obsecrat, ne uindicte et recuperande in perpetuum gallice libertatis occasionem labi per ignauiam patiantur. Ardentes inflammare perfacile est. Coniurant igitur concurruntque, et unius hortatu multi insaniunt, factoque agmine, ad alia Romanorum hiberna perueniunt, ad ea scilicet, quibus Quintus Cicero, magni Ciceronis frater, preerat, uir ingentis animi, sed nullarum uirium. Eo itaque quum uenissent, quo accepte cladis nondum fama peruenerat, aliquot lignatores nil tale metuentes in siluis, quo munitionis castrorum causa perrexerant, aduentu hostium subito capti sunt. Hanc uelut arrham uictorie tenentes, magno impetu castra inuadunt. Romani usque ad uesperam circa defensionem occupati per noctem ex conuecta iam ante materia centum uiginti turres in castrorum ambitu attollunt, tam mira uelocitate, ut mane hostes attoniti non humanum opus, sed monstrum aliquod sibi cernere uiderentur. Multis deinde continuis diebus hinc ad defensionem, illinc ad oppugnationem castrorum multa utrinque animorum pertinacia atque obstinatione certatum est; dum Galli perpetue uictorie hic repositam spem putarent, Romani autem periculum cognoscentes nichil omitterent, et, quod luci defuisset, nocte supplerent, ut uix ullum sopori tempus indulgeretur; non ab aliis modo, sed ab ipso duce, cuius imbecillitatem milites miserati nonnumquam recusantem illum ad requiem compellebant. Ipse uero iampridem primo ab obsidionis die de statu rerum suarum Cesarem facere certiorem nisus erat, sed, preclusis itineribus et comprehensis nuntiis, frustra fuerat. Tentatum in his etiam hibernis fuit quod in aliis paulo ante successerat, ut Romani, et coniurate Gallie et germanici auxilii metu incusso, et comitum recentis casus memoria admoniti abeant, quocumque libuerit, intacti; non enim se Romanos odisse nec Ciceronem, neque omnino quidquam aliud romani imperii recusare preter importunam hanc consuetudinem hibernorum, qua sublata, cetera omnia facile conuentura; proinde paratam illis esse securitatem ac licentiam abeundi. Ad hec Cicero, longe aliter ac Titurius, non esse Romanis morem ait, ut conditiones pacis ab armato hoste suscipiant; quod si arma posuerint et legatos ad Cesarem miserint, se illis, ut petita obtineant, apud suum ducem precibus affuturum, nec diffidere illos iustis eum petitionibus facilem reperturos. Amissa igitur spe fallendi, ad cogendum ui studium omne translatum est; et ad legionem unam oppugnandam quanta hostium turba confluxerit, uel hinc liquet, quod munitiones quindecim millia passuum in circuitu horis tribus non integris expleuere; et suis locis turres addite muniteque obsidionalibus instrumentis; quibus in rebus ab ipsis Romanis precedentibus annis edocti erant, et nunc captiuorum quorumdam romanorum consilio atque opera iuuabantur. Multis diebus durauit oppugnatio, et die quodam uentis forte uehementibus, igne arida in castra traiecto cunctisque intus ardentibus, res in ultimum est adducta discrimen. Tanta autem romanorum militum uirtus fuit, ut, quum et telorum procellis urgerentur et flammis affecti ac semiusti essent, et fortune eorum incendio omnes absumerentur, numquam aliquis aut ad illas oculum reflecteret aut momento temporis a defensione cessaret. Et quamquam Romanis dies ille durissimus, nichilo tamen leuior Gallis fuit, eorum plurimis uulneratis atque occisis, ita ut intrinseci, deserta statione quam defendebant, hostes nutu frontis ac uerbis ad introitum inuitarent; neque omnino, qui introire presumeret, inuentus est aliquis. Erat in legione romana par uirorum fortium, quorum minime michi quidem pretereunda uidetur historia. Alteri Titus Pullo, Lucius Vorenus alteri nomen fuit. His perpetuum inter se de uirtute erat ac superioritate certamen, unoquoque ad summum tota ui nitente neque sponte alteri cessuro. Dum ad munitiones igitur res ferueret, Pullo exclamans: Quid agis, Vorene, inquit, seu quid cogitas? Nostrarum litium dies ista sententiam feret. Hec dicens castris egreditur, munitionemque hostium, qua densissima erat, irrumpit. Nec Vorenus segnior, seu uirtutis stimulis adactus, seu metu infamie, emulum consequitur. Pullo, quum ad iactum teli peruenisset, unum hostium, qui se ante alios ferebat, pili emissione transfigit. Corruunt contra unum millia et cadauer suum clipeis protegentes hostem telis omnes premunt, reditumque eius impediant. Iam scutum sagittarum una traiecerat balteoque heserat dextramque ad capulum reflectenti obstabat. Sic implicitum hostes premunt, emulus adiuuat fertque illi, quem odisse consueuerat, auxilium. In hunc, primo omisso, tota acies ruit. Ipse stricto gladio seque et illum protegens, uno hostium occiso, parumper alios submouerat, sed dum ardentius inuehitur, e loco altiore excidit. Cui confestim Pullo affuit, et similiter circumuentum e manibus hostium expeditus et nudato iam gladio metuendus eripuit. Sic illesi ambo ad suos, multis hostium cesis, et adhuc ambigua lite uirtutis euasere. Ceterum quanto in dies durior obsidio et uulneribus interiore militia afflicta decrescebat numerus defensorum atque hostium augebatur, tanto Cicero attentius cogitabat de statu rerum nuntios ad Cesarem destinare, quorum aliqui in manus hostium lapsi et sub oculis suorum crudelibus suppliciis interfecti reliquos merito terrore compleuerant. Inuentus est tandem seruus unus ex Gallia, qui libertate et magnis premiis promissis literas iaculo insertas (Gallus non suspectus Gallis) tulit ad Cesarem. Qui, ut erant, rebus cognitis, legiones sibi omnes expectandas non existimans, ne mora periculum allatura esset, euocatis proximis, satius duxit cito cum paucis, quam tarde cum multis, proficisci. Conuenerunt, qui euocati erant, omnes. Labieno scripserat, ut, si reipublice commodo posset, ad se ueniret. Ille rescripsit legionis et legatorum cede sublatos animos hostium, et omnem potentiam Treuerorum ad tria millia passuum in armis esse: si discedat hoc in statu, non profectionem, sed fugam potius uisum iri, nec preterea suum iter uacare periculo. Cesar, quamuis ad paucos redactus, legati tamen consilium approbauit, dumque ad hostes properat, in itinere audit, quanto apud Ciceronem in discrimine res essent. Illius ergo sollicitus gallum equitem quemdam promissis ingentibus impellit, ut ad Ciceronem literas suas ferat, et, si castra ingredi nequeat, alligatas iaculo intra uallum iaciat. Paret ille, et, quum ad castra uenisset, accedere metuens, ut iussus erat, literas iaculatur. Ille casu quamdam in turrim inciderunt, neque a quoquam ante diem tertium uise sunt; tunc conspecte a quodam milite detrahuntur et ad ipsum, cui inscripte erant, Ciceronem perlate atque in concilio militum recitate magna omnes fiducia et gaudio repleuere. Erat autem perbreuis epistola, et ne a barbaris posset intelligi, scripta literis grecis hac sententia: Ego iam cum legionibus iter arripui confestimque adero: tu uirtutem pristinam ut retineas queso. Accessit ad spem fumus ex ea parte prospectus, qua uenturus erat Cesar, et uillarum incendia, signa propinquantium legionum. Galli de aduentu hostium ab exploratoribus edocti, omissa obsidione castrorum, uenientibus obuiam eunt. Quod ut Cicero intellexit, eum ipsum, qui primas tulerat, cum literis aliis ad Cesarem mittit, monens ut iter suum caute peragat; hostes enim omnes, se dimisso, contra eum properare. Erant autem millia armatorum sexaginta. Cesar, literis nocte perceptis, exercitum de contentis in eisdem admonet; iubet fortibus esse animis et ad prelium paratis. Primo mane castra mouet, et ad quatuor millia passuum progressus hostem uidet, quem repente aggredi loco iniquissimo periculosum et, Cicerone liberato, dilationem tutam ratus substitit, et locis idoneis castrametatus est quantis quiuit angustiis, id agens, ut sic hostibus contemptum sue paucitatis obiceret. Erant enim uere pauci, uix septem millia, sed uirorum, et, impedimentis dimissis, uidebantur etiam pauciores, et arte ducis effectum erat ut paucissimi uiderentur. Tantus denique contemptus fuit, ut mane proximo ad castra hostes accederent. Cesar uero equitatum parumper prelio expertus, quasi trepidanter in castra retraheret et portas claudi et castra undique communiri multa cum simulatione metus imperaret. Tanto enim tamque inuicto erat animo, ut de tanta hostium multitudine nil timeret, nisi ne prelium detrectarent. Denique, quod omnes cupiunt, ille unus metuebat fugam inimicorum. Illi uero conspicientes que apud Romanos gerebantur, et formidinem arbitrati, e loco ubi constiterant altiore descendunt, et transmisso riuo, quo ab inuicem separabantur, urgente impetu animorum, iniquis aciem in locis instruunt, et castra primum telis, mox et manibus inuadunt; et eo usque contemptus excreuerat, ut precones circum castra dimitterent, qui et Gallis et Romanis edicerent eque licitum utrisque ad se, si uelint, ante horam tertiam sine periculo transire, post eam horam non licere. Cesar, ubi animaduertit sic esse omnia apud hostes, ut optauerat, signo dato, subito castris erumpens sua cum contemptibili paucitate multitudinem illam insolentem, et confidentiam obstupentem miraculo eruptionis aggreditur. Omnes in fugam uertit occiditque quamplurimos atque exarmauit, multo plures occisurus, nisi profugos insequi siluis de more terrarum ac paludibus uetaretur. Cepto itaque progressus itinere, eodem die, saluis suis omnibus, ad Ciceronis hiberna peruenit. Turres, quas in circuitu erexerant, atque opera hostium miratus inueniensque e militibus legionis illius uix decimum quemque sine uulnere, quanta ibi res cum uirtute gesta esset, agnouit. Et Ciceronem et legionem ergo dignis laudibus concelebrans, centuriones nominatim et tribunos militum, ut cuiusque uirtus atque operatio merebantur, postero die concione aduocata, confirmat suorum animos solaturque super damno fraude hostis et legati temeritate suscepto, ostendens celitum fauore et uirtute militum illius malis artibus quesite uictorie haud longeuam fuisse letitiam; consequens esse, ut nec eis diuturnior dolor sit. Huius fama uictorie ad Labienum tanta uelocitate perlata est, quod, quum hora diei nona pugnatum esset, ante mediam noctem Remi ad castrorum portas; que sexaginta passuum millibus aberant, iubilantes Cesarem uicisse nuntiarent. Qua re latius uulgata, Indiciomarus, cui castra Labieni in crastinum adoriri propositum erat, cum omnibus suis noctu abiit Treuerimque repetiit. Cesar in hiberna concessit, nullum tamen in eis otiosum diem agens, quin quotidie et legatos et exploratores undique destinaret, per quos statum ac propositum ciuitatum nosceret: tanti et tam crebri motus Galliarum omnium ferebantur, et clandestina sepe concilia, et nocturna etiam in siluis habere colloquia, et ad summam pacati pene nichil audiebatur. Inter cetera Lucius Roscius, qui tertiedecime preerat legioni, nuntiauit copias ingentes Gallorum ad oppugnanda eius castra uenientes, accepta uictorie sue fama, subito fugientibus similes abiisse. Quibus Cesar indiciis unum erga se animum Galliarum luce clarius intelligens non tamen destitit, euocatis ad se principibus, hos blanditiis et hos minis, quantum quiuit, in obsequio retinere, idque illi continuum hiemale studium fuit. Senones, quorum inter omnes et fama et auctoritas magna erat, Cauarium quemdam, alibi Cauarinum inuento, stirpis regie, quem Cesar illis regem dederat, publico de consensu occidere uoluerunt; quumque is fuge presidio mortis periculum euasisset, persecuti suis eum finibus expulerunt; quum autem super his excusatum legatos ad Cesarem misissent, atque ipse senatum ciuitatis ad se uenire precepisset, minime paruerunt. Tanta omnibus cupiditas nouandarum rerum erat, ut nichil eis ad rebellandum preter ducem defuisse uideretur; qui ubi affuit, mox emersit occulta rebellio. Sic opinio inueterata preualuerat, qua in rebus bellicis Galli omnibus se gentibus preferebant, et preferendi esse ab aliis credebantur, ut Romanorum imperio subesse pudendum sibi ac miserum iudicarent, et omnes penitus aut rebelles Cesari fierent aut suspecti, preter Remos dumtaxat atque Eduos, quos ille semper summo habuerat in honore. Principes rebellionum multi erant, inter quos Indiciomarus Treuerique magnum sibi locum singulari quadam animositate presumpserant, legatos trans Rhenum mittendo, pecunias promittendo, magnam partem romani exercitus interfectam et superstites metu semianimes asserendo. Nec tamen aut mendaciis aut promissis mouere animos potuerunt, memores Ariouisti et bellorum cum Romanis infeliciter expertorum. Destitutus Indiciomarus a Germanis ad gallica se conuertit auxilia, et tantum ualuit audacia, ut nomen atque opinionem magnanimitatis arriperet, atque ideo ad eum legati omnium gentium hinc inde concurrerent, et ipse fretus hac fiducia concilium indiceret, quod armatum appellabant, ad quod armati omnes puberes conuenirent, et uenisse nouissimum capitale erat. In eo concilio inter multa Cingetorigem, aduersarium, licet generum suum, hostem publicum denuntiat, quod Cesarem sequeretur. Hinc edicit iturum se ad Senones et Carnutes urbesque alias, a quibus expetitus atque expectatus sit; transiturum uero per Remorum fines eosque populaturum, ante omnia tamen oppugnaturum castra Labieni, que uicina essent, et quid in eis exequendis facto opus sit exponit. Sic concilio celebrato et auxiliis hominum atque equorum a finitimis recollectis Gallieque omnis exulibus ac damnatis ad se blanda prece allectis et spe uberi premiorum, ad inuadenda Labieni castra progreditur. Ille autem, ut horum nichil ignorabat, sic nil penitus omnium metuebat, et situ et munimine loci confisus; querebat tamen, ardentissimo hosti si qua nocendi se offerret occasio. In hoc unum intentus Cingetorigem et amicos alios nuntiis sollicitat, ut ad certum diem sibi, quanto ualeant, equitatu adsint. Parere parant omnes. Interea Iudiciomarus nunc inexpugnabilem loci situm intuens, nunc minas, nunc tela iaciens in dies propinquius castris obequitat, et Labienus in castris sese continens maiorem quotidie metum fugit. Magis atque magis crescit hostium audacia, donec intromissis clanculum equitibus intempesta nocte et re summo studio suppressa, ut nec sciri nec ullis indiciis posset intelligi, reuersa luce, ipse etiam Indiciomarus ex more reuertitur et insultat castris, intraque uallum tela iaciuntur a suis, et contemptissime romani milites altis uocibus ad prelium euocantur. Obstinato illi silentio sese tenent. Galli loco multum damni, nichil hostibus tribuentes, tandem ad uesperam, ut solebant, stando fessi sparsim abeunt. Quos ubi late effusos Labienus uidit, subito patefactis castrorum portis, erumpere equitatum iubet, presagiensque quod accidit: Nemo, inquit, aliquem feriat, donec Indiciomarus interfectus sit, ne forte alios feriendo ille spatium habeat euadendi. Tum premia interficientibus proponit ingentia; mox, egressis equitibus, electorum peditum submittit auxilia. Ut iussi erant, faciunt. Inopina re perculsis ac fugientibus hostibus, ex aduerso autem in unum intentis omnibus, in medio fluminis alueo Indiciomarus circumuentus occiditur; caput truncum Labieno reportatum est. Hinc in ceteros factus est impetus, ac, plurimis interfectis, sero reditum in castra. Re, ut erat, in uulgus effusa, Eburones populique alii, qui Indiciomari hortatu coierant et in armis erant, territi dilabuntur; et ex illo aliquandiu pacatior Gallia romanis ducibus fuit. Caput 15 Neque his tamen fisus Cesar, et Gallorum mores animosque cognoscens experimento, maioresque undique rerum motus expectans, detrimenta militum per hos dies accepta reficere cogitabat. Itaque et dilectus nouos per legatos habuit, et ope Gnei Pompeii Magni proconsulis, cuius ea tempestate potentia Rome ingens erat, tunc quidem generi et amici sui, tanti mox futuri hostis, obtinuit, ut tres sibi legiones ante hiemis exitum adderentur, et cohortes, que cum Titurio perierant, duplicarentur, dicens (quod uerissimum erat) non in presens modo, sed in omne tempus expedire rei publice persuasum esse, et Gallie et mundo tantas esse uires Italie, ut non solum damna bellis accepta subito restaurari, sed copie etiam duplicari possent; quod ipse tunc et breuitate temporis et magnitudine copiarum liquido notum fecit. Et Indiciomari quidem morte Galliarum rebellio non quieuit. Propinqui eius, ut imperii, sic et propositi successores, omnes, quos poterant, concitantes Ambiorigem iam Romanis scelere suo inuisum sibi sociant. Sentiens Cesar Senones cum Carnutibus coniurasse, Germanos in bellum a Treueris excitari, multos iam populos esse in armis, et feruere cuncta tumultibus, nichil differendum existimans, ante hiemis finem et omnium opinionem, fines hostium improuisus aggreditur, et nullum eis deliberandi aut conueniendi spatium relinquens late omnia populatur, et, preda militibus permissa, multos hostium datis obsidibus in deditionem recipit; tum, quasi nichil egisset, in hiberna reuertitur. Inde ueris initio Gallie concilium indicit: conuenerunt omnes, preter Treueros et Senones et Carnutes. Horum ille contumaciam quasi quamdam belli arrham accipiens, ne hanc rem negligere uideretur, concilium ad Lucetiam Parisiorum rursus indicit. Hi Senonibus proximi sunt. Inde igitur profectus in Senones tam repente, ut nec fuge illis nec defensionis copiam daret, resipiscentes et per legatos ueniam postulantes, Eduorum precibus motus, admisit, centum datis obsidibus, quos seruandos Eduis dedit. Secuti Carnutes deditionis exemplum et obsides miserunt, et Remorum precibus ueniam meruerunt. Sic in animis tunc Gallorum odium metusque certabant, ut primo pacem seruare coacti, secundo bellum gerere uetiti, perpetuis atque incertis motibus fluctuarent. His incidenter exactis, ad concilium Cesar redit, et federatis ciuitatibus equitatu indicto, et parte Gallie pacata, toto animo conuersus in Treueros perfidumque Ambiorigem eo proficisci instituit, et cum Senonum equitibus Cauarinum regem gentis secum duxit, ne, si eum domi relinqueret, uel ex odio populi in eum uel ex ira eius in populum aliquis in urbe motus oriretur. Erant sane Menapii confines Eburonum, Ambiorigis hospites, amici etiam Germanorum. Cesar Ambiorigem se prelio committere non ausurum pro comperto habens hos auxiliares sibi preripere censebat utilius, quam ipsum illum bello aggredi, ne sic eum in fugam atque in latebras cogeret, quod nolebat. Duabus igitur legionibus cum omnibus impedimentis exercitus missis ad Labienum, Treuerorum tunc in finibus, ut diximus, hibernantem, ipse cum reliquis (erant autem quinque expeditissime legiones) in Menapios pergit, atque, illis pugnam detrectantibus siluarum obicibus ac paludum, omnia populatus nichil ferro flammisque liquit intactum, donec malis coacti, datis obsidibus, pacem precibus impetrarent, hoc precepto, ne uel Ambiorigem uel eius nuntios intra suos fines admitterent: alioquin pacem prestitam nullam fore. Interea Treueri, quietem perosi, Labienum inuadere decreuerant magno equitum ac peditum apparatu, turpe sibi pudendumque ducentes unicam legionem, eis inuitis, castra suis in finibus habere. Sed dum eunt, uie medio duas legiones superuenisse sentientes substitere, et expectare Germanorum auxilia decreuere. Labienus de temeritate hostium sperans, dimisso presidio hibernis, illis obuium procedit, et prope eos mille passuum spatio consedit. Flumen erat in medio rapidum ripis exstantibus, quod nec sibi transire propositum, nec transitum iri ab hostibus spes erat. Crescebat interim in dies auxilii fama germanici, hinc nactus occasionem consilium aduocat, et clara uoce coram omnibus: Audio, inquit, ingentes Germanorum copias aduentare. Non est animus meque et exercitum in discrimen mittere. Cras prima luce castra mouere et hinc abire disposui: estote igitur ad officium parati. Erant Galli in exercitu, qui, quamquam sub romanis signis militarent, naturali tamen patrie amore tenebantur. Neque certe aliter fieri poterat, quin ex tam multis aliqui sic affecti essent, ut magis originis, quam militie, meminissent. Per hos statim res hostibus innotuit; neque Labienus aliud euenturum arbitratus fuerat, neque alium ad effectum uerba illa in concilio dixerat. Mox igitur clam accitis tribunis militum et primis exercitus, sui consilii rationem pandit, quod ne inefficax sit simulari pauorem, et omnia tumultuosius fieri iubet. Paretur: fiunt singula ante tempus trepidatione ac metu et fremitu insolito; et ipse fragor abeuntium et exploratorum dicta conueniebant, Romanos fugere, non abire. Conclamant hostes lentam esse Germanorum expectationem, nec prisce gallice uirtutis tantis hominum armatorum millibus paucos Romanos fugientes insequi non audere. Hec inter magno impetu castris erumpunt, flumen transeunt et iniquo copias exponunt loco. Labienus, ut preuiderat, rem succedere intelligens, per inceptam simulationem, lento tamen procedebat gressu, donec insequentes, quo destinauerat, produxisset. Tum, conuersus: Oblata, inquit, o milites, facultate pugne prosperioris utimini. Habetis hostem et iniquitate loci et suo errore suaque dementia circumuentum. Prestate michi semel, quod imperatori nostro totiens prestitistis: agite ut soletis, et adesse illum credite et uidere, que geruntur, omnia; sub cuius oculis tam multa sepe gessistis egregie. Hec dicens, celsiore loco sepositis parumper impedimentis appositisque presidiis, totam aciem in hostes obuertit et horrendo irruit clamore. Illi, quos, ut profugos, sequebantur, ad se tanta redire constantia admirantes, attoniti uix primum tulere impetum, seque effusa fuga proximis siluis occuluere. Instant Romani acriter, et uictis principibus coniurationis, multis in acie, multis in fuga cesis, multis etiam captis Germanis insuper, qui, etsi primum negassent, expugnati donis ac precibus tandem eis auxilio ueniebant, ob rei famam reuersis ad propria, ciuitatem omni iam spe ac subsidio destitutant recipiunt. Indiciomari necessariis fuga elapsis, Cingetorigi, qui Romanis fidus ab initio in finem fuerat, liberate patrie regnum datar. Ad hunc modum Cesar non per se tantum, sed per legatos etiam, qui sub eo uirtutem militiamque didicerant et eius exempla sequebantur, maximas res agendo per diuersa terrarum sui romanique famam nominis attollebat. Quem, quum uenisset in Treueros, uoluntas cepit Rhenum iterum transeundi. Duplex huc animum urgebat causa; et quod hostibus auxilia, licet sera, transmiserant, et ne hosti alteri Ambiorigi auxiliari possent, aut ad se profugum receptare. Pontem ergo pari celeritate parique militum feruore paulo supra eum locum, ubi primum fecerat, reficit, et in Treueris et ad pontem firmissimo presidio dimisso, reliquum traducit exercitum. Transgressum Ubii, gens germana, per legatos adeunt exponuntque, ex quo se in potestatem Romanorum dederint, neque auxilia Treueris aut ullis hostibus populi romani misisse, neque ulla in re fidem fregisse. Orant, ne commune odium Germanorum innocentiam suam premat; si plus obsidum petat, paratos esse. Cesar, rerum ueritate discussa, comperit, non ab eis missa cis Rhenum, sed a Sueuis, auxilia. Excusatione igitur Ubiorum admissa, in Sueuos accingitur. Nec ita multo post ab iisdem Ubiis cognouit Sueuos bellum parare, et, late sparsis edictis, omnes suos ad arma contrahere. Itaque, ne quid temere agat, apto et tuto loco castra communit, frumentarieque rei curam exhibet; Ubios iubet pecora omnia campis abducere, si forte barbaros coactos inedia, cuius impatientissimum genus est, ad iniquum certamen posset inducere; precipit insuper, ut summo studio actus et consilia hostium explorent, eumque de singulis crebris fidisque nuntiis certiorem faciant. Illi obnixe iussa peragunt, paucosque post dies nuntiant Sueuos suis omnibus ac suorum uiribus in extremo finium consedisse ad siluam maximam, que illos a Cheruscis, uicina gente, disterminat; ibi romanum exercitum expectare. Id pergratum Cesari, bellorum cupidissimo, fuerat; sicut illud postea permolestum, quod eisdem nuntiantibus Sueuos se in siluas intimas recepisse cognouit. Ut enim prelium exoptabat, sic tedium formidabat et iacturam temporis et perplexam horrebat indaginem, sepe expertus, quam difficile esset hostes siluis incognitis uenari. Nec cessauit tamen; sed id frustra fuit. Ac, ne pluribus agam, quam oportet, non de hoc tantum, sed de primo quoque Rheni transitu deque alia hostium in siluas fuga, elegans ac succincta Flori breuitas huic se loco inserat historie, te, o lector, non solum patiente, sed plaudente. Hirciniis, inquit, hostem quesiuit etiam siluis; sed in saltus ac paludes genus omne diffugerat: tantum pauoris incussit intra ripam subito romana uis. Nec semel Rhenus, et iterum quoque, et quidem, ponte facto, penetratus est; sed maior aliquanto trepidatio. Quippe quum Rhenum suum sic ponte quasi iugo captum uiderent, fuga rursus in siluas et paludes; sed quod acerbissimum Cesari fuit, non fuere, qui uincerentur. Hec, ut legis, ad literam Flori sunt; quibus innuit primum Rheni transitum non ponte factum esse, sed nauibus. Imo uero hoc non innuit, sed affirmat. Sic enim ante hec scriptum inuenies: Iam Cesar ultro Mosellam, qui amnis est Treuerorum, nauali ponte transgreditur, ipsumque Rhenum. Sed is, qui presens erat, dum hec fierent, utrumque transitum stabili ponte describit; quem in hac narratione secutus sum. Procedo autem. Videns ergo Cesar rem temporis indigam longeque difficilem, precipue pre frumenti inopia, quod eo tempore Germanis agriculture studium non erat (magna pars uenatu et latrocinio utebantur, quorum altero, sit modo facultas, libenter nunc etiam utuntur; lacte, carne, caseo uictitabant), omisso incepto, rursus in Galliam statuit reuerti; sed ut metu sui reditus barbarorum impetum frenaret, non pontem fregit, ut prius, nisi ab ea parte, qua Germaniam contingebat. Illa quidem parte extrema in dextram Rheni ripam desinente ducentorum pedum spatio rescissa et turri lignea superimposita et multimodis circumuallata munitionibus, duodecim cohortes ad tutelam pontis imposuit et Vulcatium Tullum eis preposuit, cui et pontis et cohortium curam dedit. Ipse uero aduersus Ambiorigem proficiscens per Arduennam siluam, maximam omnium Galliarum, que inter Treueros Neruiosque et Remos quingentis et eo amplius passuum millibus in longum, ita enim proditum a scriptoribus rerum est, in latum uero unius aut circiter estiue lucis itinere, quod ego ipse sum emensus, extenditur, Lucium Basilium cum toto preire iubet equitatu; et cauere, ne ignes in castris fieri sinat, ne quod indicium sui aduentus detur, neu strepitus aut tumultus incedentium audiatur, si forte uelocitate uel silentio proficeret ad iniquissimum hominem opprimendum: quod pene successit. Nam Basilius prepropere supraque modum longum iter peragit, quumque indiciis comperisset haud procul Ambiorigem inter siluas comitatum paucissimis equitibus se tenere, improuisus ac subito superuenit ita, ut currus equosque et arma eius et omne bellicum instrumentum romani equites, antequam ab eo uiderentur, arriperent; deque ipso actum erat, nisi quidam e suis loci angustias paululum defendissent, et ipse interim unius manu inermis equo impositus, et postico nemorose domus emissus, per siluarum deuia et calles abditos erupisset. Sic utramque in partem erga unum hominem una hora uim suam exercuit fortuna, ut incautus opprimeretur, oppressus euaderet. Nec satis scio, quis nocentium unquam tam indignus euaserit; nisi quod supplicii genus fuit tam uicine mortis metus, qui, ut michi quidem uidetur, ipsa peior est morte. Et quid scimus, an sibi fuisset utilius ad manus, irati licet, Cesaris peruenire? Nam, ut erat inexhauste clementie, confitenti crimen et oranti forsitan ueniam non negasset. Nunc per siluas transrhenanas uagus semper ac profugus perpetuis uitam egit in latebris, conscientia illum, si qua erat, et iugi pauore plectentibus. Illud plane odiosum, quod de rege nefario nulla unquam aut Cesari aut populo romano uindicte occasio data est: et ipse latitans atque inuisus, et inultum scelus in finem fuit. Ceterum quo die e manibus Romanorum uix euasit, ut diximus, uita retenta contentus, spe proiecta, suis, quos a tergo liquerat, per nuntios fugiens mandauit, ut, qua posset, sibi quisque consuleret. Qui per diuersa effusi multumque uexati pars se paludibus condiderunt, pars in alienas manus non sine suis miseriis inciderunt. Cathouoltus uero, qui secum super Eburones pari regnarat imperio, eiusque consilium secutus romanis sese bellis immiscuerat, quonam res uenisset intelligens, iam grandeuus et laboris impatiens, nec fugere ualens nec pugnare ausus, suarum auctoris erumnarum Ambiorigis caput multis imprecationibus execratus, mortem sibi consciuit. Vicine gentes hoc euentu regum territe per legatos pacem a Cesare petierunt, quam eis hac lege concessit, ut, si qui Eburonum ex fuga in illorum fines deuenissent, ad se captiuos adducerent; se, si hoc facerent, temperaturum ab offensis ait. His actis, omnes copias trifariam diuisit, neue eum cure alie distraherent, impedimenta omnia unum contulit in locum (Aduatica oppido nomen), ubi Titurius Sabinus et Arunculeius Cotta hibernauerant, unde, ut memorauimus, imprudenter infeliciterque discesserant. Hic locus eligitur, et quod aptus ad cetera, et quod munitiones anni alterius adhuc integras habebat, ut labori militum parceretur. Legionem quartamdecimam presidio dimittit, legioni preficit Quintum Tullium Ciceronem. Tum populatum in Menapios tribus cum legionibus Labienum et Gaium Trebonium cum totidem in Aduaticis adiacentem regionem dirigit. Ipse cum totidem ad Arduennam et fluuium Scalden, qui Eburonum in finibus Mose illabitur, pergit, quod eo Ambiorigem, qui nondum Rhenum transierat, confugisse audiebat. Digrediens se ad diem septimum rediturum spondet; idem legati duo, quos mittebat, ut faciant, si licet, monet; Ciceroni precipit, ut castrorum custodie intentus nullum portis egredi sinat. Et tunc quidem acies hostium, que timeri posset, in circuitu nulla erat: sparsim se siluis ac paludibus continebant; quos persequi et latebris eruere operosum erat ac difficile. Nam, si simul exercitus duceretur, loca erant legionibus ac signis imperuia, sin autem spargeretur, erat paucis ab omni parte periculum, quod hostes mille locis incognitis delitescebant. Hinc magna duci orta erat ambiguitas, quid consilii caperet. Tandem illud elegerat, ut potius aliquid de iustissima hostium ultione remitteret, quam de utili militum cautela. Ne tamen ultionem ipsam negligeret, mittit edicta per proximas ciuitates, ut, qui lucrari cuperent, conuenirent. Multos uetus odium, inter uicinos maxime uigere solitum, neque pauciores cupiditas attraxit. Sic utilius fieri dux prouidentissimus estimabat, ut Gallorum opera Galli diriperentur, quam periculo Romanorum, presertim quum locorum notitiam, que Romanis deforet, Galli haberent. Simul Eburonum urbem, ita meritam, quum funditus optaret euerti, his edictis hoc consequi sine suorum discrimine uidebatur. Iam dies septimus aderat, reditui cesareo prefixus, nec ipse redierat nec legati. Accidit interea inopinus casus, quo suam fortuna potentiam, in bellis precipuam, demonstraret. Iam prede in partem omnes acciri trans Rhenum quoque fama uulgauerat. Mox Sicambri, gens germana prede auida, collectis duobus millibus equitum, Rhenum nauigio transeunt, eburonicos fines inuadunt, predam non tantum cum impunitate, sed etiam Romanorum cum gratia relaturi. Iam hominum pecudumque magnam uim collegerant, et, urgente lucri dulcedine, procedebant, nec eundi nec predandi finem sibi cupiditas faciebat. Sic euntes captiuorum unus auertit: Et quid, inquit, huic prede laboriose atque inopi tanto studio inhiatis, quum perueniendi ad summas opes tanto facilior breuiorque sit uia? Trium spatium horarum Aduaticam uos perducet. Ibi romanus exercitus opes suas fortunasque reposuit. Perexiguum presidium loco est. Cesar longe abest. Hic dies ipse, ni respuitis, opulentos nullo faciet negotio. Preceps hominum genus et consilii inops. Ut sunt plane proni omnes acquiescere consiliis, que delectant! Mutato repente proposito predaque omni, quam ceperant, recondita, eodem ipso consultore et duce Aduaticam breui calle perueniunt. Cicero, cui legionis locique custodia commissa erat, totis septem diebus, cesarei memor imperii, suos omnes intra uallum sic tenuerat, ut nec militum nec calonum quidem quisquam castris esset egressus. Cogitans demum neque Cesarem promisso uenturum tempore, quem processisse fama erat, insuper et suorum impulsus increpationibus, qui illius obedientiam tam exactam desperationi atque obsidioni non absimilem murmurabant, non esse enim timendi causam ullam propinquo Cesare, saluis legionibus, integro equitatu, uictisque ubique hostibus ac dissipatis et pre timore latitantibus, parumper et preceptum, ducis inflexerat et appetitui militum frena laxauerat et quinque cohortes in uicinas segetes frumentatum non tam miserat, quam ire permiserat. Secuta erat ingens uis calonum et huiusce generis hominum. Sicambri interim (quis tunc eos expectasset? sed parere superioribus tutum est) improuisi et tecti siluis ad castra perueniunt eaque non oppugnare, sed recta uia eodemque, quo uenerant, impetu ingredi moliuntur; tantamque formidinem inopini hostis incursus totis castris effuderat, ut uix porte defenderentur, et frequentare illa soliti mercatores, qui tum forte portis excesserant, subita re territi et oppressi nec fugiendi nec se intra uallum referendi spatium haberent. Semper quidem mestissimus uates timor omnia sibi tristia et periculosa fingebat. Quidam, fusis copiis ac deletis et imperatore pessumdato, uenire barbaros ad reliquias consumendas, numquam aliter hos ausuros; alii infaustum Romanis legionibus locum esse, ubi paulo ante regio altera legatique perierint; alii hostes intra uallum esse et capta iam castra uociferari, nemo ullam solite uirtutis imaginem aut actu forti aut animosa uoce pretendere: huc illuc sine ordine, sine ratione discurritur. Qua trepidatione Sicambri sui ducis dicto magisque fidei habere ceperant, nullum intus esse presidium, seque mutuo incitantes, eo acrius insultabant. Actum erat, ni uir unus, isque eger, affuisset, quem supra nominauimus, Publius Sextius Baculus, tanta tunc pressus egritudine, ut iam quinque diebus sine cibo ageret, et morbo simul et inedia iam uicinus morti. Sed generosum animum res nulla deicit. Is, ut uidet deseri tutelam castrorum, et de fuga, non de uirtute, cogitari, remque in angusto positam nutare, et sue et publice saluti metuens, surgit e grabatulo, ira uires dante, et acceptis ab obuio quodam armis, gradu tremulo portam occupat castrorum, seque semianimem hostibus obicit. Sequuntur centuriones, uiri fortes, aliquot hinc metu, hinc pudore exciti, hosque alii sequuntur: ita sensim pugna restituitur. Ipse post paululum, audendi inceptor et dux, Sextius, morbo additis uulneribus, iam fatiscens suorum manibus prelio subtractus in tabernaculo reponitur. Non tamen obmittitur resumpta defensio. Frumentatores interea reuertuntur, re conspecta, territi et, quid agant, nescii. Fortes etiam animos repentina concutiunt. Itaque ipsi quoque barbari aduentu illorum subito permoti, et legiones reduces opinati, substitere; mox recognita paucitate, quos timuere, despiciunt atque inuadunt. Ibi et consilia diuersa et res uarie gesta est; pars incolumis Gaii Trebonii cuiusdam alterius ducatu ipsos per hostes in castra penetrauit, cumque his equites et calones multi pari impetu in tutum euasere, pars egregie pugnans periit; pars eorum, qui in collem proximum confugerant, uisa comitum uirtute, per eorum uestigia in castra festinans salua peruenit; pars preuenta et circumuenta procubuit. Barbari desperantes castra, ut crediderant, capi posse, ad predas, quas in siluis occultauerant, atque inde ad patriam sunt reuersi. Neque tamen hostibus digressis, abiit pauor sic affixus animis, ut nocte, que hunc casum insecuta est, premissus a Cesare Gaius Volusenus cum equitatu adueniens, et imperatorem cum exercitu aduentare nuntians, fidem non inuenerit: sic omnibus persuasum erat, deleto exercitu, fugisse equites, neque omnino aliter barbaros castra aggredi ausuros, ut dictum; denique boni nichil penitus cogitare audebant in deterius inclinati animi. Mirum ualde, unde ea consternatio in tam fortes uiros, nisi opinari libeat, quum omnia humana instabilia sint, esse aliquas horas, que constantes quoque animos sui oblitos emolliant ac perturbent. Neque uero hic metus altissime radicatus ulla re alia extirpari quiuit, quam ipsius Cesaris cum exercitu redeuntis aspectu, in quo uno securitas habitabat. Cesar ergo rediens et fortune uim casuumque uarietatem, ab experto sibi notissimam, recognouit, in eo maxime, et quod eo preter omnium opinionem barbaros adduxisset, et inde eos pene iam uoti compotes abstraxisset. Hec, ut communia, non admirans, unum non poterat non mirari, unde hec barbaris consilii tanta mutatio, ut, qui in gratiam Romanorum ad populandos Eburonum fines et Ambiorigem persequendum uenerant, ad oppugnanda romana castra conuersi Ambiorigi atque Eburonibus gratissimam rem fecissent. De reliquo, quod contra suum preceptum cohortes in predam emisse castra deseruissent, legati inobedientiam leniter arguit, ut qui et mitissimus natura, et legati huius esset amantissimus, quod ex familiaribus ad eum fratris epistolis euidenter elicitur. Hec cum suis Cesar; at aduersus hostes iratior in omnes partes diffundit exercitum: abiguntur pecora, conuectantur prede, consumuntur frumenta, exuruntur edificia, omnia denique peruastantur, tantoque impetu hinc inde discursum est, ut Ambiorigem a se uisum multi dicerent, atque ad eum comprehendendum incredibili celeritate contenderent, omni labore peti dignum existimantes, quo immensam Cesaris gratiam mererentur; et, canis in morem leporem captantis, minimum abfuisse quin manibus illum arripuisse se crederent, dum ille interim nusquam tutus die noctuque latebras mutaret, nonnisi quatuor comitibus, quum salutem suam pluribus committere non auderet. Sic inultum semper Ambiorigi crimen fuit, quamuis fuga iugis et perpetuus pauor et latebre longum supplicii genus esse potuerint. Tandem Cesar fugitiuum unum sequi et difficile sibi uidens et inglorium, omnibus in circuitu uastatis, in Remorum fines rediit. Ibi concilium Gallie indixit, et de coniuratione rebellium Senonum ante alios et Carnutum questionem habuit, de Acthone autem, principe coniurationis, romano more supplicium exegit, cuius euentu quidam sibi male conscii effugere; aqua et igni contumacibus interdictum est. Sic compositis rebus, eis decem legiones ita partitus est, ut dure Treuerorum, totidem Lingonum, sex alie Senonum in finibus hibernarent, prouisisque necessariis, ad Italiam est profectus. Caput 16 Cesar ut ex Gallia discessit, ecce noui undique motus, noue rebelliones; ubique conuentus, ubique concilia, non in urbibus modo, sed in siluis locisque abditis. Multos odium antiquum incitabat, multos pauor nouus Acthonis morte concusserat; recasurum suum in caput illius supplicium cogitabant. Accedebat commiseratio communis patrie et indignatio gloriose olim Gallie, tunc romano iugo subdite et romano imperio seruientis. Multe cause ad unum finem animos urgebant. Cesar cisalpinam in Galliam quum uenisset, mox ad eum rumor de Clodii cede perlatus est. Hunc, amicum Cesaris, Milo, amicus Marci Ciceronis, occiderat, de quo preclara eius extat oratio, que Miloniana dicitur. Eius rei causa magni Rome motus fuerant, nec fama finibus italis contineri potuit Alpesque transcenderat. Hinc rebellantibus occasio data erat historias nouas in Cesarem fingendi. Dicebant, uulgoque percrebuerat, urbanis detentum simultatibus non posse deinceps in prouincias reuerti. Tanto illi acrius instare, tanto alacrius Gallia omnis conspirare. Nichil e contingentibus omissum; preces pollicitis cumulantur, et qui se rebellionis in Romanos ac gallice libertatis auctores profiteri ausi essent, his ingentia premia proponuntur. Illud primum maximumque deliberant, qualiter Cesar, si fors redeat, a suis legionibus segregetur. Id tamen haud difficile factu esse confirmant, quod neque, absente duce, loco se mouere audeant legiones, neque ad eas dux incomitatus accedere, modo sit aliquis, qui illius iter impediat, nec unius hominis nomen totus orbis exhorreat. Postremo dicebant: Quisquis rem casus exceperit, satius esse multo sub patriis armis mori, quam sub externo iugo uiuere, multoque tolerabilius hanc presentem uitam breuem et caducam, quam antiquam gloriam et auitam perdere libertatem. His ac similibus consiliis agitati Carnutes sese ingenti negotio duces offerunt, et quoniam siluestribus in locis, ubi hec fiebant, copia obsidum non sit, nec acciri queant quin res in apertum exeat, quam religiosissimo se uicissim sacramento obligant, ne quis Gallus belli duces metu aut spe aut quacumque causa deserat. Sic firmatis rebus, multis cum laudibus ingentes gratie Carnutibus acte sunt, atque ita demum, quasi maiore parte negotii confecta, ad sua quisque digreditur. Dies aderat claro prefixa facinori. Carnutes, tante rei duces, perditissimis sibi ducibus comparatis, Genabim oppidum inuadunt ciuesque romanos ibi negotiantes et prorsus incautos, nominatim Gaium Suffium, illic a Cesare rei frumentarie prefectum, honestum uirum romanumque equitem, obtruncant, ac bona omnium tamquam bello parta diripiunt. Illico rei fama diffunditur, ut sunt Galli rumorum serendorum ante alios studiosi, ut, quum scilicet hec cedes atque ista direptio ortu solis facte essent, forte ideo, ut cum lucis initio belli principium conueniret, ante primam noctis proxime uigiliam rei notitia ad Aluernos per centum sexaginta millia passuum peruenisset. Ibi uero laudatores atque improbatores, ut uarie sunt hominum sententie, res inuenit. Erat tunc Aluernis ille, ut Flori uerbo utar, corpore, armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi terrore composito, Vercingetorix quidam, potentissimus ac factiosissimus adolescens, olim filius Cebali, qui principatum omnis Gallie quum teneret, ad regnum aspirans a populo fuerat interemptus. Hic, ut erat et potentie ingentis et ardentis ingenii, clientelis amicitiisque collectis, quod uult, facile persuadet. Arma omnes capiunt atque ad bella se preparant. Erat illi patruus Gobacio, uir prouectioris etatis et consilii sanioris, et sicut hunc stulti iuuenes, sic senes prouidi illum sequebantur. Quibus ergo iuuenile consilium non placebat, quique stultam et inutilem hanc fortune experientiam iudicabant, Vercingetorigem ab incepto prohibent, reluctantem Gergonia oppido perturbant. Loco ille mutato, animum non mutauit, quin etiam multo enixius urgebat inceptum; et, sicut fere accidit, ut male agentes comitatiores sint semper, inopes perditique omnes, quorum innumerabilis turba est, ad hunc talem ducem confluunt. Quibus fretus, et iniurie memor, Gergoniam redit, patruumque et reliquos, a quibus pulsus erat, expellit: et, crescente uano fauore multitudinis, quod optasse pater morte emerat, rex dicitur. Iamque insanie auctoritate addita, legatos per diuersa transmittit, et reuerentius auditur et promptius exauditur, tantumque breui profecerat, ut secum Senones, Parisii, Pictones, Cadurci, Turones, Aulerci, Lemonices, Andes et ceteri, qui ad Oceanum uergunt, unanimiter coniurarent. Neque id satis: omnium consensu regnum ei atque imperium defertur. Sic ea tempestate Gallorum animi et consilia uoluebantur, sic romani nominis odium alte animis insiderat, ut, quisquis se illis opponere ausus esset, regno dignissimus haberetur. Iam non Aluernie res agitur, sed Gallie; contraque Romanos belli dux non orat neque consulit, ut solebat, sed obsides, sed arma, sed milites imperat et paretur, imperiumque ipsum seueritate terribile efficit. Grauioris noxe reos flammis exurit, tormentis excruciat; leuiora ausos, effusis oculis aut auribus resectis, uite linquit ad ludibrium, ad exemplum. Iam potens atque horrendus et natura ferox et regio tumidus fastigio, Lutherio Cadurco, audacissimo uiro, cum parte exercitus in Ruthenos misso, petit ipse Bituriges. Illi aduentu subito permoti ab amicis Romanorum Eduis auxilium per legatos petunt. Edui rem ad legatos Cesaris reiciunt, eorumque consilio equitum illis ac peditum dirigunt auxilia. Qui quum ad Ligerim amnem, Eduorum tunc et Biturigum imperii limitem, peruenissent, aliquot ibi dierum mora exacta, redierunt, hanc causam reditus pretendentes, quoniam, si transissent, hinc ab Aluernis, hinc a Biturigibus opprimendi essent: id enim ambabus gentibus fuisse propositum. An id sane tali metu egerint, an fraude, ne dicam hodie, sed tum quoque dubium fuit: tamen hinc Eduorum secuta defectio, hinc, quod statim reuersis auxiliis Eduorum, se Aluernis Bituriges adiunxere, rem suspectam faciunt. Cesar hec audiens, et urbanis motibus Pompeii Magni uirtute compositis, non se tunc amplius Italie necessarium ratus in Galliam redit. Ingens illum exercebat cura, qualiter suis sese iungeret. Nam, siue ipse ad illos proficisci uellet, non sat tuto fieri posse cogitabat, ut, in tanta rebellione regionum omnium, inter eos etiam, qui amici credebantur, cum paucis securus incederet (tam modicum fidei ei undique uidebatur); siue ad se illos euocare mallet; et sic hesitabat, ne itinere in ipso superuentu hostium, se absente, quod nolebat, pugnare cogerentur. Has inter curas Lutherius Cadurcus a Vercingetorige missus Ruthenos Aluernis attraxerat, nec mandatum implesse contentus alias quoque urbes, acceptis obsidibus, in potestatem redegerat, et rebus prosperis euectus in Narbonensem prouinciam properabat. Cesar consilium hostis intelligens precurrit et preuentos metu animos confirmans presidia opportunis locis per extrema prouincie hostibus obiecta distribuit, et parte supplementi nuper ex Italia adducti premissa in Helinos, subsequitur. Helini ab Aluernis Ceuenna monte asperrimo ac niuosissimo distinguuntur, quo se Aluerni quasi muro ualido circumseptos arbitrabantur, ea maxime parte anni, qua non dicam exercitui, sed ne uiatori quidem permeabilis fuisse unquam diceretur. Et erant ab ea parte eo tempore plane tuti, si cum alio res fuisset. At Cesar, quem nulla res morari posset aut deflectere, niue altitudinis pedum sex dimota et itinere per aduersum iugum multo labore pedum expedito, Aluernos fines inexpectatus aggreditur. Iuuat aliter hanc rem ipsam Flori uerbis exponere: Per inuios, inquit, ad id tempus montium tumulos, per intactas uias et niues expedita manu emersus occupat Galliam. Mox uero, ut Aluerniam attigit, equitatu in omnes partes effuso, tantum subiti terroris incusserat, ut trepidi omnes Vercingetorigem ad ferendam opem patrie suis consiliis laboranti nuntiis ac precibus excitarent; quibus motus in patriam redibat. Cesar interim, dimisso in Aluernos Bruto adolescente cum parte copiarum, iussoque sine intermissione agros hostium populari, ipse, ne suspicantibus quidem suis, quam celerrime potest, Viennam proficiscitur; inde equitatu, quem illuc premiserat, accepto, per Eduos pergit in Lingones, tanta ubique uelocitate, ut non tantum hostes pauore, sed amicos stupore perfunderet; sic inopinantibus aderat. Illic due legiones in hibernis erant. Illis eductis, octo reliquas hinc inde dispersas euocat, priusque, quam hostes, quo iuisset aut quid ageret, nossent, omnem exercitum congregauit: atque, ut Florus idem ait, ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit, quam ab ultima timeretur. Vercingetorix, audito Cesaris digressu, retro in Bituriges reuersus atque hinc profectus in Boios transalpinos, oppidum illorum, sub Heluetie uictorie tempus edificatum a Cesare, Eduisque contra dictum, oppugnare disposuit (oppido nomen Gorgobina) gloriosum sibi estimans, si Eduorum receptaculum simulque cesareum opus euerteret. Cesaris animum res hec ualde sollicitum habebat, ne aut neglecta amici oppidi defensio defectionem sociorum et contemptum sibi, aut suscepta anni tempore aduerso, difficultatem rei frumentarie legionibus imponeret. Satius tandem duxit pati omnia, quam contemni, et contemptu suo alienare sibi animos amicorum. Itaque dimissis impedimentis omnibus et duabus ad custodiam legionibus, et prouisa cum Eduis, quam potuit, subuectione commeatuum, in Boios ducit. Erat uie medio Velladunum Senonum oppidum: illud, ne quid hostile post terga dimitteret, aggredi consilium fuit. Oppidani, bidui oppugnatione tolerata, die tertio legatos ad Cesarem de pace ac deditione transmittunt; iussi arma et iumenta et obsides dare, nichil recusarunt. Ne quid autem temporis amitteret, G. Trebonio legato ad peragenda omnia dimisso, ipse iter inceptum solita celeritate prosequitur. Genabum erat oppidum Carnutum, ubi romanos negotiatores initio coniurationis occiderant. Id oppidum amnis preterlabitur; ipsum in ripa situm ripe alteri medio ponte iungitur. Ad loci huius defensionem Carnutes auxilia conquirebant, eo tamen lentius, quo diutius Velladuni crederent rem hesuram, et simul illius uiri esse morem impigerrimi ducis ignorarent. Huc ergo quum biduo peruenisset, oppugnationem, quod diei illius sero erat, in diem proximum edicit. Quid fieri uelit, milites edocet; ueritusque, ne Genabenses noctu diffugerent, huic rei excubitrices duas armatas legiones adhibuit, intentisque animis atque auribus pernoctare iussit. Atque, ut presagierat, accidit: oppidani in media nocte per pontem taciti abibant. Cesar, eorum abitu per exploratores cognito, legiones, que parate erant, muris admouet, et, portis subito effractis, indefensum capit oppidum, captum diripit, direptum incendit, preda militibus concessa; simul exitus obserari omnes iubet mittitque, qui profugos preueniant ac sequantur. Itaque paucissimi euasere; uiarum et pontis angustiis capti omnes. Cesar hinc, trans Ligerim ducto exercitu, in Bituriges tendit. Quo quum uenisset, Vercingetorix, ubi id sensit, Gorgobine obsidione derelicta, contra eum pergit. Cesar interea Nouiodunum aggressus oppugnat; quem confestim oppidani per legatos orant, ne in eos preter suum morem seuiat, neue pro tam leui causa de sua celeritate aliquid intermittat, que tot illi uictorias peperisset, sed, eis uite dimissis, feliciter progrediatur ad reliqua. Pie preces uidebantur: flectitur itaque, et iis arma, equos obsidesque imperat. Et iam pars obsidum data erat, et centuriones aliquot cum paucis militibus oppidum introgressi cetera conquirebant, dum repente de longinquo equitatus a Vercingetorige premissus apparuit: oppidanos spe tempestiue opis erectos deditionis ceperat penitere. Velut igitur ex condicto clamorem tollunt, arma corripiunt, muros scandunt, portas obstruere properant. Sed Romani illi pauci, qui in oppido erant, animorum mutatione perpensa, strictis subito gladiis, portas preoccupant, et incolumen exercitum intromittunt. Capto ad hunc modum oppido, Cesar statim equites suos contra equitatum hostium aduentantem educit, et illos, equestri prelio conserto, multa cum eorum strage uicit et in fugam uertit. In qua uictoria, ne priuemus sua laude barbariem, quadringentorum equitum germanorum, qui sub Cesare militabant atque ab ipso principio secum erant, opera fuit egregia. Ab eo enim immissi, laborantibus aliis, in tempore subuenerunt fregeruntque Gallos repentino impetu. Hoc uidentes e menibus oppidani, spe auxilii amissa, iram Cesaris metuentes eos, qui tumultum excitauerant, uinctos ad eum deduxerunt, ceptamque deditionem peregerunt. Ipse autem, his peractis, Auaricum, maximum optimumque oppidum, Biturigumque uberrima finium in parte situm oppugnare constituit, quod, eo capto, ciuitatem ipsam captum iri non diffideret. Vercingetorix tot aduersis nondum animo collapsus, suis ad concilium euocatis, in hanc sententiam disseruit: Quotidie, inquit, experiendo et discendo fiunt homines doctiores. Quod cum in rebus omnibus, tum precipue in re bellica uerum esse deprehenditur. Magnis animis graue bellum suscepimus, sed gerendi modum belli non sat sollerter aduertimus. Alia nobis itaque bellandi ratio ineunda est: non sponte cum Romanis concurrendum, sed omni ingenio prouidendum, ut pabulo hostes et commeatibus arceantur. Id nobis haud difficile uideri debet, quum et equitatu prestemus, et anni parte adiuuemur. Illud quoque nobis acriter cogitandum: hostes nobiscum in finibus nostris pugnant, et contra nos nostris frugibus sustentantur. Non nos a consilio publico studium rei familiaris auertat. Ubi Romani pabulantur, uicos, domos frugesque comburi forte damnosum uideatur, utilissimum est; ne sub nostris tectis nostri hostes habitent, nostris alantur frugibus. Inopiam aut non ferent, aut non tuto longius pabulatum ibunt. Nichil ad uictoriam intersit, an hostes occidamus, an bello necessariis spoliemus. Grauius aliquanto uidebitur, quod dicturus sum, sed uirtuti nichil, preter culpam atque infamiam, graue est. Oppida quoque, que non penitus ualida ac munita sunt, exurenda censeo, ne aut nostris inertie, aut hostibus offense diuerticula sint. Si quis est, cui hec acria uideantur, cogitet quanto sit acrius liberos atque uxores in seruitutem trahi cernere, exarmatum hosti iugulum prebere et alia multa pati, que bellorum iure uicti a uictoribus patiantur. Persuasit his uerbis: uiginti et eo amplius oppida una luce combusta sunt. Neque solum in finibus Biturigum, sed in reliquis hac illac, quocumque oculos flecteres, incendia cernebantur, non sine omnium dolore; quos ea spes lenibat, quod, parta uictoria, cito perdita omnes restaurarent. De Auarico in consilio agitatum est, an incendi illud, an intactum linqui melius foret. Enimuero ad hoc uerbum ad Vercingetorigis pedes, Gallorumque omnium, qui consilio intererant, affusi Bituriges obtestantur, ne pulcherrimum Galliarum oppidum, decus prouincie biturigensis ac presidium, flammis immeritis deleatur, quum defendi possit locus pene inexpugnabilis natura, cui, si defensio militaris accesserit, maledici possit, non noceri. Mouebant he preces animos contrariorum: unus Vercingetorix cunctis obstabat; qui et ipse tandem uictus misericordia in sententiam ceterorum transiit. Sic defensoribus rebusque aliis ad custodiam opportunis eo transmissis, seruatur Auaricum a Gallorum flammis, sed non ab obsidione Romanorum; in qua quidem obsidentium fortis et animosa tolerantia emicuit. Quum enim hinc Vercingetorix castra propius admouisset et ab exploratoribus per singulas horas, quid in romanis castris ageretur, edoctus omne iter eorum obseruaret, et Romanos, circum omnibus exustis, urgente necessitate longius pabulantes crebris incommodis ac damnis afficeret; illinc uero Edui ac Boii, quibus ea cura mandata erat (illi quidem, quia, mutato erga Romanos animo, non curabant, hi, quia parum poterant) rem romanam maligne commeatibus adiuuarent, ad tantam penuriam deuenere, ut diebus plurimis frumento carentes tenui pectore uix proferrent imbecillem spiritum; numquam tamen ideo ab oppugnatione cessassent, numquam uel irata uel mollis cuiusquam ex ore uox erumperet, aut romane non conueniens maiestati; immo uero, quum Cesar laborem militum miseratus inter exortandum sepe diceret: Si nimis aspera sunt ista perpessu, nulla per me mora est: oppugnationem omittere sum paratus, unanimiter responderent: Noli hoc, quesumus, optime imperator. Sic multos annos te duce militauimus, ut nullus metus, nullus labor, difficultas nulla nos fregerit, nullus hostium nobis hanc ignominiam irrogarit, ut cepta deseramus: ne tu ergo, dux noster, hanc eternam maculam nobis immiseris. Sine modo; omnia pati malumus, quam ne nostra mollitie manibus romanorum ciuium apud Genabum gallica nequitia peremptorum gallico sanguine satisfiat. Hec Cesari, hec eadem et tribunis militum et centurionibus repetebant, ut per eos imperatori familiarius dicerentur. Cesar, dum hac nobili perseuerantia in oppugnatione proceditur, iam turribus muro admotis, discit ex captiuis Vercingetorigem castra propter defectum pabuli promouisse, et cum equitatu expeditisque peditibus insidiatum sero ad ea profectum loca, quo romanos populatores luce proxima uenturos opinaretur. Quo cognito, nocte media digressus primo mane castra hostium attigit duce carentia. Illi, aduentu precognito, impedimenta siluis intruserant, aciem altiusculo in colle, quem difficilis palus, sed angusta, cingebat, erexerant, et, precisis pontibus, quasi clipeo quodam se palude protexerant, ibique constiterant in Romanos uersi. Eratque res facilis et pene equa prospectui, sin ad experientiam ueniretur, iniquissima, plena difficultatis ac periculi. Itaque milites, rem nonnisi oculorum iudicio metientes, nobili indignatione permoti Cesarem circumsistunt: Et quid hic, inquiunt, rei est? quis hic pudor ? quenam hec indignitas, imperator? Ergo hostes conspectum nostrum e tam proximo pati possunt ? Quin nos tu pugnare iube, et signum prelii propone, ut iamiam ex his, quibus fidunt, locis hos barbaros detrahamus. Fide militum letus Cesar: Ego, inquit, sic affectos quum uos uideam, ut nullum discrimen pro mea gloria recusetis, impius sim, nisi uestram uitam mee preferam saluti. Proinde, quum tempus fuerit, solita uirtute dextrisque uictricibus usuri nunc quiescite: electionem temporis et consilii capiendi curam michi linquite. Nempe hec uictoria, quam tam facilem iudicatis, loci situ, non hostium uigore, difficilis, multorum, michi credite, uirorum fortium morte constaret, quod aduersum penitus proposito atque animo meo est. Etsi enim uincendi auidum me nec negem nec dissimulem, numquam tamen michi placuit multo sanguine meorum empta uictoria. Quieuerunt tanti ducis auctoritate repressi; quos ille eo ipso die, nulla alia re gesta, reduxit in castra, atque ad inceptam oppugnationem studium omne conuertit. Vercingetorix interea irritis reuersus insidiis (o tremula semper et fragilis humana potentia) quum ad suos peruenisset, accusatus ab eis est, quod sine presidio et sine duce, de industria derelictis castris, equitatu et omni flore militie abducto, Romanis Galliam prodere uoluisset, quodque in se fuerat, prodidisset; nempe regnum consensu populi collatum sibi sordere, et illud a romano duce consequi sibi gloriosius estimare; proinde Galliam sui regis fraude proditam, loci opportunitate et celesti fauore liberatam; neque enim casu aliquo, sed certo consilio euenisse, ut et castra tutis locis abduceret, et Romanis propius admota desereret, imno etiam spoliaret omni robore, uixque eo digresso, hostes, uelut nuntio moniti, aduolassent. Accusationis hec summa, hic suspicionum color fuit, quibus uerbis apparebat tanti modo regis in dubio salutem uerti, nisi reus his obiectis constantissime respondisset. Nam, ut castra mouerem, inquit, pabuli coegit inopia et hortatus uester; ut propius Romanis accederem, ipse loci situs attraxit per se ipsum tuti. Equites abduxi, quos palustribus locis inutiles sciebam, utiles autem, quo pergebam. Ducem certum abiens non dimisi, ueritus ne fortassis acquiesceret uocibus atque consiliis insanorum pugnam laboris intolerantia, non uirtute, poscentium. Romanos si, me absente, casus attulit, fortune, non alteri, imputandum: at si, aliquo suadente, contigisset, habenda illi gratia esset, a quo uobis prestitum, ut eorum et paucitatem uideretis, et ignauiam nosceretis, qui stulto aduentu, turpi reditu, et consilii et uirtutis inopiam detexere. A Cesare ego non regnum per proditionem, sed de eo uictoriam per uirtutem spero, que iam proxima, iam pene nobis in manibus est. Quin hoc ipsum regnum, quod consensu omnium iure possideo, sponte dimittere paratus sum, si forsitan uos honorem michi potius contulisse creditis, quam a me beneficium accepisse. Cesar romanusque exercitus ultima laborat inopia. Iam ad pugnam atque ad opus et animi et corporee uires desunt, et nisi confestim aliquid insperate prosperitatis affulserit, abitum moliuntur. Horum ut a me fictum nichil suspicemini, romanos milites audite. Erant serui aliqui inter pabulandum capti et in carcere torti multipliciter et afflicti, iussique quid per eos dici uellet, et producti in medium legionarios se milites dixerunt: extrema fame uictos e castris clanculum effugisse, pari omnem exercitum fame confectum esse Cetera dehinc omnia dicto regis consona persecuti sunt. Tum Vercingetorix exclamauit: Et per me, inquit, quem proditionis accusatis, hec uobis cuncta proueniunt, atque illud extremum, ut sine uestro periculo uictus Cesar ac fugiens nullis agris aut urbibus receptetur; id enim inter multa meo consilio constitutum est. His dictis uersi repente animi uarie gentis et credule usque adeo, ut leto plausu et armorum crepitu dicta concionantis astantibus complacuisse conclamaretur, et una uoce Vercingetorix summus ducum ac fidelissimus hominum crederetur. Cesar Auarici ceptam obsidionem ceptamque defensionem hostes peragunt, inque dies obnixius utrique. Nam et Romani aggerem immensi operis, gelu ingenti atque imbre perpetuo prepediti, uirtute tamen ac perseuerantia difficultates superante, uigintiquinque diebus extruxerant, et muris admouerant, et Galli decem millia ex omni Gallia electorum hominum oppido incluserant eo consilio, ne uel solis Biturigibus salus publica crederetur, uel seruati oppidi gloria solorum esset Biturigum, sed Gallorum omnium. Et actis sub terram cuniculis, incensoque per noctem aggere, et simul factis eruptionibus, romana castra in magno discrimine posuissent, nisi summa ducis prouidentia esset occursum, qui duas assidue legiones excubare pro castris faciebat. Harum interuentu et eorum, qui eiusdem iussu totis noctibus in opere uigilabant, et flamme extincte et insultus hostium sunt repulsi, et excitati omnes totis ex castris ad auxilium conuenerunt. Nec romana uirtute gallica ideo pertinacia lentescebat. Obstinati in mortem non tantum resistebant, sed erumpere audebant nec uel hostes inuadere uel iactare incendia desinebant, et defessis integri, et uiui mortuis, succedebant, ut qui in eo ipso temporis momento situm patrie statum et salutem totius Gallie cogitarent. Qua in parte pretereundum non uidetur illud memorabile, quod nec scriptor, a quo ante alios ista decerpimus, sibi pretereundum estimauit, sub oculis suis gestum. Gallus quidam ante portam oppidi traditas ei ab intrinsecis picis ac seui glebas in ignem iactabat; scorpione transfixus exanimatusque procubuit. Hunc iacentem unus e proximis transgressus, et periculi oblitus, eodem officio fungi cepit. Illo quoque pari ictu scorpionis occiso, mox successit tertius et tertio quartus, nec ante successionum talium finis fuit, quam, extincto igne depulsisque hostibus in oppidum, pugne etiam finis esset. Vercingetorix tandem, oppidanorum animis atque corporibus fatigatis, ut quorum conatus omnes in nichilum recidissent, fuge illis auctor esse cepit, quam tutam fore castrorum suorum uicinitas spem dabat, et insequi uolentibus obiecta palus. Ad id nocturnum tempus idoneum uisum erat. Fuge consilium casus mirabilis impediuit. Nox aderat, et taciti per tenebras itineri se parabant. Tum matrone, alie paruulos suos stringentes ad ubera, alie humi strate flebiliter obsecrabant, ne se neue communes filios hostibus ad ludibrium et ad penam darent: se quidem ad prosequendam suorum fugam sexu, etate illos inualidos. Ubi suos nec pietate nec precibus flecti et in proposito fixos uident, et pudorem et amorem superante metu, e muris exclamare et Romanis, ut poterant, dare instantis fuge signum ceperunt. Quo metu oppidani, ne, re ab hostibus intellecta, preclusis itineribus caperentur, abeundi consilium mutauerunt. Cesar die proximo quum muro oppidi turres et machinas admouisset, repente tantus imber nimbis effluxit, ut perfacile esset alium territurus. At ipse, qui sepe fedis tempestatibus ad uictoriarum uti soleret occasionem, imbrem illum sibi iter ad id, quod intendebat, aperuisse estimans, quod et suos ad opus solito pigriores cerneret, et hostes ad tutelam oppidi lentos et incautos ex rarioribus per muros custodiis animaduerteret, hortatus milites, ut fructum tandem longi laboris arriperent, et primis in murum ascendentibus premia consueta pollicitus, tuba prelii signum dedit. Ira igitur et spe premii stimulante, et unoquoque certatim adnitente primum gradum laudis apprehendere, muri undique ad fastigia non tam ascenderunt, quam euolauerunt. Stupefacti ciues, inspecta hostium corona, sese locis patentioribus liberius defensuri, ne uiarum premerentur angustiis, in plateam confugerunt. Postquam uero animaduerterunt haudquaquam Romanos in plana descendere, sed, uno alium attollente, magis ac magis menia complere, metuentes undique circumcludi fugamque eripi, trepide armis abiectis, extrema oppidi cursu rapido petiere. Ibi pars portarum in exitu se coartans, pars limen transuecta ab equitibus ad hoc missis cesi omnes. Nullum prede studium, sed uindicte fuit; omnibus ante oculos mors erat mercatorum romanorum, qui ad Genabum, immeriti illi quidem, sola Gallorum crudelitate perierant. Eius cedis recordatio, supra romanum morem, acerbabat animos, ut nec etati nec sexui parceretur. Ex omnibus itaque, qui in oppido sunt inuenti, quorum numerus ad quadraginta millia capitum ascendit, uix octingenti, qui ad primum capti oppidi clamorem sese portis murisque proripuerant, euasere. Et Auarici quidem longa ac difficilis obsidio hunc habuit finem. Vercingetorix uero auaricenses reliquias nocturna fuga in sua castra delapsas clementer excepit, ac ueritus, ne qua eorum permixtione tumultuandi occasio preberetur, segregandos curauit, ut, quum castra essent secundum numerum populorum distributa, ad suos quisque deduceretur. Ipse uero neque hoc fractus aut deiectus euentu ita consolatus est suos, ut diceret: Non uirtute, sed arte quadam muros oppugnandi uictoriam hanc Romanis contigisse; stultum esse in bellis prospera omnia sperare; temperanda dulcibus amara, letis tristia; numquam sui consilii fuisse, ut defenderetur Auaricum; fecisse hoc Biturigum improuidam pietatem et facilem nimis indulgentiam ceterorum; permittendum fortune suo iure uti, quod illi cum ubique magnum, tum in bello maximum atque inexuperabile sit; quod ad se attineret, summo studio enisurum, ut incommodum nunc illatum multis et magnis commodis resarciat et compenset, atque in primis ciuitates, que a consensu publico discessissent, in ceterorum sententiam traducturum, ut unum sit omnis Gallie consilium, unum corpus, una mens, cui terrarum orbis impar haud dubie sit futurus; id se facturum non sperare tantummodo, sed pene iam effectum reputare; quod necessitas presens poscat, castra saluti omnium profutura labore omnium ac studio munienda esse, quibus subiti incursus hostium arceantur. Grata omnibus hec fuit oratio, quod non animo defecisset, sed ubi duces alii, magnis cladibus acceptis, sese abdere soleant uultusque militum refugere, hic in publicum prodierit, et nouum salutis iter ostenderit; eoque plus fidei illi erat, quo Auaricum incendendum deserendumque censuerat, clarum prouidentie eius indicium. Sic, quum ceterorum ducum minui soleat aduersis, creuerat ducis huius auctoritas. Neque aut in castris communiendis, que prima romano more in Gallia communita sunt, quicquam a militibus est omissum, quamuis impatientissima gens laborum sit, aut a duce in conciliandis reliquis, ut promiserat, urbibus ulla in parte cessatum. Cigitabat estuabatque animo, diebus ac noctibus laborabat, sollicitabat uniuersos, ad res nouas omnem Galliam excitabat; inque hoc opus, quos mitteret, uiros elegerat, qui uel noti in populis acceptique, uel blanda oratione atque ingenio, uel principum familiaritate pollentes, ac gratia idonei uisi erant. Eos uero, qui ad eum seminudi et inermes, capto oppido, confugerant, uestibus atque armis instruxit, inque gradum pristinum militie restituit. Ad hec diuersis ex urbibus sagittarios et omnis generis contraxit auxilia, quibus acceptum Auarici detrimentum suppleret. Accessit Olouiconis filius Teutomotus, Nichioborgum rex, cuius patrem romanus senatus amicum appellauerat; sed, ut sepe filii, derelictis parentum semitis, nouas querunt, iste contra Romanos ad Vercingetorigem cum multo se contulit equitatu. Cesar ad Auaricum complusculos dies egit, et, frumenti ibi larga copia atque omnium commeatuum inuenta, fessum atque esurientem exercitum recreauit; inde, quod uernum bellis aptum tempus instaret, ad hostem ire tota mente dispositus, ut inuentum uel tedio in apertum eliceret et in pugnam cogeret, uel obsidione conficeret. Dum ad hoc iter accingitur, legationibus Eduorum exhortatus, ad componendas eorum lites et controuersias intestinas ante omnia proficisci habuit, que inter duos primores populi de summo magistratu orte totam urbem alterius suffragiis agitabant; non ignarus quidem quanta presertim in bello iactura sit temporis, quantum in dilatione periculum; sed amicam urbem destituere populo romano seque indignum arbitrabatur, quam iam in armis esse hanc ob causam et pene iam confligere fama erat. Neque inhonestum modo, sed periculosum prouidebat eam rem negligere, ne auxilium fortassis ab hostibus pars inferior postularet. Neque uero legi amicorum ulla in parte derogare fas ducebat, qua cautum erat, ne is, qui summo preesset magistratui, fines patrios ulla ratione transcenderet, quem sibi gradum pars utraque uindicaret, rebus omnibus regno parem, nisi etate; erat enim annuus magistratus. Quamobrem neque ad se partes euocare sustinuit, neque indignum censuit negotium, ad quod componendum ipse proficisceretur. In Eduos ergo quum uenisset, Decetiam oppidum et partes et senatum omnem conuenire iussit, et presens de iure partium cognouit, motusque omnes sua auctoritate compescuit. Cotum enim, uirum nobilissimum et totius gentis potentissimum, quum creatum contra leges certis testimoniis deprehendisset, cedere, Conuictolitanem uero, rite per sacerdotes more patrio institutum, preesse magistratui imperauit; obtemperatumque precepto est sine ullo murmure aut querela. Hortatus dehinc Eduos, ut ciuilibus discordiis abstinerent, que pestifere semper magnis urbibus ac funeste sunt, utque in presens bellum auxilia, que possent, mitterent, deuicta Gallia, digna a se premia percepturi, equitatus ab his omnis et decem millia peditum, ut sibi mitterentur, obtinuit. Tunc exercitum duas distribuit in partes: quatuor legiones et partem non exiguam equitatus sub Labieno in Senones atque Parisios direxit, ipse cum sex legionibus et reliquo equitatu in Aluernos rediit perrexitque Gergoniam. Vercingetorix, aduentu Cesaris precognito, qua transeundum illi nouerat, omnes fluuii pontes fregit, cui Laber, alicubi Clauer, nomen inuenio. Itaque perueniens et preclusos aditus et aduersa in ripa obambulantem hostem reperit. Hoc in statu premebant uarie duces cure: Vercingetorix, ne quem Cesar e pontibus reficeret, metuebat; Cesar uero, ne fluminis alueo prepeditus, quod uadari ante autumnum non soleat, otiosam agere cogeretur estatem. Omne tamen incommodum uicit ducis ingenium. Siquidem, premissis e regione omnibus impedimentis et quatuor legionibus additisque cohortibus aliquot, ut constare numerus uideretur omnium legionum et speciem exercitus preberet alibi aditum querentis, ipse locis abditis cum duabus tantum, que supererant, legionibus se tenuit, suisque, ut quam longissime procederent atque ita a se hostem distraherent, imperauit. Tunc hoste digresso et romani exercitus iter obseruante, ut ubicumque transire uolentibus obuiaret, locum uacuum relictum Cesar occupat, atque e pontibus unum, cuius pars ima uisa est intactior minorisque egens opere, confestim reficit; et traductis legionibus, castra communit, premissasque legiones ad se e uestigio reuerti iubet. Intelligens se delusum Vercingetorix, amoto obice, quo ab hoste separabatur, ne inuitus ad pugnam cogi posset, ex eo ipso loco, ubi erat, dum reditum legionum et proprium uidit errorem, magnis cursibus in anteriora contendit. Quem non segnius sua per uestigia Cesar insequitur, quintoque die Gergoniam peruenit, et primo statim aduentu leue prelium equestre commissum, sed nil in eo memorabile gestum est. Cesar urbem altissimo in monte sitam et accessu ab omni parte difficilem speculatus, et agnoscens non exigui temporis opus esse oppugnationem differendam statuit, donec curam rei frumentarie et commeatibus impendisset. Vercingetorix singulos populos in singulis collibus Gergonie circumfusis explicuerat ostentatione terrifica, que hostes facile solo spectaculo consternasset; et fecissent, nisi et Romani fuissent et ducem Cesarem habuissent. Erat ex plurimis collis unus, quem si Romani occupassent, poterant hostes et aquatione et pabulo impediri. Is collis, quod ceteris omnibus difficilior erat atque preruptior, negligentius seruabatur. Sed uirtuti nil usquam difficile, nil preruptum. Loci huius opportunitatem cunspicatus Cesar non misit, qui eum caperent, sed per se ipsum nocte intempesta profectus e castris ascensum luce media uix accessibilem superauit; et repentinus adueniens, depulso inde presidio hostili, occupauit collem, et castra ibi minora constituit, quibus duas legiones assignauit. Tum duplicem fossam duodenos pedes seu altitudinis seu latitudinis habentem a minoribus castris ad maiora perpetuam duxit, quo nulla uis hostium uetare posset, quin inter se libere commigrarent. Sic ad uictoriam prona omnia uidebantur. Caput 17 Nulla est autem in terris inconcussa felicitas. Nescio quomodo, in procursu rerum ad uota fluentium, prosperis aduersa se inserunt. Cesare ad Gergoniam res agente nilque, nisi de hostibus, sollicito, periculosa defectio, unde minime timebatur, erupit. Ciuitas Eduorum, prima amica populi romani et sui ducis et senatus, sepe decretis honestata interque omnes, immo pre omnibus gallicis urbibus, summo semper in honore habita, de rebellione (quis hoc unquam crederet?) cogitauit. Initium rebellionis a Conuictolitane illo, quem Cesar ante paucos dies in ciuilium seditionum diremptione pretulerat. O quam facile ingratis animis magnorum licet atque recentium beneficiorum subrepit obliuio! Ille siquidem beneficio Cesaris obstrictum se fassus, quod sibi iustissima tamen fauisset in causa, omissa mentione pecunie, quam, ut Romanis fidem frangeret, ab Aluernis acceperat, quum nulla sit turpior perfidia, quam cui auaritia causam dedit, fedoque proposito uelum cause honestioris obtendens, et plus se libertati patrieque asserens debere, quam Cesari, nonnullis adolescentibus nobilibus ac superbis facile persuasit, ut romane amicitie uinculum leue discuterent, seque non solum libertati natos, sed imperio, meminissent. Unicam esse urbem Eduorum, que totius Gallie uictoriam remoretur; eius exemplum sequi alias; hac ad commune bonum redeunte, ceteras secuturas, nec Romanis, ubi deinceps pedem ponant, in Gallia superesse; neque uero preter ignauiam Eduorum quicquam cause esse, cur Romanos magis Edui, quam Romani Eduos, de suis questionibus adeant; non hec amplius toleranda esse, sed Cesari ac Romanis ostendendum et liberos se et uiros et Gallicos. Et eorum quidem adolescentium princeps erat Litauitus quidam eiusque germani, qui cito omnes non consilium, sed auctorem consilii estimantes, senioris atque potentioris et magistratu summo prediti in sententiam transierunt; sed quoniam ciuitatem beneficiorum Cesaris obliuisci posse nec sperabant nec credibile uidebatur, alia ad id uia fraudulentior est inuenta, stulta tamen inuentio et inuentoribus suis digna. Ea uero fuit huiusmodi: auxilia, que ab Eduis ad Cesarem mittenda monstrauimus, ut Litauito ducenda committerentur. Id quidem nullo negotio impetratum est. Is ergo, premissis ad Cesarem fratribus, quid de reliquo sint acturi, cum eisdem ordinat. Quum ergo romanis castris cum exercitu appropinquasset, neque iam amplius quam triginta millibus passuum abesset, substitit, et repente, quasi tristi nuntio accepto, uersus ad suos et lacrimans: Quo pergimus, inquit, et quid agimus, amici? Omnis nostra nobilitas, omnis noster equitatus, qui cum Romanis erat, absumptus est. Eporedorix et Viridomarus, principes gentis nostre, falso proditionis crimine circumuenti, quod cum Aluernis clandestina colloquia habuissent, prerepta facultate defensionis, occisi sunt. De fratribus meis ac propinquis loqui lacrimis impedior. Omnium similis est fortuna. Si michi non credite, hos audite, quos ex ea cede non Romanorum misericordia, sed ipsorum fuga subtraxit. Ad faciendam uerbis fidem subornati testes prodeunt, de conficta historia nil mutantes. His auditis, territi omnes exclamant, Litauitum orant, ut saluti omnium consulat. Quasi non facti, inquit, sed consilii tempus sit, non est de rebus certissimis consultandum. Quin imus igitur in Gergoniam et Aluernorum signis nostra signa coniungimus? Cui enim dubium esse potest, quin Romani tanto scelere polluti non hunc peccandi finem facturi, sed in nostram necem illico, ut nos uiderint, ruituri sint? Mortemque igitur fugiamus, et, qua datur in presens, ulciscamur occisos. Erant in comitatu romani ciues magnam uim frumenti et commeatuum reliquorum ad castra Cesaris deferentes, qui, ut tutius proficiscerentur (o mens hominum ceca et futuri inscia!) sese illis adiunxerant: eos Litauitus ostendens digito: Occidamus, inquit, hos latrones. Paretur statim impiis preceptis. Vixdum uerba finierat, concursuque militum crudeliter interfecti sunt et direpta, que ferebant, omnia. Neque hoc contentus flagitio Litauitus per omnes Eduorum fines hunc rumorem spargit, suadetque omnibus idem facere, quod ipse fecerit, ut scelere implicitos uel errore impio a romana disiungat amicitia. Erant cum Cesare duo Edui adolescentes egregii, quorum supra mentio est habita, Eporedorix, prosapia ortus illustri magneque inter suos potentie, et Viridomarus par gratia atque etate, sed genere longe impar. Hunc Cesar sibi a Diuitiaco commendatum ex imo in altum ualde prouexerat ita, ut cum Eporedorige ipso de prioritate contenderet; de quorum cede Litauitus apud exercitum mentitus erat, ut diximus. Ad hunc Eporedorigem circa medium noctis huiusce rei fama peruenerat: et, quid Litauitus dixisset, quid egisset, audiuit, et, quid animo uolueret, cogitauit. Statim ergo, nulla mora interposita, Cesarem adit, et proditionem aperit futurus ipse mox proditor. Re, ut erat, exposita, ducem orat, sua sapientia temerariis et iniquis iuuenum consiliis ut occurrat, nec permittat sibi populoque romano amicissimam ciuitatem paucorum, immo unius hominis, mendacio alienam fieri; prouidere enim se animo futurum, si tot millia Eduorum ciuium se ad hostes, ducis licet fraude, contulerint, ut uix ciuitas rem contemnat. Abscessit hoc nuntio somnus Cesari, cura autem grauis accessit, quod Eduorum res semper ei cordi fuerat, et periculum prouidebat. Et quoniam celeritatem eximiam res poscere uisa est, statim cum toto equitatu et quatuor expeditissimis legionibus castris egreditur, que temporis exclusus angustiis non arctauit, ut decuit, sed ingenti spatio presidium exiguum nonnisi duarum scilicet legionum sub legato Fabio dimisit. Ante omnia tamen Litauiti fratres capi iusserat. Illi autem, ut cum fratre conuenerant, ad hostes paulo ante profugerant. Ita fraudem omni ex parte constantem Cesar intelligens tanto intentius cepto procedit itinere, inque ipso castrorum exitu hortatus suos, ne nocturno labore turbentur, esse enim, ut ineptum tempus ad eundum, sic necessarium piumque iter, et debere pietatem uie duritiem superare; omnibusque alacritatem multam atque eundi cupiditatem gestu ac uoce signantibus, proficiscitur, et, uigintiquinque millibus passuum exactis, uidet ab aduerso uenientem aciem Eduorum premittitque illis obuiam equitatum, qui illos impediat ac retardet, graui omnibus inhibitione proposita, ne quem prorsus occiderent, non seueri iudicis, sed pii more patris castigare uolens, non perimere. Nominatim Eporedorigem et Viridomarum ire iubet et suos alloqui, ut uideant eos cesos non esse, sicut proditor ille confinxerat. Qui ubi ad Eduos uenire amicosque et notos compellare ceperunt (nemo autem illos e toto agmine non et nouerat et amabat), percussit animos illico uera consideratio, senseruntque omnes se precipitem in locum sui ducis fraude perductos. Proiectis itaque statim armis et protentis ad Cesarem manibus, ceperunt alta uoce erroris ueniam implorare. Litauitus uero intelligens inefficax suum esse commentum, dimisso exercitu amplius non suo, cum clientibus suis, qui eum more gallico in nulla deserere poterant fortuna, equo stimulis adacto, clam dilabitur peruenitque Gergoniam. Cesar, nuntiis Eduum missis, qui proditionem Litauiti suamque clementiam nuntiarent, seruatricem suorum ciuium, quos occidere belli iure licuerit, non amplius, quam tres horas noctis, ad requiem suis dedit, ueritus, credo, ne nimio sopore marcescerent; inde Gergoniam rediit. Duo interim periculosa contigerant. Nam et Aluerni, eo digresso, castra eius inuaserant, et castrorum latitudo et paucitas defensorum et uis hostium rem in summum discrimen adduxerat: id se primo die passum proximoque passurum atque ad id se preparare Cesari Fabius nuntiauit, is, qui legatus ad castra remanserat; et hic illi nuntius noctis et uie medio occurrit, per quem gressu addito, accelerans ad castra nondum orto sole peruenit: et Edui, Litauiti de suorum cede nuntiis auditis, in furorem uersi omnes, nichil amplius expectantes nilque aliud requirentes, an falsa esse possent, que ueri utique faciem non haberent; sed more gentis audita quelibet pro compertis accipere solite, romanos ciues, qui apud eos ceu fidissimos amicos securi agebant, aut morte aut seruitute damnauerant, bona diripuerant, nil impietatis omiserant. Agitabant animos latenti odio accensos auaritia, ira, temeritas, familiares pestes gentium illarum, et addebat stimulos furori Conuictolitanis, Cesaris munere summus Eduorum magistratus, summus Romanorum hostis ac Cesaris, horum consiliorum auctor omnium et princeps. Is sua sponte concitatum populum uerbis urgebat, ut eo illos adduceret, unde reditus nullus esset ad saniora concilia. Itaque et tribunum militum Marcum Aristium et negotiatores Romanos, fide data Cabillone oppido eductos in itinere contra fidem aggressi spoliant, seque in locum eminentem defensionis gratia receptantes die noctuque circumsistunt, ac, multis ultro citroque occisis, in diem posterum uim maiorem parant. Sed hec agentibus atque parantibus, nuntius superuenit: decem millia illa suorum in potestate Cesaris esse, uix Litauitum fuga ereptum euasisse. Tum subito deiecti metu ad tribunum, quem obsidebant, uultibus mutatis, sed non animis, festinant, factum temere sine consensu populi excusant, de bonorum direptione iudicium instituunt, Litauitum fratresque eius exilio condemnant, bona publicant, super his ad Cesarem legatos mittunt, qui factum purgent, ueniam petant. Et hec omnia non fide, sed metu agentes solita interim in secreto belli consilia agitabant, urbesque finitimas ad arma per nuntios hortabantur. Mille beneficiorum atque honorum memoria exciderat: solius cesaree meminerant clementie. Que quum omnes ad amorem atque obsequium excitasse debuerit, multos (indignum quidem) ad iniurias excitauit; postremo hec eum ad mortem usque perduxit. De quo suo dicetur loco: nunc cepta prosequimur. Itaque Cesar, etsi animos Eduorum plane nouerat, legatis tamen eorum ad se uenientibus benignissimum responsum dedit: propter aliquot dementium uanitatem non se minus urbem sibi carissimam amare, nec posse sibi in animum uenire, ut, quos ipse tanto opere diligat semperque dilexerit, ab iis parcius diligatur. Hec legatis. Caput 18 Ad se autem, curis consurgentibus, uersus, multa circumspicens, magnos undique consurgentes motus Gallie preuidebat, dum interea quedam sibi preter spem prosperioris euentus occasio se ostendit. Forte enim in eum collem, quem captum et communitum castrisque minoribus deputatum fossaque maioribus castris adiunctum memorauimus, spectandi gratia conscendenti collis alter ab hostibus possessus apparuit uacuus custodibus, quibus confertissimus esse consueuerat. Tum parumper gradum fixit admirans, reique causam quesiuit ex perfugis, qui in dies ad eum multi ueniebant. Audit ex iis, quod ab exploratoribus suis iam prius audierat, omnes inde euocatos ad muniendos aditus loci alterius, cui maxime metuebant, quod inde planum iter esset ad oppidum; quem aditum si Romani caperent, qui collem alterum iam haberent, tum sibi prorsus obsessi et seclusi a suis et exclusi ab omni libero discursu atque a pabulo uidebantur. Hoc audito, recens cogitatio percussit repente animum locum illum occupandi. Erat autem et natura et manu hominum aggestis perplexum iter saxis, et super duplicem difficultatem tria ibi hostium castra crebreque munitiones insederant. Sed difficilia cuncta perrumpere uir fortis amat. Ostentatis legionibus, quasi quod aliud esset acturus, et hac illac per tenebras noctis magno strepitu discurrere iussis equitibus, et immixtis turbe mulionibus galeatis, quo maior ac strepentior motus esset, omniumque animos errore ac pauore uario atque incerta expectatione suspenderet, ipse, hostibus in suspicionem trepidam adductis, legatis legionum, quid paret, aperit, dicit rem esse difficilem, docet, quid iniquitas locorum mali habeat quantumque periculi, aduersus quam occasione, non prelio, sit utendum. Ut milites ergo suos contineant, monet atque imperat, ne uel pugne uel prede dulcedine rapiantur, quo non expedit. Sic suos affatus, Eduos ascensu alio ad portas oppidi proficisci iubet; inde suis militibus signum dat. Quo accepto rapidissime, unde nullus ascensurus uideretur, ad munitiones obuias perueniut; quibus dicto citius transmissis, trina hostium castra corripiunt tanta celeritate, ut Votimarus, unus e regulis Gallorum, dum meridiaretur, in lectulo deprehensus uix manus militum semisopitus euaserit et seminudus. Cesar ubi, quod animo decreuerat, actum uidet, receptui cani imperat. Substitit legio, que propinqua erat; altera uero remotior seu signo per distantiam non audito, seu feruore martio impellente animos, quamuis retinentibus legatis, quibus hoc ab imperatore mandatum erat, et uirtuti tamen proprie et fuge hostium confisa et uictoriarum memoria suarum, nil sibi iudicans difficile non prius hostes insequi destitit, quam ad portas oppidi peruenirent. Tantusque undique sublatus est clamor et clamori etiam mixtus rumor Romanos oppido potiri, ut, qui altera in parte erant, ex ipso sese oppido precipitanter eriperent, matrone autem flentes ueniam orarent, ne, sicut Auarici gestum erat, femine etiam atque infantes occiderentur; utque id facilius impetrarent, e muris uestem argentumque proiicerent, quedam quoque per murum demisse sese traderent in fidem et brachia romanorum militum. Lucius Sabinus, octaue centurio legionis, multis audientibus, die illo dixerat se premiis Auaricensibus, quibus Cesar muri illius ascensorem primum donauerat, excitatum non passurum, ut quisquam Gergonie murum ante se scanderet. Is quum primus ad murum uenisset, trium suorum ope manipularium in altum subleuatus, atque ipse subleuans eos, capti oppidi speciem prebuerat. Sed temeritas, ut sepe leta principia, sic mestos habet euentus. Aluerni enim, qui aduersa in parte erant, audito capti oppidi rumore, glomerati aduolant, eligentes, credo, in defensione patrie mori potius honeste, quam turpiter in exilio senescere; et precurrente equitatu nullo ordine, cetera turba consequitur seque pro muris obicit. Hinc animus crescit obsessis, ut matrone, que modo Romanos, sicut diximus, orabant, iam sparsis more patrio capillis et pretentis pignoribus orare suos inciperent. Instauratur pugna locis omnibus, sed iniquo partium concursu. Nam ex alto dimicant Aluerni, ex inferiore autem loco Romani, et pugna precedenti ed ascensu fessi. Quod Cesar aspiciens procul exitumque, qualis futurus erat, intelligens, legatum Titum Sextium cum expeditis cohortibus ad radicem collis misit, ut, si suos dare terga contingeret, hostes ab insequendo repelleret; ipse autem, quoniam locus pugnandi iusta acie non erat, rei exitum anxius expectabat. Galli quidem loco et numero, Romani sola uirtute prestabant, que tamen ad ultimum mole hostium uicta succubuit. Itaque Lucius Sabinus e muro, in quem primus ascenderat, cum comitibus interfectus abiicitur, speratique locum premii supplicium occupauit. Memorandum preterea in hanc ipsam horam facinus incidit. Marcus nempe Petronius, legionis eiusdem centurio, dum portas frangere nititur, multitudine hostium circumuentus et plagis multis afflictus ac uersus ad socios: Quando, inquit, me uobiscum seruare prohibeor, uos seruabo, quos mecum glorie studio in discrimen traxi. Ite incolumes, dum parumper hos barbaros detineo. Hec dicens, quasi adhuc integer in aduersos inuehitur, et duobus uno cesis impetu, reliquos a porte custodia interim auertit; dumque sui comites, qui inuiti et mesti eum deserebant, opem sibi nunc etiam ferre niterentur, ille, ut loqui poterat: Frustra, ait; iam me enim sanguis ac uita destituunt. Quin me linquite igitur et uos morti, dum licet, eripite. Sic uociferans insultansque hostibus ruit, et moriens suis profuit. His ac talibus suorum casibus Romani tandem pregrauati, cesis quadraginta sex centurionibus ac militibus septingentis, iniquo colle reiciuntur. Fuisset et fuga longior et largior cedes, ni prouidentissimi ducis ex sententia romane se cohortes Gallis insequentibus obiecissent: quumque ad plana fugiendo, insequendo atque obstando peruentum esset, legiones ipse instructa acie stabant, quibus animaduersis, Vercingetorix, antequam se locis equis crederet, suos in castra reuocauit. Hec est legio ad Gergoniam fusa, cuius meminit Tranquillus in primo, inter tres belli gallici aduersitates cesareas numerata. Et diei quidem illius reliquie sauciis curandis aut humandis mortuis et seris querimoniis sunt absumpte. Ubi dies proximus illuxit, conuocato ad concionem exercitu, Cesar ita disseruit: Habetis, o milites, temeritatis et cupidinis uestre fructum, animo mestum meo, uestra tamen audacia atque insolentia non indignum, qui uobis ipsis, quid agendum linquendumue, quo eundum, unde abstinendum, hoc est, totum uestri ducis officium usurpastis. Atqui ego uestre militie, ubi possum, faueo: uos michi, quod in uobis est, meum imperium abrogastis, qui signum receptui a me datum, qui legatorum, immo meos ex illorum ore utiles monitus contempsistis, atque, urgente nescio quonam animorum impetu, iuistis unde nec redirent omnes, neque qui redirent aut salutem suam aut romanum decus integrum reportarent. An ignorabatis, ut magni sepe exercitus a paucis sola locorum iniquitate superati sunt? an, si alias nesciretis historias, obliti eratis, ut nudius tertius ego ipse ad Auaricum, dum hostes equitatu ac duce nudatos et per se uinci faciles ante oculos haberemus, quia tamen illis loci fauebat iniquitas, uestram nobilem indignationem ab eorum aggressione continui? non quod uictoriam desperarem, sed ne secum magni aliquid afferret incommodi. Vos et ueterum et recentium obliti, hostes simil et naturam uincere uoluistis. Metite igitur, quod seuistis, et, cui plus misereor, metet ipsa res publica, tot uiris fortibus amissis, quanti nec Gergonia nec tota erat Aluernia. Ego quidem fortitudinem uestram miror, quam nec arduus mons nec muri nec castra hostium arcuerunt; sed non minus et superbiam et contumaciam uestram damno, qui plus uobis in uenturi presagio tribuitis, quam imperatori uestro, cui non iubere, sed parere tenemini, quique frustra datur exercitui, si ad nutum quisque suum ire possit in prelium ac redire. Rarum diuinumque animi bonum prouidentia est. Ideo pauci sunt boni duces, quum multi sint milites animosi. Que quidem uirtus si omnibus data esset, quid in bellis esset opus imperatore? Vestra nunc in acie quisque sibi fuit imperator, ego tristium spectator euentuum et stultitie castigator irritus fui, qui profecto semper in militibus meis et modestiam et obedientiam non minus, quam fortitudinem, requiro. Nolim tamen uos hoc errore deici: non terrere, sed arguere et castigare propositum est. Reparate et firmate animos. Errando discitur. Eritis ad alia in posterum cautiores. Neque enim, quod iniquitas loci et uestra fecit audacia, uirtuti hostium imputandam est. Hesternum diem fortuna suo egerit arbitrio; in reliquis uestre fortitudini, ut spero, uestreque prudentie morem geret. His dictis, consolatus milites et pudore ac merore concussos oratione firmauerat; ipse uero, bellis undique orientibus, propositum abeundi ex his dudum locis ceperat. Sed ne abitus fugam saperet, instructa acie e castris in apertum exiit, ut, si quid hostes auderent, se paratum inuenirent. Vercingetorix, cui multum animi et plus erat uirium, contemplatus abeuntem ipse etiam in plana descendit, concursumque est equestri tantum leui prelio, quo superior Cesar in castra se retulit. Par sequenti die prelium parque euentus. Quibus et gallicam iactantiam sat compressam et suorum spes erectas ratus, ne uel hostes fuge arguerent digressos, uel sui non tam duci ad alia, quam subduci presentibus periculis se crederent atque abduci, castra mouit, nulloque hostium insequente, Eduum uersus, ubi maxime metuebat, institutum iter arripuit. Erant in exercitu Eporedorix et Viridomarus Edui, quorum supra mentionem fecimus. Hi magnis beneficiis preuenti, et presertim secundus, in multis sepe discordes, in hoc uno tunc impio et ingrato animo concordarunt, ut dominum et benefactorem suum non solum in necessitate desererent, sed contra eum quoque nefarie coniurarent. Tertio ergo profectionis die simul illum adeunt, narrant Litauitum, conciuem suum, magno cum equitatu ad alienandas mentes popularium a Romanis in patriam profectum, et necessarium esse ipsos preuenire, ut consiliis atque conatibus eius occurrerent. Non fefellit circumspectissimi ducis acumen fucata adolescentium oratio. Senserat iam pridem erga se nutantes Eduorum animos et horum iuuenum leuitatem certis indiciis iam ante notauerat, neque in dubium reuocabat, quin horum profectio allatura esset alimenta perfidie, essetque, his presentibus, latens adhuc proditio eruptura maturius. Ne tamen aut liberum commeatum liberis hominibus denegando uideretur iniurius, aut inuitos detinendo pauidus crederetur, licentiam dedit abeundi. Digredientes uero sic alloquitur: Et ite, ait, amici, quando sic libet. Mementote autem et uestris ciuibus memorate, si forsitan obliti essent, mea in illos et populi romani beneficia. Ego enim, non antiqua res est, ante paucos annos quum uos, Edui, humiles et conclusos in oppidis, agris fortunisque omnibus amissis, per uim obsides aliis ac stipendia pendentes, uestris finitimis ludibrium, accepissem, non modo stipendio atque obsidibus liberaui, sed supra omnis eui memoriam gloriosos feci ita; ut ex misera et miserabili fortuna inuidiosos toti Gallie reddiderim. Ite, inquam, mei et horum, que uobis dixi, memores. Humanis etiam in rebus nichil est penitus fide nobilius. Illi autem, quibus esset imis precordiis affixa perfidia, abiere illico et uerborum et rerum omnium et tanti ducis immemores. Itaque statim, ut Nouiodunum attigerunt, ubi Cesar Eduorum fidei credens obsides ex omni Gallia et frumentum et pecuniam reipublice et sua et exercitus magna ex parte impedimenta deposuerat equorumque numerum ingentem in usus belli ex Italia atque Hispania deductorum, comperto, quod Litauitus ab Eduis cum honore susceptus esset, et magistratuum ac senatus occursu, missique de amicitia publice ad Vercingetorigem legeti, et sibi tempus audendi aliquid aduenisse rati, nec contenti preda nisi cruenta crudelitate respersa esset, oppidi custodibus et romanis negotiatoribus ad unum cesis, quecumque ibi reperta sunt, tamquam bello uel hereditate quesita equis inter se portionibus diuiserunt preter obsides, quos ad magistratus ab illis libertati reddendos deduxerunt. Oppidum uero ipsum non sat ualidum estimantes, ne quando Romanis utile esse posset, flammis immissis, exurunt, frumenti parte nauibus, quantum paucis horis licuit (erat enim in ripa Ligeris oppidum), auecta, parte aquis aut flammis iniecta, ne quid penitus Romanis tanto ex oppido superesset. Neque his contenti duo illi egregii Cesaris amici, colligere omni ex parte presidia, quibus Cesari absisterent, ripas fluminis custodire, quo eum transitu prohiberent, frumenta corrumpere aut asportare, ut eum, si non aliter, saltem fame repellerent; quam in spem ualde eos Liger amnis erigebat, liquefactis auctus niuibus, ut uadari nusquam posse crederetur. Cesar ita hec fieri audiens, credo, cognoscere cepit se clementiorem esse non quam sibi, sed quam reipublice expediret. Nichil tamen animo deiectus, sed perfidiam in auctores uertere cogitans, celerandum statuit, ut, si fieri posset, cum hostibus ante congrederetur, quam eorum copie ex omni Galliarum angulo conuenirent, que ante retroque innumerabiles et immense erant. Cogitabat autem Ligerim, facto raptim ponte, transire. Ad quem quum, die noctuque, numquam intermissis itineribus, peruenisset, melius sibi, quam putabat, accidit. Expeditissimi quidam equitum suorum uadum in flumine reperiere, altum quidem ac difficile, sed pro qualitate temporis opportunum. Itaque, quod persepe et fecerat et facturus erat, transuersis in flumine equis maioribus, qui undarum primum impetum sustinerent, saluum quidem, licet usque ad humeros madefactum, traduxit exercitum. Et quoniam preter omnium opinionem ac spem uenerat, solo hostibus stupefactis aspectu, ingentem uim frumenti ac pecoris late effusi adeptus, egentes rerum omnium legiones, dispersa inter eos rerum copia, recreauit. Dum hec ab imperatore tam celeriter quam feliciter gererentur, legatus, uir fortissimus, Labienus in perplexitatibus multis erat. Profectus nempe cum quatuor legionibus Lucetiam Parisiorum, que in insula Sequane sita erat, ubi nunc est totius transalpine Gallie famosior ciuitas fundata Parisius, magna ibi multitudine hostium exceptus, et, nequicquam tentato transitu, repulsus erat. Sed nocturno inde silentio digressus Melodunum uenit, oppidum tunc Senonum, et, nauibus inuentis in flumine, introgressus ac pene uacuum nactus locum, quod pars maxima accolarum Lucetiam ad bellum iussa perrexerat, sine contradictione aut ulla repugnantia eum cepit. Inde super amnem refecto ponte, copias transfert atque, illis terrestre iter agentibus, ipse secundo fluminis alueo Lucetiam repetit. Quo precognito, hostes oppidum incenderunt pontesque oppidi, quorum alter dexteram ripam circumfluit amnis, leuam alter attingebat, resciderunt. Ibi uero non Parisiorum sole, sed finitimarum omnes gentium copie constiterant, preposito omnibus Camulogeno quodam, cognomine Aurelio, alibi Aulercum inuenio. Hic uir senio grauis, sed rei bellice peritissimus habebatur, propter quod hunc laborem consensu omnium coactus extrema in etate susceperat. Sic se rebus habentibus, rumores uarii iactabantur: Cesarem Gergonia digressum ac Ligere interclusum, demum frumenti inopia ultima compulsum in prouinciam romanam cis Rhodanum concessisse, Eduos rebellasse, Galliam omnem in motu esse. Quibus rebus Labienus ipse permotus non pugnare decreuerat, idque unum animo uoluebat, qualiter Ageduicum (id oppido nomen erat) unde discesserat, atque ubi, presidio imposito, impedimenta dimiserat, saluas reduceret legiones. Interim tamen et Bellonati, inter Gallos famosi, motibus tantis accesserant, et rebellione Eduorum exciti odium diu celatum aperuerant, iamque aperti hostes in armis erant. Itaque hinc Parisiis, inde Bellonatis, et uaria belli mole pressus et circumuentus, consilium mutauit ex tempore, statuitque fortunam prelii tentare; et nocturna tempestate horrida adiutus, exploratoribus hostium nil tale cogitantibus interfectis, tota nocte tumultu uario et trepidatione multiplici fugam simulans, quum sollicitos ac suspensos hostes usque ad lucem tenuisset, subito constitit, et, instructa acie, magnifice suos adhortatus est illud in primis obsecrans, ut et sue pristine atque experte totiens uirtutis ac Cesaris meminissent, eumque sibi fingerent presentem, quo duce tot tam claras uictorias habuissent; siquidem illius auspiciis etiam nunc pugnari, et uel solam sui memoriam fiduciam suis, terrorem hostibus allaturam. His dictis, signum pugne dedit. Pugnatum est magnis hinc inde animis usque adeo, ut Galli primo impetu, una suorum parte propulsa, ceteri tamen, quamquam multis uulneribus afflicti, neque uultus auerterint neque pedem loco mouerint. Et quum septima legio clam immissa a tergo illos inuaderet, terga quidem hostium uidit, sed minime fugientium. Cesi omnes, et ipse quoque Camulogenus suorum usque in finem hortator egregius, nullo boni ducis officio pretermisso; sed ita sibi statutum erat, ut uel decrepitus in prelio moreretur. Pars hostium, que presidio castris relicta erat, audito prelio, accurrit; sed et hec in Romanos incidens uictorum impetum non tulit, eamdemque cum suis sortem habuit, nisi quod illi fere omnes in prelio, ex his plurimi in fuga periere. Cum hac magna uictoria Labienus ad Ageduicum redit, inde ad Cesarem cum incolumi profectus exercitu. Nec minus ideo Gallorum populi coniurant. Eduis (quis credat?) auctoribus legati undique destinantur. Si qui autem uisi erant ad consensum lenti, Nouioduni inuenti erant omnium fere obsides populorum, quos ibidem Cesar, ut diximus, sub Eduorum fide reliquerat, hique eorum in potestate erant omnes; horum ergo suppliciis hesitantes terrebant, et nunc precando, nunc minando suam in sententiam trahebant. Mittunt denique ad ipsum Vercingetorigem legatos, petunt, ut Eduum accedat, ibique de rationibus belli consilium ineatur. Paret ille haud grauatim, et illorum defectione letus et belli cupidus gerendi. Quumque eo peruentum esset, petere illos in consilio non puduit (o preceps impudentia), ut eis aduersus amicum suum Cesarem belli administratio crederetur, quam ultro oblatam etsi non uirtute animi, at saltem uerecundia, si qua esset, recusare debuerunt. Id enimuero quum negatum, resque in controuersiam uersa esset, Bibracte, amplissimo tunc Eduorum oppido, consilium Gallie totius instituitur, ad quod populi omnes conuenere, preter Remos ac Lingones Treuerosque; et illos quidem duos amicitia continuit Romanorum, hos tertios locorum distantia et suus labor, quem patiebantur eo tempore ab incursibus Germanorum, que res toto illos bello medios tenuit, ut in neutram partem inclinarent. In eo sane concilio commissa questione suffragiis consensu omnium populorum, Vercingetorix belli dux decernitur. Cuius decreti pudore simul ac merore consternati Edui, et e spe improba deiecti, tum primum et Cesarem cognoscere ceperunt et fortunam suam, non tamen ab incepto resilire ausi hinc Cesaris, hinc Gallorum metu. Tum primum quoque tumidi adolescentes Eporedorix et Viridomarus indignantes agnoscere potuerunt, quanto esset honestius sub Cesare, tali uiro et de eis ita merito, quam sub Vercingetorige aduersus Cesarem militare. Ipse autem pridem factus, nunc refectus, quodque est fortius, contentione reformatus imperator Vercingetorix, suo iam de statu certior, agit iam cuncta fidentius, edicitque omnibus, ut equitum certum numerum conficiant, obtemperatumque illico est. Quindecim millia equitum fuisse satis conuenit: peditatu sane non alio, quam quem habuisset, opus esse professus est, qui octoginta millium erat; non se tamen prelii fortunam totis his copiis experturum neque rem iuste commissurum aciei Vercingetorix aiebat, sed, quoniam abundaret equitatu, Romanos pabulo exclusurum, atque ita uiros, armis inuictos, inedia ac fame uicturum. Neque arcere hostem a frumentis tantum, sed frumenta ipsa corrumpere suis persuaserat, sic priuatis temporalibus incommodis perpetuam et publicam libertatem queri dictitans. Et erat tumultuarius imperator, ordinariis curis intentissimus, quasi legitimus bene morate cuiuspiam reipublice suffragiis ad imperium ascendisset. Inter alia quidem Allobrogibus bellum, quod cum Romanis sentire eos opinabatur, indicat, unaque cum bello animos eorum secretioribus nuntiis ac promissis tentat ingentibus, principes pecunia, ciuitatem imperio prouincie, ut, quod una non possit, altera consequatur uia. Hoc aduersus Allobroges bellum Eduis committit, qui congressi, multis suorum obtruncatis, amicitiam romanam utilem fuisse senserunt, sub qua dudum honorati quietique uixerant. Cesar interea in Sequanos proficiscitur; cuius iter Vercingetorix fugam ratus ad consilium suos euocat: Et fugere quidem hostes ait ac gallicis finibus abire. Id in presens satis esse, ut Galli sua antiqua in libertate remaneant: in futurum minime. Nam quis dubitet maiore illos nisu atque impetu reuersuros? Occurrendum profugis igitur, ut uel fugere nequeant, uel, amissis impedimentis, nudi et inglorii fugiant, exemploque alios simili terreant ab incepto. Consensum est magnis potius animis, quam consiliis, et religiosissimum iusiurandum more gentis interponitur, ne cui equitum ad filios, ad parentes, ad coniuges sit reditus, qui non romanam aciem penetrasset. Tres acies gallorum equitum fuere: totidem his romanas Cesar opposuit, tribusque simil est certatum locis. Quo certamine in submittendis auxiliis, ubicumque suos urgeri senserat, romani ducis diligentia ingens fuit. Germanorum quoque equitum, quos e transrhenanis urbibus Cesar acciuerat, insignis fuit opera. Fuso hostium equitatu captisque et Cesari presentatis aliquot nobilissimis Eduorum, qui hostium in acie contra eum fuerant, Vercingetorix, qui in illa nube peditum seorsum stabat, cum eisdem pugne exitum preuidens abscessit, ductis secum, quos ducere licuit, ceteris sequi iussis, Alexiamque oppidum, quod non longe aberat, gradu festinante se contulit, castra pre portis oppidi metatus. Cesar, impedimentis tuto loco positis, abeuntem reliquo consecutus exercitu ultimam semper aciem carpendo, sicque inter eumdum decem millibus hostium obtruncatis, Alexiam quum uenisset ad uesperam, nocte illa substitit. Ubi illuxit, quamuis altissimo sita in colle, et duobus prope cincta fluminibus pene inexpugnabilis appareret, suos tamen cunctis difficultatibus assuetos exhortatus uallo illam atque obsidione circumdat, cuius ambitus undecim millia passuum tenebat, tribus ac uiginti castellis in circuitu erectis, presidiisque ad unumquodque adhibitis maximeque nocturnis. Quibus nondum peractis, et obsessis adhuc nonnichil audentibus, equestre prelium ante urbem plana in ualle conseritur. Ubi quum uictoria Romanorum et multa hostium cedes esset, et quidam ex hostibus intra muros refugiendo castra desererent, priusquam fuga omnium nudarentur, claudi portas Vercingetorix iubet. Ante quoque, quam uallum et munitiones cesaree complerentur, omnesque precluderentur ad egressum uie, quod in castris atque in urbe rerum omnium penuria ingens erat, a se equitatum omnem obsidioni grauem et inutilem abdicare disposuit. Quibus tandem silentio noctis abeuntibus, anxia atque sollicita cura imperat, ut urbes suas adeant, et pro se quisque suos hortetur, ut uniuersos ferendis armis idoneos in bellum mittant, neu se de libertate et gloria gallicana deque omnibus sic meritum inter manus hostium ludibrio deserendum putent, sed obsessis opem ferre festinent; opus esse enim celeritate, quoniam omni parsimonia quantumlibet exacta paulo amplius, quam triginta diebus, tolerari posset obsidio; properent ergo, ni segnitie impia octoginta millia electorum hominum suorum perdita atque hostibus prodita pati possint. Sic admonitis et emissis equitibus, ipse cum reliquis intra urbem se recipiens, ac pecus frumentumque omne ad se relatum parce nimium ac maligne dispertiens, ueri speciem prebebat obsessi, non eruptione, non armis, sed expectatione ac nuntiis bellum gerens, auxilia undique postulans et expectans. Cesar, ex perfugis et captiuis de statu certior obsessorum, munimenta et turres et machinas, nec non frumenti et pabuli uberioris abundantiam, et quicquid in talibus humano ingenio cogitari potest, quo non apparentibus tantum, sed quecumque animo fingi possent, periculis obuiaret, tanto studio maturabat, ut legere ea uel audire difficile sit; que sibi factu quoque cuncta facilia uictorie appetitus et glorie faciebat. At Gallorum populi suorum reditu admoniti, quam in arcto ad Alexiam res essent, concilio celebrato et auditis principum sententiis, nullo pacto negligendum sibi tantum Gallie periculum censuerunt, neque tamen, quod obsessus petierat imperator, cogere in bellum omnes, qui possent arma portare; ne in infinitum cederet, in singulis ciuitatibus certum numerum imponere decreuerunt. Longum est singula prosequi, et, quamquam notitie rerum aliquid fortasse utile, non minus tamen interdum tedii habiturum: quadraginta uel circiter nomina urbium sunt, bellatorumque ex his equitum octo, peditum uero ducenta quadraginta millia redacta comperio. Cum hac tanta multitudine recenti atque integra decem romanis iam uincendo fessis legionibus ipsis hostium in finibus decertandum erat. Et hec tanta armatorum moles hostium non alibi, quam in campis Eduorum prefectisque Eduis (Eporedorige scilicet et Viridomaro, addito Comio Atrebatensi, qui omnes Cesaris familiarissimi fuerant) explicita memoratur. Sed excusant factum, quia uidelicet tantum studium recuperande bellice glorie et auite libertatis incesserat, ut, neque familiaritatis atque amicitie freno, neque ulla beneficiorum ab aliquo perceptorum obligatione atque memoria, cohiberi possent; eratque species impietatis atque perfidie amicum nosse, nisi qui amicus et patrie sue esset. Huic libertatis et glorie studio tanta inerat alacritas, tanta spes, tanta quasi iam presentis uictorie anticipatio animorum, ut nullius esset opinio Romanos tanti exercitus clamorem atque conspectum, ne dicam uim atque arma, passuros, presertim quum obsessi eos, rebus cognitis, quotidie eruptionibus exercerent, iamque declinatis ac defessis tantum subito nouum pondus accederet. Denique Vercasiuelanus Aluernus, Vercingetorigis consobrinus, omnium auxiliorum dux eligitur, datis e qualibet urbe uiris prudentissimis, quorum consilio regeretur. His ille consiliis atque his armis plenusque fiducie ingentis Alexiam petit. Et hi quidem festinabant, obsessi autem consultabant; neque uero facile magne res paruo in tempore expediri possunt. Hec igitur tanta de tam distantibus locis hominum coactio in tam paucis diebus fieri nequiuisset, nisi incredibilis quidam consensus omnium affuisset. Neque tamen omnibus animorum stimulis festinari adeo tanta res potuit, quin dies illa trigesima a Vercingetorige predicta transisset totque dies alii, ut res egre amplius trahi posset. Tum uero, qui miserorum mos communis est, ad consilia concurritur. Dicuntur sententie pro animorum uarietate dissimiles: his deditio, his placet eruptio; his uita pacifica, his honesta mors. Erat inter consiliarios uir unus, magne inter suos opinionis: origo illi Aluerna, clarum genus, durus animus, inflexibile propositum; nomen uiro Tritognatus. Propter que non ab re fortasse fuerit, auditis aliorum sententiis, quid iste suaserit audire. Quamuis autem oratio eius longiuscula, tamen hec omnium summa fuit. Dixit eos, qui deditionem suaderent, nec audiendos quidem, quoniam nomine deditionis fedam et miseram suadeant seruitutem; eos uero, qui eruptionem, uiriliter quidem loqui, quod bene mori uiris fortibus exoptandum sit; non tamen utiliter nec consulte satis, quod eorum mors non ipsos modo, sed illos quoque, qui eis auxilio ueniant, deiectura sit, inter suorum tot cadauera non equis animis pugnaturos; qui si neque ipsi ad diem uenire, neque eorum nuntii per circumfusas hostium custodias peruenire potuerint, nequaquam tamen de illorum fide dubitandum; appropinquare enim illos haud dubie, idque si aliunde non possit intelligi, ex ipsorum Romanorum trepidatione castrorum posse perpendi, qui non tam anxie die noctuque operibus incumberent, nisi uim hostium adesse sentirent. Harum ergo sententiarum altera reprehensa, altera laudata quidem, sed in parte reiecta, ipse sententiam suam dixit, ut corporibus eorum, qui inutiles bello essent, uiri fortes uitam sustentarent, donec presenti auxilio iuuarentur; idque et factum docuit bello altero longe impari, quo Cimbri scilicet Gallias ante uexauerant, et nunc eo promptius fiendum esse, quo Cimbri transeuntes predam, non aliud, querebant, Romani autem obsidentes imperium querunt; idque ex finitimis posse cognosci, qui uicti ab eis, amissis legibus patriis et perdita libertate graui iugo pressi suo immortali seruitio uitam agunt; et si factum non fuisset, esse tamen faciendum, quod exempla uirtutis, ut a maioribus accipienda, sic posteris sint tradenda; et fortitudinis opera uiris fortibus incohanda. Multo magis igitur imitanda hec sententia Tritognati fuit, ferox quidem et ferocis index animi, atque ideo ne recepta quidem, sed dilata in tempus ultime necessitatis. Adhuc enim, esuriendo licet et parcendo, aliquot diebus uiui poterat. Deliberatum tamen in presens, ut inepti ad bellum uel sexu uel ualitudine uel etate pellantur. Pulsi in primis Mandubii, quorum erat oppidum, quique eos amice suis muris exceperant: documentum euidens, ne quis armatos hospites intra suum limen recipiat; cedunt enim iura armis. Hi uero cum coniugibus ac natis et annosis parentibus per suos pulsi patria, dum ad romanas custodias uenissent, gemitu atque obsecrationibus instant in seruitutem recipi, cibo refici. Negat Cesar, eosque, unde uenerant, mox reuerti iubet. Dum talia obsessi agunt, expectata aderant auxilia, que, castris iuxta romana castra dispositis, die proximo omnem, que ante Alexiam erat, compleuere planitiem, horrendum hostibus spectaculum, ni Romani essent, obsessis uero letissimum. Itaque conspectu ipso gaudium et gratulatio ingens fieri, quin, assumpta fiducia, portis egressi eruptioni ac prelio preparabantur. Cesar ad omnia presentissimo animo suas copias partitus hos unis hosque aliis obicit. Duobus magnis preliis ea in ualle certatum est, tertio etiam ancipiti, eratque eo hostium incursus ardentior, quo suorum sub oculis pugnabatur, nec latere cuiusquam uirtus nec ignauia poterat, et pugnantes gestu et clamoribus ac gallico ululatu iuuabantur. Tertio uero, quo pugnatum diximus, congressu, adeo in extremo romana res stetit, quod, nisi Cesar Labienum cum cohortibus et inde alios atque alios in tempore submisisset, et ipse demum mediam sese in aciem terrifico impetu coniecisset, labantemque rem firmasset, atque ita permiscuisset, ut nullus missilibus locus esset, sed gladiis omnia gererentur, denique sub quocumque duce alio labi et ruere omnia potuissent. Magna est unius uirtus hominis, magna fortuna. Omnibus tandem preliis uictor Cesar, signis multis militaribus ad se relatis, ingenti strage hominum facta et ducibus multis cesis, Vercasiuelanum Aluernum, auxiliorum ducem omnium, uiuum cepit. Plurimi interfecti, pauci fuga elapsi; et nisi milites romani tanto et tam uario labore haud immerito fatigati insequi nequiuissent, uix aliquis euasisset. Missus tamen equitatus a Cesare nocte media ad insequendum profugos quum ultimos attigisset, multos capit, multos interficit: ceteri hac illac incertis fuge uestigiis in patriam quisque suam abeunt, nuntiantque, que uiderant. At obsessi, omni spe consumpta, et quid agant, quid consilii capiant, ignari, tali tandem Vercingetorigis oratione firmantur: Ego, inquit, deos testor, bellum hoc non mee, sed publice utilitatis consideratione suscepi egique fideliter, dum potui. Fatis aduersantibus rem aggressus expertusque omnia ad ultimum uictus sum. Neque in me quicquam amplius neque in alio, quod uideam, spei est. Cedendum iam fortune censeo, cui libentius, fateor, non cederem, sed ineluctabilis et inuicta est. Id unum cogitandum restat, Romanis uictoribus qualiter satisfiat; idque ego non aliter, quam mei ipsius seu captiuitate seu morte, fieri posse sentio. Ad utrumque ego etiam equo animo paratus sum, seu uiuus seu occisus in manus hostium uenire. Placemus Cesarem, quem superare non possumus, ad quem de hac re legatos mittendos censeo. Facile approbat unusquisque, quod sine periculo suo fit: ita publico de consilio cum hac optione mittuntur ad Cesarem legati. Ille uiuum Vercingetorigem, quam mortuum, preelegit. Ipsum ergo, qui tot motus exciuerat, et reliquos principes hostium solio ante castra residens suscepit. Illud memorabile in rege, quod, quum ad Cesarem peruenisset, proiectis insignibus regiis armisque et phaleris ante genua uictoris, notissimam illam uocem edidit: Et habe hec, inquit: fortem uirum, uir fortissime, uicisti. Et hoc quidem dictum hancque deditionem Florus, breuis et comptus historicus, ad Gergoniam factam dicit, ubi nil prosperum fuisse Romanis certiores loquuntur historie. Ad Alexiam igitur hec fuisse his credendum, qui rebus interfuere. Arma preterea et captiuos simul Cesar accepit, quos omnes per exercitum, singula capita singulis militibus, diuisit in predam, preter Eduos atque Aluernos; hos sibi retinuit, si fortassis eorum pretio recuperare populos illos posset; successitque, quod intenderat. Nam profectus in Eduos urbem sine prelio recepit. Eo quoque ab Aluernis placata legatio sub idem tempus uenit, suos in illius potestate futuros dicens. Ipse, magno obsidum numero imperato, quo eos freno in fide atque obedientia contineret, utrique genti captiuos suos ultro restituit; millia erant circiter uiginti. His gestis, exercitum, ne uni prouincie grauis esset utque omnibus, si qui emergerent, casibus promptius e proximo subuenirent, per idonea loca dispertiit, duas scilicet legiones in Sequanos; his prefecit Labienum, cui Marcum Sempronium et Rutilium dat collegam; totidem legiones in Remos, ne a Bellonatis molestentur; his Gaium Fabium et Minucium Basilium legatos preficit; unam legionem in Ambibarcos sub Gaio Antistio; unam in Bituriges sub Tito Sextio, unam in Ruthenos sub Gaio Caninio Rebilo; reliquas Cabillone ac Matistone sub Quinto Tullio Cicerone, magni Ciceronis fratre, Publioque Sulpicio secus Ararim amnem ad rei scilicet frumentarie curam. Ipse autem Bibracte, de quo diximus, Eduorum oppido, hibernauit. Hisque per litteras senatui nuntiatis, dierum uiginti supplicatio Rome fuit. Caput 19 Victor Cesar non tam ipse per hiemem quiescebat, quam honesto labore fessis militibus quietem dabat; numquam animo otiosus, semper in futurum prouidens et uentura preteritis conferens aduersusque omnia, que casu aliquo euenire possent, quasi presentia, consilio iam instructus, ut uix unquam sibi impremeditatum aliquid accideret; quod etiam de morte eius quidam opinati sunt, de quo suo dicemus loco. Et hec quidem ipse uictor; uicti autem Galli nec quiescere poterant, et impositum iugum sustinere nolebant neque excutere ualebant, indomitorum tamen ac fragilium more boum excutere nitebantur. Hinc per urbes ac populos et tractatus uarii et coniurationes, nouarumque rerum undique studia resurgebant, ac uelut incipientium tempestatum murmura longinquis e litoribus resonabant. Horum causa motuum erat, quod Galli potentiam solam, que utique magna erat, non uirtutem aut fortunam suam metientes dicebant proque comperto habebant, uel, si copias suas effudissent, non posse Romanos tot locis occurrere, uel, si eas in unum contraxissent, tantam simul coactam sarcinam tolerare. Quod ultimum precipue quam prudenter opinarentur, prelia ista nouissima docuisse debuerant. Sed sunt multi, qui nil euenturum cogitare didicerunt, nisi quod cupiunt euenire: sic indomitum fortune caput suo substernunt desiderio, sepissimeque falluntur. Ex eodem fonte sunt, qui sua inter multos agitata consilia numquam in notitiam hostium uentura, et, quia uulgari ea nolunt, nec uulgari quidem posse confidunt. Hoc in presens Bituriges passi sunt. Siquidem Cesar, rebus apud Eduos rite compositis, pridie kalendas Ianuarias, tempore haud sane exercitui ad iter opportuno, Bibracte digreditur edicitque militibus, ut uillarum incendiis abstineant, ne aut exercitui pabulum desit, aut hostes territi spectaculo sese in tutum eripiant: ita raptim in Biturigum fines, unde hostilia nuntiabantur, irrumpit. Premissi equites prius in agris otiosos securosque ruricolas deprehenderunt, quam aut fugere aut, a quibus caperentur, aduertere potuissent. Sic multis hominum millibus captis, reliqui Bituriges per uicinas urbes salutem sibi hospitum indulgentia et priuata fide aut publica consiliorum participatione querebant, sed nequicquam; celeritate enim illa sua ubique Cesar erat, qua et amicos seruabat et dubios in fide firmabat et hostes terrebat atque turbabat, neque ulli populo uacuum sinebat de aliena prius, quam de sua salute curam gerere. Exclusi undique Bituriges ad semper promptam ac patentem omnibus misericordiam Cesaris rediere, datisque obsidibus, sunt recepti non ad impunitatem modo, sed ad gratiam, ita ut, quum iam digressus legatos eorum recepisset opem poscentes aduersus Carnutes, qui eos preliis lacessebant, non tantum miserit auxilium, sed tulerit, eoque cum copiarum parte perrexerit. Qua ditata predis ingentibus, quum Carnutes difficultatum ad extrema redegisset, pro parte anni aduersa satis actum ratus hostium distraxisse conuentus, ne quod ex hiberni consilii seminibus bellum grauius uere renasceretur, abscessit. Dum ecce Remorum legatio querentium, Bellonatos, inter omnes Gallos bello claros, exercitum comparare, ut Suessionem suam urbem inuaderent; duces esse Comium Atrebatem, amicum quondam Cesaris, Corbeumque Bellonatum, cui maxime ab omnibus pareatur, quod ei ante omnes romanum nomen odio esset ingenti. Non censuit Cesar expediens, neque honestum, socios bene meritus in tanta necessitate deserere. Itaque hieme media, nec sibi parcens nec militibus, cum quatuor legionibus eo profectus, positis castris cognitisque hostium consiliis, comperit nullum fere preter rusticos in edificiis inueniri, demigrasse omnes Bellonatos armis idoneos, et cum eis aliarum quinque populos ciuitatum, alto uno omnes in loco et paludibus septo castrametatos consedisse Cesaris expectantes aduentum, ut, si cum paucis, hoc est, cum tribus, ut fama erat, legionibus ueniret, prelio decernerent; si cum multis, loci se difficultate defenderent et inopia pabuli ac frumenti et asperrima parte anni, que pro eis omnia aduersus Cesarem militarent. Que ille audiens sat matura et minime barbarica consilia iudicauit, in id maxime intentus, ut manum hostes, spreta suorum paucitate, consererent, fidens secum paucos quidem numero, sed expertos bellis spectateque uirtutis, uiros esse, quos nulla multitudo hostium, nulla uis frangeret. Itaque conuocatis militibus et patefacto hostium concilio, hortatur suos, ut et more solito fortiter se habeant et globatim prodeant, quo paucitatis opinio hostibus augeatur. Ipse tres in fronte legiones, quanto quiuit arctius, impedimenta in medio, legionem unam in fine constituit; neque tamen hoc commento hostes elusit. Etsi enim illos ad prelium paucitas hortaretur, subitus tamen dehortabatur aduentus, qui, ut erat, ingentis plenus fiducie uidebatur: loco sese altiore continuerunt. Cesar castra hostibus, quantum potuit uiciniora, communiit uallo supra communem modum ac turribus crebris et ualidis. Id duplici fiebat ex causa, ut et hostibus fiducia opinioque Romanorum metus accresceret, et, quum legiones pabulatum longius proficiscerentur, pauci possent de se fortia claustra defendere. In medio utrorumque castrorum, his atque illis nunc urgentibus nunc cedentibus, sepe leuibus preliis certabatur, et sepe romani pabulatores locis longe lateque distantibus, quo eos sua quemque necessitas urgebat, unus alterque deprehendebantur. Quod etsi nunnullius damni esset, equo tamen id animo ferebat Cesar, barbarorum spes inanes paruisque successibus inescandas sperans. Auxilium accedebat germanorum equitum per eos dies a Comio Atrebate deductorum, qui, etsi pauci essent, nempe non plures quingentis, auxerant tamen spes Gallorum. His etiam illud additum: nam Remorum equites, dum auidius hostibus insultant et in insidias lapsi, prefectum equitatus et principem ciuitatis amiserant, Vertistum nomine, uirum grandeuum, sed peritum belli, qui Gallorum more delectus laborioso officio, ne uti quidem iusta etatis excusatione, consenserat. Creuerant hostibus animi hoc euentu. Sed, que facile crescunt, cito occidunt. Paulo post Germanorum, qui sub Cesare erant, aliquot equitum incursu primum quidem loco moti, mox in fugam uersi, resistendi constantiam amisere, nil deinceps ausi, nisi per insidias; hisque ipsis infeliciter usi, et eorum fraude romana uirtute superata, equitum peditumque multis millibus amissis ipso cum duce implacabili illo Romanorum hoste Corbeo; qui nullo periculo induci quiuit, ut fugeret, nullis uictorum hortantibus, nulla spe uenie oblata, flecti quiuit, ut se dederet; pugnans mori maluit. Fracti ac deiecti animis, quum adesse Cesarem audirent, clangore tubarum uelut ad concilium congregati unanimi clamore diffiniunt mittendos ad eum obsides ac legatos notamque ad misericordiam conuolandum. Nullus ab hoc consilio dissensit, preter unum Comium, qui metu digni supplicii fuga deditionem declinauit, atque ad Germanos se contulit, unde equitatum nuper adduxerat. Legati quum ad Cesarem uenissent, ad genua prouoluti, uerba in hanc fecere sententiam: Parce, Cesar, parce, neque propter degeneres actus nostros tuam nobilissimam corrumpe naturam. Nisi peccarent homines, segnis esset et otiosa clementia, que non minus tuum nomen, quam omnes bellice laudes omnesque uictorie, clarum fecit. Da ueniam nostris erroribus, eoque supplicio contentus esto, quod ipsi nobis intulimus, quod tu numquam, si te bene nouimus, intulisses. Peccauimus, non negamus, sed peccati nostri grauissimas penas damus. Amisimus opes nostras et uetustam gloriam, et uires et uiros amisimus. Nichil nobis est reliqui, preter tuam misericordiam. De illo solo speramus, quem offendimus. Hoc tantis in malis boni est, quod simul et Corbeus, omnis mali auctor, occubuit, quo sospite numquam nobis resipiscere licuisset. Ille plebem miseram, quocumque uoluerat, concitabat; plus ille unus, quam senatus noster, quam principes, postremo quam tota ciuitas, poterat. Gaudemus periisse, dum ille perierit. Ad hec Cesar: Et anno altero primi furentium, ultimi resipiscentium fuistis et nunc nulla nostra culpa nobis bellum intulistis. Sed enim fecit hec Corbeus solus, nullum in aliis crimen fuit. Libet id quidem opinari; scio tamen, quam accusare mortuos nec responsuros leue est. Sed numquam tantum unus in populo potest, quin plus possit uniuersa nobilitas, si ad salutem publicam bona fide concordet. Ego autem non omittam morem meum in uobis: parcam uel indignis, non quid uos deceat, aspiciens, sed quid me. Vos peccastis, et uos uobis peccati penam irrogastis, qua contentus aliam non imponam. Datis obsidibus, pax conuenit. Secute exemplum urbes relique, que cum illis coniurauerant, et ueniam petentes similem clementiam inuenerunt. Iam quod ad publicos attinebat motus compressa et pacata omnia uidebantur, preter Treueros, numquam, nisi per uim, imperata facturos. Eo Labienum cum duabus legionibus dirigendum statuit. Supererant tamen, ut ex magnis egritudinibus solent dolores aliqui membrorum, sic ex grauibus bellis priuatorum hominum singulares motus ex hac aut illa urbe migrantium sedemque mutantium nullam aliam ob causam, quam ut romanum imperium detrectarent, cui nec obstare poterant nec subiici dignabantur: fuge remedium inter difficultates elegerant. Hos motus neque comprimi magno opus apparatu, neque omnino negligi consilium erat; quamobrem diuidere legiones sub legatis per extrema Galliarum statuit, quibus et fugam rebellium et iniurias fidelium inhiberet. Quo facto, ipse quidem ad uastandos sui antiqui hostis Ambiorigis, Eburonum regis, fines proficiscitur, quem neque armis uincere semper prelio abstinentem, neque cursu assequi sepe fuga precipiti sibi elapsum sperans estimabat uastitate finium ac damnis sic inuisum patrie sue facere, ut consensu ciuium belli auctor perpetuo plecteretur exilio, et ipse interim uel amicis opem uel hostibus pestem aliquam importaret. Copiis usquequaque diffusis, utrumque uotiue accidit; nam et fines Ambiorigis, multis captis cesisque mortalibus, ferro atque igne uastauit, et per legatos interea amicis subuenit egentibus, nominatim Pictonum in finibus Andio Duratio, populi romani amico stabili semper ac fido, qui tunc temporis ad Limonem obsidebatur ab Adunaco, qui ad famam aduentantis auxilii romani in fugam uersus, atque inter fugiendum prelio uictus ac sarcinis omnibus spoliatus, uix euasit: Duratius obsidione liberatus est. Multe per id tempus urbes in potestatem populi romani redacte et in fidem recepte sunt, in quibus fuere Carnutes, qui fere semper eatenus obstinati in rebellione permanserant, quorum exemplo mote urbes alie Galliarum oceanum accolentes, que dicebantur Armorice, sponte romano iugo colla subiiciunt, que omnia per Gaium Fabium gesta sunt. At Gaius Caninius Drappetem Senonem et Lucterium Cadurcum, audacissimos nocentissimosque homines, qui, adunata seruorum exulumque ac latronum manu, romanos commeatus turbare et late latrocinari soliti erant in finibus Cadurcorum obsedit primum; dehinc autem frumentis Versellodunum (id oppido, ubi obsidebantur, erat nomen) comportandis intentos aggressus Lucterium seorsum ita acie contudit, ut uix, eo cum paucissimis fugiente, sui ad unum omnes cederentur, neque enim quemquam scelestorum furum romani milites uiuum capere dignarentur. Tanta denique strages fuit, ut ne unus quidem superesset, qui rei nuntius ad Drappetem iret, qui, ut puto, rerum nescius in castris agens et fortasse socium expectans, subito hostium incursu pari strage deletus est. Hoc interfuit, quod alter, suis pereuntibus, abierat; hic in manus hostium uiuus uenit, paucisque post diebus, seu dolore captiuitatis et fortune sue odio seu metu supplicii grauioris, spontanea cibi inedia uitam finiuit. His feliciter fortiterque per legatos gestis, Cesar, relicto in Bellonatis Marco Antonio cum presidio, ne quid noui tumultus oriretur, per se ipsum urbes alias inuisit, euocatisque ad concionem populis, oratione miti ac magnifica, qua in re principes omnium seculorum uicit, et prestantissimos oratores equauit, multa undique perturbata composuit. Nam et amicos hilarauit et hostes placauit et dubios firmauit et deiectos erexit et mestos ac pauidos consolatus est. Inter ceteros populos, quum Carnutes adiisset, unde, ut diximus, multa rebellio orta erat, cogitans eos plus ceteris omnibus propter offense conscientiam formidare, mox, ut urbem attigit, coniurationis auctorem Gutuarium depoposcit. Is, uulgato more hominum, qui libenter commune omnium periculum unius in caput uertunt, quesitus a populo diligenter et inuentus quum ad eum esset adductus, uim nature sue Cesar attulit, utque unius supplicio metu omnes absolueret, illum, a quo damna et mala omnia exercitui illata omnium una uoce constabat, militum odio permisit, et securi percuti passus est. Cesari apud Carnutes agenti littere redduntur a Caninio legato de strage hostium Lucteriique fuga et captiuitate Drappetis, insuper et de oppidanorum immutabili proposito, qui nec ducum euentu nec exercitus flecterentur. Que res, etsi admodum parua, animum ducis mouit, ne scilicet unum oppidum multis urbibus argumentum esset, non sibi superioribus bellis ad defensionem libertatis tam potentiam, quam constantiam defuisse, et potuisse urbes teneri, quum oppida tenerentur. Hanc opinionem extirpandam, ne quando forte nouandarum rerum esse posset occasio, et obsessorum pertinaciam penitus confringendam censuit. Itaque, quum sic oppidum ab omni parte circumdatum esset, ut nil operibus addi posset, et obsessis rerum copiam omnium esse sentiret, aquam eis auferre tentauit, et flumen inprimis, quod preterfluit ad radicem montis, auertere. Quumque id, natura rerum obstante, nequiuisset, at hostes usu saltem fluminis prohibere nisus erat; positisque ad unam ripam sagittariis, alterius aditum precluserat. Erat autem fons uiuus et abundans haud procul a muris oppidi: is auferri nullo modo posse uidebatur, quod propter loci iniquitatem periculosa esset pugna Romanis. Labore tamen ingenti et indesinenti certamine effecit, ut ad fontem telis uenientibus periculosa hostibus et difficilis esset aquatio, unde non tantum pecora, sed homines plurimos sitis extinxerat. Neque tamen uel minimum proposito mouebantur, sed, ut periculum periculo propulsarent, seuo et pice ardentibus et apte instructis ignem in opera romana iactabant, atque ita multis exustis sitim suam alieno incendio uindicabant. Ibi uero et contra flammas et contra tela et contra ipsam loci difficultatem a Romanis acerrime decertatum est, eoque ardentius, quo altiore in loco dimicabatur, ut cuiusque uirtus et ignauia ab imperatore totoque conspiceretur exercitu. Quia tamen difficillima res erat, et multi ex Romanis assidue uulnerabantur, excogitauit aliam uiam Cesar, et, omisso certamine impari ac damnoso, cuniculis sub terram actis, ad ipsius iam fontis uenas penetrando peruenerat, quibus precisis atque aliorsum deriuatis, subito fons siccatus est. Que res intrinsecis tantum doloris attulit ac stuporis, ut non humanum opus crederent, sed diuinum, et quasi Romani in bello diis auxiliaribus uterentur, territi desisterent ab incepto, atque, ultima ui cogente, se traderent ad omne uictoris arbitrium. Senserat pridem Cesar ad res gerendas suam sibi obstare clementiam, prouideratque animo nullum finem rerum fore, si omnibus eque pius omnes ad rebellandum spe misericordie incitaret. Sed inuitus contra suam naturam contraque suum morem quicquam durius cogitabat. Ex diuerso autem suam mansuetudinem sic notam omnibus confidebat, ut minime uereretur, si quid egisset asperius, ne quis seueritate actum et non potius necessitate iudicaret. Hac fiducia et exempli causa inductus in omnes, qui illo in oppido contra eum arma gestauerant, insuetum sibi supplicii genus exercuit, quibus ad terrorem ceterorum, precisis manibus, uitam dedit. Perque hos ipsos dies Labienus equestri prelio Treueros uicit, multosque horum ac Germanorum, qui eis tulerant (tulissentque omnibus contra Romanos) auxilium, interfecit, multos ex principibus uiuos cepit; et Lucterius Cadurcus, quem uictum a Caninio profugisse memoraui, quum creberrime mutaret hospitia, ut qui sibi male conscius nusquam tutum se putaret, et sic uagus forte in manus uenisset Erpasnacti Aluerni, qui inter tot patrie sue motus semper amicitiam populi romani uno fidei tenore seruauerat, per eum uinctus ad Cesarem est perductus. Rebus undique ad uota fluentibus, Cesar, omni Gallia perdomita, suum credidit Aquitaniam, licet per legatos uictam, per se adire ibidemque agere, quod superesset estatis. Eo igitur profectus omnes illas terras, incertum utrum maiori felicitate an celeritate, composuit, quum certatim omnes primo eius aduentu et obsides ad eum mitterent et legatos, eligentes beniuolentiam tanti uiri potius, quam potentiam experiri. Inde Narbonam adiit, diuisisque legionibus per hiberna, sic ut nulla pars Gallie presidiis uacua esset, ipse, cognitis inter eundum causis populorum, ad quod nemo aptior, nemo facilior fuit, cognitis et meritis singulorum, et pro uarietate meritorum penis aut premiis assignatis, iter flexit in Belgas, ibique proximam hiemem egit corpore forsan otiosior, quam estate, sed non animo. Et quamquam preteritas per hiemes ad sequentium semper estatum bella sollicitus fuisset, tunc una illi cura erat omne belli semen extinguere, nichil armis, sed omnia mitibus actibus, dulcibus uerbis agere, amicos ueteres seruare, nouos querere, nulli malum facere, bona omnibus, nil noui oneris imponere, multum ueteris uel minuere uel auferre; denique modis omnibus curare, ut discedens pacatam relinqueret regionem, et, cessante bello, ad triumphum rediens uictorem exercitum reduceret, quod sibi contingere, bello durante, non poterat; effecitque sperato quoque facilius, quod optabat. Nam et ipse ad talia semper omnium efficacissimus nec bello, quam affabilitate, nec uictu, quam conciliatu hominum maior, et fessa bellis Gallia appetentissima pacis erat, eoque magis, quo et dux semper natura mitis, nunc mitissimus, et parendi melioribus conditio semper tolerabilis, nunc optabilis ac, libertate anxia, melior uidebatur. Ipse quidem, hibernis exactis apud Belgas, iam presagiens ciuile bellum in Italiam uenit, ut omnes urbes et famosa oppida cisalpine Gallie circumeundo populorum gratiam sibi conciliaret, a quibus omnibus plus quam humano cultu ac ueneratione susceptus rursus transalpinam in Galliam remeauit ad exercitum, suspensus animo atque expectans, quid de se senatus et respublica decreuisset. Hi sunt quidem multorum annorum Cesaris labores in Gallia, he difficultates, hec pericula uni magno imperio, nedum uni uiro, multa satis et grauia, quorum summam complexus est Suetonius Tranquillus his uerbis, que inserere iuuat propter eximiam breuitatem. Gessit, inquit, nouem annis, quibus in imperio fuit, hec. Fere omnem Galliam, que a saltu Pyreneo Alpibusque et monte Gebenna fluminibus Rheno ac Rhodano continetur, patetque circuitu ad bis et trecies centena millia passuum, preter socias ac bene meritas ciuitates in prouincie formam redegit, eique in singulos annos stipendii nomen imposuit. Germanos, qui trans Rhenum incolunt, primus Romanorum, fabricato ponte, aggressus maximis affecit cladibus. Aggressus et Britannos ignotos antea, superatisque, pecunias et obsides imperauit. Et hec ille, que nos latius in historie formam, nostro more, digessimus. Caput 20. Et facta quidem Iulii Cesaris clara hactenus, gloriosa, magnifica. Etsi enim in nonnullis actibus modus fortassis excederetur, quem in multitudine actuum, precipue bellicorum, ad unguem seruare difficile est, etsi Suetonii, quem proxime nominaui, de ipso loquentis ista sententia sit, siquidem: Nec deinde, ait, ulla belli occasione iniusti quidem ac periculosi abstinuit, tam federatis quam infestis ac feris gentibus ultro lacessitis, et constet gloriosum utique nichil esse quod iniustum sit; quamuis hec, inquam, ita sint, et possit forsan unus alterque actus argui, summa tamen irreprehensibilis uideri potest: pugnare pro patria, et suum et sui imperii nomen crebris ac maximis ornare uictoriis, et romana uirtute furorem compescuisse barbaricum. Itaque generosis conatibus affuit fortuna, ut, rebus supra spem supraque fidem prospere succedentibus, idem ille senatus, qui legatos ad explorandum statum Galliarum mittendos aliquando decreuerat, et illi ipsi, qui dedendum hostibus censuerant graui prorsus et odiosa sententia, admiratione rerum glorie tandem sue fauerint; eique plures et plurium dierum supplicationes, quam ulli unquam, decreuere, ut et historicus idem ait et ex premissis apparuit. Deinceps eadem arma impia et iniusta et in uiscera patrie miserabili alternatione conuersa. Quamuis enim et his magna non desit excusatio, uere tamen nulla sufficiens causa est contra patriam arma mouentibus; de quibus iam hinc agere aggrediar. Dictum est quidem multis in locis et dicendum pluribus: nulla unquam magna gloria sine magna fuit inuidia; ut memorabile sit, quod fertur Socratis consilium, qui querenti Alcibiadi, qualiter inuidiam uitaret: Viue, inquit, ut Tersites. Sic est hercle. Si uixisset domi Cesar otiosus, uoluptatique ac somno incubuisset, haud dubie hostibus et inuidia caruisset. Sed quum Galliam domuisset, romanumque illam iugum ferre coegisset, et uectigalia populi in immensum auxisset, Germanosque, ut est dictum, maximis cladibus affecisset (quos tamen uincendo ac uastando ita sibi uirtutis admiratione deuinxit, ut usque in presentem diem gubernatores imperii, quod ad eos ideo, uereor, descendit ut rueret, non alio quam Cesaris nomine uocitent, uulgari etiam in sermone) quum et Britannos similiter subiugasset Rhenumque, ne amplius imperii limes esset, atque ipsum etiam docuisset Oceanum, multa et magna agendo atque audendo, multorum et magnatum in inuidiam incidit. O mortalium semper laboriosa conditio semperque disposita uel contemptui uel inuidie subiacere! Erant Rome multi uiri ingentes, quorum quisque sibi animo primum locum glorie uindicaret, inter quos unus ante alios magnus nomine, re autem maximus uir Pompeius, cui Cesar, ut amicum illum sibi faceret, filiam Iuliam optimam et uiri amantissimam matrimonio collocarat. Sed ad odium pronas mentes ad amandum detorquere difficile. Valere tamen poterat ad publicam pacem, si aut ipsa uixisset aut conceptum filium subita consternatione non effudisset abortiuum. Iunxit et alio nexu sibi Pompeium Cesar, priusquam iret in Gallias; et, ut glutino stabiliore consisterent, Marcum Crassum ipsi Pompeio, a quo ueteri odio dissidebat, reconciliauit, ut, tribus potentissimis nullo contraire auso, romana respublica et per consequens totus orbis obsequeretur. Haud sane commentum rude uel insulsum; sed fortuna more suo rotans res humanas omnia ad unum deuoluebat. Et Pompeii quidem auxilio primum Galliam atque Illyricum prouinciam adeptus, mox quum L. Domitius, consularis candidatus, minaretur, si ad consulatum perueniret, et inquisiturum contra eum et sibi exercitus adempturum, ipsius quoque Pompeii simul et Marci Crassi opera et aduersarium a consulatu repulit, et obtinuit sibi imperium in quinquennium prorogari. Quibus obtentis, eo fiducie est euectus, ut iam nichil sibi credens impossibile et legiones nouas auctoritate sua scriberet et nichil, quod ei in animum uenisset, aggredi uereretur. Quibus rebus ego culpa Cesarem non absoluo. Fecit quedam, non inficior, quibus liberam, immo dominam gentium ciuitatem, in stuporem primo, post in iram uerteret. Forum permaxime impense cepit extruere e manubiis, que non sui erant, sed populi romani. Disciplinam militarem, publice solitam doceri, ad se reduxit, ut priuatim suo doceretur arbitrio; quod, etsi fortassis sibi suo iure licuerit, ut qui parem in eius rei peritia non haberet, fuit tamen contra mores atque instituta maiorum, quorum semper obseruantissimi fuerunt Romani. Legionibus in omne tempus stipendium duplicauit; quod quidem, etsi exercitui gratissimum fuerit, eumque militibus carissimum fecerit, sic ut carior nemo unquam alius, sumptuosissimum tamen reipublice fuisse non ambigitur. Et hec quidem inter suos. Apud exteros uero reges gentesque preter licentiam senatus ac populi miras exercuit liberalitates, non ut dux populi romani, sed ut dominus aut rex, neque solum in Italia Galliisque et Hispaniis, sed in Asia etiam et Grecia, et dona ingentia et auxilia eis misit, et eorum urbes preclaris operibus adornauit. Que omnia, etsi contra consuetudinem romanorum ducum aliterque ac mos patrius exigebat facta non negauerim, posset tamen excusator inueniri. Solent enim, qui maiora aliis agunt, et maiora presumere, et quo melius sibi sunt conscii, plus audere. Erit fortasse, qui dicat tolerabile in Cesare, quod in alio quolibet non fuisset: erit ex diuerso, qui hoc fauorabiliter potius, quam ciuiliter, dictum dicat: excellentia enim ciuis et uiri boni non licentiam debet augere, sed modestiam. His tandem horumque similibus ex causis tandem latens erupit inuidia. Et primo quidem tentatum ab emulis Labienum legimus, cuius crebra mentio in superioribus est habita, quem tunc Cesar cisalpine Gallie prefecerat, quod eo spectabat, ut, eo alienato, Cesar parte exercitus priuaretur; de quo Cesar ipse multa audiens nil credebat, constantiam alienam sua metiens constantia. Cuius factum pro uarietate sententiarum et excusare licet et reprehendere. Nam, si Cesar iniuste contra patriam arma uertebat, iuste deseri potuit, et reipublice caritas priuatis affectibus anteponi. Alioquin ingrati infamia non carebit, qui tam claro duci alium pretulerit, eique sine causa acerrimus hostis euaserit. Et profecto, si ingratitudo fuit, sat digno supplicio fuit punita, ut, qui sub Cesare uictoriosissimus uir fuisset, sub Pompeio fugacissimus factus sit, mutata cum duce non fortuna tantum hominis, sed uirtute; quod in eum aliquando Cesar ipse mordaciter exprobrando dixisse traditur. Sane qualiter aut quando discesserit, seque uocantium hortatibus acquierit, non inuenio, nisi quod libro septimo epistolarum Ciceronis ad Atticum eo tempore, quo hec in republica fiebant, ita scriptum est: Labienus discessit a Cesare. Et in alia statim epistola: Labienum ab illo discessisse propemodum constat. Et post pauca de eodem simulque de Cesare loquens: Facinus, inquit, iam diu nullum ciuile preclarius: qui, ut aliud nichil, hoc tamen profecit: dedit illi dolorem; sed etiam ad summam profectum aliquid puto. Nec longe post: Labienus, inquit, uir mea sententia magnus, Theanum uenit; ibi Pompeium consulesque conuenit. Qui sermo fuerit et quid actum sit, scribam ad te, quum certum sciam. Et rursus: Aliquantum animi nobis uidetur attulisse Labienus. Denique de Pompeio agens: Labienum, inquit, secum habet, non dubitantem de imbecillitate Cesaris copiarum. In quo quidem tam indubitato iudicio longe, ut res docuit, fallebatur. Quamuis uero modus transeundi non penitus notus sit, illud plane compertum est, durum per hoc ex amico hostem Cesari quesitum, sed innoxium, sibi autem communem fere omnibus transfugis contemptum. Siquidem Cicero ipse, qui eum sua sententia magnum uirum dixerat, confestim libro proximo: In Labieno, inquit, parum est dignitatis. Unde a principio arbitrari se ait illum iam tunc sui transfugii penitere, quod Pompeium scilicet et consules uiresque omnes reipublice, urbe deserta, sparsas per Italiam, longeque alium rerum statum, quam sperauerat, inuenisset; commune malum instabilium ac uagarum mentium. Sciunt homines, que relinquunt, qualia sint; at, que petunt, nesciunt. Unde fit, ut sepe se inueniant minores, et relicta suspirent, et inuenta fastidiant. Hec tam multa de Labieno, quia res apud historicos uidetur occultior, et curiositas legentium nichil etiam minimum respuit, quod cognitu dignum sit. Et hec clam per nuntios: illa palam in senatu dicta contra Cesarem ac decreta. Noue etiam uie excogitate, quibus eius potestas, que iam multis formidabilis esse ceperat, tolleretur aut certe minueretur. Siquidem cunctis iam magnificentia et liberalitate cesarea stupefactis, et, quid his rebus tantis et tam late effusis sibi uellet, secum tacitis meditantibus nec loqui aliquid audentibus, Marcus Claudius Marcellus consul, cui an amore publico an priuato odio dignitas Cesaris ac potestas inuisa erat, frequenti senatu testatus de salute reipublice se acturum definiuit, ut, quum bellum in Gallia finitum esset, dimitteretur uictor exercitus; et, quamquam ante tempus successor Cesari mitteretur, qui in pace prouinciam gubernaret, ipse uero sine imperio rediret. Addidit, ne absentis ratio comitiis consularibus haberetur; quod licet communi lege de omnibus cautum esset, lege tamen Cesar exceptus erat. Ita ergo sublata erat exceptio. Et non contentus consul iniuria Cesaris in personam illata, his quoque, quos Cesar ciuitate donauerat, adimendam iudicauit concessionem ambitiosam et immodicam asseuerans. His turbatus Cesar, nec immerito, cogitansque, quod sepe dicere solitum fama fuit, operosius multoque difficilius principem uirum a summo dignitatis gradu ad media deici, quam a mediis ad extrema, non cedendum, ut Africanus maior fecerat, sed obstandum statuit inuide, et turbare prius omnia, quam exemplo illius quamuis laudatissimo, inuictus ab hoste uinci a ciuibus et in exilio mori uellet. Nondum tamen ad arma prorupit, sed donec iure potius, quam bello, agendi spes superfuit, quiescendum statuens patienter quidem, dicam melius, dissimulanter cuncta sustinuit; et, quoniam nonnisi uerbis offenderetur adhuc, uerborum quoque defensionem parans, et consulem alterum et animosissimum atque eloquentissimum e collegio tribunorum Gaium Curionem multa sibi ac profusa largitione quesiuit, ne quando uel in senatu uel ad populum deessent sue cause defensores. Quum uero iam multi Cesaris nec non alii Pompeii potentiam formidarent, sepe Curio ipse senatui obtulerat, ut utrique simul ab armis abscederent, atque ad equam ciuilitatem pariter remearent; ita demum securam liberamque rempublicam fore; idque non solum sollicitus, sed contentiose nisus est efficere, certus de Cesaris uoluntate, qui id ipsum a senatu litteris petiit, ut scilicet aut sibi populi romani beneficium integrum seruaretur, hoc est, imperium cum legibus, aut ceteri saltem duces in eadem conditione essent, exercitusque dimitterent. Quod eo fidentius postulabat, ut quidam opinabantur, quia se, quum uellet, aliquanto facilius ueteranorum, quam Pompeium tironum, exercitum ad obsequia reducturum non ambigeret: tantam cum ueteranis amicitiam Cesar longo usu tantamque familiaritatem contraxisse uidebatur, utque erat affabilis et animorum rapax, sine ulla dubitatione contraxerat. Sed neque per se neque per tribunos, quod petebat, obtinuit, obstantibus fautoribus partis aduerse, qui nullum Pompeio parem pati poterant. Incidit in hoc tempus senatus consultum prima equum fronte, uere autem iniquum, ut due quidem, una scilicet Pompeii, altera ex Cesaris legionibus, ad bellum Parthicum mitterentur. En in uerbis equalitas: ecce autem in rebus iniquitas. Siquidem quum Pompeius unam ex suis, quibus ipse preerat, amicitie iure Cesari concessisset, illam bello Parthico deputauit uerbo, non animo, eamque repetiit. Eam Cesar remisit et e suis misit unam. Ita Pompeium nulla, Cesarem uero duabus legionibus imminutum nemo fuit, qui non intelligeret. Tulit tamen, quin etiam cum aduersariis pacisci uoluit, ut, transalpina Gallia simulque octo legionibus dimissis, sola sibi cisalpina Gallia et Illyricum cum duabus tantum legionibus et nomen imperii remaneret, donec consul fieret. Denique eousque submisit excelsum animum, ut, qui Cesarem non nosset, suspicari eum posset belli metu ad ista descendere, quo nichil erat ab illius uiri moribus et mente remotius. Sed tantum illi studium fuit uel exercende uel simulande modestie, ut quiduis uideri potius eligeret, quam publice tranquillitatis euersor. At quum obstinatos ad negandum cerneret, senatumque sibi aduersum et ex suis inimicis designatos iam consules audiret, tribunos, qui sibi aderant, nichil posse, immo quidem propter se periculo atque odio expositos, non amplius differendum ratus, ne aut sui periclitarentur aut ipse cunctatione uilesceret, dispositis more solito per hiberna legionibus, ultimo transitu ex Galliis in Italiam rediit. Quo quum uenisset, inuenit illas duas legiones sub obtentu belli Parthici sibi ereptas, neque ad bellum profectas, et in Italia detentas, quin et Pompeio assignatas; quod ad euidentem Cesaris iniuriam pertinere non solum ipse, uir talis, sed quicumque de populo perpendebat. Adhuc tamen tacitus processit, conuentibusque peractis, ut solebat, Rauennam uenit, urbem sue prouincie ab ea parte nouissimam, ut nec terminos suos excederet et proximus esset aduersariis ac paratus ulcisci, si quid forte sui odio in tribunos inimicius decreuissent. Et hoc quidem ciuilis belli initium, he fuerunt cause aliquam et fortasse non paruam iustitie faciem habentes, si qua unquam esse potest iusta causa patriam oppugnandi; quamuis ab aliis minus iuste quedam afferantur. Sed odium manifestum testimonii fidem leuat. Gneus Pompeius, gener atque hostis Cesaris, aiebat eum ideo, quod non posset opera incepta perficere neque de se populi expectationem adimplere, turbare omnia uoluisse, ne in turbido ueritas appareret. Fuere, qui timuisse illum dicerent, ne eorum, que primo consulatu contra leges gesserat, rationem reddere graui suo periculo cogeretur, quum Marcus Cato iste ultimus, cuius uirtus ac grauitas comminationem eius non minus terribilem, quam cuiuscumque consulis, faciebat, palam diceret ac iuraret se Cesaris nomen mox, ut priuatus esse inciperet, inter reos delaturum, seu publice ille iustitie studiosus, seu proprie memor iniurie. Unde iam in uulgus effusum erat idem Cesari euenturum, quod Miloni, ut circumseptus armatis apud iudices, ceu ex uinculis, causam dicat. Et hanc uerisimillimam belli causam uideri posse una uox eius facit, de qua suo loco dicam. Aliis uisum est eum spatio plurimorum annorum imperio assuefactum dedidicisse priuatum modum, et sola cupidine dominandi in bella ciuilia consensisse. Hec uidetur fuisse Ciceronis opinio sibi interdum amicissimi, sed in finem hostis, qui in Libris Officiorum semper Cesarem in ore habuisse ait uersus illos Euripidis, quos ipse sic in Latinum uertit: Nam si uiolandum est ius, regnandi gratia uiolandum est: aliis rebus pietatem colas. Posui ecce opiniones hominum uarias una eademque de re et hominum idem uolentium, Cesarem scilicet infamare. Michi autent sat, ne dicam ualde, rerum talium curioso uenere ad manus aliquot Cesaris ipsius epistole, nota sunt etiam eius dicta ac responsa quam plurima, in quibus omnibus auidum se pacis ostendit, quibusque fortasse non minus fidei sit habendum, quam suspicionibus emulorum. Illi enim oderant, et ueritatem ignorabant, et mentiri poterant: Cesar autem, etsi mentiri posset, ueritatem ignorare non poterat. Legi et suorum comitum epistolas idem pacis studium expressius continentes. Quid refert igitur, quid de illo sentiat Pompeius et Cicero, quum perraro quisquam de hoste bene sentiat? Illud potius ad rem pertinet, audire qualia scilicet de Pompeio suo scribat Cicero, quem tantum dilexit in finem, ut uir (sicut de eo scriptum est) nichil minus, quam ad bellum natus, et iam senior illum in ciuilia suo totiens damnata iudicio et infelicia bella sequereretur, et magis eligeret secum ruere, quam sine illo consistere; quorum partem, quod non omnibus nota erant, et notitie studio, et nouitate rerum delectandi gratia, huic parti historie inserendam censui. Is ergo epistolarum ad Atticum libro octauo: Ut enim, inquit, gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori uictoria, sic huic moderatori reipublice beata ciuium uita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, uirtute honesta sit. Huius enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem uolo. Hic Gneus noster, quum antea numquam, tamen in hac causa minime cogitauit. Dominatio quesita ab utroque est; non id actum, beata et honesta ciuitas ut esset. Nec uero ille urbem reliquit, quod eam tueri non posset, nec Italiam, quod ea pelleretur, sed hoc a primo cogitauit, omnes terras, omnia maria mouere, reges barbaros incitare, gentes feras in Italiam armatas adducere, exercitus conficere maximos. Genus illud Syllani regni iam pridem appetitur multis, qui una sunt, cupientibus. An censes nichil inter eos conuenire, nullam pactionem fieri potuisse? Hodie potest; sed neutri --- est ille, ut nos beati simus: uterque regnare uult. Hec a te inuitatus breuiter exposui. Voluisti enim me, quid de his malis sentirem, ostendere. Quid tu, lector, ex his uerbis iudicas? Quantoque iustiorem Pompeii causam reris esse, quam Cesaris? Item in eiusdem libri fine: Qua spe proficiscar, inquit, uideo, coniungoque me cum homine magis ad uastandam Italiam, quam ad uincendam, parato. Et sentiens se posse reprehendi, quod talem sequi uellet, ut ostenderet non se hominis uirtute, sed erga se merito et metu infamie, ne ingratus scilicet diceretur, audi, quid eadem dicit epistola: Non me igitur is ducit, sed sermo hominum. Et rursus in IX quum dixisset: Mirandum in modum Gneus noster Syllani regni similitudinem concupiuit, et addidit: Cum hocne, inquies, esse uis? Et respondens: Beneficium, inquit, sequor, michi crede, non causam. Et alibi de eodem: Si uincit, inquit, Syllano more exemploque uincit. Et statim: Mea autem causa alia est, qui beneficio uictus ingratus esse non possum. Et multa sunt id genus in illius epistolis, ab homine non solum doctissimo, sed amicissimo in Pompeium dicta, ut scilicet undique fides constet. Sed ego hec pauca et ad rem, de qua agitur, spectantia, et e locis secretioribus eruta, libenter apposui, ut utriusque partis merita non usque adeo, ut putantur, imparia, et utrumque, sicut dictum est, regnare uoluisse magno ac fide digno teste constaret. Ad historie seriem reuertor. Caput 21. Dum Rauenne igitur substitisset Cesar, ne prouincie sue terminos transgrediendo aperte agere contra rempublicam uideretur, audiens tribunos, qui pro eo erant, contemptui habitos et uel ui urbe depulsos uel sua sponte digressos, Rome omnes unanimiter contra se sentire, omnia sui odio diuina atque humana misceri ac peruerti, se quoque per patientiam contemptum iri cogitans, neque iam amplius ferendum dissimulandumque aliquid existimans, euocatis legionibus, ubicumque essent, premissisque clam, que tunc aderant, cohortibus, ne quam noui motus opinionem turbido abitu preberet, die illa et conuiuio et spectaculis otiosus interfuit, sero autem clandestino egressu secretum iter paucis comitatus arripuit. In quo quum tota nocte deerrasset, uix ad auroram uie ducem casus obtulit, quo preuio ad rectum iter perplexo ac difficili calle reuersus, inuentisque cohortibus, quas premiserat, ad Rubiconem uenit, amnem exiguum, sed magnarum tunc limitem regionum. Ibi parumper cogitabundus substitit, secum tacitus examinans, quantum opus aggrederetur. Tandem reuersus ad comites: Adbuc, inquit, ceptis absistere ac reuerti licet; at si riuum hunc transgredimur, ferro gerenda nobis erunt omnia. Ibi herens dubiusque animi huiuscemodi uisione firmatus est: quidam sibi et statura et specie corporis supra humanum modum subito uisus est, qui amnis ad ripam sedens pastoria modulabatur arundine. Ad quem, ut animal non uisum, quum et pastores locorum et quidam quoque militum concurrissent, ille subito, unius e manu tubicinum arrepta tuba, uehementi flatu increpuit gurgitemque pertransiit. Motus Cesar spectaculo: Eatur ergo, ait, quo deorum prodigia atque hostium uocat iniquitas. Cepta res est. Hec dicens transiit ac traduxit exercitum, Ariminumque, urbem proximam, longa pace tranquillam attigit, et, patentibus portis, introgressus, tribunis plebis, qui propter eius odium pulsi sibi obuiam ueniebant, astantibus, concionem habuit ad exercitum. Lapis, me puero, ostendebatur fori medio, ubi Cesar concionatus ferebatur. Fuit autem concio efficacissima, scissa, ut ferunt, ueste, uerisque seu fictis cum lacrimis ad suam dignitatem contra inuidiam hostium conseruandam fidem militum implorantis, et ingentia promittentis. Cesarem Arimini agentem Lucius Cesar adolescens adiit, qui patrem habebat Cesaris legatum. Is, explicitis pro quibus aduenisset, commissa sibi a Pompeio quedam ait ad Cesarem iure illius, que inter eos esset, amicitie. Ea uero huiuscemodi fuere: Excusare se Pompeium Cesari, et poscere, ne ea, que pro reipublice studio atque amore gesserit, ad iniuriam suam trahat; carum enim esse sibi Cesarem, sed rempublicam rebus omnibus cariorem et esse et semper fuisse; similiter et Cesari caram esse debere, ut priuatas suas inimicitias reipublice remittat, neque tam grauiter irascatur, ut, dum hostibus uult nocere, patrie noceat immerite; idque ita facere, ad suum decus eximium pertinere. Ad ea Cesaris responsio paululum longior fuit. Commemorauit iniurias pro multis in rempublicam meritis sibi allatas; paratum se tamen omnia reipublice condonare ita tamen, ut discedant omnes ab armis, et ad ciuilitatem solitam reuertantur. Delectus enim per Italiam feruentes, et retentas sub pretextu belli Parthici legiones, et ciuitatam exarmatam, quid nisi ad suam spectare perniciem? Proficiscatur ergo Pompeius in prouinciam suam, dimittantur exercitus, omnes per Italiam arma deponant, cessent motus et metus publici, sit togata ciuitas, non armata: se quoque equissimo animo quieturum, iniuriasque omnes et contumelias obliturum. Ad hec tamen sancienda et iureiurando confirmanda petiit, ut Pompeius uel propius accederet, uel se accedere pateretur; sperare enim se colloquio et conspectu mutuo omnes controuersias finiendas. Ad hec responsio in scriptis reddita, ut Cesar quamprimum in Galliam reuertatur exercitumque dimittat; quo facto, iturum in Hispaniam Pompeium; alioquin nichil de delectibus omissuros consules Pompeiumque. Iniqua responsio uisa est Cesari, quod se facere iuberet, quum ipse nichil nisi promittere se facturum uellet, nec diem promissis apponeret, neque colloquio tempus daret, nec promitteret accessum, nec permitteret. Hinc pacis desperatio et belli preludium. Marcus Antonius cum quinque cohortibus Arretium premissus. Erat Auximi ciuitatis ad custodiam Actius Varus, quem decuriones auximiani summo adeunt consensu; dicunt notum sibi Cesaris aduentum, neque uero propositi sui esse suorumque ciuium neque rationi consonum uideri, imperatorem populi romani, talem uirum, sic de imperio meritum, tot uictoriis insignem, menibus amice urbis arceri; orant, ut fame et suo suorumque discrimini, dum tempus est, consulat. His permotus Varus et perniciem timens fugam arripit, et, insequentibus Cesaris militibus, prelio decernere coactus ac desertus a suis solus abit, quibusdam eorum domum, aliis ad Cesarem se conferentibus, quos ipse collaudatos benigne suscepit, et Lucium Pupium, centurionem partis aduerse, ad se adductum illico relaxari ac dimitti iubet. Auximum ingressus ciuibus gratias agit, atque illorum erga eum caritatis haud immemorem se futurum spondet. Quibus Rome cognitis, tantus pauor omnium mentes inuasit, ut urbe fere omnes excederent ipsique consules atque ipse Pompeius actum suis de rebus opinantes, et ex unius oppidi euentu omnia metientes. Mirum ualde, unde in tam paruis animis tam magna superbia, ut eius uiri meritos honores ac gloriam tam pertinaciter detrectarent, cuius nec conspectum certe nec uiciniam pati possent, et patriam et talem patriam et solum natale uniuersali animorum consternatione desererent. Sed urgebat hinc inuidia, inde autem terrebat fama uiri, que eo usque creuerat, ut clementissimus omnium, pre omnibus atque ab omnibus timeretur. His ad Auximum gestis, Picenum omne, cuius olim Asculum, hodie Ancon est caput, nullo usquam contradicente, peruagatur. Sed cunctis sibi urbibus atque oppidis obuiam mittentibus, letoque eum atque exercitum eius obsequio atque fauore prosequentibus, Cingulo quoque, quod oppidum suo sumptu Labienus extruxerat, legati auctoris immemores Cesarem adeuntes se imperata facturos obtulerunt, atque imperanti milites alacriter paruerunt. Diffuso metu simul et fama uirtutis et uulgato horum, de quibus diximus, exemplo, ceteri omnes sequebantur: undique deditiones, et, si quis prefectorum contradiceret, capiebatur aut pellebatur. Ita pulsus ex Etruria Libo, Thermus ex Umbria, Asculo Lentulus, captus Gneus, Magius, prefecti ambo; et quum Magius ad Cesarem ductus esset, ac fortasse supplicium formidaret, Cesar eum placato animo dimisit: Et uade, inquit, ad Pompeium, eique meis uerbis nuntia, quando ad hunc diem non fuerit nobis opportunitas colloquendi, atque ego Brundusium, quo iuisse illum audio, profecturus sim, credo, ut colloquamur expediens publice saluti, cuius curam maximam gerere nostrum est. Non est autem par effectus per nuntios de longinquo atque inter presentes ista tractari, quod conspecti uultus et uiue uoces ad mouendos animos multum possint. Occupato igitur sine gladii ictu Piceno, Corfinium progreditur, oppidum Pelignorum, duodecim millia passuum distans a Sulmone, quod idcirco dixerim, quia uulgares quidam oppidum putant esse Tuscorum. Ibi contentionis plusculum fuit. Pendente tamen obsidione, Lentulus Spinter muris egressus et finem metuens ad Cesarem uenit, sibi atque intrinsecis ueniam petens, ad quem Cesaris responsio fuit, non se, ut cuiquam male faceret, uenisse, sed ut se ab inimicorum maleficiis atque iniuriis tueretur, ac tribunos plebis sui odio in exilium actos in suam reponeret dignitatem, denique ut seipsum ac populum romanum seruitio et paucorum tyrannide conculcatum antique redderet libertati. Oppido tunc preerat Lucius Domitius, uir magni animi, sed exigue fortune et bello promptus, sed infaustus. Is defensionem parans, sed ab oppidanis ad deditionem coactus, quum mori mallet, uenenum a seruo medico poposcit, quod ille nec dare uolens nec negare ausus, ut qui domini mores nosset, poculum somniferum pro ueneno obtulit, quo ille hausto graui sopore resolutus conquieuit. Experrectus postmodum, et delusum se intelligens, uixque manus a seruo abstinens cum multis nobilibus, qui secum sentiebant, uinctus ad Cesarem est perductus, mori appetens et perosus uitam. Quem Cesar illico solui iussit, neue quis eorum a militibus re uel uerbis offenderetur inhibuit, questusque perbreuiter, quod pro suis ingentibus et in illos et in rempublicam meritis referre sibi debitam gratiam neglexissent, et iniurias ac contumelias indebitas retulissent, cunctos dimisit incolumes; quin et pecunie pondus ingens, Domitii depositum et ab oppidanis sibi oblatum, quamuis et pecunia publica esset et in stipendium numerata, Domitio restituit, ne sanguinis, quam pecunie, abstinentior uideretur. Nichil postremo ex ea uictoria uel prede cuiuspiam uel ultionis accepit, nisi quod Domitii milites sacramento adegit, non inuitos, ut arbitror, sed eo libentius iurantes, quo felicius est sub sequaci, quam sub fugaci duce militare. Vulgatis sane, que ad Corfinium acta erant, multum metus omnibus demptum multumque spei additum cognoscentibus Cesarem nichil bello, nisi uictoriam, petere. Unde, ut diximus, et Tuscorum populi et omnis Umbria, pulsis inde presidiis, ad Cesarem transiere. Atque ita rebus suo more uelociter gestis ac prospere, quum iam secum Gallia omnis cisalpina sentiret, magnas partes Italie primo occupauit aduentu. Sed quum spes esset ceteris omnibus, soli Pompeio ac senatui additus timor, qui in Domitio multum momenti reposuerant, et sepe eum per litteras euocatum expectabant. Itaque confestim Pompeius Lucetia digressus, ubi belli sedem statuisse uidebatur, Brundusium petiit, ut Italie litore in extremo promptior esset ad transitum; ita enim animo decreuerat, relicta Italia, transmarina tentare, siue id metu solo pellente, siue intentione illa, quam paulo ante ex epistola Ciceronis elicui atque exposui. Cesar autem semper propinquus atque contiguus esse hostibus festinans, nonnisi septem dierum mora ad Corfinium exacta, eo ipso die, quo Domitium captiuosque dimiserat, motis castris, in Apuliam perrexit. Opere pretium, nisi fallor, fuerit, quid de his, que modo memorauimus, et ipse Cesar et alii senserint. Quum enim clementie illius, quam Domitio acerrimo hosti, qui tumultu in illo reipublice successor sibi destinatus et ad consulatum aspirans, sicut diximus, sibi minabatur, exibuerat, fama ut ad hostes, sic ad amicos etiam peruenisset; duoque sibi familiarissimi, Cornelius Balbus atque Oppius, factum eius per litteras uehementer laudassent, responsionis cesaree extat epistola, que michi nunc et propter scribentis auctoritatem et propter ipsius epistole grauitatem ac breuitatem digna his interseri uisa est. Ea uero est huiusmodi: Cesar Oppio Cornelioque salutem. Gaudeo mehercule uos significare litteris, quam ualde probetis ea, que apud Corfinium sunt gesta. Consilio uestro utar libenter, et hoc libentius, quod mea sponte facere constitueram, ut quam leuissimum me preberem et Pompeium darem operam ut reconciliarem. Tentemus hoc modo, si possumus, omnium uoluntates recuperare et diuturna uictoria uti, quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt, neque uictoriam diutius tenere, preter unum L. Syllam, quem imitaturus non sum. Hec noua sit ratio uincendi, ut misericordia et liberalitate nos muniamus. Id quemadmodum fieri possit, nonnulla michi in mentem ueniunt, et multa reperiri possunt. De his rebus rogo uos ut cogitationem suscipiatis. Nonium Magium Pompeii prefectum deprehendi. Scilicet meo instituto usus sum, et eum statim missum feci. Iam duo prefecti partium Pompeii in meam potestatem uenerunt, et a me missi sunt. Si uolent grati esse, debebunt Pompeium hortari, ut malit michi esse amicus, quam illis, qui et illi et michi semper fuerunt inimicissimi, quorum artificiis effectum est, ut respublica in hunc statum perueniret. Eidem quum de hoc scripsisset factumque laudasset Cicero, qui se ad hec medium inter partes, magna licet animi fluctuatione et multa consiliorum uarietate tenuerat, rescripsit his uerbis: Cesar imperator Ciceroni imperatori salutem dicit. Recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum): nichil a me abesse longius crudelitate. Atque ego quum ex ipsa re magnam capio uoluptatem, tum meum factum probari abs te triumpho et gaudeo. Neque illud me mouet, quod hi, qui a me dimissi sunt, discessisse dicuntur, ut rursus michi bellum inferrent. Nichil enim malo, quam et me mei similem esse, et illos sui. Quo dicto uix aliquid unquam dici gloriosius ac magnificentius audiui. Et hec quidem extra, sed non, ut arbitror, contra seriem historie pro delectatione lectoris interposui. Ad rem redeo. Quum Cesar Apuliam attigisset, mox Brundusium adiit, Pompeiumque iam pregressum ualida obsidione circumdedit; de quo iisdem, quibus supra, scribit; nam et hec animi eius index epistola uidetur. Cesar Oppio Cornelioque salutem. Ad VII Idus Martias Brundusium ueni; ad murum castra posui. Pompeius est Brundusii: misit ad me Nonium Magium de pace. Que uisa sunt, respondi. Hoc uos statim scire uolui. Quum in spem uenero de compositione aliquid me conficere, statim uos certiores faciam. Et quoniam propter nauium penuriam mari eum obsidere non poterat, timens id, quod omnes cupiunt, hostis fugam, famosissimum maximumque illum portum, saxorum molibus iniectis, obstruere nisus est: opus no tantum homini, sed nature, improbum atque inextricabile, quod ipse cognoscens uni ex amicis, Q. Pedio, scribit his uerbis: Pompeius se oppido tenet: nos ad portas castra habemus. Conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris, sed tamen nichil est, quod potius faciamus. Ab utroque portus cornu moles iacimus, ut aut illum quamprimum traicere, quod habet Brundusii copiarum, cogamus, aut exitu prohibeamus. Quum uero exitu eum prohibere illo modo, natura ipsum prohibente, non posset, catenis os portus preclusit; sed neque sic detinere ualuit Pompeium, quin mari Adriaco Durachium nauigaret. Cesar, hoste digresso, quum sequi illum non posset, Brundusium ingressus concionem habuit, qua iustitiam cause sue iniuriasque hostium omnibus aperiret. Quo facto, quum sua illis in locis inutilis mora esset, ne quid sibi otiosum tempus efflueret, urbem Romam uersus iter arripuit, toto belli gallici decennio non uisam. Cuius aduentus fama cognita, quantus Rome terror fuerit, haud facile dictu est, multo quidem maior, quam necesse esset. Et iratus quidem multis erat, et fortasse non immerito, sed iratiorem estimabant. Non enim naturaliter, neque nisi magnis ex causis ad iracundiam pronus fuit. Venit igitur Romam, senatumque habuit ex iis patribus, qui domi substiterant. Ibi perpetuam dictaturam ipse sibi sua auctoritate arripuit, unde Cesaris dictatoris nomen; multa quoque constituit, in quibus pro lege uoluntas fuit. Illud inter cuncta memorabile: nam erarium populi romani, quod tot uictorie, tot secula compleuerant, uno die exhausit, interque alia, ut scriptum est, protulit ex eo latorum aureorum XXVI millia non thesaurizandi cupiditate, sed largiendi. Nam, ut alter ait, nemo liberalius uictoria usus est: nichil sibi retinuit, preter dispensandi potestatem. Compositis rebus urbanis, ut uisum est, animum ad extrema conuertit, atque in primis Siciliam ac Sardiniam, duo illa horrea populi romani, per legatos administrare disposuit. De Gallia nichil sollicitus, quam in summa pace reliquerat, solam respexit Hispaniam, cogitansque, quum primum classis opportunitas affulsisset, uestigiis Pompeium assequi, ne quid a tergo formidabile linqueret, decreuit ad occidentem proficisci, ubi Pompeii copie ingentes erant, quarum presidio ille terrarum tractus tenebatur sub legatis tribus, Marco Petreio, Lucio Afranio et Marco Varrone, de quibus tam contemptim sentiebat, ut moturus inter suos diceret: Vado ad exercitum sine duce, mox reuertar ad ducem sine exercitu. Eo uero pergenti Massilia, federata ciuitas et ab ipso principio Romanis amicissima, non sui odio, sed ingenti studio reipublice portas clausit. Quam ille quum obsidione cinxisset, Decimo Bruto cum parte copiarum oppugnandam linquit; ipse ceptum iter peragens ad Hispanias uenit. Ibi a Petreio et Afranio, qui primi occurrerant, bellum incipiens, quum nullo temporum discrimine eque die ac nocte hostes aggrederetur, consilium ducum fuit, ne nocturnis horis aliquando pugnarent, quod tunc pauor animos ad ignauiam impellat, nec sit qui, submotis testibus, concitatos reuocet atque contineat; luce autem pudorem obstare, et ducum imperio et presentia tribunorum atque centurionum frenari et ad uirtutem et ad fidem retrahi, ut contra metum mortemque consisterent. Ceterum fato res bellicas uoluente, ad Ilerdam compulsi hostes. Cesar uero, maximis imbribus et diluuio aquarum, ingenti quidem rei frumentarie inopia circumuentus, perseuerauit tamen in incepto, et omnes difficultates sola et solita uirtute superauit, donec tandem abeuntes sterili atque arido in monte deprehensos obsedit, atque ita circumdedit, ut nullus ad fugam exitus pateret. Qua desperatione compulsi, quum fame et siti ultima premerentur, sepe erumpere et mori uoluerunt. Quibus Cesar contra suum morem pugne copiam non fecit, sed intra munitiones seque suosque continuit. Cuius facti certa erat ratio. Sperabat enim eos ad extrema perductos sine prelio uinci posse: cur igitur aut suos optime de se meritos sibique carissimos periculis atque uulneribus exponeret, sine quibus, ut secunda sint prelia, uictoria uix contingit; et fortune committeret, quod expectatione confici quamquam aliquanto serius, tutius tamen posset, quum sit ducis officium non minus consilio, quam ferro, ad uictoriam aspirare? Ex diuerso autem cur non eos uincere mallet, quam occidere, qui, licet essent aduersarii, ciues erant? Hoc tamen ducis optimi consilium assueti cedibus milites non laudabant, sed inuicem murmurabant, quia dux, quum posset, uincere recusaret, affirmantes se quoque ducis imperio in prelium non ituros. Ille autem, quem non facile res mouerent, uerbis immotus in sententia persistebat, uictoriam incruentam sperans. Nec fefellit opinio. Unum hoc inter moras accidit memoratu dignum, nec exiguum cesaree lenitatis indicium. Dum enim inter partes deditio tractaretur, atque hac fiducia milites hinc illinc et colloquerentur, et paullatim e castris in castra discurrerent, positoque ad tempus ciuili odio, sine suspicione atque ullo metu simul ut in pace agerent, Afranius ac Petreius repentina ac pessima mutatione propositi omnes Cesaris milites intra uallum suum deprehensos inermes scilicet et incautos occiderunt. Quo audito, Cesar sueuitiam noluit imitari, sed illorum milites suis in castris inuentos, ut ducum perfidie inscios et expertes, dimisit incolumes. Tandem uero duces impii rerum inopes omnium, et in primis uiris atque equis quatuor iam dierum ieiunio afflictis, colloquium petiere, hoc addito, ut, si Cesari placeret, secum, submotis militibus, loquerentur. Negauit hoc Cesar, et, si loqui uellent, cunctis audientibus loqui iussit. Dato obside filio Afranii, in locum a Cesare assignatum ueniunt, et coram duobus exercitibus uerba fecit Afranius humilia admodum ac demissa. Si, inquit, ab alio uictus essem, non michi ad arcessendam mortem aut manus aut animus defuisset. Sed cogitans te dignum, cui uitam debeam, ad clementie tue potius, quam mortis, auxilium confugio. Nec nobis, Cesar, nec militibus his irasci debes, quod erga imperatorem nostrum Pompeium, quoad licuit, obsequiosi fuimus et constantes. Neque enim tui odio, sed seruande fidei studio id egimus. Sed iam fidei ac supplicii satis est. Et fides et patientia uicta est. Multa grauia et animis et corporibus passi sumus, et, pati amplius non ualentes, uicti et supplices oramus, ne ad ultima progrediare supplicia. Que quunm ille dixisset, Cesar semper pronus ad ueniam: Nulli, inquit, ex omnibus, quos ciuile bellum armauit, minorem, quam uos, habent aut commiserationis materiam aut querele. Ceteri enim omnes ad hunc diem, quum pugnare meliori conditione licuisset, sese prelio congressuque uolentes abstinuere, ne, fuso sanguine ciuium, iter pacis obstrueretur. Soli uos ultro michi armati occurristis meas, si qua sors esset, uictorias moraturi. Sed euenit uobis, quod quibusdam pertinacibus ac superbis, ut ad id, quod insolenter recusauerint, mox humiliter reuertantur. Vobis ego libenter ueniens ueniam dedissem: renuistis ueniam, et parastis bellum. Sed et nunc petentibus ueniam do, supplicium remitto. Ite igitur in pace, sed exercitum dimittite, non ut mecum sint, sed ne contra me. Nichil letius milites audire potuissent, quod uoce gestuque indicabant; nempe qui penam timuerant, gratissimam atque exoptatissimam missionem sibi obtigisse letabantur. Quum igitur de tempore ac de loco missionis agi ceptum esset, milites pompeiani omnes manibus atque clamoribus obtestari ceperunt, ut ibidem statimque dimitterentur; nempe si dilata res esset promissionibus, nichil actum iri. Iure periculum et infaustum bellum oderant, omne in eo mali genus experti, pacem optabant et quietem, que tunc plene cognoscitur, dum perditur. Finis fuit, ut, qui in Hispania possessiones aut domicilium haberent, statim, reliqui omnes ad Varum amnem Italie in ingressu dimitterentur. Cesar ex liberalitate insita ex illo usque ad Varum frumentum eis pollicetur; addit insuper, ut, quisquis eo bello aliquid amisisset, quod penes milites suos esset, ei restitueretur: militibus, estimatione facta, pretium rerum ipsarum de sua pecunia restituit. His uictis et in deditionem acceptis, et sic citeriore Hispania in potestatem redacta, ulterior nullo negotio consecuta est, que sub Marco Varrone tenebatur. Ille comitum secutus exemplum cessit ultro, nec distulit commissa sibi prouincia Gades usque et oceanum fortunam Cesaris sequi, et, submissa ceruice, iugum pati. Sic compositis rebus, cum uictoria et mansuetudinis insigni laude ex Hispania discessum reditumque Romam est. Massilia interim a legato Cesaris equoreo uicta est certamine, et, ut quidam asserunt, euersa, siue, ut alii, idque est uerius, capta per deditionem et direpta, nulla suarum rerum ciuibus relicta, preter inopem, sed cariorem cunctis opibus, libertatem, et seditione militum terribile, que, ut quidam uolunt, Placentie, certe itinere medio, exarserat, mira et uix credibili tunc inermis ducis uirtute compressa. Dum sic Cesari obsequitur fortuna, et, ut sic dixerim, adulatur, quasi eum timeat, et negare presenti nichil audeat, aliquid tamen aduersus absentem, ut Flori uerbo utar, ausa est, forte ut, immixtis aduersitatibus, prosperitates eius efficeret clariores. Siquidem premissis Antonio et P. Dolabella ad mare Adriaticum occupandum, ab Octauio Libone, legato Pompeii iam in pelago prepollentis, circumuentus Antonius ad deditionem fame compulsus est; ubi illud memorandum facinus euenit, quod, quum ad eius auxilium aliquot naues misse a Basilo, altero legato Cesaris, uenissent, et arte Cilicum, qui pompeiana in classe nauigabant, funibus illaqueate essent, reliquis adiuuante estu maris euadentibus, una sola Opiterginis nautis acta exitum non inuenit, sed circumfusi totius hostium exercitus usque ad uesperam impetum atque omne missilium genus inuicta uirtute pertulit; quumque nec fuga pateret, nec ullus se prosperior rei finis ostenderet, suadente per noctem tribuno militum Vulteio, ne in potestatem hostium uenirent, mare proximo uictoribus ipsis spectaculo attonitis, sese omnes mutuis uulneribus peremerunt. Et Dolabella in eodem equore classem perdidit, et Curio, tribunus plebis, audacissimus uir, quum missus a Cesare in Africam uenisset, primoque aduentu Varum, qui pro Pompeio illi preerat prouincie, uictum prelio effugasset, adolescentia atque animi magnitudine insita, nunc uero uictoria ac fiducia elatus, et incautus a Iuba rege oppressus exercitum amisit, quumque fugere posset, mori maluit sponte sua, quos ad mortem duxerat, secutus. Caput 22. Hactenus quasi quibusdam preludiis gerebatur bellum: crebre hinc uictorie, illinc fuge atque deditiones, prelia autem rara. Sed iam tandem tantorum collisionem motuum differre amplius fortuna non poterat. Iam Pompeius Epirum occupauerat, idoneam bella sedem ratus. Eo Cesar insequendum hostem statuit, et, quamuis adhuc inops nauium, quamuis aduersa hieme (tantus erat ardor animi, tanta cupiditas bellandi) per medias pelagi procellas ad bellum tumultuaria classe transfretauit in Greciam. Neque uero prosperis neque aduersis sic uel inflari potuit uel irasci, ut a proposito pacis animum diuerteret, quin bellando pacem cogitaret, eamque omni, quo posset, studio procuraret. Quod curiosius propter illos dico, qui ignari rerum, opinione quadam (nescio, ne ipsi quidem sciunt, unde orta), Cesarem belli, Pompeium pacis amicum sibi pertinaciter finxerunt. Erat inter prefectos Pompeii L. Vibulus Rufus, bis captus a Cesare, bis dimissus, semel ad Corfinium inter illos nobiles, de quibus diximus, et rursus in Hispania. Hunc, quod et sibi beneficio obstrictus et Pompeio carus esset, pacis idoneum sequestrum ratus, cum his mandatis ad Pompeium misit: Satis iam malorum reipublice bello inuectum, idque sufficere posse ad prouidentiam futuri, ne plura nunc etiam inuehantur, docere utrumque; pertinacia omissa, ab armis abscedere neque fortunam sepius experiri, si rempublicam, si seipsos ament. Unum illud tractatibus pacis idoneum tempus arripiant, dum scilicet partium status anceps equis prope lancibus pendet: ubi preponderare cepit pars altera, eum, qui superior euaserit, equis conditionibus non staturum. Nam quis in prosperitate uti soleat equitate? Et quoniam de conditionibus pacis ambigeretur, eas a senatu et populo romano peti oportere; sic enim et ipsis ciuilem animum et reipublice maiestatem pristinam restitutam esse uisum iri. Interim principium pacis esse, si uterque in concione confestim iurauerit se eodem ipso triduo exercitum dimissurum. Et hec ut bona fide agi Pompeius nouerit, se priorem omnes copias dimittere paratum; quod quum fecerit uterque, necessario senatus ac populi iudicio standum fore. Hec cum Vibulo ad Corcyram, ubi eum forte compererat, quum egisset, et Vibulus ad Pompeium iuit, et Cesar, tractatore pacis premisso, paratus ad bellum e uestigio subsecutus, positis ad Oricum castris, contra hostem constitit. Magnus in exercitu Pompeii inopino Cesaris aduentu tumultus exarserat, quo compresso, ubi primum animi conquieuere, Vibulus, adhibitis aliquot ex iis, quos Pompeio caros fidosque cognouerat, de mandatis Cesaris loqui cepit, uixque dum incipientem Pompeius interrupit exclamans: Et quid, inquit, michi uel uita uel ciuitas profutura est, quam beneficio Cesaris assecutus uidear? Cuius contrarium uideri nequit, nisi, bello peracto, in Italiam, unde discesserim, sim reuersus. Responsum hoc Cesari per eos ipsos, qui illud audierant, notum fuit. Potuisset mediocris etiam uir fortune subirasci, indignari, omnem pacis omittere mentionem: ipse uero non destitit, sed aliud pacis iter ingressus retentare uoluit, an, quod secreto non poterat, palam posset. Erat inter castra ducum amnis unus exiguus, Tapsus nomine; ibi milites e ripis inter se quotidiana colloquia serere soliti erant sine ullo telorum periculo, quoniam ita inter partes conuenisset, colloquendi, credo, desiderio tantisper iras cohibente. Illuc Cesar P. Vatinium, unum ex legatis suis, ire iubet, et quecumque magis estimaret ad pacem motura animos cum ciuibus eisdemque hostibus agere, et sepe alta uoce querere, liceret ne ciuibus ad ciues, quod fugitiuis interdum ac predonibus licuisset, legatos de pace mittere, ne ciues inter se funesto marte concurrerent, et suorum manibus romanum euerteretur imperium; multa quoque humilia uerba et que, ut dixi, timentis uideri possent, nisi a Cesare dicerentur. Paret ille et ad ripam amnis profectus mandata sui ducis exequitur, et ab utraque partium ingenti silentio auditus est, responsumque ab aduerso, quod Aulus Varro die proxima ad colloquium ueniret, legati autem tuto et uenire possent, et, que uellent, loqui. Vatinio quoque dies eadem ad reditum prefixa. Que quum uenisset et ille ad eumdem locum rediisset, turba ingens utrinque conuenerat, intentis, ut uidebatur, ad pacem animis. Dum res ad bonum exitum prona esset, Labienus prodiit, et cum Vatinio loqui cepit atque contendere, ut qui ingenti odio Cesarem odisset. Tela utrinque missa sermonem diremere. Vatinium armis milites protexerunt, multi autem uulnerati sunt, nominatim Cornelius Balbus, et centuriones militesque alii. Hunc effectum inter Pompeianos habuit per Cesarem tam humiliter pax delata. Labienus uero quasi facinoris compos egregii: Desinite, inquit, iam de pace agere; pax enim, nisi trunco et oblato nobis capite Cesaris, numquam erit. Dictum pessimum, et nescio iniqui magis hominis, an amentis. Venerat in Epirum Cesar, rebus in Italia pro tempore dispositis, propter festinationem quidem fine non expectato, sed relicto ad Brundusium Antonio cum parte exercitus, quam traicere nequiuerat, ut, conquisitis scilicet ac refectis nauibus, ille eam, arrepta opportunitate, traiceret. Quod quum cupienti non satis expediretur, tanta erat impatientia expectandi ut ad euocandos uiua uoce, quos sepe nequicquam litteris euocasset, tumidum uentis mare ingredi piscatina cimba solus intempesta nocte non timuit; sed reiectus ad terram fluctu ualido iter temerarium, non metu, sed necessitate, destituit. Nota est uox eius ad exterritum nocturno equoreoque periculo gubernatorem: Quid tu metuis? Cesarem uehis. Consecuto cum omnibus copiis paucis post diebus Antonio, et admotis ad hostem castris, in dies magis ac magis instabat nunc aciem explicando, nunc hostes ad prelium irritando, nunc Durachium oppugnando, et perosus moras, et celeritatis auidissimus, cupiensque uehementer, ut, quicumque futurus esset belli exitus, statim esset. Omnia autem frustra. Nam et Durachium inexpugnabile, et Pompeius immutabilis, ut qui contrario consilio niteretur, sperans dilatione uictoriam per inopiam rei frumentarie, que ualde cesareum premebat exercitum neque diutius tolerari posse uidebatur; insuper et, quod simillimum ueri erat, ut uirtus animosissimi ducis tedio atque expectatione senesceret, impetusque lentesceret ardorque tepesceret: hac spe pugnam recusabat, neque rationis partes fortune credere uolebat. Sic, quum illi cunctatio, tum huic celeritas grata erat; que quoniam sibi pertinaciter negabatur, statuit, quos non poterat prelio uincere, obsidione cingere. Mirum dictu: XVI millia passuum fossam circumduxit ac uallum, impositisque castellis ac turribus, cum paucioribus obsedit plures, si obsideri rite dici possunt, quibus maria patent, classes parent, rerumque omnium copia suppetit, quibusue intra ipsum obsidionis ambitum et mutare castra licitum et uagari. Ibi uero crebre obsessorum eruptiones, et sepe erumpentibus funeste; ut, quum Cesar profecturus P. Syllam castris prefecisset, et ille audisset cohortem unam ab hostibus urgeri, duarum legionum auxilium tulit laborantibus, quarum accursu uersi in fugam Pompeiani; et, si insequi profugos uictoribus licuisset, creditum fuit die illo confici bellum potuisse: sic, nescio an uecordia an fortuna, penitus inclinata res erat; sed Sylla suorurm impetum continuit cecinitque receptui. Cuius consilium a scriptoribus excusatum lego. Aliud est enim legati, aliud imperatoris officium. Imperator totius rei exitum spectat et consilio metitur, at legatus solum imperatoris sui iussum aspicit, et mandati finibus se continet. Sylle castrorum custodia commissa erat a Cesare: custodisse contentus, et suos periculo liberasse, ulterius progredi noluit; in quo, ut uincendi spes, sic perdendi periculum inerat, ne, omisso suo, officium sibi ducis arrogaret. Multe preterea eruptiones alie et ad Durachium et ad castra usque adeo, ut uno die sex in locis pugnaretur, quibus in preliis de Cesarianis XX dumtaxat, Pompeianorum uero duo millia periere, inter quos multi centuriones et insignes uiri. His congressibus insignis uirtus apparuit Volcatii Tullii, qui cum tribus cohortibus pompeianam legionem pertulit repulitque, nec non et quorumdam Germanorum, qui munitionibus erumpentes, multis hostium cesis, sospites rediere. In castello autem quodam, quod Pompeius inuaserat, tantus fuit imber sagittarum, ut sine uulnere defensorum nullus euaderet, quin et centuriones quatuor oculis capti essent, et quum sero diurni laboris ac periculi summam imperatoris non tam auribus, quam oculis subiicere ac representare decreuissent, triginta sagittarum millia numerarent. Inter cuncta Cesii Sceue centurionis admirabilis uirtus fuit, cuius scutum relatum Cesari perfossum CXX foraminibus est inuentum. De quo quidem uaria est fama. Quidam tradunt Cesarem uiri et de se et de republica, ut aiunt, ita meriti eximia uirtute permotum, qua castellum prope sola seruatum esset, pecuniariis eum donis ingentibus et magnis honoribus cumulasse, et inter cetera ab octauis ordinibus ad primipilum prouexisse, cohortem uero totam duplici stipendio et donis militaribus prosecutum. Apud alios Sceua idem, duce absente, cedentibusque comitibus, contra omnem Pompeii exercitum solus stetit, et clypeo CXX ictibus telorum transfixo, mirisque et incredibilibus rebus gestis occubuit, iacens quoque uictoribus terribilis ac stupendus, qui tot eximias pugnas in Gallia Britanniaque fecerat; contra omnes hostes semper inuictus a suis tandem ciuibus interfectus est; felix a scriptoribus dictus, si pro libertate omnium fecisset, quod pro domino suo fecit. Sic se rebus habentibus, Cesar nec prosperitate tumidior, nec aduersitate contractior, quotidie in aciem educebat et pugne copiam faciebat; sepe etiam legiones prope castra hostium subibant ita, ut e uallo telis etiam peti possent. Pompeius contra, ne obsessus omnino uideretur, fame potius studio, quam belli, pro castris explicabat, sed ita, ut castra nouissimi tangerent, atque omnes intra telorum e uallo uenientium iactum starent. Nichilominus Cesar interea, quamuis bello intentus, tamen propositi sui memor, de pace cogitabat, et totiens frustra tentatam aliis atque aliis uiis retentabat. Non pro Cesare, cui nil debeo, sed pro ueritate loquor: nusquam legi hominem, cui, quum tam prospere bella succederent, tantum studium tamque continuum pacis esset. Itaque, quum audisset Metellum Scipionem, Pompeii socerum, in Macedoniam Epiro proximam uenisse, Clodium quemdam e suis ad illum misit. Hic perfamiliaris Scipioni fuerat, et ab illo commendatus Cesaris in familiaritatem peruenisset. Hunc igitur, ut utrique carum, cum litteris ac mandatis eo dirigit. Summa omnium hec erat: Se de pace omnia probasse, nilque ad eum diem profecisse; credere autem, si non Pompeii uitio, sed nuntiorum accidisse, qui uel nescierint uel timuerint commissa peragere, atque ad tantam rem idoneum tempus eligere. Illum uero et auctoritate apud generum et potentia tanta in republica esse, ut his fretus, et preter hec exercitui non legatus, sed imperator presidens, et, que uelit, alloqui Pompeium possit, et errantem non modo reprehendere, sed quodammodo etiam cogere illum possit, ut eque paci animum adhibeat. Id si fecerit, rebus eum fessis et in maius malum pronis quietem, et imperio et Italie pacem et prouinciis allaturum, omnesque illam sibi uni acceptam habituros. Cum his Clodius mandatis ad Scipionem proficiscitur, primum quidem lete uisus auditusque, postmodum a colloquio seclusus, Fauonio quodam, mali consilii fautore, a pacificis Scipionem et mundo utilibus tractatibus reuocante. Sic, infecto negotio, Clodius ad Cesarem est reuersus. Quotidie interim congressus et prelia et utrinque cedes, atque insignium uirorum casus mirabiles; pacisque consiliis male repudiatis, locus ire atque odio solum datus erat. Fuit unus dies Cesari nimis aduersus, quo eruptio uiolentissima ab hostibus facta est, fuitque die illo inter alia aquiliferi illius uirtus insignis ac spectata fides, qui, quum letali uulnere transfixus morti proximum se sentiret, uersus ad comites porrigensque aquilam, quam egre iam sustentabat: Hanc, ait, o commilitones mei, uiuens multis annis et multa cura seruaui, et nunc moriens eamdem Cesari pari fide restituo. Vos autem per communis imperatoris amorem oro atque obtestor, cauete dedecus cesareis castris insolitum, ne forte hostium in manus ueniat tanti ducis signum, sed michi a Cesare olim commissa aquila nunc per manus uestras salua ad Cesarem reuertatur. Hec dicens corruit, centumque alii prime cohortis sue cum principe ceciderunt, multaque diuersis in locis cede edita, Pompeiani erumpunt, uicitque Pompeius illa acie et imperator appellatus est; quumque cedentes non sequeretur, negauit eum Cesar aut uincere, aut uictoria uti scire. Labienus uero in suum olim ducem inexpiabili odio accensus a Pompeio captiuos sibi dono cari petiit; quos quum imperasset, productos omnes in medium, et contumeliosissimis uerbis increpitos, seu crudelitati insite deseruiens seu scelere immani fidem transfugio suo querens, in conspectu omnium interfecit. Hoc euentu tantum spei Pompeianis accreuerat, ut non de bello amplius, sed de uictoria cogitarent, et multa uana decernerent, et, quasi nil iam incidere posset aduersi, famam uictorie per terrarum orbem nuntiis ac litteris diuulgarent. Cesar, concione aduocata, milites consolatus est, hortatus, ne deficerent animis; debere eos unum, et idipsum non nimis graue, prelium infaustum multis felicibus compensare, et fortune gratiam habere, quod Romam, quod Italiam, quod Hispaniam utramque sine sanguine quasi diuinitus recepissent; non posse, presertim in bello, prospera omnia prouenire, uerum tristia letis temperanda, aduersamque fortunam uirtutis ope leniendam. Et hec quidem ad exercitum. Quosdam uero signiferos, quorum culpa clades accepta erat, notatos infamia e gradu militie sue mouit. Exercitum reliquum tantus pudor et tantus dolor inuaserat, tantumque desiderium ignominie abolende, ut, non expectato superioris imperio, ultro quisque pro supplicio grauissimos sibi labores assumeret, omniumque animi arderent incredibili quadam cupiditate pugnandi, uiam illam expurgande infamie unicam estimantes; quin et legati, et qui ad consilium uocabantur, oratione imperatoris et pudore tacti persistendum pugnandumque censerent, et acceptam prelio cladem prelio hostibus refundendam; Solus Cesar contraria erat in sententia; nam neque uictis tam cito in aciem reuersuris sat fidebat, et reparandis animis spatio opus esse, neque preterea tam hostem, quam frumenti inopiam metuendam eo loci manentibus iudicabat.Illico igitur sauciorum atque egrotantium cura congrua suscepta, noctuque impedimentis omnibus premissis, Apolloniam profectus est, quadrimestri obsidione derelicta. Hinc in Thessaliam, fatis impellentibus, commigrauit bellum. Eo Cesarem pregressum paucis post diebus Pompeius assequitur, statimque in concione suis pro re bene gesta gratias agit; eos, qui cum Scipione uenerant, non tam ad bellum, quam ad belli premia hortatur, ipsi autem socero et classicum et pretorium attribuit, omnisque eum et honoris et imperii participem facit. Duobus tantis exercitibus in eadem castra coniunctis, nemo erat, qui de uictoria dubitaret, usque adeo, ut iam omnes de premiis deque honoribus, denique, quod stultitiam omnem supergreditur, de ipsius Cesaris sacerdotio inter se non sine contumelia patricii litigarent. Sed aliud illi, Cesarque aliud cogitabat, atque aliud fortuna preparabat. Et Pompeius quidem solitis artibus bellum trahere cunctando uicturus ceperat consilium utile, sed suorum impetu discussum et inefficax. Milites ad laborem nati otium ferre non poterant, socii patrie desiderio impatientes erant more, principes ducis ambitionem in prorogando imperio arguebant. Tot uocibus consiliisque superatus unus omnibus cessit inuitus, et raptanti omnia fortune mestus frena laxauit decreuitque pugnare. Adhuc tamen rem trahebat; nam, quod quisque nolens facit, quoad potest, differt. Cesar dilationem oderat, nec sperabat tamen posse Pompeium ullo ingenio ad pugnandum induci. Hac difficultate perplexus utilissimum belli genus elegit, ut, motis castris, in perpetuo motu esset neque unquam amplius, quam unum diem, uno ageret in loco. Hoc sibi consilium non una ratio suggerebat. Nouerat exercitum suum fortem duratumque laboribus, pompeianum uero molliorem, uersatum in urbibus et discursibus insuetum; itaque circumducendo illum posse fatigari; se preterea mutatione locorum, quod frumenta iam in agris essent, uicturum uberius exercitum confidebat. Illa autem spe potissimum mouebatur, si forsitan, se uagante, hostis etiam moueretur, et sic inter eundum casus aliquis atque occursus exoptate pugne tribueret facultatem. Ex his omnibus hoc ultimum euenit, ut sine ampliore discursus pugne daretur occasio. Dum enim castra moturus, ut decreuerat, signum dedisset itineris, et iam tentoria uellerentur, ecce iam mota Pompeii castra conspiciunt, qui, ut diximus, uictus uoce omnium, suo abiecto, aliena consilia sequebatur, et assumpta, ut fit, multorum hortatibus fiducia, paulo ante eum diem in consilio dixerat euenturum, ut ante congressum exercitus Cesaris uinceretur, quibusdamque mirantibus, addiderat non se nescium incredibilem prima facie rem uideri. Dehinc egressus latius exposuit, quum equitatu abundarent, circumueniri omnes copias Cesaris esse perfacile, idque sibi maturo consilio iam prouisum. Que quum pluribus uerbis explicuisset, Labienus incepit, et Pompeii sententiam atque potentiam laudibus ad celum ferens, et Cesaris imbecillitatem oratione deprimens insolenti: Noli, inquit, o Pompei, noli, inquam, opinari hunc exercitum illum esse, qui Galliam Germaniamque perdomuit. Omnibus interfui, et, quid loquar, scio. Non est ille, michi crede. Magna pars bello periit diuturno. Moriuntur in preliis, non nascuntur, homines. Multi domum rediere, multi in Italia sunt relicti, multi proxima autumnali pestilentia periere, reliquie his ad Durachium preliis sunt consumpte. Denique ille ueteranus exercitus mille modis euanuit: nomen durat, milites non supersunt. Hic autem, quem uidetis, ex dilectu nouo cisalpine Gallie, et pars maior ex transpadanis constat. His dictis, ne quid deesset insanie, iurauit se, nisi uictorem, numquam e prelio reuersurum, ceterosque ad idem iusiurandum uerbis incitauit, nec minus exemplo Pompeius, dictum laudans iuransque similiter. Sic omnes igitur iurauerunt, ut necesse fuerit multos esse periuros. Ingenti gaudio, tamquam feliciter rebus gestis, nec minori spe e concilio discesserunt, iuramentum tanti ducis de tam magna re uelut arrham uictorie tenentes. Digressi autem e consilio non ita multo post, ut diximus, in aciem sunt progressi. Quos ubi Cesar, tum ipse etiam castra mouens, aduertit in eum locum descendisse, ubi equo marte certari posset, substitit et conuersus ad suos: Non est, inquit, modo amplius de itinere, sed de prelio laborandum. Adest ecce nobis occasio, quam semper optauimus, pugnandi et finem laboribus imponendi. Hec dicens instruere acies cepit omni, cuius erat peritissimus, militari arte suosque interim admonere, ne se a multitudine hostium circumueniri sinerent, siue id, quod Pompeius in consilio dixerat, erupisset, siue id futurum animi presagio concepisset, omnibus iubens, ne iniussu eius inciperent: se in tempore, quid agendum esset, signo indicaturum. Circumire inde acies, et animos uerbis accendere, uirtutemque insitam excitare commemoratione sue erga illos semper optime ac benefice uoluntatis. Inter alia non omisit se omnibus modis pacem quesiuisse, humilius etiam forte, quam deceret. Nominauit, per quos de pace Pompeium aut Scipionem interpellasset, ut publice etiam Tapsi amnis ad ripam de eodem mittendis ultro citroque legatis agere uoluisset, atque hec omnia non metu aliquo, sed pietate, ut ciuili sanguini parceretur, neque respublica paucorum furoribus in magnas calamitates incideret; ex aduerso autem quam superbe quamque impie uel neglecte petitiones sue uel telorum etiam immissione repulse magnam nobilibus animis indignandi materiam prebuissent. His explicitis obsecrantibusque militibus pugne signum dedit. Erat forte in exercitu Crastinus, qui priori tempore honesto gradu sub Cesare militasset, tunc uero non militie sacramento, quo solutus erat, sed iure quodam amicitie euocatus aderat, uir bellica uirtute memorabilis. Hic, Cesaris concione intellecta, et signo prelii audito, alacri uultu ac uoce: Sequimini me, inquit, manipulares olim mei, et imperatori uestro, quam debetis, operam exhibete. Ultimum hoc prelium est, quo peracto, ille suam dignitatem, nos nostram recuperabimus libertatem. Dehinc uersus in Cesarem: Faciam, inquit, hodie, imperator, unde uel uiuo michi uel mortuo gratias agas. Hec dicens primus in hostes impetum fecit, eumque dilecti milites circiter centum uiginti uoluntarie prosecuti sunt. Fuerat, ut aliqui tradidere, nec dissimile ueri est, quidam utrinque in ipso pugne principio pius torpor, qui strictos iam gladios contineret, nempe quum germani suos fratres ab aduersa acie, parentes filios et parentes filii uiderent, donec Crastinus hic precipitanti rabie uocem tolleret pilumque torqueret. Ita prelium ceptum est, quod nisi unius furor hominis miscuisset, poterat, fortasse ducibus ipsis patientibus, citra romani imperii humanique generis excidium, mutua pietate componi. Sed proh dolor! inuentus est, qui, Cesare ipso differente, properaret. Neque ipse tamen tanti mali auctor abiit immunis; infixo in os gladio inter cadauera mox inuentus atque recognitus, notatumque oris uulnere oris impetum punitum ultione iustissima. Concursum est in campis Thessalie, quos Philippos uocant. Illum sibi locum Rome inuidens fortuna delegerat, uti ab hostibus inuictas romanas opes manibus romanis euerteret, imperiumque supremum irreparabili clade protereret. De numero copiarum longe uariant auctores: in magnitudine periculi omnes consonant; plena omnia sunt lamentis, et, qui minorem numerum dicunt, addunt tamen, unde immensum quiddam lector possit mente concipere. Annei quidem Flori, qui hanc rem elegantissima breuitate perstrinxit, uerba sunt hec: Nullo unquam loco tantum uirium populi romani fortuna uidit: trecentum et amplius millia bellatorum hinc illinc, preter auxilia regum et senatus. Idem: Si belli, inquit, duces inspicias, totus senatus in partibus; si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et octo, flos omnis et robur italici sanguinis; si auxilia sociorum, hinc gallici germanique dilectus, inde Deiotarus, Ariobarzanes, Tarcondimotus, Corintus, omnis Thracie, Capadocie, Cilicie, Macedonie, Grecie, Etolie totiusque robur orientis. Acies magno utrinque ordine steterunt. Duces nescio an omnium supremi, qui unquam arma tractauerint, nec excipio Africanum atque Hannibalem. Nam quis horum utriusque seu uictorias, ne dicam bella, dinumeret, seu rerum magnitudinem metiatur? Mirum tamen dictu, quomodo iam Pompeii ardor atque impetus uel etate uel presagio quodam ac fortune uarietate lentesceret, ut, qui eum cerneret, quiduis potius, quam Pompeium, crederet. Quo mirabilior michi est ille totiens petite pacis contemptus atque illa spes uictorie. Sed et ipse tamen suos partim magnifica partim miserabili oratione cohortatus est, descenditque in prelium mundi partem maximam secum trahens. Fuit autem inopinus et mirabilis pugne finis. Nam quum aliquandiu equis uiribus hinc inde dimicarent, Pompeius multitudine fisus, ut dictum est, ad circumueniendum Cesarem equitatum effunderet, ab utroque cornu Cesar suis equitibus, quos intentos in hanc rem fecerat, subito signum dedit, qui dicto citius, in effusos facto impetu, uere illos effuderunt, et uertere terga coegerunt. Secuta est equitatum uis ardentissima legionum, adeo conglobata, ut quasi una manus omnium uideretur. Sic omnes simul et ferire cerneres et urgere, ut sustineri uirtus tam unita non posset. Accessit et leuis fragor ac strepitus armature, magni denique instar exercitus. Cesar ipse, ubique presens, utrumque simul exibens et fortissimi militis et summi ducis officium, et feriens et exortans. Due ex omnibus illius per omnia discurrentis atque omnibus occurrentis uoces adnotate memorieque mandate sunt, ferox altera, sed ad uincendum utilis: Miles, faciem feri; altera autem pia, licet ad iactationem compositam Florus dicat: Miles, iam parce ciuibus. Illa enim uincere satagentis; hec uincentis seu iam uictoris et miserantis uox fuit: illa in medio prelii ardore, hac iam uictis et in fugam uersis hostibus usus est. Illi etiam pie uoci consentaneus actus fuit, quod cuilibet suorum uni hostium, quem optasset, uitam dare permisit; nec minus ille, quod in tanto conflictu nullus inuentus est, nisi armatus, in acie cecidisse. Pompeius, turbatis ac territis suorum ordinibus, tante ruine molem nec sufferre ualens nec attollere, abiecit pondus imperii seque fuge credidit, non tam uiuere cupiens, quam metuens mori, ne secum totus exercitus moreretur. Quo submoto, nemo amplius in acie stetit: documentum ingens, non semper plurium esse uictoriam, quum, ut apud scriptores constat, nil Pompeio magis, quam suorum nocuerit multitudo. Non minus tamen, arbitror, nocuit indigesta uarietas, que per unum frenari et regi nulla potuit ratione. Hec Thessalice pugne finis fuit: fuisset et utinam Pompeii, ne in suum dedecus paucos uite dies ageret, longamque gloriam breui spatio dehonestaret atque pollueret. Sed sic erant res humane. Nil tam altum, quod non possit deprimi; nil tam clarum, quod non ualeat obscurari. Itaque tempestiua morte nichil melius. Sed de hoc postea: nunc reuertor ad Cesarem. Parta, ut dictum est, uictoria, quum et Cesar castra hostium cepisset, et Pompeiani aliqui in montem castris proximum profugissent, studiose egit cum militibus, ne in predam intenti tempus labi sinerent, quo maior negligeretur occasio. Quod quum obtinuisset, montem circumuallare disposuit. Hostes monti, quod inaquosus erat, diffidentes abiere. Quod Cesar intelligens trifariam partitus est copias, ut pars in suis, pars in Pompeii castris ad custodiam resideret, pars expeditior secum iret ad hostes persequendos. Quos quum non longo discursus spatio prope esset, ut attingeret, illi in montem altum conscenderunt, cuius ad radicem fluuius labebatur. Cesar illic eos obsedit, ac militibus quamuis labore diurno fatigatis, et lassitudo requiem et nox proxima suaderet, persuasit tamen, ut quietis immemores nouum susciperent laborem, et, munitionibus interiectis, flumen a monte secernerent, quo nocturna clausis preriperetur aquatio. Quod quum factum esset, territi deditionem per nuntios petiere, aliquot senatorii ordinis fuga per noctem clam dilapsis. Diluculo igitur Cesar hostes de monte descendere, atque ad terram omnes arma proiicere quum iussisset, cupide obtemperatum est, tensisque ad eum palmis, affusi ac gementes ueniam petiere. Iussos assurgere nichilque metuere dimisit incolumes, ut non modo in corpore, sed neque ulla in re aliquid detrimenti paterentur, uetitis militibus aut quemquam ledere aut illorum omnino quicquam concupiscere. Profecto aliquid inter hunc transfugamque eius Labienum interfuisse facilis ac prompta discretio est. Cesar lassitudini militum compassus, sue uero negligens quietis, legiones, que secum fuerant, ad castra, que sex millia passuum a tergo aberant, redire precipit, ut quiescant; eas uero, que in castris remanserant, ad se uenire imperat, ut laborent. Cum quibus eodem ipso die Larissam peruenit, qua iam Pompeius fugiendo transierat. Ubi reditum est in castra, facta cesorum ratione, deprehensum est de legionibus atque equitatu Pompeii quindecim millia cecidisse. Nam externarum gentium et auxiliorum, que de toto oriente conuenerant, innumerabilis strages fuit, qui uagi et inermes nullo ordine ad satietatem cedentium sunt oppressi. Quo die prospiciens Cesar aduersarios cesos atque obtritos campis hec ad uerbum traditur dixisse: Hec uoluerunt. Tantis rebus gestis Gaius Cesar condemnatus essem, nisi ab exercitu auxilium petiissem. Eorum uero, qui deditione in potestatem Cesaris uenerunt, numerum uiginti quatuor millia et eo amplius fuisse compertum est. Capta quoque signa militaria centum octoginta et quinquaginta nouem aquile. Inter cesos fuit Crastinus, ut dictum est, ardentissime dimicans, quem Cesar eo prelio mira uirtute rem gessisse et de se optime meritum predicauit, atque ita, ut predixerat, uel mortuo gratias egit. Periit et Domitius is, qui ad Corfinium captus fuerat ac dimissus. De parte Cesaris nonnisi ducenti milites sunt amissi, centuriones triginta, uiri excellentes. Mirum dictu, Romanis ab utraque parte pugnantibus, eam fuisse cedis imparitatem; sed Pompeium sua illa iam uetus fortuna reliquerat. Hoc loco non uidetur pretereunda silentio laudatissima illa Cesaris uirtus, modestia, cuius et Plinius Secundus et Seneca multique alii meminere. Nempe quum inter alia in Pompeii castris scrinia inuenisset epistolarum ad Pompeium a principibus directarum, ex quibus elici posset, quid contra se quisque sensisset, quod ad rationem nondum finiti belli prodesse potuisse non est dubium, nec epistolas legi nec aperiri scrinia passus, bona fide, sicut erant, obsignata et intacta combussit; et raro licet ac modice solitus subirasci, satius duxit ire, ne ad se accedere posset, occurrere, et opponere illi ignorantiam offensarum, quam presentem ratione moderari: mirum genus clementie et omnibus uictoriis recto sub iudice preferendum, penitusque ab Alexandri Macedonis consilio diuersum, qui non solum ultro oblatas hostium epistolas non combussit, sed, quod certissimi sunt auctores, suorum litteras callide perquisiuit, cognito eorum de se iudicio, supplicium meditatus. Quamquam quid Alexandrum nomino? omnium fere hominum consilia hac de re paria, et alexandrea potius, quam cesarea, esse quis dubitet? Profecto, ut in multis, in hoc quoque unicus Cesar est. Sed Pompeii fugam prosequor. Pulsus ergo Pompeius per Thessalicas siluas uno equo, per Egeum, pelagus una naui fugiebat, romani imperii pudor ingens, quod ille nutu rexerat. Sed sic est. Res hominum non stant, et quo maior est altitudo, eo grauior ruina. Sic Lesbon insulam adiit, ubi sua illa amantissima coniux erat, receptoque carissimo pignore illic deposito, a tergo sibi metuens mox discessit, donec, quibusdam suorum assecutis, in infami seu insula Cilicum seu scopulo deliberabundus substitit, an in Africam, an in Egyptum, an in Parthiam nauigaret; et quum pronus esset in Parthiam, rursum suorum consiliis uictus in Egyptum flexit, quodque in consiliis crebrum est, illa sententia superauit, qua deterior nulla erat. Nempe, quum ab eo rege, cui tutor a senatu datus regnum summa fide seruauerat, et paterna pietate restituerat, et paterni iure hospitii et sui in illum meriti auxilium petiturus infaustam puppim ad littus Egyptium appulisset, cognito tanti uiri solitario aduentu, rex impubes Ptholomeus ex illius habitu fortunam coniectans, et subita re turbatus, dum tumultuario consilio, quid agendum esset, quereret, consultore, si quis ibi fuit honestior, spadonum, uilissimorum hominum, sententia superato, seu metu Romanorum, ut se excusantes post dicebant, seu sola perfidia et contemptu eius fidem spernere et captare gratiam uictoris ac fortune obsequi definitum est; missique carnifices, qui e naui in scapham sub pretextu procellosi littoris cum paucis exceptum, ut ad regem duceretur, interficerent. O fortuna hominum et rerum exitus prosperarum! Sub filii atque uxoris et amicorum oculis crudeliter interfectus est gladio Achille, seuissimi hominis, atque Septimii, uiri immanissimi, olim sui, tunc regis militis, sui autem desertoris: pudor inexpiabilis, romanum ciuem ad romanum principem trucidandum sic egyptii et obsceni regis imperio paruisse. O quanto erat honestior casus, nisi romana manus interuenisset! Sed hanc malorum seriem fortuna texuerat, necubi ciuilis deesset insania. Si ad Indos pergeret, romano, ut reor, gladio pereundum erat. Corpus in undas abiectum, caput reseruatum pio uictori munus impium, donum donatario indignum, sed donante dignissimum. Nauis, in qua uxor erat et filius, fuga euasit; aliquot alie capte crudeliterque habite; captus et Lentulus ac perductus ad regem et in custodia enecatus. Hic Pompeii quidem, sed non belli ciuilis, exitus fuit. Caput 23 Cesar uero post uictoriam Pompeii uestigiis insistens, quod paucitas fugam clandestinam faciebat, incertis indiciis in Asiam perrexit, et illud nullo modo siluerim, quod, dum premissis legionibus ipse per Hellespontum uictor nulliusque iam metuens unico paruoque nauigio traiecerat, et forte Lucium Cassium, partis aduerse ducem, quum decem magnis nauibus obuiam habuisset, ubi nemo alius non timuisset, iste ultro accessit hortatusque ad deditionem, atque obedientem et ad se suppliciter uenientem cum tota classe suscepit. Tantum Cesaris nomen erat, ut ubique potens, ubique comitatus et magnis circurmuallatus exercitibus crederetur. Supplice igitur suscepto, suum iter egit atque Ilion, romane urbis originem, inuisit, ut quidam prodidere. Ibi audiens apud Cyprum insulam uisum esse Pompeium, cogitansque, id quod erat, in Egyptum ire, quod et familiaritas regis et regni opportunitas suggerebat, cum paucis rhodiis nauibus pauloque amplius, quam tribus millibus peditum et nonnisi octingentis equitibus insecutus, eo, quod ceteri fere omnes et uulneribus et morbis et lassitudine tenerentur, Alexandriam uenit, fisus et gestarum rerum et nominis sui famam magni sibi exercitus instar esse, ut ubique cum paucis etiam tutus esset; que pene eum spes fefellit. Primo quidem aduentu de Pompeii morte certior factus aliquantisper hesit in litore, dum interea missum sibi a rege per Theodotum, preceptorem suum, qui cum Photino eius cedis hortator fuerat, Pompeii caput atque annulus offertur. Ingemuit Cesar et lacrimas fudit, tanti uiri et tanta sibi olim familiaritate coniuncti casum miseratus, simul illud intelligens, cede illa non sibi regem gratificari uoluisse, sed fortune; in se idem, si sors tulisset, ausurum. Dehinc in terram egressus et ingressus Alexandriam exceptus est tumultu et clamore militum graui, quos illi urbi rex presidii gratia dimiserat, querentium premi romanis fascibus regiam maiestatem. Quo compresso, quotidie motus alii atque alii oriebantur, quos ex ordine prosequi otiosi sit, quibus Cesar in sua opinione firmatus, non sibi Pompeium periisse, sed regi, ad se statim legiones, quas ex pompeianis militibus conscripserat, euocauit. Mille interea tumultus et insultus, uixque aliud tempus periculosius egit Cesar: nusquam magis necessaria illi uirtus fuit, sine qua fama eum et gestarum rerum memoria non iuuisset. Achillas, regius prefectus, hausto Pompeii sanguine, ebrius, iam Cesaris sanguinem sitiebat, et, collecto exercitu uiginti millium armatorum, uictori quoque moliebatur insidias, a quo iussus exercitum dimittere non modo non paruit, sed palam rebellis aciem pugnaturus instruxit. In quo quidem prelio quum classis regia, que tunc casu in terram subductu erat, exureretur, flamma proximis tectis illapsa illam Philadelphi bibliothecam famosissimam absumpsit, in qua erant librorum millia, alibi quadraginta, alibi quadringenta reperio; et est plane similis syllabarum sonus, numerus longe dissimilis. Ita ignis, adhuc ambiguo bellorum exitu, de libris immeritis triumphauit: non mediocre studiose posteritatis incommodum, tot nobilium ingeniorum monumenta uno incendio conflagrasse. Multa ibi preterea nunc terrestria nunc naualia fuere certamina, et ciuile bellum Egyptus sibi, absente altera parte, susceperat, cuius ducem ipsa peremerat. Horum certaminum in uno, quum angusti essent aditus unius classis ad alteram, aliquamdiu dilata res est, unaquaque partium altera alterius transitum expectante, quod scilicet eius, que primum transiret, deterior conditio, quod explicari ex commodo inter angustias non posset, et omnino expeditior pars altera uideretur. Erat classis rhodie prefectus Euphranor, et disciplina rei bellice et uirtute animi Romano similior, quam Greco. Hic dilationem uidens et causam dilationis intelligens sic Cesarem alloquitur: Sentire michi uideor consilium tuum, Cesar: dubitas, ne, si hec uada primi ingredimur, ante cogamur in prelium, quam reliqui sequi possint, atque ita iniquo marte pugnemus? Sed hanc curam, Cesar, michi linque: non te fallam. Ego impetum hostium sustinebo, dum comites consequentur. Hos Egyptios contra nos ex equo stare et hos gloriari posse doleo grauiter et indignor. Delectatus Cesar uiri animo, laudauit hortatusque est. Quum uero rumores nondum Romanis noti in exercitu hostium crebescerent e Syria atque Cilicia aduentare Cesaris legiones, sollicitiores solito Egyptii, instructa classe commeatibus insidiabantur. Quod audiens Cesar eo classem dirigit, in qua Rhodius Euphranor, ut promiserat, primus pugnam iniit, semper uincere solitus. Sed fortuna eum, quod de multis facit, in fine reliquerat; quamuis et tunc etiam uicit. Nam et obuiam nauim fregit demersitque, et dum animosius aliam perurgeret, nullo opem ferente, seu quia uirtuti eius adeo fiderent, ut crederent auxilio non egere, seu, quod potius reor, metu illos detinente, uincendo atque insequendo deperiit, et unus bene geste rei laudem adeptus et mortem. Erat apud Cesarem Ptolomeus, quod plerisque natura euenit, etate puer, calliditate senex ac nequitia; erat autem forte sperans gratiana Cesaris Pompeii morte promeruisse. Huic bellum eo tempore cum Cleopatra sorore erat et coniuge, quam quidam fratris in carcere tunc fuisse confirmant. Sed, ubicumque esset, constat eam ad Cesarem penetrasse, seque ad ipsius genua proiecisse orantem, ut ei partem regni restituere iuberet, ut communis testamento patris cautum appareret. Et petitio iusta erat, et insignis forma accendebat et regis odium, qui Pompeii morte insolenter se romanis armis immiscuisse uidebatur. Tot causis adiuta iustitia, quum iussisset Cesar, ut regina soror in regnum restitueretur, consiliarii, a quibus in dies Cesari insidie occulte parabantur, audito eius imperio, et Cleopatram simul timentes et Cesarem, nec iam more locum esse estimantes, ad apertam uim conuersi nocte proxima illum intra regiam obsederunt. Fuitque tunc maxime uirtute opus eximia, que tot hostium tota nocte cum paucis impetum toleraret, incendioque propelleret uicinarum edium. Fama est timuisse hostes, ne una cum Cesare inter tenebras opprimerent suum regem, quem saluum cupiebant, ut qui potestate pueri ad omne scelus abutebantur, sicut nonnulli nostra faciunt etate, eamque Cesaris salutis causam fuisse. Ipse autem se in urbe parum tutum sentiens improuisus Pharon pene insulam occupauit, ut loco saltem tutior aliquantulum quiesceret, quodque, ubi otii aliquid adesset, inter bella etiam cupidissime factitabat, lectioni ac scripture operam daret. Neque tamen diuturna respirandi contigit facultas. Inimici enim presentiam Cesaris quasi fulmen horrebant, et, quod multis accidit, periculum metuentes periculum maturabant. Semper ergo consilia, semper arma, semper insidias agitabant. Interim uero, credo ego hostium suggestu, legati Alexandrini ad Cesarem uenerunt regem suum reposcentes. Quibus ille se facilem prebuit. Quum uero dimittere eum uellet, ille uersutissimus ac fallacissimus puer et suorum similis fictis cum lacrimis Cesarem precabatur, ne id faceret; neque enim regnum suum sibi esse cesareo carius aspectu. Quod Cesar audiens, inhibitis lacrimis, solatus est puerum: Et si hunc, inquit, quem pretendis, animum habes, cito ad me reuerti et mecum esse poteris. Nunc uade et tuorum desiderio satis fac. Teque hortor et admoneo, ut amicitiam romanam potius, quam arma, experiri uelis. Sic admonitum dimisit. Ille, uelut ferox bellua uinculis emissa, totis mox regni uiribus contra Cesarem conspirauit, ut satis ostenderet se primum pre gaudio lacrimatum. Pene leti hoc euentu erant Cesaris amici, tantam sibi facilitatem atque clementiam esse damnosam, quod tam cito regem, quem in potestate haberet, petentibus remisisset, ut superflua bonitas probati ducis puerili uersutia plecteretur. Quasi uero hoc Cesaris bonitate sola, non altiori consilio gestum esset, ut et rex presens inciperet suis esse contemptui (multa enim desiderantur absentia, que presentia contemnuntur), et Alexandrini, cognito nichil eis sui regis aduentu accreuisse, nichilque digressu eius decreuisse Romanis, iure consternarentur. Nil enim magis animos populorum deicit, quam subiecta oculis sui superioris inertia. Ceterum contra hunc motum Cesar solita uirtute consurgens quum eruptione hostium repentina ad classem suam transiturus in nauiculam conscendisset, utque in tali periculo fieri solet, multorum aggressu aut impulsus, aut alueo obruta, demersus in pelagus per ducentos passus enauit ad propinquam nauim. Sunt qui, paludamento in fluctibus dimisso, enatasse illum dicant, idque, seu fortuito seu consulto, ut hostes in illud sagittis ac lapidibus intentos faceret: sunt qui, paludamentum mordaciter trahentem ne hanc quidem gloriandi materiam hostibus reliquisse confirment. Hec uulgarior et certioribus testibus suffulta sententia est. Nam de eo nulla est dubietas, eleuata illum sinistra manu enauisse, ne libellos, quos ea gestabat, maris aqua perfunderet. Mox exceptus a suis nil moratus, sed familiaribus illa sua celeritate ac felicitate uersus in hostes incredibiliter quam subito classem regiam oppressit, ac cepit. Periit hoc congressu Theodotus, totius mali artifex commenti, omnesque simul Pompeii interfectores interfecti. Photinus et Ganymedes euasisse uidebantur, sed in fuga ipsi etiam misera morte deleti sunt. Nec minus in terra bellum erat. Alexandrinorum castra, celso loco posita, expugnari sine magno militum periculo non poterant. Sollicitus hac de re Cesar aduertit summum castrorum locum uacuum derelictum, eo quod suapte natura tutus uideretur, omnesque uel pugne uel spectaculi uoluptate ad infima descendisse. Ire illo aliquot cohortes iubet et occulto ambitu peruenire, prefecto his Carfuleno, uiro forti et bellandi gnaro. Quod quum factum esset, locus, pene nullis defensoribus et his ipsis territis, repente corripitur; et clamore sublato, et, qui infra erant, solito acrius pugnantibus, totis castris sine delectu exitus fuga fit, et hinc quoque, aliis super alios ruentibus, strages ingens. Viginti millia hostium hoc prelio cesa sunt, duodecim millia dedita cum septuaginta longis nauibus; quingenti ex uictoribus periere. Rex ipse e castris effugiens, in scapham coniectus, et, urgentibus, qui euadere simul festinabant, in mare deiectus non ad suos, ut Cesar, sed ad pisces et ad fundum abiit, atque impulsum flucibus cadauer inuentum in ripa, et lorice auree indicio cognitum. Sic puerilis fraus in ipso flore nequitie extincta: sic aliud agens Cesar generi ultor effectus, et illius magni uiri manibus nocentissimorum hominum sanguine parentatum est. Post hec Alexandriam Cesar uictor ingreditur, tanta omnium ciuium reuerentia, tanto honore, quasi non ad domandos, sed ad liberandos aduenisset: sic, abiectis armis, et id genus uestis induti, qua placare iratos dominos precarique ueniam solebant, et ferentes sacra, quasi deo cuipiam obuiam egressi, seque et sua urbemque ipsam ei supplices dedidere; tanto insuper suorum gaudio ducem suum e tot insidiis tantisque periculis cum salute et gloria euasisse cernentium, ut undique cumulatum dies ille prestantissimo imperatori fructum uirtutis attulisse uideretur. Tum de regno disposuit, ueritusque illud in prouincie formam redegisse, ne quando forte propter opulentiam regionis preses animosior eo missus nouandarum rerum materiam inueniret, Cleopatre, cuius blanda consuetudine tenebatur, et cui iure etiam debebatur, nec non et minori eius fratri sceptrum dedit, quoniam maior male monitus eius audierat. Minorem filiam Arsinoen regno eduxit, ne forte, rebus adhuc teneris, pretextu illius puelle, quod aliquandiu fecerat Ganymedes, noui motus per alium orirentur. Aliquot ibi preterea legiones liquit, idque alto consilio, ut, quod statuerat, firmum esset, quod nec antiquitas pueris nec ciuium amor Cesarem amantibus prestare poterat; et gloriosum esset nomini Romanorum reges ab eis fieri eorumque presidiis teneri, si in fide mansissent; alioquin posse, si rebellassent, eisdem ipsis, que ad eorum custodiam data erant, auxiliis contineri. Hec gestorum per Cesarem in Egypto, ni fallor, summa est. Caput 24 Ex Egypto Cesar in Syriam uenit, uir ad laborem natus, nec cessare sciens, nec quiescere. Euntem nuntii ex Italia assequuntur littereque. Romam redire omnium sententia una erat, multa et in urbe et in Italia perperam agi, quod pene necesse, absentibus consulibus ac senatu; multa in populo per tribunos plebis contentiose, multa in exercitu ambitiose atque ignare per tribunos militum ac prefectos legionum contraque disciplinam militie a maioribus institutam; ex quibus unum omnes concludebant, necessarium eius reditum, necessariam presentiam. Quibus rebus etsi merito moueretur, primum tamen arbitrabatur eas terras, ubi tunc erat, ordinare, ut tranquillas et imperio obsequentes redeundo dimitteret, ne diuersos actus inculcando neutrum consummaret. Id uero se in Syria Ciliciaque et Asia minori celerrime peracturum confidebat, quod nulla ibi belli materia appareret; in Bithynia autem ac Ponto plusculum negotii superesse, Pharnace rege adhuc regiones illas obtinente. Iussis ergo urbanis atque Italis rebus usque ad ipsius aduentum conquiescere, ipse cepto festinus itinere Pharnacem petit. Appropinquanti Deiotarus Galatie tetrarcha, licet tunc de illa litigans, rex autem minoris Armenie a senatu constitutus, deposito omni ornatu regio, et non solum priuati, sed rei supplicisque habitu obuiam uenit, et, quum audientiam meruisset: Ego, inquit, o Cesar, non inficior me Pompeio fauisse. Si erraui teque offendi, ueniam peto. Eram, Cesar, ut fui semper, atque ero, fidelis populo romano. Eram in his terris, que nullis tuis presidiis tenebantur, neque de romanis dissensionibus cognoscere meum erat. Quid agerem, nisi quod a iuuentute didiceram, obedire presentibus? Ad hec Cesar: Multa in te et magna beneficia mea, quibus olim consul te tuumque regnum honestaui, minime quidem tibi excidisse debuerant; excusatio autem erroris penitus nulla est tam prudenti tamque industrio uiro. Nosse enim poteras et debebas, qui urbem Romam atque Italiam teneret, ubi ille esset, ibi senatum populumque romanum, ibi demum rem esse publicam. Contra autem, quis Lentulum et Marcellum consules haberet? Quidue inter tam dissimilia interesset, ignorare num poteras? Ego tamen hanc culpam prioribus beneficiis atque obsequiis tuis et hospitio, quod tibi est mecum, et amicitie antique et dignitati tue atque etati uolens dono, insuper et multorum precibus hospitum amicorumque tuorum, qui pro te sepius me rogarunt. De litigio autem tetrarchie in tempore, quod iustum uidebitur, diffiniam: te interea confidenter mecum agere et regio habitu uti uolo. His dictis, legionem unam regis ex subditis suis romano more instructam, et quotcunque haberet equites secum, ad bellum Ponticum mitti imperat. Quumque Deiotarus in omnibus paruisset, et ad eius regiam Cesar pristini more hospitii diuertisset, cultusque summa diligentia fuisset, inuentus est, qui Deiotarum coram Cesare accusaret, insidias illum sibi nocturnas tetendisse. Extat elegantissima Ciceronis regem defendentis oratio. Cesari Ponticos fines ingresso legatio Pharnacis regis obuiam uenit: orat, ut pacatus eius aduentus sit; regem enim prompto animo suis imperiis pariturum, neque indignum eius gratia, qui numquam Pompeio Cesarisque hostibus fauisset, quam fautor hostium Deiotarus inuenisset. Post hec illi coronam auream a suo rege transmissam obtulerunt. Erat Cesari natura tum rerum tum uerborum comitas multa atque mansuetudo, et legatos ad se missos mitissime alloqui, et, si uspiam errassent, leniter admonere mos illi perpetuus. Itaque, legatis auditis: Ego, inquit, Pharnaci non infensus, sed propitius aduenio, modo, quod uerbis pollicetur, rebus impleat. Atque his dictis, leta fronte duo uerba superaddidit, que michi ex ipso magnanimitatis gremio deprompta uideantur. Videte autem, inquit, ne aut michi Deiotarum ut indignum uenia, quod contra me steterit, aut regem uestrum aduersus me non stetisse ceu magnum aliquod beneficium apponatis. Nam neque Deiotarus tantam iniuriam neque rex uester tantum beneficium michi contulit, quantum uos putatis. Ille quidem prestitit, et offensas meas ut ignoscere possem supplicanti, quo michi nichil est gratius; nichil quod cupidius faciam, et publicas ulcisci ualeam libere, quod fortasse non sic possem, si in me fuisset obsequiosus, priuata gratia publicis commodis, ut solita est, obstante. Hic autem uester non tam michi consuluit, cui celitus de omnibus decreta uictoria erat, quam sibi, ne cum aliis uinceretur. Quisquis enim contra me uenisset, haud dubie uictus abiisset. Hinc ego igitur quas remittam priuatas offensiones nullas habeo, qui, ut dicitis, nichil egit aduersus me: publicas remitto, illas tamen, que irreparabiles sunt, ut cedes ac uulnera et ludibria ciuium romanorum: predas et ablata restituere, quantum potest, Romanis pariter sociisque, publicanorum familias, quas per uim tenet, emittere ad libertatem, super omnia Ponto excedere statim iubeo. Si paruerit, tum demum munera michi ab eo transmissa recipiam: alioquin spes concordie nulla est. Hoc responsum quum legati retulissent, Pharnaces nichil uerbo quidem, animo autem omnia recusauit, sperans Cesaris discessum non posse differri, quem iam publice notum esset multis et magnis ex causis redire in Italiam oportere. Itaque tergiuersari, simulare, impedimenta, occupationes fingere, moras nectere, dilationes et noua pacta aucupari. Cesar fraudem (nec difficile erat) intelligens, naturaliter insite celeritati, qua sepe paruo temporis in spatio multa et magna confecerat, consilii calcar adiecit, properans, que in Ponto agenda essent, expedire, quo maturius ad Italiam nauigaret. Venit igitur improuisus atque inexpectatus Telam, Ponti oppidum; uenit autem quasi fulmen ueniens feriensque simil atque abiens sic, ut unum ab alio internosci nequeat. Rex subita re perculsus, quum in aciem uenisset, magno prelio uictus est. Tum compositis Ponti rebus, et rege ad ea, que facturum se sponte promiserat, ui coacto, e Ponto totaqua Asia discessit. Et hec omnia raptim adeo gesta sunt, ut de hoc bello Cesar ipse diceret tria hec uerba dumtaxat: Veni, uidi, uici; quasi uictoriam indicans, non laborem. Alii dicunt dixisse eum: Veni et ante hostem, quam uiderim, uici. Et hec quidem duo bella, Egyptium et Ponticum, quamquam non cum ciuibus gesta, ciuilibus tamen bellis inserta sunt. Nunc ad uere atque undique ciuile bellum redeat stilus. Caput 25 Digressus Cesar ex Asia, ardentissimi spiritus imperator, media hieme et aduersis tempestatibus, absque ulla intermissione nauigans, ad XIIII Kalendas Ianuarii Lilybeum attigit, et quamuis, ut dixi, Romam reuocatus et Rome necessarius, omnia tamen posthabenda imminenti bello censuit, quoniam fama erat pompeianas partes in Africa maximis incrementis assurgere. Unius ducis in locum duo successerant, Cato et Scipio, et ciuili potentie in Africam coacte externe quoque uires Iube regis accesserant, et ingentem undique quasi de industria rerum molem fortuna collegerat, quo uictoriam Cesaris efficeret clariorem, et reges cum ciuibus miscerentur. Eo igitur quum uenisset, tentoria fixit in litore ita, ut pene undis abluerentur, ne quis dubitaret eum nichil aliud, quam transitum cogitare, essentque sui omnes horis omnibus parati. Et, quamuis aduersantibus undis ac fluctibus, remiges tamen in puppibus detinebat, ne more suo per licentiam uagarentur, sed dicto obaudientes nec querendi usquam essent nec uocandi. Crescebat autem in dies fama hostilium copiarum: equitatus infinitus esse dicebatur, et regis quatuor, Scipionis autem (illi enim Cato cesserat) decem legiones; ad hec leuis armature uis immensa, classis non una, sed plurime ac diuerse. Quibus nuntiis Cesar nichil mouebatur, sed ad occurrendum hostibus ingenti fiducia aspirabat; et quia cum paucis tamen aduenerat, non sine animi labore augmentum sui exercitus expectabat, qui diffusis hac illac edictis quotidie augebatur. Neque illud inter pretereunda posuerim: fama quidem et opinio uetus inualuerat, non illa quidem casu fortuito, sed magnis ex causis originem habens, inuictum in Africa Scipionum nomen, quod eo spectabat, ut uulgari errore uictoriam Scipionis futuram uaticinarentur. Id ubi Cesar sensit: Et michi alter, inquit, erit Scipio. Protinusque unum de gente Cornelia abiectissimum hominem, qui propter morum contemptum uulgo Saluition dicebatur, habere in castris secum procurauit, habuitque. Postquam uero sex integras legiones et duo millia equitum aduenisse cognouit, sufficere ratus, has copias nauibus imposuit, et, his premissis, ipse quoque, quamquam sacris aduersa portenderentur et litanti hostia diffugisset (quod tunc diri ominis apud illos erat) contempsit alto animo, uel ob hoc ipsum uictoria dignus, licet suis hec irreligiosa fiducia uideretur, soluitque a litore Siculo, digrediensque pretori, qui tunc Siciliam obtinebat, quid fieri uelit, imperat, atque ita classem secutitur VI Kalendas Ianuarii; ut appareat nonnisi pauculum tempus, idque hibernum, totamque hanc dilationem nonnisi dierum octo fuisse, que sibi anno longior, non dubitem, uisa erat. Postquam in Africam uentum est, ut superstitionum opinionumque uulgarium, sic omnium contemptor inanium apparuit. Siquidem in descensu nauis accidit, ut casu quodam ad terram laberetur, et, reliquis omine territis, ipse non aduersus auguria tantummodo, sed aduersus omne periculum, imperterritus et inuictus omen uertit ad melius, renouans illud antiquum Scipionis Africani, et terram protentis ulnis amplexus: Teneo, inquit, te, Africa. Sane quum Adrumentum peruenisset, atque ibi castra haberet, etsi animi omnium solito etiam ardentiores essent, indignantes, quod post Pompeium et bellum et belli duces superessent, Plancus tamen, Cesaris legatus, qui sui ducis infatigabilem mansuetudinem cognoscebat, seu pacis amore seu belli odio inductus, Cesarem adit: Et uelles ne, inquit, imperator, ut cum Considio, qui nunc oppidum hoc custodit (olim amicus michi Rome fuit) aliquid de pace agerem, si quis apud eum, antequam cladium plus accidat, sanioribus consiliis locus esset? Non negante Cesare, captiuum quemdam cum litteris in oppidum mittit. Qui quum Considium conuenisset litterasque porrigeret, Considius, litteris non acceptis, interrogauit: Et unde, ait, has tu michi litteras? Respondit nuntius fati sui nescius: Et a Cesare, inquit. Hic Considius exclamauit: Atqui unus est, inquit, hoc tempore imperator populi romani, Scipio. Quid michi cum Cesare? et hec dicens, captiuum sub oculis suis iugulari imperat, litterasque ipsas signo integro intactas ad Scipionem mittit. Responso per diem noctemque nequicquam expectato, Cesar, quod et oppidum natura atque arte preualidum, et sibi eo loci non sat copiarum esset, castra iam mouere ceperat; dum ecce et ex oppido repentina eruptio facta est, et forte ita accidit, ut eodem ipso temporis momento equitatus a rege Iuba missus interueniret. Itaque, comitatis auxiliis, et relicta castra occupant, et abeuntium ultimos inuadunt. Sistit aciem Cesar, et pauci contra multos egregie preliantur. Quo congressu aliquot Gallorum equitum, qui Cesarem sequebantur, insignis et creditu difficilis uirtus fuit; siquidem triginta uel eo minus duo millia Maurorum equitum campo pepulerunt, et in oppidum compulerunt. Quid hic aliud dicam, nisi quod, si sic sua omnes in patria pugnassent, romanum iugum non tam facile subiissent? Sed est hoc quibusdam insitum, ut, quo longius a patria discedunt, eo propius ad uirtutem bellicam accedere uideantur. Quamquam uero euentu mirabili hic uicisset, erat tamen in exercitu pauor ingens ac tristitia, quod nec copie Cesaris secum essent, et se paucos ac plerosque tirones ad uersutissime gentis insidias et multitudinem hostium infinitam quasi consulto ad necem duci arbitrabantur. Omnis tamen et pauoris et meroris consolatio nonnisi in ipsius uultu ac sermone erat imperatoris, cui tantus uigor, tanta inerat alacritas, tanta excelsi signa animi et inuicti, ut eius ductu atque consilio cuncta eis tuta ac facilia uiderentur. Procedenti nuntiatur simulque conspicitur hostium exercitus, Labieno duce, cuius ira in Cesarem nullo modo leniri poterat. Dum pars utraque substitisset, subito multitudine hostium circumfusa, ab omni parte pugnatum est. Interea Labienus implacabili animo, nec factis hostilibus contentus, nisi odiosa insuper uerba iactaret, equo insidens adaperto capite, ut a Cesare posset agnosci, inter hortandum suos milites ipsos Cesaris compellabat, unum inter alios: Quid tu, aiebat, o miles, tam feroculum te ostentas? An et hic sermonibus uos etiam fascinauit? Vestre misereor stultitie, que uerbis illaqueatos et credulos sic in mortem trahit. Contra hec miles: Non sum, inquit, Labiene, tiro, qui facile uerbis circumueniar, sed de legione decima ueteranus. At Labienus: Decem, ait, annorum signa non uideo. Ad hec miles: Expecta; confestim me, ni fallor, agnosces. Et casside capiti dempta, piloque in Labienum magna ui contorto: Labiene, inquit, en decimus miles sum. Cumque his uerbis equum pectore medio transfixit: Mallem hercle equitem transfixisset. Hoc prelio omnes et presertim tirones pauidi, et, si sub alio duce militarent, ad fugam potius, quam ad pugnam, proni solum Cesarem spectabant: in illo spes omnis ac fiducia; diu nil aliud agentes, quam tela impetumque hostium sustinere; nec Cesar ipse sine sollicitudine erat. Recollecto tandem animo, qui sibi inter difficultates et in aduersitate crescebat, tota corporis atque animi ui conuersus in aciem hostium infertur, fecitque quod solitus erat: uicit aduersamque aciem uertit in fugam. Ex iis, qui hoc prelio capti erant, transfugisque quam plurimis intellexit Cesar hostes tantum multitudini sue fidere, eaque spe tamque improba esse iactantia, tam preterea contemptim de illo sentire, ut nichil nisi de circumueniendo et capiendo Cesarem cogitarent; hoc quidem Iubam regem in concione dixisse, tantam se bellatorum multitudinem aduersariis obiecturum, ut, etsi nulla defensione uterentur sui, Cesariani occidendo eos fatigandi essent atque uincendi; nouum genus uictorie et stulta regis cogitatio; habere tamen se gentes et sibi fidas et bellis exercitatas, habere auxilia Germanorum et Gallorum, habere elephantes CXX, equitatum innumerabilem, peditum et leuis armature uim immensam, sagittarios, funditores et que sunt id genus: Cesarem uero pene incomitatum, legiones ueteranorum, quas de Italia expectaret, discordare nec uenturas esse, sic ex omni parte uictoriam promptam fore; et multa de hac re uana iactare, et que sibi stulti homines fingere consueuere. Post non multos enim dies affuit experiendi facultas, et his omnibus copiis apertissimos in campos explicatis dimicatum est ab hora diei V usque ad occasum solis, uicitque ille incomitatus Cesar, ut solebat: ille diuersis ex gentibus confertissime acies effugere. Sub idem tempus, seu tempestatibus aduersis, seu metu classium hostilium, quum e Sicilia commeatus ac Sardinia tardarent, tanta in castris Cesaris fuit inopia, ut equites, qui diu agendo omnia et patiendo extremis necessitatibus extrema remedia adhibere didicissent, algas litoreas dulcibus aquis ablutas iumentis apponerent, eoque cibo deficientia sustentarent. Erat et uulgaris opinio non Cesarem in Africam uenisse, sed unum aliquem ex legatis suis cum parte copiarum transmisisse; ad quam tollendam litteras nuntiosque per omnes prouincie ciuitates misit, aduentumque suum omnibus notum fecit. Quo audito, statim multi uiri nobiles suis ex urbibus profugi in castra Cesaris uenere, sibique de hostium seuitia atque intoleranda superbia questi sunt. Quorum querimoniis ac fletibus motus Cesar, quod facere per se ipsum in animo habebat, magis ac magis accelerare disposuit, litterasque confestim in Siciliam misit ad Allienum ceterosque, qui ibi pro partibus suis erant, ut, excusatione qualibet reiecta, ad se omnes copias traicerent, Africam enim, si auxilium differatur, ita irreparabiliter uastari, ut nullis postea remediis locus esset. Ipse autem in hanc unam rem pronus adeo totus erat atque intentus, ut pene transformatus in uirum alterum dies noctesque maria prospectaret. Quin et die proximo, ex quo litteras miserat, morari classem atque exercitum quereretur: sic eius animum pungebant innumerabiles populorum ac nobilium iniurie et homicidia et oppidorum euersiones et uillarum incendia et rapine, que per totam prouinciam suorum hostium auaritia et crudelitate feruebant; quorum malis profundissime tangebatur, et miseris opem ferre, atque illorum indemnitatem non minus, quam suam uictoriam exoptabat. Ipse se interim castris ualidissimis continebat, non quod de uictoria dubitaret, sed, post tot res gestas et totiens fusos hostes, de reliquiis belli cruentam uictoriam adipisci dedecorum sibi seque prorsus indignum iudicabat; neque interim ullum diem intermittebat, quo non uel per alios absens uel sub oculis suis exercitum et precipue tirones militaribus institutis imbueret, in qua arte nulli hominum secundus fuit. Fingebat se pauidum, preterea et pauore sapientiam amplecti, quasi suis uiribus diffidentem, et hostes de hac diffidentia exultantes equo animo tolerabat, donec mutandi consilii tempus esset, usque adeo, ut Scipio, qui aliquandiu paratus ad prelium fuerat, Cesarem spernens exercitum in castra reduceret, et pro concione diffidentiam ac desperationem Cesaris predicaret, uictoriamque certissimam, quasi illam in manibus haberet, proximamque polliceretur. Getuli interim Scipionis stipendia deserentes alii in regnum suum, alii in Cesaris castra perueniunt, eo maxime pretextu, quod et ipsi et patres eorum G. Marii beneficiis obstricti essent, cuius affinem Cesarem opinarentur. Id, quamuis sub eo aliquoties militasset, tam procul a uero tamen aberat, ut, quum Cesar nobilissimus Romanorum esset, Marius rusticane et ne romane quidem fuisset originis. Ipse tamen ex his electos uiros in Getuliam mittit, ut totius gentis animos sibi concilient. Interim quoque et Crispus Sallustius pretor conuehendis commeatibus cum classe directus a Cesare, ingentem frumenti uinique copiam transmisit, et Allienus proconsul, ut diximus, euocatus a Cesare, duabus legionibus et DCCC equitibus gallis et leuis armature mille in naues impositis, classem soluit a Lilybeo, cumque his copiis et altero commeatu, nauigatione usus prospera, quarto die in portum ad Ruspinam, ubi Cesar expectans castra habebat, applicuit. Legionum simul et commeatuum gemina cura liberatus Cesar, ac gemino gaudio perfusus, iubet eos quiete alterna maritimum expurgare fastidium seque gerendis rebus corporibus atque animis preparare. Creuerat autem in dies Scipionis ac suorum admiratio super dilatione cesarea, quid ita lacessere solitus lentesceret, ut lacesseretur expectans; iamque superior ille contemptus in sollicitudinem et in metum uerterat. Itaque Getulos duos ex his, qui secum erant, quosque fidissimos estimabat, multis promissis oneratos in castra Cesaris ire et explorare, quid illic geratur, imperat. Hi comprehensi et ad Cesarem perducti petierunt, ut de se loqui sine discrimine sinerentur. Permissa licentia, hec locuti sunt: Sepe quidem, imperator, Getuli non nos soli, sed alii plures, qui aduersis in castris militamus, clientes G. Marii, fere omnes ciues romani, ad te transire decreuimus, sed custodiis prepediti nequiuimus. Nunc ad tua castra explorandi gratia uenire iussi paruimus non libenter modo, sed ardenter. Eo enim mittebamur, quo iamdudum ire cupiebamus. Cesar et laude illos et stipendio prosecutus est. Eorum uerbis exitus fidem fecit: die inseguenti multi eiusdem gentis a Scipione ad Cesarem transfugerunt. Incidit in hos dies euidentissimum militaris erga Cesarem fidei argumentum, quod, ne silentio obruatur, impetrat. E classe scilicet Allieni, de qua supra diximus, dum e Sicilia in Africam traicit, nauis una, quum a reliquarum tramite deerrasset, ad Egimurum insulam delata in manus hostium uenit, in qua et ueterani et tirones et centurio unus erat, qui sub fida custodia, sed sine iniuria, ad Scipionem quum perducti essent, ille eos uerbis sic aggreditur: Scio ego, ait, uos non uestra uoluntate seu consilio, sed illius uestri nequissimi ducis imperio atque instinctu contra rempublicam coniurasse. Nunc quoniam uos casus optabilis nostri fecit arbitrii, si quod ultro facere deberetis, orati facitis, ut, dimissis sceleratis atque rebellibus, ciues bonos et rempublicam defendatis, et salua uobis uita erit et parata pecunia. Dicite ergo, quid uobis est animi. Hec dicens minime dubitabat illos sibi pro tanta oblatione gratias esse acturos. At centurio ille, uir immobilis fidei dignusque, qui pro Deo faceret, quod pro homine faciebat: Ego, inquit, o Scipio, neque enim te imperatorem uoco, quum unus michi sit imperator Cesar, ego, inquam, pro tanto beneficio tibi gratias ago, qui michi et pecuniam offeras, quam dare nullo iure teneris, et uitam, quam iure belli possis eripere; et fortassis hoc beneficio tuo uterer, ni flagitium illi ingens et munere ipso maius esset admixtum. Quomodo enim ego contra imperatorem meum Cesarem, a quo bellicis honoribus decoratus sum, contraque illum exercitum, pro cuius uictoria et gloria XXXVI annos et eo plus decertaui, arma portarem? Istud ego numquam faciam, neque tu, si me uelles audire, istud faceres, et ualde te hortor, ut desinas et incepto inutili pedem retrahas. Nam si nescis contra quem ducem contraque quem exercitum pugnes, experiri iam nunc potes. Sume de tuis omnibus cohortem unam, quamcumque iudicas firmiorem: ego de commilitonibus meis, nunc captiuis tuis, X solos eligam. Iube nos confligere, tuque imparis prelii spectator ex euentu iudica, quid tibi de copiis tuis omnibus deque belli exitu sit sperandum. Hec quum centurio aliter ac sperabat constanti uultu atque animo et clara uoce dixisset, iratus et contristatus Scipio suis centurionibus signum dedit, ut in illum irruerent. Quo occiso, reliquos ueteranos a tironibus segregatos et suppliciis multis affectos iussit interfici, infando scelere maculatos et sanguine ciuium impinguatos uocans; tironibus, uelut innocentibus, uitam liquit, eosque suis legionibus iussit ascribi. Turbatus hac de re Cesar, quum in presens aliud non posset, in eos, qui cum nauibus longis ad maris custodiam deputati erant, iram effudit, eosque graui infamia notatos exautorauit, quod eorum segnitie nauis illa cum militibus suis in potestatem hostium uenisse uidebatur. His diebus portentum admirabile in castris Cesaris accidit: nocturno tempore nimbus lapideo imbre diffusus, simulque legionis unius telorum summitates a nemine immissus ignis concremauit. Iuba rex, qui dudum optauerat in partem belli uenire et copias suas cum Scipione coniungere, sed bellis propriis regnique laboribus reuocatus ceptis abstiterat, uenit tandem cum ingenti hominum multitudine. Verum non in numero, sed in uirtute militum uictoria et belli gloria sita est. Diu expectatus igitur quum fuisset aduentus magna cum spe atque opinione Romanorum, mox ut uenit, qui stupori fuerat, cepit esse contemptui, fecitque presentia, quod solita est: auctoritatem et famam regis imminuit. Cesar uero, ubi, coactis in unum locum omnibus hostium copiis, intellexit nullam bello amplius moram fore, omni ope se ad bellum parat. Contigitque, ut, Cesare cum legionibus progresso Iuba et Scipio simul et Labienus summa ui equitatum eius inuaderent. Quod ille sentiens, ex itinere uersis retro copiis iam terga uertentibus, opem tulit, qua firmati restiterunt, et Numidas insequentes, mutato statu prelii, fuderunt, multisque eorum cesis, in castra confugere coegerunt; et nisi nox superueniens, puluisque uento ualido impulsus pugnantibus obstitisset, parum abfuit, quin Iuba cum Labieno, oppresso omni eorum equitatu, et consumpta tota leui armatura, in Cesaris manus inciderent. Multi tamen in dies de exercitu hostium ad Cesaris castra transibant. Sicut autem hac uia eius exercitus augebatur, sic altera minuebatur, quoniam multos et nominatos seu seditiosos, seu rapaces, seu infidos, seu aliter inutiles bello uiros, seu notatos infamia ab se suoque exercitu abdicauit, atque abire confestim iussit ex Africa centurionibus traditos, qui eos nonnisi cum singulis seruis separatim in nauibus asportandos imponerent. Dum hec in Romanorum exercitibus fierent, Getuli in patriam suam missi fama Cesaris cuncta compleuerant suisque persuaserant rebellare usque adeo, ut, armis arreptis, contra regem absentem agere presumerent; quod ille audiens necesse habuit partem suorum auxiliorum, que in Cesarem comparauerat, pro regni defensione remittere. Obsidebat interea Cesar Utzittam, Africe urbem, que regio Getulico presidio tenebatur, et, quantum intelligi datur, Scipionis ac regiis castris iuncta erat, eamque et aggeribus et machinis et balistis astrinxerat. In ea obsidione ceperant intrinseci, ut fit, cum extrinsecis colloqui, idque Cesari non molestum erat cogitanti, quid boni ei colloquio inesse posset. Nempe regii equitatus nobiliores, filii eorum, qui ueteribus Marii beneficiis obstricti fuerant, eoque et nomen et memoriam uiri illius amantes, nocte prima mille uel circiter cum equis ac seruis suis in Cesaris castra menibus uicina transfugere. Quo tam insigni transitu, nec immerito, perturbatus Scipio, et qui secum erant ceperant obseruare, ne id fieret, dum interea M. Aquinium cum C. Saserna colloquentem aduerterunt; misitque ad eum Scipio, non expedire eo tempore cum hostibus colloqui. Ille nuntium paruipendens contumaciter respondit: Et stabo, inquit, adhuc, donec expleam, quod incepi. Tum rex motus uiatorem suum misit, qui, audiente collocutore, ei diceret: Rex colloquium istud damnat ac prohibet. Hoc audito, paruit atque abscessit. Miratur huius scriptor historie, unde hoc ciuem romanum, et presertim qui honores a populo percepisset, adhuc stante republica, Iube regi barbaro potius, quam imperatori romani exercitus paruisse. Mirum, non inficior. Sed haud dubie ualde in dies, quantum michi apparet, Scipio et inter suos uilescebat, quod ita esse sequens quoque actus indicio est. Nempe Iuba non in Aquinium modo, exiguum senatorem, iustum imperium confidenter exercuit, sed iniustum atque arrogans in ipsum etiam Scipionem, non dicam imperatorem eo tempore, sed preter imperium honoribus gestis et uetustissime familie splendore uenerabilem. Qui quum ante regis aduentum ueste purpurea uteretur, dixit ei Iuba uel dici fecit, non decere illum eadem ueste secum uti. Et paruit ignauissimo homini, licet regi, miser ille et maioribus suis dissimillimus; qui, si ibi essent, Iubam, uere hoc michi uideor dicturus, haudquaquam pari amicitia dignarentur. Stulta res prorsus et inepta, cum Cesare illum uelle contendere, qui pareret Iube. Iam fortuna reliquias pompeianarum partium campis explicuerat, ut eas ultima falce demeteret. Hoc tempore multi fuerunt insultus Labieni et Afranii non sine periculo, multa Cesaris uigilantia iugisque sollicitudo in docendo minutissima quoque militie et milites etiam ueteranos et rebus in maximis comprobatos, non quasi imperator, sed quasi magister ludi armorum, quorum magister uere omnium summus fuit. Sollicitabat enim eius animum suorum atque hostium conditio. Timebant enim equites pugnam propter equorum iacturam, quos hostes sagittis occidebant, et pedites more romano armati et armorum mole pregrauati leuis armature hostium uelocitate fatigabantur. Timebantur etiam elephantes tam a peditibus, ne proculcarentur, quam ab equitibus, quod eorum stridorem atque odorem insolitum equi horrebant. Sed huic parti remedium adhibuerat adducendo elephantes in castra, et aliquos in Italiam mittendo ad eruditionem nouorum exercituum, ut et pedites discerent, ubinam armati etiam uulnerari possent, et equi horrifice bellue assuescerent, et horrere desinerent; atque ita effectum est, ut formidabile animal manibus pertractatum interque equos uersatum, prospecta sua tarditate, uilesceret. Illud quoque prouidentissimi ducis augebat curam, quod insidiosissima cum gente rem gerebat, assuetus dimicare cum Gallis, apertis hominibus et insidiarum nesciis nec fraudibus, sed uirtute bellantibus. Timebat, ne militum suorum, quorum uirtuti satis fidebat, circumspectio contra insolitum genus hostis non sufficeret, ideoque quotidie eos per experientiam circumducebat, ut discerent hostium mores nosse, quam diuersi essent ab antiquis hostibus, discerent semper intentis animis esse, omnia circumspicere et cauere. Has inter ducis curas atque exercitia iam supreme pugne tempus appropinquabat. Et primo quidem Cesar exercitum diligenter instructum secus hostium castra deduxit, et, equo in loco ordinatis aciebus, illos ad prelium inuitabat, expectabatque eos usque ad uesperam: ubi illos uidet pertinaciter recusare, sub noctem in castra reuertitur. Discedens autem, insectante eum Labieno, fugato tamen nec insequi desistente, improbo quidem transfuga et malo, hostes iam inde digressos, et, fatis prementibus, ad Tapson castra habentes inuenit, ad pugnam dispositos et aciem instruentes. Instruit et ipse suam aciem confestim omni arte, qua per summum ducem instrui acies ulla potest. Quin etiam ex equo descendens inter ipsos pedites pedibus ambulabat, atque omnes et singulos uerbis pro tempore breuibus, sed efficacissimis, hortabatur. Oro uos, aiebat, ueteranorum uirtutem emulamini, et eorum famam tot paratam uictoriis possidere nitimini. Hec uictoria gloriosos uos faciet ac famosos. Hec et similia loquens exercitum ambiendo, et semper oculos habens ad castra hostium aduertit illos trepidare, et more pauentium nunc egredi, nunc regredi, utrumque sine ordine. Hoc ipse primus, post alii atque alii perpenderunt. Itaque legati euocatique, qui in castris erant, Cesarem adeunt: Et da, inquiunt, imperator, pugne signum, nec dubita. Vincimus haud dubie, si pugnamus. Resistente Cesare inflammatis desideriis militum, atque aciem sustentante ac fremente, et subinde exclamante non sibi placere eruptione pugnari (factus enim erat ab bella cunctantior et aliquid de illa sua naturali celeritate remiserat, non quod animi minus, sed quod plus prouidentie haberet, ueritus, credo, ne quando eum sua illa fortuna tot et tantis uictoriis fatigata desereret), dum sic igitur impetum frenat ac comprimit, repente, quod nullo unquam prelio auditum erat, cornu ab altero imperatoris iniussu classicum insonuit, quo uniuersus exercitus arrectus signa in aduersos ferre ceperat, centurionibus lingua et manu nequicquam renitentibus. Sensit Cesar pugne horam aduenisse et accensos in pugnam uerbis coercere frustra esse: et ipse igitur frena laxauit, datoque signo felicitatis equoque calcaribus adacto, primus in hostium principes inuehitur. Impetus a dextro cornu in elephantes a sagittariis et funditoribus factus belluas inexpertas et tantum a silua uenientes auertit retro in suos. Secuta est fuga equitum Maurorum, eodemque impetu occupatum uallum Scipionis per Cesarianos, custodibus interfectis ac fugatis; et iam copiis eius per campos effusis ac deiectis, fugamque petentibus, cesaree legiones insecute nichil laxamenti nullumque respirandi spatium dedere. Illi alia castra petentes, ut ibi se, reparatis animis, tuerentur, ubi nullum illic uel ducem uel presidium uiderunt, iam defensionis spe amissa, arma magna ex parte proiiciunt, ut expeditiores ad castra regis euaderent. Quo quum uenissent, ea quoque, fugato rege, a Cesarianis capta conspiciunt. Tum, deposita spe salutis, quemdam in locum editum se recipiunt, atque inde salutationem militarem armorum, que supererant, motu faciunt, quod petende misericordie signum erat. Sed nichil eis profuit. Militibus ueteranis ira et dolore inflammatis et in cedem obstinatis ac rabidis non modo persuaderi, ut hostibus parcerent, non potuit, sed aliquot etiam illustres uiros de numero suorum, quod pro miseris intercedere ausi fuerant, frenantes impetum et in ciues misericordie admonentes, quam uirtutem duci suo norant esse gratissimam, inflictis uulneribus occiderunt. In quibus fuit Iulius Rufus questorius, qui a milite iaculo traiectus interiit, nec non et Pompeius Rufus brachium gladio percussus occidebatur, nisi ad Cesarem confugisset. Tantus tamque indomitus militum ardor erat, tanta ex memoria gestarum rerum confidentia ac peccandi licentia, tanta ex odio resistentium cruoris sitis, ut multi exemplo territi senatores et romani equites campis excederent, ne in simile discrimen inciderent. Quin et ipse Cesar pro miseris intercessit, agensque non pro imperio, sed amicis precibus, ne perirent, nichil obtinuit: ad unum inexpiabili odio cesi omnes. Hic bellorum ciuilium fructus erat: hic crudelitas, illic mors. Non est uisa scriptoribus antiquis, nec michi etiam uidetur silentio pretereunda inter hos metus ueterani uirtus militis quinte legionis. Nam dum pugnaretur, et leuo in cornu elephas uulneratus, et dolore uulneris irritatus, forte inermem in lixam irruisset, et substratum pedibus ac mole corporis oppressum et magnis stridoribus territum conficeret, horrendo spectaculo ad misericordiam motus stricto gladio occurrit miles laturus opem, seram licet; iam enim ille miser expirauerat. Quum uero elephas sese ferro peti uidit, omisso cadauere, uersus in militem proboscide circumuentum in altum extulit. Sensit miles, ubi esset, et sibi aut uiriliter agendum aut uiriliter moriendum esse cognouit. Gladio igitur, quem in manibus habebat, proboscidem bellue uinculumque suum crebris et repetitis ictibus perforat; quo uictus elephas cruciatu spuit ad terram militem incolumem, et solito cum stridore ad belluas compares cursu rapido se conuertit. Tantum ualet in periculo presentem et interritum animum habere. Cesar trina castra adeptus, Scipionis, Iube et Labieni, cesis X millibus hostium, fusis aliis ac fugatis, L de suis tantum deperditis, aliquot autem uulneratis, in castra regreditur, LIIII elephantibus captis, armatis more solito et turribus instructis; quos eodem, quo capti erant, ornatu ante oppidum Tapson adduci iussit, hec intendens, si forte Virgilius, loci custos, et qui secum erant, exemplo suorum moti, ab insita obstinatione desistere et ad se transire uellent; quumque hac ostentatione nichil proficeret, Virgilium nominatim euocari fecit, eumque blando sermone et sue clementie commemoratione ad transitum cohortatus est; quumque ille silentio se teneret, quod preualidus locus erat, paulisper ab oppido secessit. Postera autem die, sacrificio diis facto (dignus uir, qui uni et uero Deo sacrificium faceret et pro eo pugnaret), conuocato exercitu, spectantibus oppidanis, milites pro concione collaudat, et uiros egregios pro qualitate meritorum donis ornat ingentibus, confestimque discedens Rebilum proconsulem cum aliquot cohortibus ad Tapson, ubi, ut diximus; Virgilius preerat, Gn. Domitium cum aliquot aliis ad Tisdram, ubi Considius erat, obsidendam linquit, M. Messallam cum equitatu Uticam premittit, ipse cum exercitu primum subsequitur. Milites interea Scipionis, qui pugna euaserant, fugientes Uticam uersus, quum Parandam peruenissent, quo prius cesaree uictorie fama peruenerat, quumque ab incolis exclusi menibus oppidi illud uiribus expugnassent, nondum propter aduersitatem ferocitatis obliti, ingenti lignorum strue foro medio erecta, aggestisque rebus omnibus incolarum, que asportari non possent, superimpositis una cum hominibus oppidi, nullo discrimine etatis aut sexus, omnes atque omnia crudeli incendio combusserunt, et, quasi insigni facinore perpetrato, Uticam proficiscuntur. Illam urbem M. Cato tunc regebat, qui propriis uiribus diffisus inermem plebem muris expulerat, et extra portam uallo fossaque et custodibus adhibitis circumcluserat, senatum uero urbis in custodia inclusum detinebat. Equites Scipionis superuenientes a Catone exclusos Uticenses inuasere, quod eos pro Cesare sensisse cognouerant, quorum exitio non preda, sed sola ultio querebatur. Illi, quibus audita uictoria Cesaris animos fecerat, se saxis ac fustibus egregie defenderunt. Inde igitur repulsi equites Uticam sunt ingressi, multosque Uticensium occiderunt: expugnatis ac direptis occisorum domibus, abire decreuerant. Quibus Cato multis uerbis persuadere nitebatur, ut rapinis ac cedibus finem facientes secum remanerent, oppidumque defenderent; neque id persuadere ullo ualens ingenio, et intentionem eorum intelligens, que erat prede intendere, non uirtuti (mira, presertim in hominibus uictis, intentio), ut eorum inopportunam auaritiam aliqua ex parte compesceret, centena sextertia dispersit in singulos. Idem de sua pecunia fecit et Faustus Sylla, et, quando nec sic retineri poterant, hic cum eis Iube in regnum iter arripuit. Venerunt post hos alii atque alii ex prelio fugientes, quos omnes ad tutelam urbis hortatus, quum paucis consilium placere et maiorem partem studio fuge deditam uideret, loqui de hoc amplius supersedit, sed naues eis ad fugiendum, quocumque libuisset, prebuit. Tandem uero rebus omnibus quanto quiuit accuratius dispositis, liberisque ei, qui tunc questor erat, per fidem amicitie commendatis, nulla cuiquam ne leui quidem horrendi propositi suspicione data, uultu et sermone solito ac tranquillo cubitum iuit, secumque in cubile et Platonis librum immortalitatem anime continentem, simul et gladium clam inuexit, alterum, quo mori uellet, alterum, quo posset. Lecto igitur ad lucernam libro, quoad sibi lectione firmitatem animi assumpsisse uisus est, paululum subticuit; tum gladio, quem ad illum diem, ut aiunt, incorruptum ab omni cede seruauerat, in se ipsum stricto, pectus illud, quod constantie templum aliquod habebatur, gemino uulnere confixit. Aliquo forsan indicio experrecti medici atque amici, et thalamum introgressi, remedia adhibere uulneribus nisi sunt, quod ille equo tulit animo, ut se ab illorum uexatione liberaret. His digressis et ferro, ut auguror, ablato, surrexit ille iterum, et reuelatis rescissisque uulneribus, ingenti sanguinis copia insecuta, generosum spiritum manu extrusit. Quam mortem Seneca miris modis laudat, in eamdem ipse quoque sententiam pronus, Cicero autem excusat, Augustinus rectius et uituperat et accusat; et michi prorsus sic uidetur. Catonem magni semper et constantis, sed in finem, si de tanto uiro loqui ausim, inconsulti precipitisque et, ut uere dicam, uani animi fuisse. Nam, ut ait quidam scriptor egregius, Cato uidetur causam quesisse moriendi non tam ut Cesarem fugeret, quam ut Stoicorum decretis obtemperaret, quos sectabatur, suumque nomen grandi aliquo facinore clarificaret. Cui quid mali potuerit accidere, si uiueret, non inuenio. Gaius enim Cesar, ut erat clemens, nichil aliud efficere uolebat, etiam in ipso belli ciuilis ardore, quam, ut bene mereri de republica uideretur, duobus optimis ciuibus Cicerone et Catone seruatis. Hec ille. Et certe horum alteri clementissimus Cesar fuit, alteri clemens esse non potuit, quia eum non inuenit. Constat autem quod, audito hoc casu: Cato, inquit, inuidit glorie mee, et ego sue inuideo. Uticenses autem, etsi eum studio partium odissent, propter integritatem tamen et dissimilitudinem ceterorum ducum, et quod urbem eorum operibus publicis adornauerat, miserati exitum uiri, sepulcrum illi statuerunt. Catone rebus humanis exempto, L. Cesar ex hoc malo boni aliquid decerpere cogitans populum ad concionem uocatum hortatur, ut, contentione deposita, porte romano pandantur imperatori: se de illius clementia plurimum confidere ac sperare. Non fuit longo opus tractatu: ad id ipsum proni erant animi. Portis apertis, Cesari obuiam pergit. Interim Messalla, cui hoc iniunctum fuisse prediximus, Uticam uenit, et pacifice susceptus omnes portas custodibus occupat. Interea Cesar Tapso digressus Uticam petebat. Medio urbes itinere obuias sine prelio occupat Utzittam, Adrumentum, magnamque in eis uim frumenti atque armorum. Utice propinquanti L. Cesar occurrit, raptimque ad genua prouolutus nil aliud petiit, quam uitam. Hanc sibi Cesar et Catonis filiis, qui secum erant, aliisque comitibus clementissime concessit, et iam luce ambigua Uticam uenit, atque extra oppidum noctem egit. Mane, portis apertis, ingressus, conuocatis ciuibus, de preterito gratias egit ad perseuerantiam cohortatus. Erant Utice ecc. uiri ditissimi, magna pars romani negotiatores, qui pecuniis suis enixe admodum bellum iuuerant et fauerant Scipioni. Hos Cesar oderat uehementer, nec immerito; animose enim se aduersus eum gesserant. Sed eius odium semper citra seuitiana sistebat. Hos extrema supplicia metuentes, quum ad se adducti essent, acerrimis uerbis increpuit, deque eorum flagitiis longum texuit sermonem; quumque ab omnibus speraretur, ut orationem tam infestam mortis sententia sequeretur, et ipsi metu uicine mortis attoniti post tot uerborum tonitrua iam pro meritis fulmen ultimum expectarent, conclusit longe ab opinione cunctorum: Et ite, ait, de uita securi. Hanc solam uobis dono; bona uestra, que Utice habetis, uendi iubeo. Vobis ipsis tamen primum redimendi locum tribuo, ut pro pretio, quod rebus constitutum fuerit, emptores omnes alii uobis cedant. Insperato gaudio concussi, et uix sui compotes: Immo uero, inquiunt, non est hec sufficiens stultitie nostre pena: aliquid amplius multe nomine nobis simul omnibus impone. Miratus est Cesar: Et impono, inquit, uobis D. M. sextertiorum sex solutionibus intra triennium persoluenda. Hodie, inquiunt, nos damnatos intelligimus, ut simul omnia persoluamus, proque tam miti castigatione concessaque preter spem uita, tibi, imperator inuictissime, gratias agimus. Dum hec ad Uticam Cesar agit, Iuba rex, modo tam superbus, diurnis latebris, nocturna fuga, deuiis siluosisque tramitibus suum olim ad regnum regnique caput Zamam oppidum peruenerat, ubi larem precipuum uxoresque et filios et thesaurum habebat, palatiumque ibi sumptuosissimum erexerat. Ibi uero homo uanissimus, qui magna principia precipitanter amplexaretur neque exitum metiretur, in ipso belli principio aduersus Cesarem temere suscepti, ingentem lignorum pyram media urbe congesserat, ut, si bello succubuisset, omnes illic ciues ferro cesos imponeret; atque ita, submissis ignibus et accensa pyra, se et uxores et filios omnemque thesaurum superiaceret, ut sic omnia cremarentur, neque de fortunis suis ad Cesarem aliquid perueniret. Id sibi consilium fortasse magnificum uidebatur, at Zamensibus, et presertim Cesarem amantibus, merito non placebat, eaque res ciuibus illum suis odiosissimum effecerat. Neque enim unius hominis desperatio uni magno populo excidium publicum afferre debuerat. Nec illa quidem sola iniqui consilii causa erat, sed inuidia, qua impulsus rex immanis non uictores modo consuetis belli premiis, sed suos etiam uita spoliare decreuerat, quasi eos post se uiuere iudicaret indignos; quod non dicam de subditis, liberis tamen hominibus, sed de seruis etiam inhumanum prorsus iudicium ac superbum esset. Hac ergo de causa iure optimo suis omnibus inuisus erat, et, fortuna sibi in omnibus aduersante, odio quoque contemptus accesserat. Hic duobus pessimis comitibus quum ad oppidum peruenisset, ut admitteretur ad suos penates, et suos liberos, minaciter primum, post flebiliter atque suppliciter petens, quum neutrum ualuisset, orare institit, ut uxores sibi saltem suas ac liberos suos aliquo terrarum abducendos redderent; quumque ne id quidem sibi permitteretur, neque ad aliquid responderetur, desperatione ultima digressus surdis a menibus cum Petreio, qui olim in Hispania contra Cesarem steterat, equitibusque perpaucis ad uillam suam urbi proximam est profectus. Zamenses nondum eius metu liberati per legatos orant Cesarem, ut, priusquam rex, reparatis uiribus, eos inuaderet, opem illis aut ferret aut mitteret: se usque ad mortem fidem illi seruaturos, Zamam quoque sibi seruare. Cesar legatos et a quibus missi sunt collaudat iubetque illico reuerti et Zamensibus aduentum suum nuntiare; pregressos legatos ipse subsequitur. Vulgata autem fama aduentus cesarei, multi ex regiis Cesari obuiam pergunt, ueniam orant impetrantque; cumque ingenti supplicum comitatu Zamam peruenit. Cognita autem clementia eius, que tam multis exibita latere non poterat, equites regni omnibus ex angulis Zamam conueniunt petentes ueniam; nulli omnium negata est; seruati omnes metuque et pericuto liberati, nullus re aut uerbo uiolatus. Dum hec Cesar ad Zamam egit, Considius ille, cuius supra mentio est habita, qui nuntium ferentem litteras pacis occiderat, fortunam audiens suarum partium sibique permetuens, Tisdra, cui tunc preerat, deserta, cum ingenti pecunia, Getulis comitantibus, in regnum ibat Iube se coniuncturus. Sed quum esset in uia, a Getulis, quorum se custodie fideique crediderat, cupiditate pecunie interfectus argumentum dedit, quanto securior sit pauperis uita, quam diuitis, quantumque solitarius uiator, quam comitatus, sepe securior. C. quoque Virgilius, cuius quoque supra mentionem fecimus, ubi Scipionem acie uictum, Catonem manu propria peremptum Iubamque regno pulsum desertumque, aliosque duces partium ubique fusos, Cesarem Uticam, Zamam urbesque alias, omnibus uictori fauentibus, possidere, nichil usquam superesse presidii, nichil spei, sibi liberisque suis consulens cum Caninio proconsule, a quo obsidebatur, uitam pepigit; atque ita, qui Cesari suauiter se uocanti ne responsum quidem dare dignatus fuerat (sic res hominum uoluuntur) se ipsum filiosque et sua omnia ipsumque Tapson, cui preerat, legato Cesaris concessit. Dum paulatim reliquie partium dilabuntur, Iuba rex et regno et spe qua libet priuatus, cunctis exclusus urbibus, ab omni bus hominibus derelictus, querebat, si qua uia esset, ut, qui male uixerat, bene mortuus uideretur, sicubi cum hoste congressus, ubi posset interfici, hoc maxime exoptans, quod omnes maxime metuunt fugiuntque. Sed ubi hoc inueniretur? Nusquam bellum, nusquam prelia: pax et Cesar omnia possidebant. Et uite igitur et mortis honestioris spe amissa, ad illud ultimum remedium, quo tunc multi utebantur, se conuertit egitque cum Petreio, extremarum comite fortunarum, ut inuicem ferro decertarent, alterque alterum occideret. Consensit ille non difficulter, ut qui uiuere amplius grauabatur. Concurrunt igitur ex condicto, et, Petreio obtruncato, rex superstes (quid iam ageret?) in se manum uertit; sed quum pectus ferro transuerberare non posset, seu metu impediente seu lorica, seruum suum, ut se occideret, exorauit, et obediens seruus fuit. Secundum alios Petreius et orantem regem, et e ordine semetipsum eodem mucrone perfodit. Quodcumque horum uerius, id quod constat, apparato in conuiuio, et, ut dicam quod sentio, ab ebriis factum est, menseque et dapes et pocula hinc romano sanguine, hinc regio maduerunt. Hic est ergo Petreii, hic est Iube regis exitus. Nec felicior Saburra, prefectus regius, nisi quod illi pugnando mori contigit, quod dominus suus frustra optauit. Congressus nempe cum P. Sitio, Cesaris legato, prelio uictus, et, fuso exercitu, interfectus est. Quumque Sitius idem, uictis Hostibus, ipse cum paucis per Mauritaniam iret ad Cesarem, Faustus forte et Afranius cum mille uiris ad Hispanias ibant; quumque inuicem conflixissent, uicit Sitius, et, reliquis interfectis aut in fidem acceptis, Faustum ipsum cepit et Afranium cum uxoribus filiisque ad Cesarem perducturus. Nec multo post, dissensione inter milites exorta, Faustus et Afranius occiduntur: coniugibus natisque Cesar et salutem dedit et bona restituit. Dum sic duces pompeianarum partium undique quasi frondes per autumnum ruerent, fortuneque turbinibus agerentur, solus quasi iam dux ducum Scipio restabat. Nauibus quidem longis aliquot cum comitibus ipse quoque ad Hispanias ibat, credo, quod ibi per filios magni Pompeii refoueri ciuile bellum et recalescere ferebatur. Quum diu multumque pelago iactatus cursum explicare nequisset, ad Hipponem regium uentus eum et sua sors appulit, ubi tunc ipsius P. Sitii classis erat. Visi pauciores a pluribus inuaduntur opprimunturque uelociter. Ubi Scipio se circumuentum uidit, puduit uiuere, atque, antequam caperetur, ferrum mersit in uiscera. Irrumpentibusque militibus et querentibus ubinam esset imperator, respondit uox illa famosissima et a magnis laudata uiris, qua suorum maiorum gloriam in Africa equasse illum dicunt, et ego crederem, si uellem, et potest, qui uult, credere. Imperator bene se habet, inquit, atque ita incognitus expirauit. Comites eius Torquatus, Damasippus et Plectorius interfecti sunt. Atque hic belli ciuilis in Africa finis fuit. Cesar, bello Africe finito, in Italiam reuersurus, et obsequiorum memor (quamuis scriptum de illo sit, quod nichil soleret preter iniurias obliuisci), non tamen prorsus immemor, offensarum et premio et pene animum applicuit, pene, inquam, pecuniarie, nam penam sanguinis naturaliter abhorrebat. Zamensibus, quod regem excluserant, liberalis fuit: tributa et uectigalia moderatus est, regno in formam prouincie redacto Sallustium proconsulem cum exercitu prefecit. Idem fecit Uticensibus. Utrobique bona eorum ciuium romanorum, qui contra se arma tulissent, uendi fecit. Tapsitanis, Leptitanis, Tisdritanis pecunie, frumenti atque olei multam annuam imposuit. Bona ciuium atque ipsas ciuitates ab omni direptione et iniuria saluas ac liberas esse iussit. Eumdem morem Caralis tenuit, quo Utica digressus tridui nauigatione peruenerat. Inde quoque discedens ante III Kalendas Iulii, atque aduersis tempestatibus impeditus, VIII et XX diebus in itinere consumptis, urbem Romam attigit. Caput 26. Iam diuturnitas belli pacem, labor requiem, triumphum uictorie fagitabant, non ciuiles quidem iste, sed hostiles ille, de quibus antea diximus. Quamodo autem triumpharet aut qua ratione quiesceret, de quo scriptum sit: Nil actum credens, quum quid superesset agendum, quum adhuc et bellorum et laborum materia superesset? Pompeii Magni filii Hispanias occupabant; sequebatur autem illos non quidem patris uirtus, sed hominum fauor ingens et paternum nomen; Gneus ac Sextus. Sic pro uno duos substituerat fortuna Pompeios. Egeratque Gneus, maior natu, cui plus industrie inerat atque consilii, confugiendo in fidem ac clientelam omnium Hispanie ciuitatum precandoque et fortunam suam miserando patrisque memoriam renouando, ut iam sibi multum licentie partum esset. Nec precibus tantum, sed ui etiam congregato exercitu, inceperunt prouinciam uastare, ita ut pedetentim, qui fauorabiles ab initio fuerant, esse inciperent odiosi. Hunc sibi nouissimum belli actum minime negligendum ratus Cesar eo raptim proficiscitur. Duo in hoc iter uix auditu credibilia inciderunt. Nam et ab urbe Roma in Hispaniam ulteriorem immensum terre spatium emensus III et XX diebus peruenit, uiatori, ne dicam exercitui, celeritas optanda. Magnum hoc; quod sequitur, maius. Horum siquidem tam paucorum spatio dierum, tam multas inter curas, poema scripsit, quod inscripsit Iter, quod illud scilicet in itinere edidisset. Sic Pierides armis inserere, et numquam otiosus esse didicerat. Primo Cesaris in Hispaniam aduentu ciuitatum motus ingens fuit: undique legati ad eum, undique transfuge. Iam enim et pompeiani iuuenes siue in odium siue in tedium uertere ceperant, et, ut nulla esset in eis culpa, mos est tamen antiquus populorum semper nouos dominos, nouas res optare, et fama Cesaris haud immerito super omnes excreuerat, ut uniuersi homines eius splendore caperentur, cuperentque coram cernere, quem usque adeo mirabilem audiebant. In hoc principio ipso maris in ostio, ubi oceanus terris illabitur, et mediterraneum hoc pelagus nostrum parit, inter legatos inuicem partium, hinc Didium, illinc Varum, et ambobus cum ipsa tempestate certatum est; nec minus a uentis ac fluctibus, quam ab hostibus, periculi atque horroris, dum et hinc hostes seuirent, et illinc seuitiam rabiemque hominum maria coercerent, utraque classe bello simul et naufragio laborante: due partes, duo maria, duplex furor, due elementorum atque hominum procelle. Per hos dies a Cesarianis duo pedites capti sunt, qui se seruos dicerent. Non licuit in his Cesari suam consuetudinem seruare: antequam ad eum ducerentur, quod a cesariano exercitu transfugissent, recogniti et a militibus interfecti sunt; et tabelliones capti, qui ad Pompeium Cordubam mittebantur, et precisis illico manibus sunt remissi. Similiter speculator pompeianus captus atque occisus est. Credo ego iratos bello milites, et imperatoris sui morum conscios atque clementie, hoc remedii genus excogitasse, ne quis faciem eius uideret, ut sic nullus euaderet. Cordubam Pompeii tenebant, Cesar obsidebat, illis tamen absentibus, multisque ibi et magnis insultibus decertatum est; quumque die quodam ferro et flammis solito etiam grauius pugnaretur, oppidani, ira in furorem uersa, hospites, qui securi secum iure ueteris hospitii morabantur, inspectante Cesaris exercitu, iugulatos e muris precipitare, quasi crudelitate, non uirtute, uictoria quereretur, inceperant: spectaculum miserum atque horrendum. Qua re ex gemitu morientium audita, unus, qui ad tutelam muri sub terra in cuniculo erat, exclamauit: Tetrum scelus et immane flagitium, nullaque non barbarie detestandum commisistis, absque ulla causa. Nichil enim mali merebantur, quia nichil mali fecerant, qui ad uos uestrasque se aras et focos infausta fiducia contulissent. Ius hospitii, sanctum gentibus, soli uos spreuistis, atque utinam spreuisse sufficeret: inhumano illud scelere uiolastis. Multa quoque in hanc sententiam dixit, quorum uerecundia repressi ciues ab hospitum cede se continuerunt. Sic interdum unius boni uiri multos inter malos ualuit oratio, et inter hostes etiam suum honorem uirtus inuenit. Ea res relatu transfuge in exercitu Cesaris innotuit. Die proximo Tullius quidam cum Catone quodam Lusitano legatus ex oppido ad Cesarem uenit. Huius prima pars orationis fuit: ut suus potius fuisset, quam Pompeii miles, suamque constantiam in eius potius felicitate, quam in illius miseria prestitisset; finis autem fuit, se a Pompeio desertos, uictos a Cesare, seque et oppidum dedere, atque orare, ut clementiam, quam uictis gentibus prebuisset, suis ciuibus non negaret. Multa preter hec locutus est, que scriptorum uitio confusa uix intelligi possint. Unum illud intelligitur, quod, multis ultro citroque dictis, tunc deditio non processit. Crescebat, ut fit, in dies obsidio, nec Pompeius expectatam opem aut ferebat aut mittebat obsessis, quin etiam pro concione dixisse ferebatur, ut, quoniam eis auxilio adesse non posset, ipsi noctu et beneficio tenebrarum e conspectu hostium euaderent, quod quum dixisset, unum ex astantibus respondisse, ut pugne potius, quam fuge, signum daret; quumque id dixisset, quasi ducis ignauiam exprobrasset, neci datum. Hec quoque res ex profugis agnila. Intus quoque in oppido angustie (ita necesse est) crescebant. Matrona e muro desiliens dixit se cum ancilla sua statuisse transfugere; illam forte, proposito cognito, iugulatam, se fuga precipiti euasisse. Tabelle quoque e muris proiecte sunt inuente, in quibus sic ad litteram scriptum erat: L. Mutius Cesari. Si michi uitam tribuis, quoniam a Gneo Pompeio sum desertus, qualem me illi prestiti, tali uirtute et constantia, futurum me in te prestabo. Simul et legati, qui prius ad Cesarem uenerant, redierunt. Eorum oratio simplex fuit et aperta et breuis: Si eis uitam largiretur, se die proximo oppidum dedituros. Quibus Cesar hoc unum breue respondit: Cesar sum: fidem prestabo. Sic effectum, ut ante diem XI Kal. Martii oppido potiretur. Id quum Pompeio notum esset, deposita spe et cura Cordube defendende, castrisque motis, abscessit atque Ucubim oppidum petiit, ibique conuocatis, quos sibi fidos arbitrabatur, imperauit, ut summo studio perquirerent, qui ad eum quiue ad Cesarem proni essent. Quod quum ad se relatum esset, LXXIIII ex his, qui Cesaris fauentes uictorie dicebantur, quasi Cesarem amare crimen ingens esset, securi ictos occidit, reliquos intra oppidum inclusit, e quibus CXX, elusis custodiis, ad Cesarem transfugerunt. Multa preterea ab ipsis Pompeianis per eosdem dies crudeliter gesta sunt, ceu presagientibus fati diem sibi instare, et, qui mos ferus est quorumdam, inferias sibi premittere aliena cede querentibus. Pompeius hoc tempore cum amicis magnanimitatem suam, et metum Cesaris simulabat. Inuente sunt littere eius continentes Cesarem non audere in campum copias educere suis tironibus diffidentem; qui si pugne copiam equis in locis aliquando faceret, se rem omnium opinione celerius confecturum, idque se expectare ac sperare. Ibat interea Hispanias ambiendo, et, ut ipse dicebat, ciuitates suarum partium conseruando. Itaque et Hispalim uenit, contraque urbem in oliueto castra posuit, inde alias atque alias adiit, ad extremum Munde substitit, quam supremis cladibus aliorum fortuna delegerat. Eo et Cesar uenit, contraque Pompeium castrametatus est. Pompeius Fausto scripserat, qui, quantum intelligi datur, intra oppidum erat, Cesarem mediam in uallem nolle descendere, quod exercitus sui magna pars tironum esset, que littere miris modis oppidanorum animos attollebant. Cupide enim spes arripiunt omnes mortales, et ea sibi figunt animis, que nec esse nec fieri posse cognoscunt: tam dulce est non dicam sperare, sed cogitare, que delectant; quomodo enim impossibilia sperentur, non intelligo: cogitari autem possunt omnia. Dum se sic Pompeius, sic omnes alli solarentur, et, ingenti, quantum arbitror, sollicitudine agitatus magna parte noctis instructis staret aciebus, Cesar, nescio quonam iter acturus, castris egrediebatur. Cui quum status hostium nuntiatus esset, constitit constituitque aciem. Concursum est magnis hinc inde clamoribus, sed maioribus animis et ineffabilibus odiis atque immensis, pugnatumque acriter ac pertinaciter; et, quod pene pudendum dixeris humane fragilitatis indicium, nusquam Cesari neque cum hostibus neque cum ciuibus aut tam anceps euentus, aut propius extremo periculo res fuit, usque adeo, ut sicut elegantissime ait Florus, plane uideretur nescio quid deliberare fortuna. Et quid aliud rear, nisi, an amicum suum usque in finem rara et sibi prorsus insolita fide comitaretur, an eum extremo iam calle desereret ad alium transitura? Tantaque fuit hec fortune deliberatio, tam diuturna, ut inter moras prelii, neutram in partem inclinante uictoria, quum iam illa ueterana militum manus tot probata uictoriis, cesareis oculis insuetum dedecus, sensim retrocederet, nec, quominus palam fugeret, tam uirtute, quam pudore teneretur, quod numquam ante illum diem fecerant, dubitare Cesar ceperit atque diffidere et solito mestior ante aciem stare; ita tamen, ut nichil idem de solita imperatoria uirtute remitteret, immo equo desiliens et furenti simillimus primam peditum in aciem euolaret clamans, increpans, obsecrans atque exhortans, nec tantum uoce uel oculis, sed manu et pectore fugam sistens, et fugere incipientes in prelium ui retorquens. Tanta denique trepidatio lucis illius fuit, tamque diu ambiguus pugne finis, ut cogitasse Cesarem de extremis scriptorum plurimi tradiderint, et eo uultu fuisse, quasi iam iam mortem sibi consciscere cogitaret. Quamquam apud eos, qui prelio interfurunt, nulla penitus rei huius est mentio, et est sane difficile non tantum absentibus, sed presentibus, diffinire, quid quisquam secum cogitet. Ego autem haud difficile ad credendum ducar, quod, si de uictoria Cesar dubitauit, simul et de morte cogitauit. Quomodo enim quoue animo uni adolescenti terga uertisset is, qui patrem eius, talem uirum, qui tot reges, qui tot duces, qui tot populos non urbium modo, sed regnorum totiens terga sibi uertere coegisset? Utique igitur, si uinci timuit, mori optauit, uincere solitus, non uinci. Sed an uinci timuerit, quis nouit? Dicunt tamen et quidam, et etiam pro comperto asserunt: tam diu hec rerum ambiguitas durauit, donec V cohortes hostium, a Labieno castris laborantibus auxilio directe mediamque per aciem properantes, fuge speciem. pretenderunt. O fortuna in omni re, ut creditur, potens, sed in bello potentissima! Siquidem Cesar, siue illas uere fugere arbitratus, siue credulitatem simulans, ducum sagacissimus, uelut in profugas impetum fecit, animosque et suis addidit, ut, fugere hostes rati, sequerentur, et hostibus dempsit, ut, dum suos fugere suspicantur, fugerent. Ita Labienus, Cesaris desertor ac transfuga suique pristini ducis hostis inexorabilis, cui parare perniciem querebat, uictoriam insperatam, sibi uero mortem peperit. Eo enim prelio et ipse concidit unaque secum Actius Varus, et cum eis XXX millia hominum cecidere. Cecidissent plures, nisi tam proximum urbis profugium fuisset. De uictoribus ad III millia cesi, plures saucii equitum ac peditum. Itaque, quum Cesar muris obsidionem admouisset, agger flebilis et horrendus e cadaueribus factus est, per quem ad oppugnationem urbis ascenderetur, que telis ac mucronibus uelut calce compacta inuicem coherebant, murique cuiuspiam officium ministrabant. Ite nunc, miseri, et ciuilibus bellis incumbite, dumque aliis inuidetis, uos ipsos opprimite. Ecce de uestris cadaueribus superstites oppugnantur. An aliud petitis? An quicquam furoribus nunc etiam uestris deest? An uult aliud Labienus tam feruidus insultator? Et alii cecidere tuis instigatibus, Labiene, et tu, miser cum aliis cadauer unicum, iaces, quamuis et tibi et Varo sepulcra facta reperiam; et quoniam tuis in eo statu uacasse non arbitror, estimo illa cesaree tibi quidem prorsus indebite fuisse clementie, satisque auguror, si sic est, te, obstinato ut eras animo, inhumatum abiici maluisse. Gneus quidem Pompeius et humero et leuo crure saucio inter medias cedes prelio pulsus excessit. Hunc in lectica, quod nec equo nec uehiculo uti posset, nemorosa auia penetrantem fuga humili et occulta atque in speluncis latitantem Cesonius, Cesaris legatus, resistentem adhuc et misere spei reliquias refouentem assecutus ad Lauronem (id est loco nomen) obtruncat. Caput ad Cesarem refertur, talibus assuetum muneribus non gaudentem. Huius germanum, Sextum Pompeium in Celtiberia abscondisse fortunam tradunt, ne quando scilicet deessent bellis ciuilibus alimenta. Munda post prelium expugnata quidem est a Cesare, sed ingenti prius sanguinis perfusa diluuio. Per eosdem dies oppugnata rursum Corduba, que qualiter defecisset, non inuenio. Magni ibi motus, ingens in ciuitate dissensio, parte una ad Cesarem, altera in contrarium inclinante; quumque esset ad arma discursum, uicit pars, que Cesarem colebat, sibique oppidum cessit. De parte aduersa II et XX millia cecidere, quamuis magne urbi cuilibet insignis strages. Cesar Hispali digressus idibus Aprilis Gades petiit; inde rursum Hispalim rediit, ut hispanas res uelut ultima uoluntate disponeret, quo reuersurus amplius, non erat. Ibi uero concione aduocata, beneficia sua in eam urbem commemorauit, et antiqua et noua. In finem eos arguit, tamquam mala pro bonis omni tempore reddidissent, in pace seditiosi, in bello autem ignaui; quod Gneus Pompeius adolescens eorum fretus auxilio, cesis ciuibus, agros et uicinia uastasset, et illic contra se fasces et imperium suscepisset, immo uero contra populum romanum, cuius ipse regimen teneret. Quid enim? crederentne forsitan Hispalenses Romanos uincere, quod eorum prouinciam populati essent? An extincto Cesare, qui mortalis esset, non sentirent populum romanum immortalem, et in presens X habere legiones, que non tantum Hispalensibus resistere, sed celum ipsum diruere sint potentes? Quo in uerbo non solum illa inest altitudo, que omnibus patet, sed illa etiam occultior, quod in recensendis uiribus romanis non omnes, sed suas tantum dinumerat legiones, quasi reliquas nullius pretii, et ne memoria quidem dignas censeat. Multa hoc historie in loco scriptorum uitio confusa pretereo ad finem properans. Hic ergo bellorum ciuilium in Hispania finis esto. Caput 27 His tot bellis exactis, tot laboribus exantlatis, quos nedum pati, sed scribere, sed legare, sed audire difficile est, uictor Cesar Romam rediit, felix meo iudicio quidem uir felicitate bellica, et secundum seculum loquor, si patrie hostes tantum, non et patriam uicisset. Ea certe fuit uerecundia eaque romani moris obseruantia, ut tantum de hostibus triumpharet, et interfectorum, se duce, tantum hostium numerum scribi memorieque mandari pateretur. Numerum ciuium occisorum scribi uetuit, ne domesticas clades atque miserias patrie exprobraret; quamuis et numero cesorum hostium, etsi non Romanis, humano generi exprobratio ingens fieret. Siquidem eius ductu, ut ab illustribus traditum est auctoribus, undecies centena et nonaginta duo millia hostium cesa sunt, et sequitur: nam, quantum ciuilibus bellis fudit, noluit adnotari. Triumphauit quater, ut fere omnes sunt auctores, ut certiores tradunt, quinquies. Primus triumphus fuit de Gallia atque Britannia, isque omnium clarissimus, secundus de Egypto, tertius de Pharnace et Ponto, quartus de Iuba et Africa, quintus de Hispania. Ego uero adderem his sextum de Massilia, nisi quia forsitan is triumphus sub Gallico continetur. Nam de Massilia illum triumphasse non est dubium cuiquam, qui acerrimam illam Ciceronis de Cesare loquentis querimoniam in libris Officiorum legerit: Vexatis, inquit, ac perditis externis nationibus, ad exemplum amissi imperii portari in triumpho Massiliam uidimus et ex ea urbe triumphari, sine qua numquam nostri imperatores ex transalpinis bellis triumpharunt. De Thessalia et Tapso et Munda uictorie ingentes, sed triumphus nullus. Veteri enim more romano numquam triumphus ciuili sanguine querebatur. Hic igitur triumphorum et bellorum et fundendi sanguinis finis fuit: ita tandem longis bellis pax alta successerat. Ea quidem rerum magnitudo et claritas uictori gloriam, externis gentibus stuporem, suis ciuibus liuorem odiumque pepererat. Neminem certe clementius, neminem liberalius uictoria usum constat, idque maximi tradunt auctores. Inuidebant tamen, et, quod miraberis, inuidentes certabant eum honoribus onerare. Posite templis imagines, suggestus in curia, fastigium in domo, mensis in celo, ipse pater patrie perpetuusque dictator. Ita enim hec omnia scripta sunt. Ipse suam omnem clementiam in uictos, omnem suam potentiam in ciues effundere. Nichil de tanto imperio suum erat preter gloriam et imperii nudum nomen. Pecunias omni etate contempserat: uoluptates ut sperneret, iam sibi etas deuexa prestabat. Negare non possum, quin in republica iuuenis paulo imperiosior, et principatus semper appetentior fuerit, quam sat est, ne, si hoc negarem, ipse meis scriptis arguar et his auctoribus, unde illa decerpserim. Sed quis uirtutes alias uiri huius enumeret? Quis illam unicam abunde laudauerit, qua omnes uicit principes, clementiam? Sed quid agant, quoue se uertant homines? Ubique periculum, nichil tutum, uerissimumque illum Lyricum: Quid quisque uitet, numquam homini satis cautum est in horas. Exilio cesserat Africanus inuidie, Cesar beneficiis obstiterat: tutius illud apparuit. Rem uerissimam, sed mirabilem et indignam dicam delicatis animis: ipsa beneficentia grauis erat, et unum omnia posse multis utile, sed molestum omnibus. Hinc inuidie incrementa. Quid facerent raptori impio, qui pati clementem principem et munificum nequiuerunt? Unde hercle amorem omnium merebatur, inde omnium ferme odia et paucorum insidias et ad ultimum causam mortis inuenit. De qua in extremo dicam eo, quod extremus humanorurm actuum sit mori. Ante tamen de quibusdam, que ad corporis habitum formamque et ingenium et eloquentiam et mores domesticamque uiri uitam attinent, attingendum puto, secundum quod a preclaris auctoribus sparsim tradita elicere, et in unum studio colligere dabitur; non quidem omnia, nec oportet, sed que uel utilia cognitu uel delectabilia uidebuntur. Corpore quidem altus fuit, candidus, teres, maximarum uirium; peritia rei militaris eximia, incredibili patientia laborum; uultu modice subpleno, oculis nigris atque uiuacibus, ualetudine usque sub extremum prospera; tunc tamen et animo nonnumquam linqui solitus, et per quietem uisis concuti. In corporis cultu curiosior parumper, quam requirere uideretur tanti animi magnitudo. Caluitium egre tulit, reuocare capillum a uertice in frontem consuetus, et e cunctis honoribus a senatu et populo sibi oblatis nullum recepit auidius, quam perennis usum lauree, qua caluitium tegeretur. Reliquo etiam cultu corporis insignem extitisse et in pace constat et in bello, mundum preterea, delicatum nitidumque ultra, quam satis esset uiro forti. Et rerum talium studiosum fuisse nota res est usque adeo, ut uillam a fundamentis sumptuosissime extructam, quod non plene oculis responderet, funditus euerteret; idque tunc etiam inopem fecisse atque ere pressum alieno. Margaritarum et gemmarum et toreumatum et signorum et pictarum tabularum auidissimus; discipline uero domestice tenax ualde, non magnis in rebus modo, sed in minimis ita, ut pistorem, quod conuiuis non eumdem, quem sibi, panem ministraret, uinculis innecteret, et libertum sibi acceptissimum, quod romani equitis uxorem uiolasset, nullo licet accusante, morte multauerit. Non tamen pudicitiam, quam in alio exigebat, in se prestitit; infamatus et Rome illustrium adulteriis feminarum, in quibus collegarum eius Crassi et Pompeii coniugum, ante scilicet quam hic eius gener esset, insuper et prouincialium matronarum, et presertim in Galliis, quodque est altius, reginarum, in quibus nomen habet Euries Mauritanie, et ante omnes Egypti regina Cleopatra, cuius supra mentionem fecimus, cum qua tentus in medio belli ciuilis ardore uoluptati multum temporis impendisset; post belli finem in urbem Romam euocatam, nec nisi multis honoribus ac donis ornatam redire tribuit in Egyptum, filiumque ex ea susceptum agnouit, suumque illi nomen imponi non erubuit, quem quidam Cesari et aspectu et incessu persimilem prodidere. Inter hec tamen et cibi prorsus indifferentis et parcissimus uini fuit, ut mirari posses, quid sibi sine Baccho et cibis lenioribus uellet Venus. Neque uero feminarum, quam diuitiarum, appetentior fuit, non ut eas reconderet, quod omnes fere faciunt, qui diuitias querunt, sed ut largiretur liberaliterque diffunderet. Ita duorum auaritie malorum alterum nesciebat, altero laborabat; unde etiam in Hispania, in Gallia, in Egypto multa quidem, Rome autem effracto erario uniuersa diripuit. Sed non ut abstinentie, sic eloquentie inops fuit, qua et omnium seculorum duces haud dubie antecessit, et summos equauit oratores. Quod ita esse oratorum princeps et Cesaris hostis Cicero confirmat, et, quod mireris, ad Brutum scribens. Neque tantum militari aut oratoria eloquentia, que habetur ad presentes, enituit, sed et libros scripsit rerum ante alios suarum, qui ab aliis, qui rebus ipsis interfuerunt, digesti sunt et in lucem editi; unde horum, que de rebus Cesaris scripsimus, maxima pars decerpta est. Scripsit et alios plures, qui ita sibi propter ingenii uelocitatem adeo nichil aut modicum temporis occupabant obstabantque negotiis, ut quosdam ex eis in Alpium transitu belli gallici temporibus, quosdam in medio periculosissimorum ardore bellorum, unum, cuius supra meminimus, dum ab urbe Roma IIII et XX diebus ulteriorem in Hispaniam peruenisset. Scripsit et epistolas ad Senatum, ad amicos, inter alios Ciceronem, qui, pace dixerim tanti uiri, sepe et multum in illius amicitia uariauit. Scripsit et adolescentulus multa, que prosequi longum est. Talis ille in rebus ingenii; nam in rebus bellicis nulli hominum secundus fuisse non ambigitur. Ita nempe de illo scriptum est: Vir, quo nemo unquam bellis magis enituit. In quibus quidem numquam ipse sibi pepercit, indulsitque aliquid. Primus in agmine, eques interdum, pedes sepius, cernebatur, nec sole nec gelu nec pluuia caput operiens, exortans docensque assidue, quid agendum, quid cauendum, et presertim exemplo milites ad laborem erigens atque confirmans. Nullius enim locus erat ignauie, ubi summum imperatorem preeuntem uidebant iubentemque non ire, sed uenire et se sequi ad pericula. Nemo unquam promptior, nemo in periculis cautior, et quum cautus ad omnia, tum ductandis exercitibus cautissimus et insidiarum semper prouidentissimus fuit ita, ut numquam duceret, nisi itineribus exploratis aut per alios aut per se ipsum; nonnumquam inter hostes illorum habitu transgressus incognitus, ut ad summam, libratis omnibus, dubitari posset, an animosior esset, an circumspectior cautiorque. Celeritatis non tantum mire, sed incredibilis fuit, quam et ingenio et corpore prestitit ita, ut, si quid ingenio agendum esset, ante perficeret, quam cepisse crederetur; et corpore itidem non ire, sed uolare uisus centena millia passuum in singulos dies exigeret, et obiectos amnes aut nando aut inflatis utribus pedibus arremigando traiceret, ita ut, dictu mirum, sepe nuntii ad eius aduentum urbibus nuntiandum premissi, quum eo cursim peruenissent, eum iam preuenisse attoniti reperirent. Et huic celeritati animositas quedam inerat atque audacia, ita ut sepe turbulentissimis tempestatibus, quando nemo etiam priuatus iter ingredi auderet, ipse cum toto properaret exercitu, et, quum peruenisset, e uestigio stupentes hostes aggrederetur, nullumque respiramentum illis aut resumendi animos spatium daret. Quotiens periculum anceps esset, equos abiicere solitus et presertim suum, ut, equato cum peditibus discrimine, et seposita fuge spe, quasi uirum unum totum firmaret exercitum. Preter autem artes imperatorias militis officia tam ualenter exercuit, ut, sicut nemo illi par imperator, sic nemo illo miles melior foret. Itaque inclinatam aciem sepe solus erexit, ut presertim Mundensi die factum esse narrauimus, cohibens fugam et pauentes, arreptis faucibus, in aduersos manu ac uoce retorquens tanto impetu, ut aquiliferum aliquando cunctantem intentata cuspide tremefecerit illumque terruerit usque adeo, ut in manu eius signum relinqueret abiretque, et ipse ex imperatore uexillifer remaneret. De hac bellica uirtute ac felicitate precipuaque celeritate etsi abunde sit dictum, neque aliud tota hec dicat historia, non est tamen omittendum Ciceronis testimonium, quoniam, licet uulgatissimum omnibusque notissimum, est tamen et clarissimum simulque et uerissimum. Soleo sepe, inquit, ante oculos ponere, idque libenter crebris usurpare sermonibus, omnes nostrorum imperatorum, omnes externarum gentium potentissimorumque populorum, omnes regum clarissimorum res gestas cum tuis nec contentionum magnitudine, nec numero preliorum, nec uarietate regionum, nec celeritate uincendi, nec dissimilitudine bellorum posse conferri; nec uero disiunctissimas terras citius cuiusquam passibus potuisse iam peragrari, quam tuis non dicam cursibus, sed uictoriis illustrate sunt. Que quidem ego nisi ita esse magna fatear, ut ea uix cuiusquam mens aut cogitatio capere possit, amens sim. Milites non urbanitate, nec forma, nec fortuna quidem, sed uiribus corporis atque animi uirtute estimabat, et seuerus in eos pariter et indulgens. Nam et propinquo hoste omnibus horis, non magis diurnis, quam nocturnis, paratos eos ad iter et ad pugnam exigebat, ideoque numquam pugne tempus denuntiabat aut itineris, ut omne tempus sibi denuntiatum crederent et semper parati, quotiens profectionis aut pugne signum sonuisset, inuenirentur, et sepe nulla causa rei cuiuspiam signum dabat, ut condiscerent laborare et repentinis imperiis presto esse. Peccata militum non omnia castigabat, et multa dissimulabat, sciens genus hominum ad peccandum pronum, nec facile naturam et consuetudinem uerbis extirpari. Seditiosos ac desertores seuerissime puniebat, quod hec uitia non ad singulorum mores, sed ad summam rerum pertinerent. Ut uero intentos ad prelia requirebat, sic post uictorias interdum lasciuie militari ac letitie frena laxabat, ut a diuturno labore recrearentur corpora militum atque animi, et, si in hoc argueretur, respondebat: Milites mei et unguentati bene possunt et pugnare et uincere. Illud quoque eis permittebat, ut auro et argento ornarentur, quo et aspectu pulchrior esset exercitus, et uirtuti insite damni metus accederet, et esset quisque ad pugnandum acrior, dum et uinci timerent et spoliari. Neque omnes alloquens milites nuncupabat, sed commilitones suos, neque eos ut milites, sed ut amicos carissimos diligebat in tantum, ut, cognita cede Titurii et Arunculeii, de qua supra diximus, barba et capillo intonsus atque incultus tam diu fuerit, donec in hostes ulcisceretur. Quibus artibus et fortissimos milites et sibi fidissimos fecit usque adeo, ut in ipso principio ciuilis belli, quum iam a patria stipendia negarentur, neque ad tantam rem unus ipse sufficeret, centuriones legionum singulos equites sibi offerent sua impensa, et omnes pedites, communicatis omnibus, et ditioribus quibusque ultro inopum curam in se transferentibus, gratuitum illi sine stipendio ac fructu pollicerentur obsequium. Neque in tam longo belli spatio quisquam fere transfugit, et capti aliqui suorum oblatam sibi uitam, si contra Cesarem militarent, constantissime respuerunt. Difficultates omnium rerum et extremam famem, uel dum obsiderentur ab hostibus, uel dum ipsi illos obsiderent, tanta pertulere constantia, ut ad Durachium pane ex herbis facto uitam sustentarent; quo conspecto, Pompeius rem sibi non cum hominibus, sed cum feris animantibus esse ait, abiicique eum iussit, ne uisus animos suorum debilitaret, obstinatione hostium intellecta. Fortitudo quoque non inferior, quam patientia, illis erat. Victi semel illis in locis tam mesti fuerunt, ut a se ipsis supplicium exigentes consolari eos dux habuerit, non punire; aliis omnibus in preliis ingentes hostium exercitus semper longe numero pauciores uicerint atque deleuerint. Et ibidem una cohors Cesaris IIII pompeianas legiones aliquot horarum spatio sic perculit, ut pene omnes confixi atque obruti sagittis essent, quarum et CXXX millia intra uallum reperta atque ad Cesarem sunt relata. Et hec omnes, aut multi quidem. Quid de singulis loquar? Nota est Sceue centurionis et in Britannia et ad Durachium uirtus, de qua suo diximus loco, et, quod dicendi locus defuit, Accilii militis ad Massiliam, qui, quum prelio nauali hostilem in puppim dexteram iniecisset, illa amputata, nixus altera nauimque conscendens, scuto in aduersos impetum fecit, equauitque Cinigeri factum, quod loquacissime Grecie laudibus in celum usque sublatum est, quum par uirtus romani militis pene sit damnata silentio. Sic uerborum illi, isti autem rerum studio dediti erant. Seditionem militarem gallicis omnibus atque germanicis et britannicis bellis nullam pertulit, existimo, quod, quia iusta bella milites agere sibi uiderentur, nichil aliud, quam pugnam et obedientiam cogitarent; sed bellis ciuilibus aliquot fuere proditiones, sed quas cito non facilitate, sed seueritate et auctoritate compesceret; qualis fuit illa ad Placentiam, dum priore bello ex Hispania remearet, de quo dictum est, et altera Rome de Cinnanis missionem et premia tumultuosissima conspiratione poscentibus; quos, quoniam tum maxime bellum in Africa repullularet, amicis dehortantibus neque dimittendi tempus esse firmantibus, dimittere uoluit, et, quantum in se esset, dimisit; sed, quos imperator dimittebat, imperatoris uox una detinuit, ut, quum enim eos alloqui incipiens, non commilitones, ut solebat, sed Quirites appellasset; una statim uoce responderent se uero milites suos esse, nec amplius loqui passi, recusantem licet, in Africam sequerentur, non tamen impunes, sed pro culpa cuiusque increpiti et multati. Et hec quidem cum militibus. Familiaritates, amicitias, clientelas summa fide coluit ac pietate. Dum, siluestre iter ageret, Gaiumque Oppium, qui sibi amicissimus et illo in itinere comes erat unicus, egritudo repentina corripuisset, et forte ibi tuguriolum nonnisi unius capax esset inuentum, ibi amicum agresti in lectulo collocauit, ipse sub dio nuda iacuit in humo. Et hec quidem, dum fortuna adhuc esset humiliore. At quum ad imperium ascendisset, nonnullos obscurissime natos ad honores et magnifica promouit officia, quumque de hoc reprehenderetur: Si grassatorum, inquit, atque sicariorum ope in defendenda dignitate mea usus essem, eque illis essem gratus; non enim quis, sed quid quisque pro me gesserit, examino. Masintham, generosum adolescentem, suam in clientelam ab ineunte etate susceperat. Contra illum Hyempsal rex litigium habebat; in quo eum Cesar tanta ope et sic ardenter adiuuit, ut, filio Iube regis, qui regis alterius causam fouebat, ortis, ut fit, in contentione uerbis acrioribus, barbam manu uiolenter arriperet, eumdemque Masintham in custodiam ducentibus eriperet, eumque querentibus occultaret, denique pretor primum in Hispaniam proficiscens sua abditum lectica, nulli cognitum, asportaret. At non ut amicitiarum, sic et simultatum tenax, a nullo unquam tam offensus, quin facile et obliuisceretur, et parceret. Itaque et orationum et uersuum morsus famosorum, quin et librorum aduersus se ab inuidis editorum lacerationes patienti ac ciuili tulit animo, neque grauiores iniurias sibi non uerbis, sed rebus ipsis illatas, quum posset, ulcisci noluit, et, si omnino iurandi uinculo cogeretur, quanto quiuit humanius ultus est. Coniurationes contra se deprehensas non puniuit, sed sibi notas esse admonuit. Male de se loquentibus edixit, ut desisterent. Statuas Sylle atque Pompeii a romana plebe depositas restituit, nec passus est extinctis hostibus nocere fauorem suum, qui uiuentibus non noceret. Denique omnes iniurias omnibus remisit; neque alibi, quam in prelio, periisse aliquos suorum hostium notum est, nisi Afranium, ut perhibent, et Faustum Syllam ac L. Cesarem iuuenem; quamquam et duo primi, accepta semel uenia, postmodum rebellassent et de eorum morte aliter scripserint, qui rebus interfuerunt, et tertius seruos Cesaris ac libertos ferro et igni crudeliter enecasset. Sed ne hos quidem suo iussu seu consensu interfectos dicant, qui asserunt post uictoriam interfectos. Quum uero petentibus singillatim ignouisset, nouissime uniuersis etiam non petentibus ueniam dedit ac licentiam in Italiam redeundi, atque ad honores et imperia bello preclusum aditum aperuit, ostendens uerbis, et, que mentiri nesciunt, rebus nullum de se hostem post bellorum exitum habere. De quo Cicero, etsi post eius interitum obloquatur, quod inuitus lego, tamen ante sic dixerat: Vidimus tuam uictoriam preliorum exitu terminatam, gladium uagina uacuum in urbe non uidimus. Quos amisimus ciues, eos Martis uis perculit, non ira uictorie, ut dubitare debeat nemo, quin multos, si fieri posset, Cesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie conseruat, quos potest. Hec lenitas et hi mores Cesaris, qui illum totius humani generis amore dignissimum facere debuissent, sibi, quod suspicari quidem licet, perniciem attulerunt. Visus est enim tuto ledi posse, qui omnibus omnia indulgere, nichil soleret ulcisci. Pretente tamen alie cause sunt, et facile est causas uel inuertire uel fingere. Obiciunt illi insolentiam, cui certe adiuncta solet esse crudelitas, que, ut liquet, ab illo longe abfuit. Ut sit autem in illo insolentia, quod uix esse posset, profecto tantas post uictorias desierat esse mirabilis, et gestarum rerum conscientia leuabatur. Dicunt eum magistratus non sibi tantum, sed aliis preter patrii moris obseruantiam impertitum, nimios sibi honores usurpasse, continuum consulatum, perpetuam dictaturam ac censuram, cognomen imperatoris ac patris patrie, que post eum multis longe imparibus contigerunt, statuam inter reges, suggestum in orchestra, que certe non petenti, immo et recusanti merito debebantur, nec humanos tantum, sed diuinos, sedem auream in curia tensam pro tribunali, templa etiam et aras; in quo modum, fateor, supergressus est. At, quod sequitur, quale est? Simulacrum iuxta deos; et quos deos, queso? Iouem forsitan aut Neptunum, qui certe pedem Cesaris non ualebant, homines uitiosi, aut, ut scriptum est: Omnes dii gentium demonia. Despexisse etiam fertur aruspicia. Et quid, oro, dignum infamia, nedum morte, et non potius multa laude dignissimum? Sed expediamus illam inexpiabilem, ut dicunt, inuidie causam: senatui se adeunti et honorificentissimis decretis honestanti non assurrexit, siue prohibitus, ut aiunt, a Cornelio Balbo, quum uellet assurgere, siue sponte sua neque de assurgendo cogitans. En graue crimen; quum nostra etate filii rusticorum regibus atque principibus non assurgant. Sed enim id maxime indignationem senatus auxit, quod ipse Cesar sibi triumphanti non assurrexisse Pontium Aquilam egre tulerat. En causa, en paritas rerum. Rogo autem: quid habet Pontius Aquila, tribunus plebis, commune cum Cesare triumphante? nisi forte eadem in patria natum esse pares facit. Sed numquam odio causa defuit. Addunt suspicionem affectati regni ab illo, qui utique regibus omnibus maior erat, et maiorem esse nouerat. He sunt fere cause, hec sunt crimina, que Cesarem morte dignum effecerunt, et (eorum utor uerbo) ut iure cesus estimetur. Coniuratum est in eum a sexaginta senatoribus; Gaio Cassio et Marco ac Decimo Brutis tante cedis ducibus; quorum primus atque ultimus e suorum numero erant, medius semper aduerse partis extiterat, sed uenia donatus ac prouincia auctus, et aut oblata respuere, aut profecto ipse quoque suus esse debuerat. Sed uno modo sui omnes fuerunt peremptores. Et multa quidem coniuratis fuere consilia, qualiter aut ubi eum perderent: tandem, senatu Idibus Martiis in Pompeii curiam edicto, locus placuit et tempus. Nec ipsi quidem Cesari mors ignota esse debuerat, nisi quod perituris oculos obstruit fortuna. Omitto tabulam eneam forte Capis regis ex sepulcro erutam, in qua grece scriptum erat hac sententia: Quandocumque ossa Capis detecta essent, fore, ut Iulo prognatus manu suorum necaretur, magnisque mox Italie cladibus uindicaretur; potest enim esse res fabulosa, quamuis eam Suetonius Tranquillus affirmet, et Cornelium Balbum, Cesaris familiarissimum, producat auctorem. Omitto greges equorum in traiciendo Rubicone consecratos et uagari sine custode permissos, circa diem cedis et pabulo abstinentes et lacrimis manantes uberibus. Omitto plurimis hostiis non litatum et Spurine aruspicis monitus periculi imminentis, et regaliolum auem in pompeiana curia a diuersis uolucribus discerptam. Omitto suum et uxoris sue somnium et que sunt id genus omnia, que a uiro tam docto, tam magnanimo iure optimo, nisi fallor, sperni poterant. Sed tunc uulgo obseruari talia, immo procurari accuratius et caueri mos erat. Illud certe sapientissimo duci oculos aperuisse debuerat, quod et fama cedis in uulgus effusa erat, ut, quod multi nouerant, ille unus, cuius res agebatur, uix ignorare potuerit. Et ad locum sue mortis eunti quidam obuius, sed incognitus, scripturam obtulit, qua monebatur, ne ad mortem iret; accepitque illam nec perlegit, sed scripturis aliis, quas sinistra manu gestabat, quasi statim postea lecturus, immiscuit, que postea cum aliis est inuenta. Et hinc ortus dicitur mos ille precipue principum, ut omnem scripturam sibi oblatam confestim legant. Ceterum his atque aliis moti quidam opinantur Cesarem et mortem suam prescisse et sic mori uoluisse. Nam et apud Xenophontem quum Cyri regis mortem et ordinationem ultimam aliquando legeret, contempsit lentum et languidum mortis genus; et pridie quam moreretur, orta inter cenam contentione de optimo genere moriendi, ipse mortem subitam inexpectatamque pretulerat, et in quotidiano sermone sepe dicere solitus ferebatur satis diu se uel nature uixisse uel glorie. Eius in oratione pro Marco Marcello Cicero meminit. Utcumque ea res credita, Cesar Idibus Martiis turbate ualetudinis causa aliquandiu domi detentus, tandem Decimo Bruto hortante, ne expectantem senatum frustraretur, ad multum diei spatium, hora scilicet V., uenit in curiam pompeianam, que est Tarpeie rupis in latere, expeditionem Parthicam animo agitans. Ibi dum assedisset, coniurati eum sub pretextu obsequii circumsistunt; quum Cimber Tullius, qui primus sibi tanti facinoris partes assumpserat, accedens nescio quid poposcit. Neganti in presens inque aliud tempus rem trahenti ab utroque humero togam manibus arripit: exclamantem: Ista quidem uis est: Cassius infra iugulum uulnerat. Cesar, Cassii pugione erepto brachioque eius traiecto, dum assurgeret alio uulnere remoratus est, quod unum ex omnibus letale medici dixere. Sed ad unam uitam finiendam tale uulnus unum satis est. Tum se undique ab omnibus stricto ferro peti uidens, neque soli inter tantos et inermi quicquam auxilii superesse intelligens, spiritum recollegit, ne quid indecorum moriens diceret aut faceret, neque omnino aliquid dixit, nisi quod ad primum uulnus parumper infremuit; nulla uoce tamen emissa, et Marco Bruto in se irruenti grecum fertur nescio quid breue dixisse, de quo Cesarem ipsum dicere solitum refert Cicero epistolarum ad Atticum libro X: Magni refert, quid hic uelit; sed quicquid uolet, ualde uolet. Et ipse quidem in extremo toga caput obnubit, leuaque sinum uestimenti ad inferiores corporis partes extendit, quo casus esset honestior. Ita ille, qui tot terras primum, post in urbe Roma terrarum orbem mira felicitate subegerat, una hora tribus ac uiginti uulneribus ad terram datus occubuit, inque omnem terram auditus est ruine fragor ingentis. Quam indigne autem sit occisus, uel hinc patet, quod plures ex his, qui eum occiderunt, in testamento eius filii, si quis forte nasceretur, tutores erant nominati; quidam quoque in secundis heredibus scripti erant, ut Decimus Brutus, qui maxime in hac cede ac precipue uidetur impius fuisse. Quod quidem testamentum paucis ante mortem mensibus fecerat. Nam in altero ante belli ciuilis initium, ut quidam tradunt, Pompeium generum suum, unicum scripserat heredem; sed bello exorto, mutandi testamenti iustissima causa fuit; nemo enim hostem sibi uult heredem legatum. Populo romano publice reliquit hortos, quos circa Tiberim habebat, priuate autem ac uiritim trecenos sextertios, quod legatum ingens fuisse, quisquis populi numerositatem attendit, intelliget. Decreuerant occisores corpus in Tiberim iactare, bona publicare, acta reuocare; sed magnitudine perpetrati facinoris attoniti et metu Marci Antonii, qui tunc consul, et Lepidi, qui magister equitum dictatori erat, absterriti destiterunt, fuitque illis una fuge cura, quoniam etiam ludibrium extincto preparatum mirificos in honores uersum est. Rogus enim accensus in campo Martio secus tumulum Iulie, nescio quidem an filie an sororis, utrique enim nomen hoc fuerat; edes aurea templi in formam eius memorie extructa, lectus eburneus auro stratus ac purpura, ad caput eius tropheum ad gloriam et uestis, in qua erat occisus, ad commiserationem spectantium excitandam; simulque inter ludos funereos ad misericordiam occisi et inuidiam occisorum Pacuuianum illud inter alia decantatum: Men' seruasse, ut essent, qui me perderent? Laudationes in funere uirorum illustrium fieri solite propter prolixitatem et pompam funeris, cui dies non suffectura uidebatur, pretermisse sunt, earumque in locum senatus consultum breue per preconem iussu consulis recitatum est, quo Cesari omnes honores diuinos humanosque decreuerat, et preterea iusiurandum, quo se omnes pro salute eius obligauerant, ut euidentius non modo cedis, sed periurii scelus esset. Pari compendio permissum est munera ad funus ex more ferentibus, ut sine ordine, quo quisque uellet in itinere, suum munus in campum ipsum Martium deferret. Inde in forum a magistratibus delatus est; dumque, ubinam cremandus esset, in questionem uenisset, aliique in curia, in qua occisus erat, alii in cella Iouis dicerent, subito duo uiri ignoti, succincti gladiis et iacula bina gestantes, ardentibus cereis igne accenso, diremerunt litem, secutique omnes quasi diuinitus premonstratam uiam, multi uestes, multi arma, quibus ornati aduenerant, flammis iniecere, precipue ueterani, qui sub illo uictoriosissime militarant, quasi iam armis uale dicerent, illo extincto, qui summum fuerat decus armorum. Matrone etiam sua in ignem et filiorum ornamenta iactabant. Luctus ingens fuit, non Romanorum modo, sed externarum quoque gentium, maxime Iudeorum, qui sepulcrum eius aliquot continuis noctibus pio officio frequentarunt. Peracto funere, plebs romana ad domum Bruti et Cassii facibus armata contendit, uixque inde repulsa Heuilum Cinnam, infelicem quemdam hominem, casu obuium errore nominis delusa discerpsit, credens alium esse, quem mordaciter per eos dies contra Cesarem locutum esse constabat, affixumque haste caput, uelut taliter suum ducem ulta, gestauit. Sic aliene culpe ille innocens penas dedit. Post hec Numidici lapidis columnam in eodem loco posuit XX pedum altitudinis, inscriptione addita: Parenti patrie; ad quam et sacrificare et uouere et iurare per Cesarem diutius obseruatum est. Periit anno etatis VI et L, relatusque in numerum deorum non modo principum auctoritate, sed opinione etiam populari. Nam ludis, quos ibi Cesar Augustus, heres eius, instituit, cometa quedam stella VII continuis diebus circa XI horam lucis apparuit, persuasumque est credule plebi Cesaris esse animam in celum admissi; quo profecto aliis uiis, quam armis et bellis, aliisque, quam de armato hoste uictoriis ac triumphis ascenditur. Huius stelle et Virgilius poeta meminit in bucolico carmine, et simulacrum Cesaris ipsum indicio, cuius in uertice stella est. Denique opprobrium illud, quod coniurati in extinctum meditati erant, primo quidem in tempus ac locum cedis uersum est; nam et curiam ipsam ceu infaustum locum claudi iussum est, hodieque preclusa uixque accessibilis est; et Idus Martias parricidium nominari, hoc adiecto, ne unquam die illo senatus haberetur; deinde dictum in ipsos cedis auctores, quorum nullus triennio amplius superuixit, nullus morte obiit naturali: damnati omnes diuersis euentibus perdere, alii naufragio, bello alii; quidam se ipso gladio, quo Cesarem uulnerauerant, occiderunt; ut euidenter ostenderetur cedem illam nec Deo nec hominibus placuisse.