[6,0] LIVRE VI. Nulla magis Stigios mirantum obsessa corona Umbra lacus subiit, postquam diuisa triformis Partibus haud equis stetit ingens machina mundi. Obtuitu attonito stabant horrentia circum Agmina Penarum sparsoque rigentia uillo Eumenidum tacitis inhiabant rictibus ora. Regia uis oculis inerat, pallorque uerendus Et uetus egregia maiestas fronte manebat. Indignata tamen superis irataque Morti 10 Ibat et exiguo defigens lumina flexu. Iudicis inferni postquam ad pretoria uentum est, "Iniecit sibi seua manum" canentia Minos Ora mouens dixit; "sit carcere clausa secundo, Quem sontes habitant anime, quibus ultima uite Cura fuit neglecta sue." Rodomantus acerbo Iudicio firmabat idem. Iam prendere mestam Ceperat immanis lictor. Tunc maximus alte Eacus exclamat - siluerunt turbida late Tartara; trans Stigiam uox est audita paludem -: 20 Mortis amor causa est, lucemque coacta reliquit. Tertia claustra sibi sunt, legibus abdita nostris: Huc eat, immerite neque hec iniuria nostra Accedat nunc uoce recens: satis aspera uite Mansit apud superos fortuna et mortis acerbe." Assensere pari circum clamore fauentes Umbrarum populi et nigri liuentia regni Concilia. Haud aliter quam cum sententia captum Turpibus addixit laqueis crucibusque uel igni, Mens bona, que non supplicio, sed sorte mouetur 30 Infami, trepidat; tum, si generosior illi Conditio mortis subito detur, altera frontis Effigies uultusque alius formatur et extra Pectoris apparent lacrimis noua gaudia fusis; Letior ipsa quidem positaque decentior ira Optatos uisura locos regina modestis Passibus ingreditur, inuenum cui cingit utrumque Turba latus, ueteris repetens quasi somnia uite. Haud procul a ripa Lethei fluminis illa, Que capit expositos inamenaque mittit in antra, 40 Planities obscura iacet, que collibus atris Cingitur. Hic latis eterna silentia campis Mirteaque umbriferos uetus ambit silua recessus. Non hic armorum strepitus studiumue frementum Cornipedum, non cura canum pecudumque boumque, Sed labor et lacrime et longo suspiria tractu, Et macies odiumque sui, pallorque ruborque Et malesuadus amor, scelus, ira, fidesque dolique, Furtaque blanditiis immixta, iocusque dolorque, Et risus breuis et ficto periuria uultu [6,50] Crebraque sub raris habitant mendacia ueris. Illa per angustas fauces ingressa, sub ipso Limine claustrorum laqueo sua colla prementem Cernit Yphim et nimio consumptam Biblida luctu. At procul ingenti latitabat Mirra pudore Frondibus ora tegens. Iterum spoliator Auerni Orpheus Euridicen. frustra reuocare parabat. Maximus extremo nemorum uagus ibat Achilles Pallidaque immiti signabat gramina passu. Aduersa regione Paris ceu nota timeret 60 Arma hostis gressu tacito properabat. At illum Tristior Oenone a tergo et lacrimosa uocabat; Ipse alio tendebat iter. Tum regia uirgo Et mundo matrona nocens, tot causa dolorum, Turnus et ipse dolens rapta de coniuge campis Errabant; mediaque duos in ualle uideres Soliuagos lateri herentes alternaque collo Brachia tendentes. "Heu felicissima Tisbe!" Suspirans inquit; placuit seruatus Auerno Dulcis amor: tantum nullis inuiderat umbris; 70 Nusquam adeo cari meminit deserta mariti. Nequicquam; namque ille, senex moriturus et annis Lassandus uite uenturus ad ultima, longe est, Heroumque greges diuersaque claustra tenebit". Postquam Fama fere uolitans prenuntia mortis In uulgus effusa ruit, tunc una per omnes It pietas: tote lacrimis maduere cohortes. Hunc sors regine, mouet hunc iniuria regis, Qui scelera accumulans maiori crimine crimen Diluit; hunc ingens duro constantia leto 80 Feminea et nulli non admiranda uirorum. Scipio permetuens iuuenis ne forsitan ardens, Nunc etiam gemini sceleris sibi conscius, in se Consulat asperius quicquam, pro tempore blandis Mitigat alloquiis castigatumque modeste Temperat et curis cupit exonerare malignis. Proxima sic dubii medicus discrimina morbi Agnoscens, egrum placido sermone moratur Ac monet et proprii immemorem uelit esse pericli. Altera nox fessum curis uigilemque sopore 90 Reddidit aurore. Iam Lucifer astra premebat, Candida iamque dies pelago ueniebat ab Indo; Iam uolucrum dulces ullo sine fine querele Audiri et nocturna silentia rumpere Progne. Surgit et effusas iusso precone cateruas Congregat ac medio sublimis ab agmine fatur: "Romani proceres felicia castra secuti, Victores, quos Hesperie tot pressa per annos Terra tulit, quos innumeris nunc Africa sentit Cladibus, extremis iam iam sensura ruinis, [6,100] Intentas adhibete aures et corda precanti Prona duci. Me uera quidem et comperta profari, Testis ab excelso prospectans Iupiter esto. Gloria tam longi numquam michi uana laboris Causa nec imperii fuerit damnosa libido, Sed patrie pregrandis amor, qui nostra uadosis Sirtibus Occeanoque alternat castra frementi: Hoc duce Ripheas nudus transire per Alpes Non uerear, gelidum cum bruma reduxerit annum, Estiui medio armatus nec in ore Leonis 110 Ethiopum penetrare latus sitientiaque arua. Nam michi uel dubii certa est uictoria Martis, Vel mors leta quidem; patrie mea uita salusque, Non michi debetur: pia debita perdere soluens Nil uideor. Nunc ista tamen quo tendere pergant Expediam breuibus. Vos me per cunta secuti Aspera, supremo mentes aptate labori. Finis adest summumque decus. Michi menia circum Cingere propositum et seue Carthaginis urbem. Aut redit is cui cunta uni sua uulnera seruat 120 Perfida gens nostre tantum aduersata saluti: Tum Latio interrupta quies nobisque perennis Fama uenit belli fato querenda supremi. Aut manet et uictum cuntatio sola fatetur, Indefensa michi, tellus, dabis impia dignum Supplitium: cesos purgabis sanguine ciues. Rurane barbaricis pedibus calcanda fuerunt Italie: nobis animos tam iusta negabit Ultio? Quin etiam, quod uel meminisse molestum est, Menia nostre urbis Capitoliaque alta minaci 130 Cominus ille fremens uix lumine uiderit uno: Nos muros spectare suos que causa uetabit? Non michi si campis ueniat Mars ille secundus Penorum armatus Stigiaque reuersus ab unda, Quatuor atque truces quos pauit in arma leones Alterno cingant latus ordine, pectora contra Ferre reformidem: sic me spectata, Quirites, Vestra monet uirtus. At nunc pater inclitus umbris Occubat infernis, natorumque omnis ad unum Turba redit: Latius iugulos sic ensis in illos 140 Fulminat. Iste autem per secula cunta superstes Quid nisi serus honos et nostre gloria dextre est? Sit uixisse diu finis sibi fructus honesti! Hac tandem feriere manu, licet aspera iactes Prelia et aduersa Romanos cuspide fixos. Gloria prima tamen mortis tibi cognitus auctor Scipio, et in tumuli scribendum hoc marmore nomen. Nunc agite, egregiis animos aptate triumphis, Ultores patrie. Tuque, o decor, inclite, regum, Massinissa, ingens, - quem nec turbata fatigent [6,150] Equora, nec toto descendens Iupiter igne, Non ferus infesto concurrens numine Mauors -, Accede et nostris animum sermonibus offer. Magna tibi hoc bello uirtus, multusque deorum Est fauor, agnosco: nunc urbis munera nostre, Munera pro meritis, fateor, tibi parua, sed arram Maiorum, michi crede, damus. Viden ecce frementem Cornipedem letum phaleris auroque superbum? Nescit ut esse loco! fulgentes respice currus. Cetera quin etiam que circumferre triumphis 160 Romani statuere duces: ut iaspide crebra Texta corona micat! rutilo riget integer auro En crather: quantoque manum grauis implicat orbe! En habitus, sacra quo nil conspectius urbe Noueris. Ipse animis pridem Romana quid esset Virtus, mortales inter, te nosse fateris: Quod nescire potes, nulli tam clara solemus Externo prestare uiro; tibi nostra sed uni Arma habitum titulos nomenque decusque libenti Mente damus, te participem sociumque licebit 170 Esse triumphorum, nobis quos nostra pararit Fortuna. In medio sedes tibi certa Senatu Semper erit nostro; ciuis monimenta tenebis Omnia Romulei; stabilem sociumque et amicum Teque salutamus regem. Tum tu, optime Leli, Hanc auro gemmisque grauem gestare coronam Dignus habe, captosque trahens primumque Siphacem Maturabis iter. Pelago stat classis aperto Et placidum spirante fretum substernitur Austro. At uos, o socii certaminis atque laborum, 180 Emeritas laudes et premia digna feretis, Cum nos laurigero Capitolia celsa prementes Leta uidens curru, cum circumfusa fauentum Milia, uictorum plausum fremitumque iocosque Maxima septeno spectabit uertice Roma. Quem michi fata diem numquam mentita propinquum Promittunt." Sic fatus erat. Iamque undique magnus Consurgens letusque fremor pulsabat Olimpum. Ante omnes meritas grates expendere certant Rex Leliusque duci. Spesque ingens addita regi 190 Abstulit antiquas aliamque in uiscera curam Intulit, ut regni posset protendere fines Pauperis, hostilesque suis adiungere terras; Quod sperare quidem sors illius atque potentis Scipiade promissa dabant. Ceu retibus auceps Aspiciens uolucrem subito discedere paruam Conqueritur, mouet exigui spes perdita lucri, Maior inopina mox et generosior ales Parte poli tensis si forsitan aduolet alis, Erigitur recipitque animos, spesque ampla futuri [6,200] Preteriti meminisse uetat; sic prima secunde Cura parum solido sub pectore cessit amantis. Victor amoris amorque libidine uicta libido est. Proxima nox alia transiuit ymagine somni: Non habitus, non incessus, non uultus amice Ante oculos, non uox iterum exaudita gementis; At solium atque urbes, at fortibus oppida muris Fluminaque et montes lati confinia regni. Iam rubicunda uagos Eoo litore currus Aptabat uentura dies, Auroraque noctis 210 Candida pellebat tenebras, cum buccina classem Excitat et uento tenduntur uela secundo. Litore iam toto stabat Romana iuuentus Digressu uisura suos. Hic uerba parenti, Hic fratri perferre iubet, iubet ille sorori Hic sociis, multumque rogat: confusus in altum Clamor it et uarie resonant per inania uoces. Lelius in medio conspectus amica salutat Equora; tum ducibus commendat carbasa uentis, Atque alacres leto respondent murmure naute. 220 At mestus mediaque Siphax de puppe reflectens Lumina supremum patriam uisura locosque In quibus altus erat, tacitus lacrimosa mouebat. Postquam claustra dolor uocisque repagula feruens Euicit, talem diffudit ad astra querelam: "Heu tellus aduersa deis, heu sidere tristi Pressa diu tellus! quam nostris attulit aruis Femina Sidonio fugiens a litore pestem! Pectoribus nostris animos quos intulit illa Exul inops mulier metuens atque icta recenti 230 Vulnere! nempe auidos bellorum et sanguinis atri. Tutius ut fuerat regnum tenuisse uetustum Et pacem seruasse suam! lato equore gentes Discreuit Natura duas aduersaque fixit Litora; nos mortem mediis quesiuimus undis. Quid uisum est nostris elementa irrumpere damnis Et uento pelagoque manus inferre tumenti? Sat nostro precisa nocens a corpore tellus Hispana et calidis fumans Trinacria uenis, Quid michi nunc uobisque fuit? Sardinia flatu 240 Pessima pestifero melius latuisse marinis Eternum potuisset aquis, quo signa furentes Pertulimus. Puduit spatio requiescere tanto. Hei michi, non alias sic te, pulcerrima, cernam, Africa, nec patrii tangent hec lumina colles. Litus ad inuisum ferimur. Locus ille sepulcri. Quis putet? extremis genitum sub finibus orbis Itala terra teget. Mediis at uita procellis Irrequieta fuit: sic tristes litia Parce Distribuere michi, sic dii statuere superni. [6,250] Hi tibi, qui uires animumque dedere superbum Omnia miscentem, meritas dent soluere penas, Hanibal, ingentis quoniam michi causa ruine es Et patrie natus misere tu causa supremi Prima mali. Patrias utinam iuratus ad aras Fulmine flagrasses merito! Proh Iupiter, ille Ille tibi feriendus erat. Nam uindice flamma Quid iuuat innocuas quercus et saxa ferire? Heu puer infelix patrie cuntisque tibique! Tuque deis inuise parens, qui dira tulisti 260 Semina bellorum, natis caruisse nefandis Quanto erat utilius! genitor sed tristis ad umbras Iuisti, tantos uetitus spectare furores. Non licuit cupido mundi satiare cruore Lumina, non gladios; at post scelerata propago Hunc fudit, seuo inferias missura parenti. Tu certe iam digna luis. Sed, pessime rerum, Quas penas michi, nate, dabis, qui stagna lacusque, Qui freta, qui fluuios, qui terras sanguine turpas! Forte ego premoriar, tua nec sinar ultima presens 270 Cernere supplicia: at Manes penetrare uidebo Agmine cesorum et Furiarum turbine septum. At, coniunx infida, uirum que linquere frustra Niteris et nostris insultas cladibus, imos Ad Manes inuita preis, solamque uidere Te potero et uultus iterum spectare pudendos. Litore nam patrio, nisi me mea lumina fallunt, Immemor ille tui turpissimus errat adulter." Dixit et in gremium lacrimantia condidit ora. Illum non scopuli, non horrifer Eurus ab antro 280 Terruit Eolio, non monstra uagantia ponto, Deuotum mortisque auidum, gelidumque cadauer Litoribus Libicis transuerso turbine reddi Optantem tacite, tempestatesque uocantem. Inuidus haud aliter tenuis regnator agelli, Annua cui messis periit spes, optat iniquum Ver aliis imbresque feros et grandine mixtos Arboribus frugibusque graues incumbere uentos. Interea Scipio curarum parte leuatus Carpit iter tumulumque habili munimine cingit, 290 Quem Tuneta uocant, turresque ibi suggerit altas, Menia precipiti circumdans lignea uallo. Iamque in conspectu Carthaginis ampla repente Castra locat: late fugientibus arua colonis Vastantur; trepidant subita formidine ciues Obsessi: solamque uiam superesse salutis Absentem reuocare ducem clamore fatentur. Legatos igitur raptim, qui publica fando Fata ferant, mittunt, reuocentque ad prelia tandem Ultima et extremos patrie sub morte dolores; [6,300] Ast alii in Ligurum uallem properante iubentur Classe uehi atque illis Magonem auertere terris: Ni redeant, patrie summas instare ruinas. Ille quidem, quamuis animum grauis ira cruentum Angeret, aduerso quoniam tamen aspera Marte Vulnera passus erat, metuens inimica supremis Arma malis, statuit patrie parere uocanti. Interea, blandis traherent qui tempora uerbis, Ter denos oratores in castra senatu Penorum ex omni lectos ac ficta loquentes 310 Romano misere duci: quorum unus ab alto Pectore suspirans, lacrimis sic incipit ortis: "Summe ducum, cui cunta parem per accula nullum Mundus habet prima numerans ab origine retro, Visceribus patriis que publica uulnera seue Paucorum fecere manus rabiesque nocentum, Aspice placatus tandem et miserere, precamur. Afflictis liceat per te sperare salutem, Quam ciues rapuere feri. Si parcere pulcra est Ultio, si imperium nobis auxisse receptis 320 Romanum, quam tantam urbem extinxisse repulsis Utilius, si uictores meminisse uetuste Prestat amicitie, quam uos presentia tantum Atque iras pensare nouas, ignoscite uictis, Parcite supplicibus, rebus succurrite nostris. Occidimus: prestate manus, hostemque iacentem Erigite, et nostro sic insultate pudori: Optima uincendi species, quando hostis amicus Fit meritis. Sed pretereo speciosa profari, Nomen amicitie quoniam fortuna silere 330 Nostra iubet; satis est miseros optasse salutem Et ueniam petiisse reos. Per sacra Tonantis, Per uestros, Romane, deos, ignosce paratis Supplicium penamque peti. Non nostra negarim Crimina; sed uerum liceat, dux sancte, fateri Te coram: nostro uiolentus prefuit auctor Hanibal errori nostrasque cupidine summi Imperii pauit furias, et uelle coegit Quod sero nunc nolle dolet. Verum ille necesse est Ut pereat scelerumque ruat cum pondere tandem. 340 Sic illum sua fata uocant: tu nostra benignus Respice. Si ciuem crudelem sensimus hostem, Tu ciuis pius esse uelis, qui diceris hostis." Dixit et ante pedes iacuit uictoris. At ille Erigit et uultu respondet pauca seuero: "Non pacis tractator ego, sed uictor et ultor Sum scelerum Libicas, memini, transmissus in oras Quam michi spem Fortuna ferat, uictoria quam sit Prona michi notum est. Sed me tamen ultima uestri Fata mouent: animum nequeo posuisse benignum. [6,350] Mundus ut agnoscat sic nos pia bella mouere, Ut nostro sit pacis amor sub pectore semper, Parcimus indignis. Has pacis figite leges Mentibus, et seruare fidem condiscite tantis Cladibus edocti, superosque et sancta uereri Federa. Bis denas non ultra litore naues In patrios seruate usus; non bella mouendi Ius uobis Populi iniussu; sint prelia nostri Arbitrii; uestro tellus Hispana subesse Desinat imperio, uestrisue quiescat ab armis. 360 Insula nulla, freso quod nos inter iacet et uos, Non, procul a Libico, uiuat sibi libera, Marte; Vincula captiuis turpesque auferte cathenas Victorum pedibus; stet uobis transfuga nullus, Nullus in Italia Penorum exercitus ultra Permaneat, uestrosque duces remeare iubete. Sique trium spatio pax, consultando dierum Quos damus, accepta est, legatos mittite Romam: Sanciat hanc Populus pacem iubeatque Senatus. Si minus, at saltem paucis siluisse diebus, 370 Tres liceat noctes per me duxisse quietas." Dixit. Ad hec Cereris pro tot legionibus addit Ingentes cumulos atque eris grande tributum. Illi autem, ueluti pacis iam nulla molesta Conditio foret ac fractis spes nulla sub armis, Omnia suscipiunt leti populoque reportant; Isque fremens ficto confirmat pectore pacem. Haud secus ancipiti periurus nauita mortem Tempestate timens, ubi iam spes nulla relicta est, Vota deis cumulat pelagi tremulaque tumentem 380 Neptunum ter uoce ciet Thetidisque marine Numen et iratum compellat Nerea ponto: Dona dabit templis, omnem feret ille laborem. Si redeat tranquilla dies portusque uideri Cominus incipiat, sensim mens perfida tuto Atque inconsulti subeant obliuia uoti. Sic stimulante metu deludunt tempora Peni Pollicitis, redeat donec ferus Hanibal absens. Illum tunc uario curarum turbine fessum Ultimus Italie Brutiorum in monte tenebat 390 Angulus et ludos Fortune et monstra notantem. Hunc adeunt iussi, fandique peritior unus Sic ait: "O Libici decus et spes ultima mundi, O patrie iam sola salus, miserere tuorum, Quos fera terribili uexat Fortuna tumultu. Prospice pendentem mutata fronte ruinam Fatorum. Iam tua suppositis arderent menia flammis, Ni procul absentis prodesset ciuibus ingens Fama tui: uereorque, miser! ne dum equore lato Huc ferimur, patriis errent incendia tectis. [6,400] Namque sub extremum subitosque minantia casus Liquimus. Imperio atque urbi succurre trementi, Que reuocat fidumque sibi trans equora nomen Inuocat ore pio. Tu uel te redde precanti, Vel causam te te nostre fateare ruine. Iamque tuus Libicis, nisi me presagia fallunt, Litoribus reducem frater super equora classem Alligat. At frustra fratrum modo turba paterque Martius ethereas rediens inuictus ad auras Auxilium ferat afflictis. Non ira deorum 410 Tam lenis, aut tali nent stamina pollice dure Parcarum nunc nostra manus. Tibi credita soli Vita salus decus et miseri sunt omnia regni." Dixit et inuicte lacrimans dedit oscula dextre. Ille perorantem querulo cum murmure semper Audierat frendensque manus compresserat et se Torserat, haud aliter quam carmina noxia serpens Et magicum murmur cursumque uetantia uerba Quando audit, rauco uiolentus sibilat ore Et sese in nodos sinuoso corpore uersat. 420 Sepe manu frontem percusserat udaque celo Sepe supercilia extulerat, sepe agmina, rerum Conscia tam multarum, oculo conspexerat atro. Tandem mestus ait: "Fatum Carthaginis olim Agnoui generisque mei, fraternaque ceruix Admonuit quid seua michi Fortuna parasset. Nunc tamen ante oculos iam fata nouissima nostre Urbis et obscenas uideor spectare ruinas. Heu michi, Carthago, dulcis Carthago! quis et te Et me et tot nostros Latia de gente triumphos 430 Perdidit? at tacite multos iam sensimus hostes. Nam reuocare fuit, quotiens stipendia mitti Est uetitum, bello exhaustas quotiensque cohortes Impleri. Ast odium nunc eminet, atque in aperto Res agitur: retrahunt, et me parere recesse est. Parebo inuitus. Sibi non hinc arroget hostis Externus. Non me, totiens pessundata, uincis, Roma, nec Ausonio conspirans robore tellus. Me ciues uicere mei, Latioque meorum Inuidia atque dolus pellunt, non Martia uirtus: 440 Nec modo inhoneste poterit tam maximus ille Insultare fuge Scipio, quam perfidus Hanno Consiliumque secuta suum plebs ceca senatus. Ille meas inuisus opes famamque domumque Vertere non aliter poterat quam publica nostris Damna simul miscens: populi me mole ruentis Opprimet atque una conuoluet cunta ruina, Hostis Penorum et Romani sanguinis ultor." Talia feruebat rabidus nimioque dolore Insanus, ceu lesus aper, cui spumea mento [6,450] Fex riget et duro horrentes stant pectore sete. Italie procul extremo sedet, inclita quondam, Urbs Crotho: pauper claro cognomine portus, Matutina uidens redeuntis lumina Phebi. Picturis hic egregiis ditissima templa Iunonis fuerant, Graia que nobilis arte Zeusis adornarat, nimia dederatque per orbem Religione coli. Nitidas hinc quinque seuere Stabat ymago dee nudasque imitata puellas Et forme decerptus honos, quam corpore in ullo 460 Se reperire simul quia desperauerat autor, Abstulit a multis speciemque redegit in unam. Hoc instructa fuge iam pridem atque abdita portu Punica classis erat, quoniam uariantia fata Militie tantus fortunarumque magister Viderat ante diu steteratque paratus ad omnes Euentus. Igitur raptis legionibus huc se Contulit iratus mundo superisque sibique; Italico nec adhuc mens exatiata cruore Seua uiri ad manes suprema piacula mittit. 470 Heu miseranda acies miserorum et magna uirorum, Quo tua te fortuna tulit! formidine postquam Frustra animos tentasse uidet, si castra cruenta Forte sequi et profugam uellent conscendere classem, Seuus inhumana confestim excanduit ira Longeuamque senum, teneram iuuenumque cateruam, Tale nichil ueritam, nudam fragilemque et inermem, Que pellente metu tutis successerat aris, Obtruncat: calido complentur sanguine templa, Et fremitu tectum omne sonat. Sic ille profanus 480 Commaculatque sacros postes iurandaque Penis Iunonis simulacra sue uultusque deorum Terrificos: gemitu ingenti domus ampia remugit. Hec sacra contentus diis persoluisse marinis, Dux ferus et celi contemptor maximus alti, Conscendit puppim uictor funemque cruentum Soluit et Italie flens dulcia deserit arua. Quam tacitus lacrimansque retro multumque diuque Prospiciens pelago ex alto quatiensque minantis More caput frontemque plicis maioribus implens, 490 Murmure terribili sic tandem turbidus inquit: "Italia, Italia, et rerum caput, aspera Roma, Quenam uos nostris facilis fortuna repente Faucibus eripuit? tu quisquis es ille, deorum Maxime, et in nostros nimis importune labores, Quid michi parta diu momento temporis aufers? Iupiter, Ausonii defensor perfide mundi, Quis tibi nostra dedit tot clara decora sub uno Vertere posse die? Cur non Cannensia mecum Prelia tentabas, si tanta libido nocendi est? [6,500] Venisses utinam mediis tunc obuius armis Armassetque suo se fulmine dextra Tonantis: Mulciber, Ethnea calibem fornace recoctum Cuspide densasses in uulnera nostra trisulca: Hinc succincta Ioui clipeum sua nata dedisset, Palladiaque pater texisset Gorgone pectus Atque utrumque latus stipassent uana deorum Numina; torsisses medio, Mars, puluere currum: Mortibus ipse grauem uacuasses, Phebe, pharetram, Monstrificumque gerens aduersa per agmina robur 510 Alcides genitorem aruis tutasset in illis! Vicisset fortuna deos ibi nostra Iouemque. O michi care comes, consultor fide Bomilcar, Cannensi cur sancta die tua lussa reliqui? Cur michi non armis durato interque labores Tantum animi fuerit quantum iuuenilibus annis Scipiade fuit indomito, qui morte sub ipsa Audeat Italie nostros inuadere muros? Victor ego extimui uictas perrumpere portas. Quis uetuit Romam raptim petiisse cruento 520 Agmine? quis pactam potuit michi tollere cenam? Iupiter ipse dolis, non ui, qui nostra futuri Pectora ceca tulit: quod si tunc ista remota Tempora Fatorum licuisset cernere nube, Non quicquid celo et pelago terreque deorum est, Non genus omne hominum nostros auertere cursus Hinc poterat. Spes nostra quidem et fiducia tanta Murus, Roma, fuit tibi nunc: discrimine in illo Nil acies, nil arma tibi, nil menia, nil arx, Sed nostre ualuere more. Proh sanguine quanto 530 Undassent maria et Tirreni litoris estus! Quot, Tyberis, rutilo trusisses gurgite in altum Corpora! quot currus, quot nobilis arma senatus Aurea, quot flammis ultricibus obruta tecta Spectassem uulgique una sub strage cadentis Milia quot, specula longe metuendus ab alta! Quas uoces, quos accentus, que murmura plebis Auribus audissem lirici michi carminis instar! Nec tamen armorum, cepti nec penitet: urbis Menia conspexi armatus latebrisque coegi 540 Tot claros latitare duces. Iam nempe notare Fulminibus nimbisque tuam tunc, Iupiter, iram, Si mens sana foret, poteram. Quid mixta colore Flumina sanguineo referam, tempusque sub unum Ticinumque uadis tepidum Trebiamque rubentem, Montibus aduersis genitos tractuque uiarum Coniunctos, testes nostrarum in secula rerum, Quos Padus Adriacum descendens traxit in equor? Quid Trasimeni memorem sub gurgite lascas? Sanguine pinguescunt Italo. Satis ampla relatu [6,550] Gessimus: Ausoniis annalibus Hanibal ingens Nomen erit, Latiis numquam delebile fastis Hanibal. Exiguo restabat summa labore Fama; sed inuidit patrie dux maximus Hanno; Inuidere dei sontes." Sic tristis abibat Hanibal et quarto linquebat litora lustro, Italie possessa gemens; nec tristior unquam Vel patriam quisquam uel dulces liquit amicos, Quam patriam petit ille suam: sibi nempe uideri Exul, ab hostili iussus regione reuerti. 560 Mestior has inter curas serasque querelas Subtrahitur sensim terris. Iamque equore currus Phebus anhelantes radians condebat Hibero. Inde uie spatium noxque addita litoris omnem Abstulit aspectum. Tum dux concussa quieti Membra dedit dubie; certamque obuersus ad Arthon Classis agens curas et sidera nota magister, Solicitat nautas quibus est custodia puppis Magnetis ferrique uias spectare sequacis Et simul insomnem studio traducere noctem. 570 Litora classifragis linquunt famosa procellis Atque altum tenuisse iuuat. Tum lintea prosper Fert Aquilo et flatu pellit distenta secundo. Vix dum pulcra dies pelago surgebat et astra Undique uicinum fugiebant languida solem, Cum dextra Italice transmisso pollice plante, Hic ubi rauca uetant iterum concurrere colles Equora disiectos, procul exaudita pauorem Scilla rapax nautis atque irrequieta Caribdis Incutit ancipitem. Sed conscia turba pericli 580 Leua secant maria et Phebi flectuntur ad ortus. Iam prope conspicitur fumosi uerticis Ethna Sulfureis innixa uadis olimque Ciclopum Terra ferax, at nunc trucibus domus apta tyrannis. Iam Syracusanus famoso litore portus Apparet, sulcantque fretum, quo bella gerentes Tam longe a patria, Furiis urgentibus, olim Argolice periere rates. Dux ipse coactus, Menia prospectans casum testata recentem, Marcelli meminisse sui, cui uicta triumphum 590 Illa dedere, prius diro quam proditus astu Oppeteret. Surgunt longe conuexa Pachyni. Que dum pulsa legit uentis et remige classis, Solque diesque ruunt; uerum - sic Fata iubebant - Nocte secant fluctus medios ac litora linquunt Trinacrie pelagique uia breuiore feruntur. Lenta per ambiguam fulgebat Cinthia noctem Et cecis radiabat aquis. Dux peruigil alta Puppe sedens medius, casus uenturaque uersat Prelia et euentus dubios finemque latentem. [6,600] Talia uoluentem de circumstantibus unus Compellat: "Si digna peto, dux maxime, nobis Exoptate diu, que stet sententia rerum Nunc animo tibi, nosse uelim: ne sperne precantem. Legatus tibi sum patrie transmissus ab ipsa Atque urbis pars una tue. Te fessa tuumque Expectat reditum. Numquid, cum litora tanges Punica, confestim patulo confligere campo Atque manum conferre uoles? An menia primum Intrabis, patrie spes erecturus in arma? 610 An alia fortasse uia meliora tuenti Consilia apparent? quem nostro Fata labori Impositura modum reris, quemue affore finem?" Ille autem: "Quis certa deus sub turbine tanto Consilia expediat? quis det meliora tenere? Ibimus in patriam, quoniam sic imperat Hanno. Forsitan et dulces muros prius ipse subibo Quam Fatum tentare uelim, uiresque meorum Spesque animosque prius uultusque habitusque uidebo. Sin autem mediis iuuenis Romanus in aruis 620 Occurrat, pugnare michi sententia fixa est Atque omnem potius successum sponte subire Quem deus et Fortuna dabunt." Hic turbidus ille Conticuit. Senior iuxta, cui flectere clauum Ars erat, annosam tollens ad sidera frontem Mox freta lata tuens, "Veniam te, Iupiter," inquit "Neptunumque patrem atque omnia numina supplex Deprecor, infandas Libie prohibete ruinas Atgue omen prohibete malum. Michi multa uidere Vita dedit longos huc continuata per annosi; 630 Nunc tremor inuadit mentem timidumque senectus Efficit. Heu quanto stetimus discrimina contra Hostiles acies tunc, cum Romana pauentem Castra pererrabant Libiam et Carthaginis ampie Menia pulsabant. Tum dux erat optimus illis Regulus, eximio cui sic Fortuna fauere Blanda uidebatur, nichil ut sperare liceret Afflictis. Quantum tandem - stat Bagrada facti Testis adhuc - quantum frustra serpentis amice Sensimus auxilium! Latiis namque illa sagittis 640 Obruitur transfixa fera, et sub grandine multa Telorum compressa perit - uix iugera campi Quatuor excipiunt immani mole iacentem -. Vix tandem tot uicta malis Fortuna, remoto Oportuna quidem non dignis mittit ab orbe Auxilia: ipsa ducem fida Lacedemone mittit Grecia. Magnificos uideor michi cernere uultus Xantippi moresque graues librataque uerba, Te quotiens, Hanibal, uideo, quotiensque loquentem Audio. Tu uixdum in lucem tunc editus infans. [6,650] Sed quid cunta sequor? uictores uincere nobis Contigit arte ducis sola, Romanaque castra Romanasque acies Romanaque signa ducemque Fudimus, et nostras subiit dux ipse cathenas. Hei michi, quid referam? quid me meminisse coegit, Hanibal, hoc pelagus? namque hic, nisi noctis opace Inditiis fallor, Xantippum seua sub undis, Et reditum in patriam mentita et perfida classis, Demersit. Videor corpus spectare natantis Equore tam uasto et uix brachia fessa mouentis. 660 Dii, que monstra, boni! que mens ingrata nocentum! Quid uoluere sibi? solum qui causa salutis His fuerat, tali unanimes absumere morte! Remigis implebam partes, illumque cadentem Et uidi et dolui et presagia tristia finxi Ipse michi. Vereor summum narrare dolorem Qui sequitur; sed digna fuit uindicta deorum. Hac equidem paucos post annos forte tenebat Impia classis iter, nec longe a finibus istis Incidit in classem Latiam: nempe ipse tremendam 670 Nostrorum stragem, totoque incendia ponto, Et uolitare trabes, et mixta cadauere uiuis Corporibus, circumque atro freta tincta cruore, Et uictas puppes remosque et sparsa per undas Carbasa, naufragium horrendum, fractosque rudentes, Vulnera crebra nimis mortesque et in equore luctum Confusum, tristesque sonos trepidumque tumultum, Prelia Tartareis Hereboque similima uidi. Dii michi non aliter faueant, nisi semper ab undis, Donec feda fuit strages, fera bella cientem 680 Xantippum releuare oculos atque ora uidebam, Subdentemque faces ratibus flammasque per equor Fundentem, et celo gladios ac tela pluentem. Nec prius ex oculis abiit, quam classis in omne Dissiluit pelagus, Siculi quod litoris unum Sardinieque latus mediis disterminat undis. Libertas equidem Xantippo uindice nobis Tunc periit: tandemque, precor, trux ira quiescat! Molliat ille animos: uni satis ultio tanta Una sit offense. Sed nunc antiqua recordor, 690 Nam locus admonuit, scelus et uindicta quod isto Contigit in pelago." Sic questus uertitur inde Ad leuam, medioque retro procul equore Malta Ante, sed ad dextram Lilibeia litora feruent, Occultantque sinu Frigii monumenta sepulcri. Sic longam alterno noctem sermone leuabant, Et ueterum memores, iam tunc uentura timebant. Anxia tum tenui succumbunt tempora somno, Et nouus Eoo consurgens Eurus ab axe Lintea complebat facili crepitantia pulsu. [6,700] Lelius hec inter perducto rege reuertens Accelerabat iter; namque illum cara trahebant Iussa ducis profugusque hostis, multumque timebat Ne sine se fortasse dies foret ultima belli Expectata sibi semper, cum fama repente Incidit, hostiles pacem ueniamque precantes Affore legatos. Igitur reuocante Senatu Lelius ipse domum repetit. Sic dulcia care Limina cum peteret iuuenis malesanus amice, Si pater aut genitrix retrahat, uestigia flectit 710 Lenta dolens pactamque timens amittere noctem. Fuluius expositos Baiano in litore Romam Perduxit, comitem quem dederat ipse profectis Scipio; sed muros uetitis intrare uetusto Consilium de more datur. Stat proxima portis Bellone sacrata domus, quo tota Senatus Turba uerenda coit, simul et quos miserat hostis Conueniunt. Hi multa palam quia falsa citatis Asseruere deis, ira grauiore Senatus Accendere animos; pacemque et fedus auitum 720 Poscentes meruere odium: uiolata negare Publica pacta quidem, causamque inferre malorum Hanibali, cuntosque alios absoluere culpa. Cepit ad hec uarium murmur; tum concitus unus Ex Patribus: "Quoniam pacem petiistis auitam, Dicite" ait "ueteris fuerint que federa pacis." Omnibus etatis clipeus fuit: illa uetusta; Se iuuenes, neque tot retro meminisse per annos. Punica sic patuit fraus et frustrantia tempus Verba parum latuere Patres. Excedere templo 730 Iussi, abeunt. In tres scissa est sententia partes, Principibus queque usa suis, quarum una reuersis Consulibus - nam forte aberant -, que summa potestas, Responsi seruabat onus; dignumque mouebat Maiestate decus Latia, Liuiusque morandi Autor erat reditus. At contra intacta Metellus Federa Romano, fuerat qui causa petendi, Cunta referre duci, nosset quique omnia solus. Illa sed asperior sententia uisa Leuini Optima, que muris pellendos censuit hostes Exploratores. 740 Sic sine pace retro redeunt, sine federe raptim Et sine responso. Custodia litus ad usque Mittitur Ausonie, ne quoquam flectere cursum, Neu fraudis moliri aliquid per Punica possint Ingenia, atque artes nati exercere paternas. Fuluius ipse etiam Leliusque in castra iubentur Hec patrie mandata duci non lenta referre: Pergat qua cepit primordiaque alta sequatur Fortunamque deosque suos, neu pacis in umbra Destituat ceptumue sinat lentescere bellum. [6,750] Fecerat interea pacis spes blanda sequestre Ut terris securus iter pelagoque uiator Carperet intrepidique errarent equore naute. Hac spe igitur Romana ingens a litore classis Arma ferens, homines uacuisque cibaria castris Soluerat et gemino sulcabat cerula cursu. Namque alias Calaris puppes Aquilone secundo, Flatibus aduersis alias Lilibeus onustas Miserat. Has pelago tempestas corripit alto Dispergitque uagas scopulisque allidit et undis; 760 Pars pelago submersa perit, pars litus iniquum Victa petit, secura hostis metuensque procelle. Omnia tunc poterat celso de uertice Birse Cernere fedifragum et promptum ad periuria uulgus. Ergo oritur subitus per menia lata tumultus Inque forum coeunt. Pauci quibus esset honesti Cura fidesque opibus potior potiorque rapinis, Pactorum et totiens uotis precibusque petite Pacis ab Italia uulgus meminisse iubebant. Ast odiis alii cecaque cupidine prede 770 Flagrantes raptim arma fremunt interque tumultum, Ut solet, a multis melior sententia uicta est. Conscendunt auidi naues. Gisgonius illis Hasdrubal eligitur sceleris dux, isque repente Egreditur portu sparsasque per equora puppes Desertasque fuga nautarum inuadit: at ille Fluctibus hinc, illinc inopini fraudibus hostis Vincuntur facile; paucas maris abstulit estus Demersitque alias; plures rapuere nefandi Predones. Medias Octauius ipse procellas 780 Dux secuit classis ter denis puppibus, ac se Remige defesso sub tuto condidit antro Montis Apollinei uento iactatus et estu. Scipio tam fede concussus ymagine Fraudis, Quamquam animos Fortuna dabat Virtusque laborum Contemptrix, nocuam iustis tamen ille querelis Tres oratores oneratos mittit in urbem. Impetus hos uulgi ferus excipit, atraque circum Tempestas lapidum exoritur: fremit impia turba Intentatque manus, et ni reuerentia summi 790 Forte magistratus interuenisset, in illo Iura die humani generis calcata fuissent Cede truci. Trepidi tandem per iurgia et hostes Presidiis fulti exiguis, ad litora pauci Vix penetrant repetuntque ratem. Iam tuta uideri Puppis ab incursu poterat, iam castra suorum Cernebant, subito cum tres a litore naues Erumpunt ex insidiis. Non partibus equis Pugna oritur: castris litus Romana relictis Agmina in extremum coeunt, clamore uel armis [6,800] Succursura suis. At quis succursus in armis? Unda uetabat iter. Sed enim conspecta quorum Signa dabant animos: tandem Romana sagittis Missilibus uacuata ratis conuersa maligne Subtrahitur pugne uersis ad litora remis; Ac nisu ualido terris allisa fatiscit Ipsa quidem, sed uectores tellure petita Exposuit, cursus et spem frustrata sequentum. Sic lupus inuento procul a custodibus agno Irruit et dentes acuit rabiemque famemque; 810 Si fuga tunc trepidum rapiat de faucibus hostem, Insequitur mordetque animis et deuorat auras, Donec ad ignotas caulas et ouilia uentum est; Tum retrahit cursum: terret locus ipse canumque Latratus uiridique sedens super aggere pastor. Talia dum Peni peragunt, non leta ferentes Romulea reuehit legatos missus ab urbe Lelius et pauidos Latiis succedere castris Imperat. Agnouit Scipio, nec terna sub uno Tempore flagitia aut triplex infuria mitem 820 Excussere animum. Legatos namque benigne Alloquitur: "Quamquam primum sint federa uobis Et superum despecta fides, iusque omne quod usquam est, Non tamen a nobis modo premia digna feretis Perfidie. Veniet fraudes que uindicet omnes Una dies. Nil indignum seu moribus in uos Ipse meis faciam, seu maiestate meorum, Nec uestram sequar ipse fidem. Discedite tuti, Mitius armatos inter sub tempore belli Romanos habiti, quam nos sub pacis amictu 830 Vos inter." (- - -) Viribus ipse animisque ingens in tempore bellum Feruidus instaurat. Libie status ipse pauentis Tunc erat; Italia sed iam dux iussus uterque Cesserat, et uaria quamuis regione profectas Equoris, ac patrie fraternas tempore eodem Aduentare acies passim iam Fama ferebat. Iamque Mago Ianue soluens a litore classem Alite non fausta pelago se saucius alto Crediderat, patriam petiturus tramite recto, 840 Si Fortuna sinat. Sensim turgescere colles Cedriferi - nulli cedens hic saltibus ora - Incipiunt, rareque uirent per litora palme. Hinc Delphinus adest luco contectus aprico, Obice qui montis uiolentos protinus Austros Reicit, immotaque silens statione quiescit. Parte alia sinuosa patent conuexa Siestri. Hinc solis uineta oculo lustrata benigno Et Baccho dilecta nimis montemque Rubentem Et fuga prospectant Cornelia, palmite late [6,850] Inclita mellifluo, quibus haud collesque Falernos Laudatamque licet Meroen cessisse pudebit. Tunc, seu pigra situ, nulli seu nota poete Illa fuit tellus, iacuit sine carmine sacro, Hoc michi nunc cantanda loco. Sulcantibus equor Insula iam Venerique placens a litore portus Exoritur, contraque sedet fortissimus Erix Ausonius, Sicule retinens cognomina ripe. Collibus his ipsam perhibent habitare Mineruam Spernentem patrias olei dulcedine Athenas. 860 Exoritur Coruique caput, tumefactaque circum Dissiliunt maria et saxis fremit unda uadosis: Cognitus in medio nautis dorsoque nigranti Arduus assurgit scopulus, cui proxima rupes Candidior late Phebo feriente refulget. Post in secessu curuo maris ostia Macre Cernuntur rapidi stantisque palatia Lune, Labitur et placidis frangens mare fluctibus Arnus. Hunc supra in ripis sedet urbs pulcerrima Pise. Hanc oculis digitisque notant, propiusque patescunt 870 Etrurieque latus spatioque breuissima Gorgon Iluaque nobilior rigidisque Capraria saxis Insula; tum niueo prediues marmore retro Linquitur ad leuam Gilium, uicinaque contra Stant iuga de gemino nomen sortita metallo: Plumbeus hic uertex, illa est Argentea rupes. Nec procul Herculei deuexo monte recessus Et Thelamonis opus nautisque infestior equo Paruus aquis propriis uiolenti gurgitis Umbro. Dextra sed a tergo uentosi frondea tractus 880 Corsica restabat. Iamque hinc Sardinia longe Tabificos aperit colles, hinc aurea Roma Inque procelloso Tybridis stant litore fauces. Hic postquam medio iuuenis stetit equore Penus, Vulneris increscens dolor et uicinia dure Mortis agens stimulis ardentibus urget hanelum. Ille uidens propius supremi temporis horam, Incipit: "Heu qualis fortune terminus alte est! Quam letis mens ceca bonis! furor ecce potentum Precipiti gaudere loco. Status iste procellis 890 Subiacet innumeris et finis ad alta leuatis Est ruere. Heu tremulum magnorum culmen honorum, Spesque hominum fallax et inanis gloria fictis Illita blanditiis! heu uita incerta labori Dedita perpetuo, semperque heu certa nec umquam Sat mortis prouisa dies! heu sortis inique Natus homo in terris! animalia cunta quiescunt; Irrequietus homo, perque omnes anxius annos Ad mortem festinat iter. Mors, optima rerum, Tu retegis sola errores, et somnia uite [6,900] Discutis exacte. Video nunc quanta paraui, Ha miser, in cassum, subii quot sponte labores. Quos licuit transire michi. Moriturus ad astra Scandere querit homo, sed Mors docet omnia quo sint Nostra loco. Latio quid profuit arma potenti, Quid tectis inferre faces? quid federa mundi Turbare atque urbes tristi miscere tumultu? Aurea marmoreis quidue alta paratia muris Erexisse iuuat, postquam sic sidere leuo In pelago periturus eram? Carissime frater, 910 Quanta paras animis? heu fati ignarus acerbi Ignarusque mei!" Dixit; tum liber in auras Spiritus egreditur, spatiis unde altior equis Despiceret Romam simul et Carthaginis urbem, Ante diem felix abiens, ne summa uideret Excidia et claris quod restat dedecus armis 916 Fraternosque suosque simul patrieque dolores.