[5,0] LIVRE V. Menia magnanimus uictor trepidantia Cirthe Ingreditur, patriosque lares et auita tuetur Tecta libens, generis cara incunabula primi. Milite confestim ad portas custode relicto, Ipse altam cupidus raptim tendebat ad arcem: Sic stimulante fame lupus amplum nactus ouile, Intima dum penetrat, socium prede atque laboris Linquit in ingressu, quo tutior abdita fidis Corpora deducat latebris mergenda palato. 10 Ventum erat ad miseri felicia tecta tyranni, Que merso malefida uiro regina tenebat. Hec subitis turbata malis in limine uisa est Obuia uictori, si quam Fortuna pararet, Tentatura uiam dureque leuamina sortis. Undique sidereum gemmis auroque nitebant Atria: non illo fuerat rex ditor alter Dum tenuit Fortuna fidem: nunc - fidite letis! - Pauperior non alter erat: tamen omnia longe Regia preradians uincebat lumina coniunx. 20 Ille nec ethereis unquam superandus ab astris Nec Phebea foret ueritus certamina uultus Iudice sub iusto. Stabat candore niuali Frons alto miranda Ioui, multumque sorori Zelotipe metuenda magis quam pellicis ulla Forma uiro dilecta uago. Fulgentior auro Quolibet, et solis radiis factura pudorem, Cesaries spargenda leui pendebat ab aura Colla super, recto que sensim lactea tractu Surgebant, humerosque agiles effusa tegebat 30 Tunc, olim substricta auro certamine blando Et placidis implexa modis: sic candida dulcis Cum croceis iungebat honos, mixtoque colori Aurea condensi cessissent uascula lactis, Nixque iugis radio solis conspecta sereni. Lumina quid referam preclare subdita fronti Inuidiam motura deis? diuina quod illis Vis inerat radiansque decor, qui pectora posset Flectere quo uellet, mentesque auferre tuendo, Inque Meduseum precordia uertere marmor, 40 Africa nec monstris caruisset terra secundis. Hec, planctu confusa nouo, modo dulce nitebant, Dulcius ac solito; ceu cum duo lumina iuxta Scintillant pariter madido rorantia celo, Imber ubi nocturnus abit. Geminata superne Leniter aerii species inflectitur arcus; Candida purpureis imitantur floribus alme Lilia mixta gene; roseis tectumque labellis Splendet ebur serie mira; tum pectus apertum Lene tumens blandoque trahens suspiria pulsu, [5,50] Cum quibus instabilem potuit pepulisse precando Unde nequit reuocare uirum; tum brachia quali Iupiter arctari cupiat per secula nexu. Hinc leues longeque manus, teretesque sequaci Ordine sunt digiti, propriumque ebur exprimit ungues. Tum laterum conuexa decent, et quicquid ad imos Membrorum iacet usque pedes: illosque moueri Mortali de more neges; sic terra modeste Tangitur, ut tenere pereant uestigia plante, Ethereum ceu seruet iter. Sic nube corusca 60 Obsita magnanimum Venus est affata Tonantem, Naufragio nati seu morte impulsa nepotis Dulcis opem sperare patris, dum Troia per undas, Dum subterraneo tremuit pia Roma tumultu. Hac igitur forma nulli cessura dearum Occurrit iuueni mulier: nec cultus in illa Segnior effigie; uariis nam purpura gemmis Intertexta tegit regine pectora meste; Et dolor ipse decet miseras, nec compta placere Tempore felici poterat magis. Ilicet ergo 70 Vulnus inardescens totis errare medullis Ceperat: estiuo glacies ceu lenta sub estu, Cera uel ardenti facilis uicina camino, Liquitur ille tuens, captiua captus ab hoste, Victaque uictorem potuit domuisse superbum. Quid non frangit amor? quis fulminis impetus illi Equandus? Iamque illa gradu prouecta trementi Est affusa ducis genibus, quem uultus et arma Ediderant comitumque fauor plaususque sequentum; Arreptaque manu summissa uoce locuta est: 80 "Si michi uictricem fas est, attingere dextram Captiue uidueque tuam, per numina supplex Cunta, precor, miserere mei; nec magna rogaris. Utere iure tuo: captiuam mortis acerbe, Carceris aut duri licet hanc absumere sorte. Est etenim michi uita mori: lux ne ista placeret, Fata coegerunt statui nimis inuida nostro. Tu quodcumque libet iubeas, genus elige digne Mortis; et hoc unum prohibe, ne uiua maligno Seruitio calcanda ferar. Sunt forte sorores, 90 Rex, tibi, quas referat fortune iniuria nostre Ante oculos, inuicte, tuos: namque et sua nobis Fata fuisse uides; succedunt tristia letis. Nec tamen ullorum fuerim presaga malorum Ipsa tibi! fausto in finem, precor, utere regno, Et natis transmitte tuis, nullusque nepotum Armet in insidias animum: michi turbida regni Ultima, fortune nimiumque aduersa priori Contigerint; damnisque meis lassata quiescat, Mitior hinc aliis. Michi sed Romana fuisse [5,100] Scis odia, armorumque solent me dicere causam Materiamque unam belli; nec falsa queruntur. Eripe ludibrio miseram, manibusque superbis Eripe; deque mee specie, rex inclite, mortis Tu cui fata fauent, cui mens se deuouet ultro, Videris." Hec inter lacrimis perfundere terram Ceperat, auratis suffigens oscura plantis. Immemor armorum iuuenis, cui Martius ardor Exciderat, grauidumque noue dulcedine forme Pectus, et insolitis ardebant uiscera flammis, 110 Suspirans: "Regina, precor, iam luctibus" inquit "Pone modum, trepidumque animo seclude pauorem. Parua petis, sed magna feres: nam forma genusque Maiestasque animi dignam, cui plura petitis Largiar, insinuant. Igitur regina manebis Et nostri memoranda thori per secula consors, Ni renuis nostroque nocet uetus ardor amori." Hic humilem complexus heram, multumque diuque Ora salutiferis referentem tristia plantis Subleuat illacrimans. Unde ista potentia ceco 120 Tanta deo? Tantumne leuem ualuisse pharetram, Ut iecur inuicti per tot fera prelia regis Vulnere traiectum tenui prosterneret intra Femineum imperium? Vultu tandem illa remisso Incipit: "O regum decus, auxiliumque, Dum meruit, patrie, nunc terror maximus idem, Si mea post tantos unquam consurgere lapsus Fata queant, spesque una foret post damna superstes, Quid michi uel longa potuit contingere uita Letius, ad talem quam si translata maritum 130 Dicerer et fausta subito creuisse ruina? Sed quia fata premunt et nostris debitus annis Finis adest michi, care, animos attollere fractos Desine: non tali pelago conuulsa ratis nat. Fortune michi nota fides: sat magna petenti Dona dabis mortem, que libertate retenta Perferat hanc animam directo tramite ad umbras. Romanum fugisse iugum michi meta precandi est. Cetera non ausim. Tibi sed pro talibus ille Rex superum meritis grates exoluat opimas, 140 Qui mea magnifico transcendere uota fauore Nisus eras." Vultum hec dicens auertit, et illum Compulit in lacrimas iterum: "Sed parce dolori, Parce" ait "et nostris oculis, quos fletibus istis Ante diem perimis: spes amplas fessa labansque Mens refugit, terreque iacens nil suspicit altum. Tu tamen intendas animum melioribus: ibit Forte alio Fortuna nocens, aditumque relinquet Ad magnos placata gradus: si dura (quod horret Mens omen) fors illa uetat, tunc ultima sero [5,150] Mors dabitur promissa tibi; per sidera testor Alta poli, regumque fidem Manesque deosque." Talia uix tremula confusus uoce peregit, Hinc sese uacuam tulit irrequietus ad arcem. Quis queat instabiles animorum noscere fluctus, Quos ferus urget amor? Non illos turbidus equet Euripus, non Scilla fremens, non dire Caribdis. Nempe procellosi male sanum pectus amantis Nulla quies habitat: non lux tranquilla dierum, Non sua signa poli, non noctis ymago serene, 160 Non ratibus clauum, non tutus litore portus: Horrida perpetuo facies turbata tumultu, Undique naufragium scopuli clademque minantes, Impiaque aduersis discordant equora uentis, Heu, miseri quibus huc subito uoluuntur et illuc Incerti pelagi atque uie. Iam tecta supremi Intima rex thalami secretaque limine solus Intrarat, tacitusque sedens, dum singula secum Pertractat, quanam ille fidem persoluat, amanti Difficilem uidet esse uiam; nam territat illum 170 Captiue status et misere fortuna marite, Romani mens alta ducis, tum nota pudici Pectoris integritas: illam metuebat amori Aduersam reperire suo. Sed dura cathenis Euinctum ualidis lex imperiosa trahebat Cernentem sua fata procul. Ceu uictus in alto Nauita, qui mestus scopulos Sirtesque uadosas Ante oculos uidet ipse suos, nec flectere proram Arte ualens solita, uentoque impulsus et undis, Omnia desperans, Fortune mandat inique 180 Et clauum et remos et uela fluentia nimbo, Ac lacrimans in puppe sedet: sic naufraga regis Mens heret compulsa quidem, nec flectere quoquam Orsa ualens, gemitu sic longam concitus horam Exegit uario: nunc ora nitentia coram Cernere regine, nunc dulces fingere uoces Ipse sibi, pedibus nunc oscula pressa manusque Leniter apprensas, lacrimosaque pectora flentis, Dulcibus undantesque oculos arsisse fauillis. At medias inter curas, ubi forte uerendi 190 Frons aderat dilecta ducis, tunc improba tergum Spes dabat, et domitis stabant precordia flammis. Sicut ubi ardenti gelidus successit aeno Humor aque, furor ille silet, paulumque tepenti Stat similis: mox aucta suas incendia uires Exercent magis atque magis: sic ille tumultus Pectoris oppressus, stimulis agitantibus idem Fortior admotas rationis spernit habenas. Ergo ubi uulnifico reuerentia cessit amori, Presentisque decus forme et damnosa uoluptas [5,200] Absenti prelata duci est, capit ilicet eger Consilium, factique uiam deprendit inanem; Et secum: "Quid lentus agis? Speciosa Hymeneus Coniugia et letos blandus modo Iupiter annos Obtulit ecce tibi. Satis est meminisse laborum. Exul, inops, profugus, regno spoliatus auito, Per mare, per terras, per mille pericula supplex Regibus ac populis multos errasse per annos Gaudeo: iam tempus fuerit fortasse quietis. Nam si cunta breuis numerentur tristia uite, 210 Nullus erit toto te nunc annosior orbe. En regnum Fortuna tuum, quo dulcius illo Perfruerere diu, longo post tempore reddit Depositumque refert. Hostem - qua nulla uoluptas Maior - habes uinctum, uiteque et mortis in ipsum Arbiter es, qui cara tibi tulit omnia solus. Omnia nunc redeunt. Simul hic possessor iniquus Regna gemens reuomit, nitidisque simillima Nimphis Femina preterea primo spoliata marito - Bellorum sic iura uolunt - occurrit et ardet, 220 Si liceat, sed multa timet sibi conscia sortis. Nempe uerecunde petit id, quod uoce negare Visa fuit metuens. Heu qualis forma gementi! Quamque decent lacrime! quid maiestatis in illa est! Et quid leta foret? qualis regina superbo Alta sedens solio, si gloria supplicis ingens, Captiue si tantus honos? Proh dulcis amantum Vita, nec alternis concordia rupta querelis! Una quidem facies semper, mens una duobus, Una quies unusque labor! Non pulcrius orbe 230 Par fuerit toto, nisi nos obliuia forme Forte tenent nostre; genus et sors, omnia tandem Conueniunt, casusque graues mollire ferendo Conuenit atque etas spatio distincta, quod ipsis Coniugibus gratum esse potest; quodque ipse notaui, Conuenit ille etiam, qui summis infima solus Equat, amor. Propera, nec enim tibi forte timendum est Ne tua condemnet thori iuuenilia furta Scipio: quin iuuenem iuuenis miserabitur ultro, Viderit et lacrimas, ueniam prestabit amori. 240 Coniugium fortasse sacrum, non furta uocabit, Reginamque thori sociam uenerabitur olim Mitior ille ducum." Simul hec effatus, amicos Conuocat atque animos aperit. Iubet omnia raptim Expediant. Modico conuiuia culta paratu. Atria non reboant, non Tuscus ad ethera clangor, Non comitum fremitus, non arcta palatia turmis, Non crebre micuere faces; fax ussit amantes Una duos, lacrimis mox extinguenda duorum. Pulcer Athlanteo properans sub gurgite mergi [5,250] Hesperus optatam noctem referebat, iniquos Assuetus preferre dies et amantibus hostis, Inuida luciferi dum nomina suscipit astri. Mentibus heu quantum nostris caligine ceca Illudit uentura dies! Fortasse, beatus Coniugio, sobolemque sibi turbamque nepotum Rex animo complexus erat, genialia letus Tempora noctis agens. Illi non blanda mariti Oscula mille noui, non regni iura uetusti Per cuntos promissa deos, de corde pauorem 260 Funditus expulerant: semper tremefacta sepulcrum Ante oculos mortemque tulit. Nec somnia letum Portendere aliquid. Visa est sibi nempe, secundo Rapta uiro, sentire minas et iurgia primi, Et tremuit, sopita licet. Tum uertice montis Aerii traducta sedens, subiecta uidebat Regna sibi populosque uagos; monstrumque repente Concurrisse alium maiori corpore montem; Tum uero tremuisse iugum, cui nixa sedebat; Impulsuque graui gelidos de uertice fontes 270 Descendisse duos; montemque abiisse minorem Inde retro; est illam rapido per inania lapsu Tartara nigra quidem et Stigiam tetigisse paludem. Publica finitimas subito perlabitur urbes Fama gradu, uicte uictorem sponte secutum Coniugia, et bello indomitum seruire puelle. Vulgus adulterii signabat nomine factum, Quod neque legitimis arsissent ignibus inter Armorum strepitus, alioque superstite rege Coniuge; captiue uictori forma quod uno 280 Visa die et dilecta prius, subitoque recepta Federe, non inter patrios ex more penates, Iudicio ne quid, sed cunta libidine sanas Precipitante moras fierent. Sic omnia uulgus In peius torquere loquax. Iam crebrior aures Fama ducis uario feruens pulsauerat estu. Indoluit, cari facinus miseratus amici Dux pius est, rerumque modum secum ipse reuoluens, Intempestiuos est detestatus amores, Multaque in absentem tacitus conuicia finxit. 290 Sic pater offensus longinquo uerbera nato Instruit et calamis irarum fulmina fundit, Mox uultu placido et dulci sermone mouendus. Altera post primam sequitur populosque secundo Fama leues rumore replet, succedere castris Siphacem uinctumque trahi. Ruit obuius omnis Visendique auidus positis exercitus armis; Illum admirari, atque illum celebrare frequentes, Hunc illum bello ingentem regnisque superbum, Romanum Penumque ducem qui uiderit uno [5,300] Tempore sub laribus pacem ueniamque precantes, Cuique duos mundi dominos non multa puderet Blandiri; cui certatim solemnia tamquam Vota deo fierent; cui regum maximus olim Massinissa metu toto concesserit Orbe; Quem facie turbata noua Fortuna rotasset Ad terram impulsu subito. Vix credula tante Corda rei, ingentis lapsu stupefacta ruine. Si quis Athon uideat, uerso seu uertice Olimpum Egeis cecidisse uadis, Ericisque tuumque, 310 Appennine, caput Tirrena sub equora mersum, Non credat satis ipse sibi, sed somnia uanis Plena putet monstris. Rex inter talia magno Concursu inuehitur ducis ad tentoria nostri. Heu quantis, Fortuna, dolis mortalia pessum Omnia das! Quantum sublimibus inuida regnis! Hec magnis promissa lues, hec meta bonorum, Stare parum et ruere. Hic regum rex ille supremus Mancipium uenale iacet, trahiturque cathenis Obrutus et multo circumuallatus ab hoste. 320 Contigit Hesperii mentem ducis illa uetusti Hospitii neglecta fides, blandusque serene Vultus amicitie conspectus, iunctaque dextre Dextera, consessusque thori, ac presentibus illa Maiestas collata malis; tandemque profatur: "Quid tibi, uane Siphax, uoluisti? Unde ista furenti Mens adeo transuersa tibi? pactine repulsa Auxilii contentus eras, nisi bella moueres?" Dixerat: ille animo uultuque immotus eodem Perstitit, ac sero uix mesta silentia fregit: 330 "Nil michi, magnanime et nostri dux maxime secli, Nil grauius Fortuna tulit, quam frigida campis Linquere quod mediis moriens hec membra nequiui Armorumque inter stragem cumulosque uirorum. Penarum michi summa quidem, quod uiuere bello Contigit exhausto: nec enim nunc ora uiderem Hec michi perfidie meritam renouantia litem. Ast ego, si miseris liceat credenda profari Et queat in grauibus uero locus esse cathenis, Vera loquar, primumque omnes meruisse fatebor 340 Sponte cruces, qui sacra uolens, qui iura fidemque Fasque piumque simul conuentaque federa tanti Hospitis, exigua turpique libidine uictus, Calcaui testesque deos memoresque malorum. Sed que causa grauis, que tristis origo ruine, Forsitan ignoras: ego nunc uerissima paucis Expediam, non illa meum releuantia crimen, Quin potius iusti stimulos auctura pudoris. Femina cum primum laribus fuit aduena nostris, Auspiciis inuecta malis atque alite torua, [5,350] Tunc perii, periitque fides, et gloria nobis Excidit ac sceptrum manibus diademaque fronti; Prodita tunc tacitis arsit mea regia flammis. Funereas tulit illa faces, potuitque dolosis Flectere blanditiis animum, lacrimisque malignis Hospitis illa sacri, fame, superumque deorum Reddidit immemoremque mei. Quid te moror? Illa, Illa suis manibus misero tulit arma marito, Induit illa latus, capiti tum cassida caro, Tum gladium dextre, clipeum dedit illa sinistre, 360 Increpuitque tubam, trepidumque atque arma pauentem Impulit ambiguum in Martem, tecumque coegit Aduersis certare deis. Quando agmina campis Contulimus stetimusque acie, fuit exitus ille Erroris, michi crede, mei: placuisse prophanos Amplexus fuerant huius primordia casus Coniugioque hesisse fero. Proh! regia, uere Regia et innumeris nuptura sine ordine coniunx Regibus! Hostiles utinam translata penates Igne cremes simili! Nisi me presagia fallunt, 370 Et facies: mecum hoc ueniet solamen ad umbras." Dixit, et obticuit grauiter turbatus et imo Lumina mesta solo referens. Iam senserat iras Scipio, namque oculos et stigmata clara, loquentis In uultu, nimium offensi spectarat amoris. Hinc magis atque magis cari scelus horret amici: Iustus amor regi; quoniam si digna querele, Massinissa, tibi fuerat, non iusta rapine Causa: furor stimulisque repens impulsa libido Turpibus. Hec inter, regem sub claustra recondunt. 380 Fama recens Latiis sensim crebescere castris Cepit, adesse duces uictriciaque agmina regis Ac Lelii. Placido uenientes suscipit ore Scipio; laudatos populo spectante decorat Muneribus largis; abstractum deinde seorsum Sede locat regem iuxta, procul atque remotis Testibus alloquitur: "Nisi me tua maxime longe, Massinissa, diu uirtus sperata fefellit, Non tibi causa tuum fuerat, nisi magna, uidendi Scipiadam, fideique mee tua credere fata 390 Ut malles, ueteres sic aspernatus amicos. Africa nam uastis Latio disiungitur undis, Nec minus alternis distamus moribus; ergo Grande aliquid tibi causa uie fuit equore tanto, Tot bellorum inter fremitum mundique tumultus. Certe ego, si proprio michi non sordescit in ore Gloria, non alia tantum uirtute superbum Me fateor, quam quod blande michi firma tenere Frena uoluptatis uideor. Non hostis in armis Obuius, aut flammis resonans undantibus Ethna, [5,400] Euboice non sic fundo grauis estus ab imo In cumulos surgentis aque metuendus, ut ista est Turba uoluptatum que circumfusa tenet nos: Precipue tamen hec nitide suspecta iuuente Pestis, et etati pretendit retia nostre. Equor enim silet interdum, grauis Ethna quiescit; Hostis ad incursum ualidis seu menibus uti, Seu uallo fossaque licet; damnosa uoluptas Nocte dieque furit; numquam tu menibus illam Arcebis: mediis ueniet penetralibus inter 410 Excubias uigilesque canes, ferrata potentum Limina transiliet. Quod si te sola mouere Hec potuit tantum uirtus, ut linquere uelles Templa, larem, regnum, nobisque ut sponte subesse Nomine deposito domini patereris, et illam Per maria et terras in me sequerere latentem; Tu michi uir quantus digito monstrabere, si te Inter tam multas hec exornauerit una! Gloria magna quidem magnum uicisse Siphacem; Sed maior, michi crede, graues domuisse tumultus 420 Pectoris atque animo frenum posuisse frementi. Preconem me uirtutum memoremque tuarum Semper habes; tua facta libens et dicta renarro. Cetera tu tacito tecum sub pectore uolue; Nec tibi uerba prius, quam mens sibi nota ruborem Excitet. Egregia hoc bello tua sensimus arma: Attamen auspiciis nostris - ignosce - patenti Concursum est acie; nostro quoque nomine parta est Romano hec presens copulo uictoria; nec te Preterit et regem et regnum suaque omnia nobis 430 Deberi. Romam patere hic inimicaque coniunx Regis eat, precibus que bellum pauit, et hostis Filia tam magni est et pars non parua triumphi. Vince animum teque ipse doma, nec multa decora Commaculare uelis unius crimine facti. Aspice quam fructus nichilo minor ira dolorque, Quantus ab obsceno tibi sit metuendus amore; Quid deceat regem, quam per se fede libido." Dixerat: ast illi iamdudum ex ore ruebant Certatim lacrime, ueluti cum candida tectis 440 Nix hesit, ueniat tepidis si flatibus Auster, Liquitur, et grandes subito per inania gutte Precipitant. Tum pauca refert: "Michi maxime cura est Imperio parere tuo: fortuna salusque In manibus tibi nostra sedet. Tu pectoris estus Vincis, et affectus miseri moderaris amantis. Nil frustra iussisse queas. Sed prospice fame; Deprecor hoc unum; liceat michi coniuge dulci Seruata caruisse fide." Singultibus istas Liquit inexpletas rauco sub murmure uoces, [5,450] Inque tabernaclum sese intulit, ora genasque Mestus, et infestis tundens sua pectora palmis. Sic audita reum postquam sententia morti Addixit, grauiterque tube uox nuncia fati Intonuit, tremit ille pauens et buxeus ori Pallor inest; iam mors oculis manifesta uidetur, Et lictor prebere iubet iam colla securi; Ac uentura quidem ueluti presentia cernit; Iam iacet exanimis, iamque omnia tristia secum Versat et auulsum trunca ceruice cadauer: 460 Haud aliter placita iuuenis cariturus amica Iam caret; ac tacitis postquam irritata querelis Mens stimulos in uerba dedit, "Proh tristia" dixit "Vite fila mee tanto seruata dolori Et Parcis huc tracta feris! Moriamur honesti; Sic cogunt mandata ducis, nisi uiuere rapta Posse anima nos ille putat. Si tristia duri Corda geris silicis, pectusque adamante rigescit, Quid michi Romana fore cum feritate putasti, Scipio? Quid meritum melius sic perdis amicum? 470 Vita molesta tibi nostra est. Quot uulnera in isto Pectore pertulimus, nunc ut moreremur amando, Spiritus in lacrimas atque in suspiria mestus Difflueret? Mors nulla uiro minus apta: sed ultra Non datur." Hec dixit frendensque ad sidera luctum Sustulit horrendum, quem circumstantia longe Agmina senserunt, moteque hesere cohortes. Litus ad Hesperium properans urgebat anhelos Phebus equos. Forte ille memor quibus alma decore Virginis Hemonie flagrasset pectora flammis; 480 Laureaque ante oculos stabat sua sacra, tremendo Prodigio prerepta sibi, tum uita relicti Dura nimis, luctusque grauis, simul oscura trunco Fixa diu tenero uitaque abeunte tepenti; Atque ideo, similes regis miseratus amores, Intulit Occeano uultus lacrimosaque lauit Ora cadens, Noctique suas permisit habenas. Scipio - nulla etenim dederit Fortuna quietem, Ni mediocris eris; nam tristior illa dolores, Leta uehit curas - per noctem singula secum 490 Ancipiti cum mente rotat: num territa pulset Menia Penorum et turres Carthaginis, an se Extremos fundat Libie uastator in agros, An requiem fessis paucorum forte dierum Prebeat equitibus peditumque det otia turmis. Illa recursabat potior sub pectore cauti Cura ducis, quibus inde uiis captiua per altum Agmina Penorum Latio transmittat ouanti. Precipue in rege regisque in coniuge multum Angitur, et quantis uelit hos custodibus ire, [5,500] Cui tantum committat onus. Sic anxius heret Mercator, cui uota uie cessere secunde Et lucri Fortuna fuit; nunc cogitat, aurum Ac gemmas qua puppe uehat pretiosaque rerum, Quique ratis custos placeat. Non carior usquam Ullus erat Lelio: nulli felicius altos Credere consuetus lassata mente labores. Hunc igitur noctis medio uocat, admonet arma Nauibus imponat, lectoque ut remige cetum Instruat, hac patrie petiturus litora classe. 510 At misero multum diuersa fluebat amanti Nox ea cum lacrimis: quas sese uertat in artes, Quos uocet ille deos, precibus quibus atra relaxet Stamina Parcarum et dilecte tempus amice. Nunc uenit in mentem cara cum coniuge raptim Herculeas subita linquentem classe Columnas Fortunatorum famam tentare locorum; Nunc recta penetrare uia Carthaginis alte Menia, et ad ueteres humilem ueniamque petentem Pergere cum gemitu et dulci cum coniuge amicos; 520 Nunc ferrum laqueosque sibi properataque mortis Instrumenta manu tristesque intexere nodos, Auxilioque necis tantos finire dolores. Sepe manus gladium tetigit: pudor obstitit unus, Non metus incepto, uidue non anxia uite Dulcedo: ueritus famam maculare perenni Crimine, continuit capulumque animumque remisit. Voluitur inde thoro: quoniam sub pectore pernox Seuit amor lacerantque truces precordia cure, Uritur; inuigilant meror, metus, ira furorque. 530 Sepe etiam absentem lacrimans dum stringit amicam Sepe thoro dedit amplexus et dulcia uerba. Postquam nulla ualent uiolento frena dolori, Incipit, et longis solatur damna querelis: "Cara michi nimium, uita michi dulcior omni, Sophonisba, uale: non te, mea cura, uidebo Leniter ethereos posthac componere uultus, Effusosque auro religantem ex more capillos; Dulcia non celum mulcentia uerba deosque Oris odorati secretaque murmura carpam; 540 Solus ero, gelidoque insternam membra cubili. Atque utinam socio componar, amica, sepulcro, Et simul hic uetitos illic concorditer annos Contingat duxisse michi! sors optima busti, Si cinis amborum commixtis morte medullis Unus erit. Scipio nostros non scindet amores. O utinam infernis etiam nunc una latebris Umbra simus, liceat pariter per claustra uagari Mirtea, nec nostros Scipio disiungat amores! Ibimus una ambo flentes, et passibus iisdem [5,550] Ibimus, eterno connexi federe; nec nos Ferreus aut nostros Scipio interrumpet amores. Inuidiosa deis Herebi populoque silentum Ac Cereris genero, cuntisque beatior umbris Umbra ferar: dulces nec Scipio franget amores. Ille quidem astrigeros tractus celumque tenebit Dux sacer, humanis in totum moribus impar, Nec uolet infernas sedes aut pallida Ditis Regna sequi: haud cupidos iterum turbabit amantes. O utinam Libicum nunquam transisset in orbem! 560 O utinam Latiis semper mansisset in oris! Quid precor heu demens? Si non uenisset, amice Et decor et species faciesque simillima Soli, Non michi nota fores; sine qua nec uita fuisset Grata quidem pariter. Quanta est discordia! uitam Abstulit ac tribuit. Scipio dulcissime, raptim O utinam Romam uictricia signa tulisses Captiuo cum rege prior, reginaque retro Mansisset non uisa tibi! Quid surda precamur Numina? Castrorum dominus uictorque superbus 570 Captiuam petit ecce suam. Dabimusne? Sed urget: Importuna precum species nocitura precari. Sed rogat: at uultu tacito michi multa minatur. Sed rogat: at durum precibus latitare sub istis Imperium agnosco. Parebimus? At prius horrens Iupiter admoueat capiti sua fulmina nostro, Hoc tellus uoret alta latus, pelagusque per amplum Impia falsiloqui spargantur uiscera regis. Ergo ego, Romano placitum quia, sancta reuellam Federa coniugii? Licuit sine coniuge regem 580 Viuere, et id satius fuerat, quia celibe uita Scipio noster erat: sponse nunc pacta negare Non licet. Ast ingens et inexorabile turbat Imperium: quid agam? Morieris, munere cari, Sophonisba, uiri morieris; munera seuo Hec placuere Ioui: sic nec captiua traheris Litus ad Italie nuribus subiecta Latinis, Nec nostros illusa dolos sic posse uideris Aut fractam culpare fidem. Moriere. Quis ergo Finis amoris erit? mors effera. Parcite cunti, 590 Celicole: calcanda fides. Fugiamus in Orbis Ultima, et ignotas Libie penetremus harenas, Est ubi serpentum regio tutissima nobis, Tutior hac patria: nec enim uenturus ad illam Est Scipio, nec pestiferi uis ulla ueneni Tam pulcros lesura pedes. Michi forsitan ipsa Ignoscent spectante fere. Dulcissima coniunx, Stat fugere et te impendenti subducere morti: Pauperiem letus tecum exiliumque fugamque Mestaque cunta feram. Sed nec sequerere uocantem, [5,600] Femineos si noui animos, regina supremo Sueta sedere loco: et quanquam sequerere, parati Nil habeo, atque omnes Romana potentia passus Claudit, et extremo Scipio notissimus orbi est. Somnia nunc, tacite quondam michi tempore noctis Visa, recognosco turbate horrenda quietis Non satis intellecta prius. Tune illa fuisti Candida prostrato per uim subducta marito Cerua, sed imperio tandem pastoris iniqui Custodi prerepta nouo? tunc nempe placebas, 610 Vel sic uisa, michi. Sed quid coniuncta ferebat Mors tua? Dii, uisis omen remouete malignum. Permetuo, nam cunta sibi constantia certo Ordine cernebam, nec me sopor ille fefellit. Quid faciam? Moriere igitur, moriere; profecto Nil aliud superest, coniunx miseranda, tibique Auctor mortis ego. Sed que michi uita futura est? Scis, Venus, et celo prospectans Iupiter alto Mortales actus nostrosque hoc orbe labores. Quis michi uerba dabit placidas ducentia noctes, 620 Aut grauis ingentes animi mulcentia curas? Quis dabit amplexus, quisue oscula dulcia iunget? Te sine dulce nichil. Quid prodest regia largo Agmine seruorum, Tyrio quid lectulus ostro Comptus, et innumeris instrata palatia gemmis? Quid diadema iuuat? lati quid gloria regni? Uror, et assiduis torquentur pectora flammis. Heu michi! dulcis adhuc, dulcis post busta, sereni Quo fugiunt uultus? Hinc iam, te, cara, supremum Viuentem deflere iuuat. Sophonisba, deorum 630 Atque hominum decus eximium, quam nostra tulerunt Tempora siderei exemplum specimenque decoris, Que faceres conspecta fidem, super astra quis ipsis Splendor inest superis, qualis quamque alma uenustat Forma deas, aduerte pias his fletibus aures. Hei - misero fuerit quoniam meminisse iocundum - Lumina, sidereis mulcentibus ethra fauillis, Alma sub exiguo claudentur condita busto; Lumina magnorum mentes tactura deorum, Lumina durorum rabiem fractura uirorum, 640 Lumina que michi me abstulerant curasque minores! Candida frons auro circumcrispante decora, Frontibus humanis augustior, abdita saxo Stabit in angusto. Risus qui ferrea figit Pectora, qui celum, qui circumfusa serenat Nubila, Tartareum ruit irrediturus ad antrum. Heu michi! Felices anime, quibus illa repente Lux oriens ueteres ueniet purgare tenebras! Heu bene progeniti, quibus illa uidere licebit, Que michi mors inuisa rapit! Pes lacteus atram, [5,650] Diuino celerante gradu, conscendere cimbam Iussus, transiliet Lethei gurgitis estum. Fortunate Charon! utinam michi flectere clauum Contingat, neutramque diu contingere ripam; Tuque mei interea serues moderamina regni! Inuidiose senex, quando hec tibi monstra uidere Contigit, aut ullo posthac continget in euo? Vidisti Ethneo raptam sub uertice nigri Uxorem transire thori, nec uultus Elisse Te latuit nostre, facies nec Gorgonis horrens, 660 Nec que fatiferum laqueo pendente secuta est Laodomia uirum, nec te, pulcerrima Procris, Nec Teucrum pestis, Minoisque altera proles - Altera nam celum tenuit stellante corona -. Sed cui tantus honos, cui tante gloria forme? Crude senex, michi crede, parem non ulla uidebunt Secula, nec rerum laudatrix magna suarum Etas prima tulit. Visa tangere iuuenta; Ardebis, michi crede, senex; me forsitan illac Coniugis infauste uestigia cara sequentem 670 Tardius excipies. Veniam, nec tempore multo Hic michi carcer erit. Proh! si prohibemur adire Corporeosque iterum ius est remeare sub artus, Occidimus. Tu parce, senex, atque arbiter equus Igne pari flagrans iuuenilibus annue flammis. Cerbere, si potuit uates Rodopeius iram Frangere uoce lire, facies nunc coniugis ista Quid poterit conspecta tibi conspectaque regi Tartareo? Vereor, ne nostros captus amores Tentet, et annose redeas, Proserpina, matri. 680 Somnia sunt que fingis amans, et falleris amens. Massinissa, diu felix, si rata fuissent Munera Fortune modo! sed, mestissime regum, Pone modum lacrimis metamque impone querelis. Dulce meum decus, atque anime pars altera nostre, O breue solamen, longus dolor, inclita coniunx, Ibis ad Elisias directo tramite ualles, Et michi morte tua gemitum lacrimasque relinques. Sed sequar; hec miseri superant solatia morbi." Obticuit, subiitque sopor; tum fessa parumper 690 Membra quies sensim subrepens tarda fefellit: Multa sed in somnis questus, celumque Chaosque Fortunamque feram incusans hominesque deosque. Ecce parum fausto finem positurus amori Phebus ab Occeano radians surgebat Eoo. Concrepuere tube; surgit tremefactus, et iras Suscitat, ac questu se sepe reuoluit eodem. Postquam castra uidet fremitu testantia motum, Et metuit mandata ducis, uimque affore credit, Si neget, horrendum dictu et miserabile sumit [5,700] Consilium, quod tristis Amor dabat: aurea fido Pocula dat seruo, custodia dira ueneni Credita cui fuerat. Rex hec undantia summo Ac superinfusa cernens spumantia morte: "Vade" ait "et misere mea tristia munera perfer Regine, strictosque deos absolue fidemque. Me promissorum memorem sciat illa: secundum Impleo. Sunt superi testes, erat altera longe Conditio michi grata magis, tentataque frustra Est uia, si qua foret, per quam regina maneret 710 Coniugio contenta meo. Romanus ab alto Dux uetat: huic nostri, sic dii statuere, potestas Fortunaque iubente data est. Sibi consulat ergo Cogitet unde ruens quo sit prostrata; quis illam Exitus excipiat uiduatam nomine nostri; Insuper et primi reuerentia quanta mariti, Quanta patris uirtus: titulisque et sanguine dignum Consilium paret ipsa sibi. Quod possumus unum, Instrumenta fuge libertatisque paramus." Hec ait, atque oculos lacrimis auertit onustos. 720 Nuncius accelerane regine ad limine pulsat Munera dira ferens. Pannis anus obsita et annis Prosilit, atque habitum conspectaque pocula narrat. Substitit attonite similis similisque pauenti; Nec remorata diu, positoque instincta pauore: "Ingrediatur" ait. Stat terre lumina fixus Et peragit commissa tremens; intercipit illa: "Suscipio mandata libens, nec dona recuso Regia, si maius nichil est, quod mittere dulcis Posset amans: certe melius moriebar, in ipso 730 Funere ni demens nupsissem - numina testor Conscia -, non aliquid quoniam de coniuge caro Sit nisi dulce michi; sed sidera promptius alta, Terrenis ut eram uinclis exuta, petebam. Hoc refer extremum, et mortis michi testis adesto. At uos, Celicole et qui maria ampla tenetis, Quique locum mundi medium Stigiasque tenebras, Quas adeo, licet ante diem, si iusta precandi Materia est, prestate pias his questibus aures; Audiat et celum et pelagus tellusque profunda. 740 En morior; mortisque magis me causa dolere, Quam mors ipsa facit. Quid enim commercia tangunt Nostra duces Latios? En quanta superbia genti! Non satis est hostem regnis spoliasse paternis: Libertate animos spoliant, et rite coactis Coniugiis sanctoque audent irrumpere amori Ac pactos laniare thoros, uictoria postquam Romano stat certa duci, nec flectere quisquam Fata potest eterna Iouis: sint ultima uite Tristia, et eximiis sua Roma ingrata tropheis, [5,750] Exul ut a patria deserto in rure senescat Solus et a fidis longe semotus amicis; Nec uideat sibi dulce aliquid, qui dulcia nobis Omnia preripuit; tum cari iniuria fratris Exagitet, doleatque suos non equa ferentes; Filius extremos inglorius aggrauet annos. Indigno tandem atque inopi claudare sepulcro, Iratusque tibi et patrie moriare relicte, Scipio, et infames saxis inscribe querelas. Tu quoque finitimo semper quatiare tumultu, 760 Si secum posthac, coniunx carissime, firmum Fedus habes: uideas abeuntes funere natos Intempestiuo, et fedatos cede nepotes Alterna. Veniens illa de gente cruentus Rusticus insultet generi per uulnera uestro, Et trahat ante rudem uinctos per menia currum, Ornet et ex uobis proprios tua Roma triumphos!" Dixerat: ac circum gemitum lacrimasque uideres Astantesque fero attonitos intendere fini. Illa manu pateramque tenens et lumina celo 770 Attollens: "Sol alme" inquit "superique, ualete; Massinissa, uale, nostri memor." Inde malignum Ceu sitiens haurit non mota fronte uenenum, 773 Tartareasque petit uiolentus spiritus umbras.