[2,61] LIBER INCIPIT SECUNDUS (AUGUSTINUS) Satis ne feriati sumus? (FRANCESCO) Ut libet quidem. (AUGUSTINUS) Quid tibi nunc animi est quantum ue fidutie? Prefert enim non leue salutis indicium spes languentis. (FRANCESCO) Quid de me sperem non habeo: spes mea Deus est. (AUGUSTINUS) Sapienter. Nunc ad rem redeo. Multa te obsident, multa circumstrepunt, tuque ipse quot adhuc aut quam ualidis hostibus circumsidearis ignoras. Quod igitur euenire solet condensam procul aciem cernenti, ut contemptus paucitatis hostium fallat; quo uero propius accesserint, quoque distinctius subiecte oculis cohortes effulxerint, prestringente oculos fulgore, metus crescat et minus debito timuisse peniteat, idem tibi euenturum reor. Ubi ante oculos tuos hinc illinc prementia teque circumuallantia, mala coniecero, pudebit te minus doluisse minus ue metuisse quam decuit, parciusque miraberis animum, tam multis obsessum, per medios hostium cuneos erumpere nequiuisse. Videbis profecto cogitatio illa salubris, ad quam te nitor attollere, quot aduersantibus cogitationibus uicta sit. (FRANCESCO) Perhorresco grauiter; quoniam si periculum meum magnum semper agnoui tuque illud tanto super extimationem meam esse ais ut respectu eius quod timere debui nil pene timuerim, quid iam spei reliquum est? (AUGUSTINUS) Ultimum malorum omnium desperatio est, ad quam nemo unquam nisi ante tempus accessit; ideoque hoc in primis scias uelim: nichil esse desperandum. (FRANCESCO) Sciebam, sed memoriam terror abstulerat. (AUGUSTINUS) Nunc ad me oculos animumque conuerte, et ut familiarissimi tibi uatis uerbo utar: "aspice qui coeant populi, que menia clausisferrum acuant portis in te excidiumque tuorum". Vide quos tibi mundus laqueos tendit, quot inanes spes circumuolant, quot superuacue premunt cure. Primum quidem, ut inde initium faciam unde ab initio creaturarum omnium illi nobilissimi spiritus corruerunt, tibique ne post illos corruas summo opere prouidendum est. Quam multa sunt que animum tuum funestis alis extollunt et sub insite nobilitatis obtentu, totiens experte fragilitatis immemorem fatigant, occupant, circumuoluunt, aliud cogitare non sinunt, superbientem fidentemque suis uiribus, et usque ad Creatoris odium placentem sibi! Que, quanquam grandia et qualia tibi fingis essent, non in superbiam tamen sed in humilitatem inducere debuissent, memorantem nullis tuis meritis illa tibi singularia contigisse. Quid enim ne dicam eterno, sed temporali domino obsequentiores fecerit subiectorum animos, quam in illo spectata liberalitas nullis suorum meritis excitata? Student enim benefactis subsequi quem preuenire debuerant. Nunc uero facillime licebit quam pusilla sunt, quibus superbis, intelligere. Fidis ingenio et librorum lectione multorum; gloriaris eloquio, et forma morituri corporis delectaris. Enimuero sentis ingenium in quam multis sepe destituat, quot sunt artium species, in quibus uilissimorum acumen hominum equare non poteris. Minus dixi: animalia ignobilia et pusilla reperies, quorum opera nullo studio queas imitari. I nunc, et ingenio gloriare! Lectio autem ista quid profuit? Ex multis enim, que legisti, quantum est quod inheserit animo, quod radices egerit, quod fructum proferat tempestiuum? Excute pectus tuum acriter; inuenies cunta que nosti, si ad ignorata referantur, eam proportionem obtinere quam collatus Occeano riuolus estiuis siccandus ardoribus. Quanquam uel multa nosse quid releuat si, cum celi terreque ambitum, si, cum maris spatium et astrorum cursus herbarumque uirtutes ac lapidum et nature secreta didiceritis, uobis estis incogniti? Si, cum rectam uirtutis ardue semitam scripturis ducibus agnoueritis, obliquo calle transuersos agit furor? Si, cum omnis eui clarorum hominum gesta memineritis, quid uos quotidie agitis non curatis? De eloquio quid dicam, nisi quod tu ipse fateberis; sepe te quidem eius fidutia fuisse delusum? Quid autem attinet audientes forsitan approbasse que diceres, si te iudice damnabantur? Quamuis enim audientium plausus non spernendus eloquentie fructus esse uideatur, si tamen ipsius oratoris (plausus) interior desit, quantulum uoluptatis prestare potest strepitus ille uulgaris? Quomodo autem alios loquendo mulcebis, nisi te primum ipse permulseris? [2,65] Idcirco sane nonnunquam sperata eloquentie gloria frustratus es, ut facili cognosceres argumento quam uentosa ineptia superbires. Quid enim, queso, puerilius imo uero quid insanius quam, in tanta rerum omnium incuria tantaque segnitie, uerborum studio tempus impendere et lippis oculis nunquam sua probra cernentem, tantam uoluptatem ex sermone percipere, quarundam auicolarum in morem, quas aiunt usque in perniciem proprii cantus dulcedine delectari? Et hoc quidem sepe tibi contigit in rebus quotidianis atque uulgaribus, quo magis erubesceres, quas tuo inferiores arbitrabaris eloquio eas te uerbis equare nequiuisse. Quam multa sunt autem in rerum natura, quibus nominandis proprie uoces desunt; quam multa preterea que, quanquam suis uocabulis discernantur, tamen ad eorum dignitatem uerbis amplectendam ante ullam experientiam sentis eloquentiam non peruenire mortalium. Quotiens ego te querentem audiui, quotiens tacitum indignantemque conspexi, quod que clarissima cognituque facillima essent animo cogitanti, ea nec lingua nec calamus sufficienter exprimeret. Que est igitur ista eloquentia, tam angusta, tam fragilis, que nec cunta complectitur et que fuerit complexa non stringit? Greci uobis, uos uicissim Grecis, uerborum penuriam soletis obicere. Seneca quidem illos uerbis ditiores extimat; at M. Tullius in primordio operis quod De bonorum et malorum finibus edidit: "Ego" inquit "satis mirari non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium. Non est omnino hic docendi locus, sed ita sentio et sepe disserui, latinam linguam non modo non inopem, ut uulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam grecam". Et idem, cum sepe alias, tum in Tusculano suo disputans exclamauit: "O uerborum inops, quibus abundare te semper putas, Grecia". Dixit hec uir ille fidentissime, ut qui se latine eloquentie principem sciret, auderetque de huius rei gloria iam tunc bellum Grecie mouere; iuxta id quod ab eodem Seneca, greci sermonis miratore, in Declamationibus scriptum est. "Quicquid habet" inquit "romana facundia, quod insolenti Grecie aut opponat aut preferat, circa Ciceronem effloruit". Magna laus, sed sine ulla dubitatione uerissima. Est ergo, ut uides, de eloquentie principatu non tantum inter nos et Graios, sed inter nostrorum etiam doctissimos magna contentio; inque his castris est qui illis faueat, sicut in illis forsitan qui nobis; quod de Plutarcho, illustri philosopho, quidam referunt. Denique Seneca noster, etsi Ciceroni deferat, ut dixi, coactus maiestate tam predulcis eloqui, in reliquis tamen Grecie palmam defert. Ciceroni contrarium uidetur. Si uero meum his de rebus iudicium expectas, utrunque ueridicum pronuntio, et qui Greciam et qui Italiam uerborum dixit inopem. Quod si de his duabus tam famosis regionibus recte dicitur, quid possunt sperare alie? Quatenus tibi preterea in hac re fidendum uiribus tuis sit, ubi toti prouincie, cuius perexigua portiuncula es, hanc sermonis uides esse penuriam, tecum ipse considera. Pudebit tantum temporis consumpsisse in eam rem, quam et assequi impossibile, et assecutam esse uanissimum sit. Ut uero iam hinc ad alia pertractanda transgrediar: corporis huius bonis extolleris? Nec que te circumstent deinde pericula cernis? Quid autem tuo tibi placet in corpore? robur ne an ualitudo prosperior? At nichil imbecillius. Fatigatio ex leuibus causis obrepens, et insultus morborum uarii, et uermiculorum morsus, seu leuissimus afflatus, atque huius generis multa consternant. An forme forsan fulgore deciperis, et proprii uultus colorem seu lineamenta conspiciens, habes cui inhies, quod mireris, quod mulciat, quod delectet? Neque te Narcissi terruit fabella, nec quid esses introrsus uirilis consideratio corporee feditatis admonuit? Exterioris cutis contentus aspectu, oculos mentis ultra non porrigis. Atqui huius quoque caducum fore precipitemque flosculum, etsi alia, que innumerabilia sunt, argumenta cessarent, ipse tibi etatis irrequietus cursus, per singulos aliquid decerpens dies, luce clarius ostendere debuisset. Etsi forte (quod dicere non audebis) aduersus etatem et morbos ceteraque formam corporis alterantia tibi ipse uidereris indomitus, at illius saltem cunta subruentis extremi non decuit obliuisci, fixumque alta sub mente geri debuit illud satyricum: "Mors sola fatetur quantula sint hominum corpuscula..." Hec, nisi fallor, sunt que te superbis flatibus elatum humilitatem conditionis tue considerare prohibent, mortisque reminisci. Sunt etiam alia, que iam hinc exequi fert animus. (FRANCESCO) Subsiste paululum, queso, ne tanta mole rerum obrutus nequeam responsurus assurgere. (AUGUSTINUS) Dic age: subsistam libens. (FRANCESCO) In admirationem me non modicam coegisti, multa michi obiciens, que nunquam in animum meum descendisse sum conscius. Me ne fisum ais ingenio? At profecto nullum ingenioli mei signum est, nisi hoc unum, nullam me in eo posuisse fidutiam. Ego ne librorum ex lectione superbior fiam, que michi sicut scientie modicum inuexit, sic curarum materiam multarum? An lingue gloriam sectatus dicor qui, ut tu ipse memorasti, nichil magis indigner, quam conceptibus illam meis non posse sufficere? Nisi tentandi propositum tibi sit, scis me paruitatis mee michi conscium semper fuisse, et siquid michi forte uisus sum, potuit hoc interdum aliene ruditatis consideratione contingere. Eo enim, quod sepe dicere soleo, peruentum est ut, iuxta uulgatum Ciceronis dictum, potius "aliorum imbecillitate" quam "nostra uirtute ualeamus". Quid autem, etsi abunde contigissent ista que narras, quid michi tam magnificum contulissent, ut hinc superbiendum foret? Non sum tam mei ipsius immemor, neque tam leuis, ut his me auris agitandum prebeam. Quantulum enim uel ingenium uel scientia, uel eloquentia profuerit, nullum lacerantibus animum morbis afferens remedium! quam rem in epystola quadam me diligentius questum fuisse commemini. Iam quod de corporeis bonis quasi serio dixisti pene in risum excitauit. Me ne in hoc mortali et caduco corpusculo spem posuisse, quotidianas eius ruinas sentientem? Deus meliora. [2,70] Fuit hec puero, fateor, cura plectendi capitis, uultus ornandi; uerum hoc cum primis annis simul euanuit, reque ipsa nunc experior illud Domitiani principis, qui in epystola ad amicum de se ipso scribens querensque corporee pulcritudinis prerapidam fugam: "Scias" inquit "nil gratius decore, nil breuius". (AUGUSTINUS) Copiose possem aduersus ista disserere; malo tamen tibi conscientia tua quam sermo meus incutiat pudorem. Non agam pertinaciter, neque tormentis uerum extorquebo; quod generosi solent ultores, simplici negatione contentus precabor ut post hac omni studio declines quod hactenus te non admisisse contendis. Siquando autem uultus tui species tentare animum forte ceperit, occurrat qualia mox eadem futura sint membra que nunc placent, quam feda, quam tristia, quam tibi ipsi, si reuidere possis, horrenda; tecumque hec inter philosophicum illud frequenter ingemina "Ad maiora sum genitus quam ut sim mancipium corporis mei". Profecto enim summa insania est hominum, se se negligentium, corpus autem et, in quibus habitant, membra comentium. Siquis in carcerem tenebrosum atque humentem olentemque pestifere ad breue tempus intrusus sit, nonne, si non desipiat, intactum se, quam possibile fuerit, ab omni parietum et soli contagione seruabit et, iamiam egressurus, intentis auribus liberatoris sui expectabit aduentum? Quodsi, his curis abiectis cenoque et horrore carceris delibutus, exire metuat, ac pingendis ornandisque circa se menibus omnem curam studiosus impendat, loci stillantis naturam frustra superare meditans, nunquid non merito insanus uideatur et miser? Nempe uos carcerem uestrum et nostis et amatis, ah miseri! et mox uel educendi certe uel extrahendi heretis in eo exornando soliciti quem odisse decuerat. Sicut tu ipse in Africa tua Scipionis illius magni patrem loquentem induxisti: odimus et laqueos et uincula nota timemus libertatis onus: quod nunc sumus illud amamus. Preclare quidem, modo quod alios dicere facis ipse tibi diceres. Unum uero, quod ex omni sermone tuo tibi fortassis humillimum michi autem arrogantissimum uidetur, dissimulare non ualeo. (FRANCESCO) Doleo si superbe aliquid dixi; at si factorum dictorum ue moderator est animus, nichil me arrogans dixisse ipse michi testis est. (AUGUSTINUS) Multo quidem importunius superbie genus est alios deprimere, quam se ipsum debito magis attollere; longeque maluissem ceteros magnificares, te quanquam ceteris anteferres, quam, calcatis omnibus, ex alieno contemptu superbissime tibi clipeum humilitatis assumeres. (FRANCESCO) Ut uoles accipe. Ego nec michi nec aliis multum tribuo; piget referre quid de maiore parte hominum sentiam expertus. (AUGUSTINUS) Se ipsum spernere tutissimum est; alios uero periculosissimum atque uanissimum. Sed progrediamur ad reliqua. Scis quid te aliud auertit? (FRANCESCO) Quicquid libuerit dicito, modo ne accuses inuidie. (AUGUSTINUS) . Utinam non tibi magis superbia quam inuidia nocuisset. Hoc enim crimine me iudice liber es. Sed alia quedam dicturus sum. (FRANCESCO) Nulla me deinceps accusatione turbaueris. Dic ingenue quicquid est, quod me transuersum agat. (AUGUSTINUS) Rerum temporalium appetitus. (FRANCESCO) Apage obsecro; nichil unquam absurdius audiui. (AUGUSTINUS) Repente turbatus et proprie promissionis oblitus es! Iam inuidie mentio nulla est! (FRANCESCO) At auaritie, a quo crimine nescio an remotior quisquam sit. (AUGUSTINUS) Multum te iustificas. Sed michi crede, non es ab hac peste, ut tibi uideris, alienus. (FRANCESCO) Ego ne ab auaritie labe non immunis sum? (AUGUSTINUS) Ne ab ambitione quidem. (FRANCESCO) Age, iam urge, ingemina, accusatoris officium imple; quid iam noui uulneris infligere uelis expecto. (AUGUSTINUS) Proprie quidem ueritatis testimonium accusationem et uulnus appellasti. Verum est enim satyricum: "accusator erit qui uerum dixerit." Nec minus et comicum illud: "obsequium amicos ueritas odium parit". Sed dic oro: quorsum he solicitudines et exedentes animum cure? Quid necesse erat in tam breuibus uite spatiis tam longas spes ordiri? Vite summa breuis spem nos uetat inchoare longam. Legis semper ista, sed negligis. Respondebis, ut arbitror, amicorum te caritate compelli, et pulcrum errori nomen inuenies. Atqui dementia quanta est, ut alteri sis amicus, tibi ipsi bellum et inimicitias indicere! (FRANCESCO) Non sum tam illiberalis et inhumanus ut non me contingat amicorum cura; eorum presertim, quos uirtus michi meritumque conciliat. Sunt enim quos suspiciam, quos uenerer, quos amem, quos ue miserear. Ex diuerso autem nec adeo liberalis sum, ut propter amicos me perditum eam. Haud hoc dixerim. Pro uictu quotidiano preparare aliquid mens optat; atque hoc studeo ut (quoniam Horatii iaculis me petis, horatianus clipeus tegat : "sit bona librorum et prouise frugis in annum copia, ne fluitem dubie spe pendulus hore". Et quia propositum est michi, ut ait idem, "nec turpem senectam degere nec cithara carentem", et multum uereor uite prolixioris insidias, longe in utrunque michi ipse prouideo, et Musarum studiis rei familiaris curas intersero; uerum id ago tam segniter ut euidenter appareat me coactum ad ista descendere. (AUGUSTINUS) Intelligo quam alte in cor tuum ista penetrarint, quibus excusatio quereretur amentie. [2,75] Cur autem non eque satyricum illud precordiis inheserit: "sed quo diuitias hec per tormenta coactas, cum furor haud dubius cum sit manifesta phrenesis, ut locuples moriaris egenti uiuere fato"? Credo quia preclarum extimas purpureis stratis obsitum mori, sepulcro iacere marmoreo, linquere successoribus de opulenta hereditate certamen. Illasque ideo, quibus ista parantur, diuitias concupiscis. Superuacuus labor et, siquid michi credis, insanus. Iam si ad comunem hominum respicis naturam, nosti eam paucis esse contentam; sin ad propriam cogitando reflecteris, uix natus est cui pauciora sufficerent, nisi publicus error obstreperet. Ad populares mores uel ad ipsius forte, qui loquebatur, animum respexit poeta dum diceret: "uictum infelicem tellus lapidosaque cornadant rami, et uulsis pascunt radicibus herbe". Tibi contra fatearis oportet nichil tali uictu dulcius nichilque suauius, si tuis et non insanientis uulgi legibus uiuas. Quid ergo te crucias? Si ad naturam tuam te metiris, iampridem diues eras; si ad populi plausum, diues esse nunquam poteris, semperque aliud restabit, quod sequens per cupiditatum abrupta rapiaris. Meministi quanta cum uoluptate reposto quondam rure uagabaris, et nunc herbosis pratorum thoris accubans murmur aque luctantis hauriebas, nunc apertis collibus residens subiectam planitiem libero metiebaris intuitu; nunc in aprice uallis umbraculo dulci sopore correptus optato silentio fruebaris; nunquam otiosus, mente aliquid altum semper agitans, et, solis Musis cornitantibus, nusquam solus? Denique uirgiliani senis exemplo qui "regum equabat opes animo, seraque reuertens nocte domum, dapibus mensas onerabat inemptis" sub occasum solis angustam domum repetens et tuis contentus bonis, nunquid non tibi omnium mortalium longe ditissimus et plane felicissimus uidebaris? (FRANCESCO) Hei michi! nunc recolo, atque illius temporis commemoratione suspiro. (AUGUSTINUS) Quid suspiras, aut quis tibi, demens, horum malorum prebuit materiam? Nempe animus ipse tuus, quem puduit tam diu nature sue legibus parere quique frenum non fregisse credidit seruitutem. Is modo te raptat uiolentus, et, nisi habenas contrahis, precipitaturus in mortem. Ex quo primum cepisti ramorum tuorum bachas fastidire, amictusque simplicior et agrestium hominum sorduit conuictus, in medios urbium tumultus, urgente cupiditate, relapsus es, ubi quam lete quamque tranquille degas frontis tue habitus et uerba testantur. Quid enim ibi miseriarum non uidisti, pertinacissimus aduersus infeliciter experta! et adhuc hesitas, peccatorum forsitan illigatus nexibus, ac fauente Deo ut, ubi sub aliena ferula pueritiam exegisti, ibidem, tui iuris effectus miserabilem conteras senectutem. Certe ego presens aderam, cum adhuc adolescentulum te nulla cupiditas, nulla prorsus tangebat ambitio, cum cuiusdam magni futuri uiri specimen preferebas. Nunc mutatis moribus, infelix, quo magis ad terminum appropinquas, eo uiatici reliquum conquiris attentius. Quid superest igitur nisi ut in die mortis, que forte iam iuxta est et profecto procul esse non potest, aurum sitiens kalendario semiuiuus incumbas? siquidem quod per dies singulos crescit, supremo die necesse est ad summum et augeri uetitum peruenerit incrementum. (FRANCESCO) Senectutis pauperiem ante prospiciens si fatigate etati adiumenta conquiro, quid hic tam reprehensibile est? (AUGUSTINUS) O ridiculas curas insanamque negligentiam, id anxie cogitare, quo uel nunquam forte peruenturus, certe uel ubi breuissimo tempore permansurus sis; illius autem obliuisci, quo et peruenire necessarium sit, et irremeabile peruenisse. Sed ille mos uester execrandus est; transitoria curatis, eterna negligitis. In eo quidem quod de senili paupertate clipeum queris errori, inhesit, credo, tibi uirgilianum illud atque "inopis metuens formica senecte". Itaque illam tibi uite magistram delegisti, excusabilior dicente Satyrico: "frigusque famemque formica tandem quidam expauere magistra". At si non totus in formice magisterium abiisti, reperies nichil miserius, nichil amentius quam semper pauperiem pati ne quando patiaris. (FRANCESCO) Quid ergo? Pauperiem ne suadeo? Optare quidem minime; tolerare summo opere, si sic res humanas miscens fortuna coegerit. (AUGUSTINUS) Mediocritatem sane in omni statu expetendam censeo. Non igitur ad illorum statuta te reuoco qui aiunt: "Satis est uite hominum panis et aqua; nemo ad hec pauper est, intra que quisquis desiderium suum clausit, cum ipso Ioue de felicitate contendet"; nec modum uite hominum "fluuium Cereremque" constituo. Sunt enim ut magnifice sic auribus hominum importune pridem odioseque sententie. Itaque, ut infirmitati tue morem geram, exinanire naturam non doceo, sed frenare. Sufficiebant tua quidem usibus necessariis, si tu ipse tibi suffecisses; nunc autem ipse quam pateris indigentiam peperisti. Cumulationem enim opum necessitatem ac solicitudinem cumulare, iam totiens disputatum est, ut amplioribus non egeat argumentis. Mirus error et miseranda cecitas, preclarissime nature ac celestis originis humanum animum, celestibus neglectis, metallis inhiare terrestribus. Cogita, queso, acriter atque oculos mentis intende, nec eos circumradiantis auri fulgor impediat: quotiens uncis auaritie tractus ab altissimi scuris ad hec inferiora diuerteris, nonne de celo in terras precipitem corruisse, et e mediis sideribus in profundissimam uoraginem demersum te esse cognoscis? (FRANCESCO) Cognosco equidem, et dici non posset quam grauiter precipitatus allidor. (AUGUSTINUS) Quid ergo totiens experta non metuis? et cum fuens erectus ad supera, non tenacius pedem figis? [2,80] (FRANCESCO) Nitor quippe, sed quoniam humane conditionis concutit necessitas, inuitus auellor. Nec enim sine causa ueteres poetas geminum Parnassi collem duobus diis dedicasse suspicor, sed ut ab Apolline, quem deum ingenii uocabant, internum animi presidium, a Bacho autem rerum externarum sufficientiam implorarent. In quam sententiam me non modo rerum experientia magistra, sed crebra etiam doctissimorum hominum inclinauit autoritas, quos tibi quidem inculcare non attinet. Ita, quamuis turba deorum ridiculosa sit, hec tamen uatum opinio haud prorsus insensata est; quam ego, si ad unum retulerim Deum, a quo omnis oportuna subuentio est, non me delirare quidem arbitrabor, nisi tibi aliter uideatur. (AUGUSTINUS) Ego ita esse non nego, sed quod tempus tam inique partiaris indignor. Uniuersam enim etatem tuam honestis olim curis destinaueras; sic, quid in aliis coactus expenderes, id tempus perditum iudicabas; nunc uero tantum honestati tribuis, quantum tibi reliquum fecit auaritie studium. Quis non ad etatem prouectiorem peruenisse cupiat, que sic consilia hominum alternat? Sed quis erit finis aut quis modus? Prefige tibi metam, ad quam cum perueneris subsistes et aliquando respires. Scis illud humano ore prolatum oraculi uim habere: "semper auarus eget; certum uoto pete finem". Quis autem cupiditatibus tuis erit finis? (FRANCESCO) Nec egere, nec abundare: nec preesse nec subesse aliis, finis est meus. (AUGUSTINUS) Humanitatem exuas oportet et deus fias, ut tibi non egere contingat. An ignoras ex cuntis animalibus egentissimum esse hominem? (FRANCESCO) Audieram sepissime, sed integrari memoriam uelim. (AUGUSTINUS) Aspice nudum et informem inter uagitus et lacrimas nascentem, exiguo lacte solandum, tremulum atque reptantem, opis indigum aliene, quem muta pascunt animalia et uestiunt; caduci corporis, animi inquieti, morbis obsessum uariis, subiectum passionibus innumeris, consilii inopem, alterna letitia et tristitia fluctuantem, impotentem arbitrii, appetitus cohibere nescium; quid quantum ue sibi expediat, quis cibo potuique modus ignorantem; cui alimenta corporis, ceteris animalibus in aperto posita, multo labore conquerenda sunt; quem somnus inflat, cibus distendit, potus precipitat, uigilie extenuant, fames contrahit, sitis arefacit; auidum timidumque, fastidientem possessa, perdita deplorantem et presentibus simul et preteritis et futuris anxium; superbientem inter miserias suas et fragilitatis sibi conscium; uilissimis uermibus imparem, uite breuis, etatis ambigue, fati ineuitabilis, ac mille generibus mortis expositum. (FRANCESCO) Coaceruasti miserias infinitas atque egestates, ut pene iam me hominem natum esse peniteat. (AUGUSTINUS) In hac tanta hominum imbecillitate tantaque penuria, tu tibi copiam ac potentiam auspicaris, que nullis Cesaribus nullisque unquam regibus perfecta contigerit. (FRANCESCO) Quisnam his uocabulis usus est? quis seu copiam seu potentiam nominauit? (AUGUSTINUS) At que maior copia quam non egere? que maior potentia quam non subesse? Profecto enim reges dominique terrarum, quos opulentissimos reris, innumerabilibus rebus egent. Ipsi quoque duces exercituum, quibus preesse uidentur subsunt et, ab armatis legionibus obsessi, per quas metuuntur, uicissim metuant oportet. Desine iam impossibilia sperare et, humana sorte contentus, abundare et egere, preesse pariter et subesse condiscas; neu, his moribus degens, fortune iugum, quo colla regum premuntur, excutias; quod tum demum excidisse tibi noueris, cum, calcatis passionibus humanis, totus sub uirtutis imperium concesseris, liber illic futurus, nulla egens re, nulli subiectus hominum, denique rex et uere potens absoluteque felix. (FRANCESCO) Iam piget incepti, cupioque nichil cupere; sed consuetudine rapior peruersa sentioque inexpletum quiddam in precordiis meis semper. (AUGUSTINUS) Hoc est, ut propositum spectet oratio, hoc est quod te a cogitatione mortis auertit, dum terrenis solicitudinibus implicitus oculos ad altiora non erigis. Quas quidem uelut pestiferas animorum sarcinas, siquid michi credis, abicies; nec abiecisse labor magnus fuerit, modo te ad naturam tuam composueris, eique potius quam uulgi furiis te uehendum regendumque commiseris. (FRANCESCO) Fiet id quidem me uolente. Sed quod de ambitione loqui ceperas, iampridem audire desidero. (AUGUSTINUS) Quid a me expetis, quod ipse tibi prestare potes? Pectus tuum examina; reperies inter pestes ceteras non minimum ambitioni locum. (FRANCESCO) Nichil ergo michi profuit urbes fugisse, dum licuit, populosque et actus publicos despexisse, siluarum recessus et silentia rura secutum odium uentosis honoribus indixisse: adhuc ambitionis insimulor! (AUGUSTINUS) Multa linquitis, mortales, non quia contemnitis, sed quia desperatis posse consequi. Excitant enim se alternis stimulis spes et desiderium, usque adeo ut altera frigescente tepescat alterum, et recalente referueat. (FRANCESCO) Quid, oro, me sperare prohibebat? adeo ne cunte bone artes deerant? (AUGUSTINUS) De bonis artibus sileo, at ille deerant profecto, quibus hodie presertim ad altos gradus ascenditur: ambiendi scilicet magnorum limina; blandiendi, fallendi, promittendi, mentiendi, simulandi dissimulandique; grauia et indigna quelibet patiendi. Harum et similium egenus artium, nec naturam uinci posse ratus, ad alia studia transiuisti: caute quidem et prudenter. "Quid est enim aliud" ut ait Cicero "gigantum more pugnare cum diis, nisi nature repugnare?". (FRANCESCO) Valeant magni honores, si his artibus acquiruntur. (AUGUSTINUS) Bene ais. Non tamen ideo prorsus in auribus meis tuam innocentiam comprobasti; neque enim honores te non optasse concludis, [2,85] tametsi querendi molestiam perhorrescas; sicut nec Romam uidisse contempsit, quisquis uiarum labores perterritus pedes retulit ab incepto. Adde quod nec pedem retulisti, ut tibi ipse persuades michique persuadere niteris. "Neu te, ut aiunt, digito contexeris"; quicquid cogitas, quicquid agis, ante oculos meos est. Et quod fuga urbium siluarumque cupidine gloriaris, non excusationem sed culpe mutationem arguit. Multis namque uiis ad unum terminum peruenitur; et tu, michi crede, licet calcatam uulgo deserueris uiam, tamen ad eandem, quam spreuisse te dicis, ambitionem obliquo calle contendis; ad quam otium, solitudo, incuriositas tanta rerum humanarum, atque ista tua te perducunt studia, quorum usque nunc finis est gloria. (FRANCESCO) Ad angulum urges me, unde possem licet subterfugere. Quia tamen tempus breue est et in multa dispartiendum, si libet progrediamur ad reliqua. (AUGUSTINUS) Sequere igitur precedentem. Gule nulla fit mentio, cuius studio nullatenus tenereris, nisi, uoluptati fauens nonnunquam amicorum, blandior conuictus obreperet. Veruntamen nichil hinc metuo; quotiens enim urbibus ereptum rus suum recuperauit incolam, omnes repente diffugiunt insidie talium uoluptatum. Quibus amotis, ita te uiuentem fateor animaduerti ut et proprios et comunes annos supergressa sobrietate ac modestia delectarer. Iram quoque preteruehor, qua etsi sepe iusto magis exardeas, confestim tamen nature bonitate mitigabilis compescere motus animi soles, memor horatiani consilii: "ira furor breuis est, animum rege; qui, nisi paret, imperat; hunc uinclis, hunc tu compesce cathena". (FRANCESCO) Aliquantulum michi, fateor, et poeticum hoc et plurima huius generis philosophorum consilia profuerunt, atque in primis eui breuis recordatio. Que enim rabies pauculos dies, quos inter homines agimus, in hominum odium perniciemque consumere? Aderit ecce dies ultima que has flammas in pectoribus humanis extinguat, et finem positura odiis et, si inimico nichil grauius morte optamus, iniquissimi uoti compotes factura. Itaque quid se quid alios precipitare iuuat? quid optimas partes breuissimi temporis amittere; et uel presentibus honestis gaudiis uel future uite consiliis deputatos dies, uix suffecturos ad singula, summa licet cum parsimonia dispensantis, auferre necessariis ac propriis usibus, inque alienam pariter et nostram tristitiam mortemque conuertere? Verum hec michi meditatio eousque profuit, ut impulsus non totus ruerem et, si corruissem, exurgerem. Ne ullis autem iracundie flatibus agitarer, nullum michi hactenus studium prestare quiuit. (AUGUSTINUS) At quia nullum ex huiusce flatibus aut tibi aut alteri uereor naufragium, facile patiar, ut si stoicorum promissa non attingis, qui morbos animorum radicitus se uulsuros spondent, sis in hac re perypateticorum mitigatione contentus. His igitur in presens omissis, ad periculosiora et tibi multo diligentius prouidenda festino. (FRANCESCO) Deus bone, quid adhuc periculosius restat? (AUGUSTINUS) Quantis luxurie flammis incenderis? (FRANCESCO) Tantis equidem interdum, ut grauiter doleam, quod non insensibilis natus sim. Immobile saxum aliquod esse maluerim, quam tam multis corporis mei motibus turbari. (AUGUSTINUS) Habes igitur quod te uel maxime ab omni diuinorum cogitatione dimoueat. Quid enim aliud celestis doctrina Platonis admonet, nisi animum a libidinibus corporeis arcendum et eradenda fantasmata, ut ad peruidenda diuinitatis archana, cui proprie mortalitatis annexa cogitatio est, purus expeditusque consurgat? Scis quid loquor, et hec ex Platonis libris tibi familiariter nota sunt, quibus auidissime nuper incubuisse diceris. (FRANCESCO) Incubueram, fateor, alacri spe et magno desiderio; sed peregrine lingue nouitas et festinata preceptoris absentia preciderunt propositum meum. Ceterum ista michi, quam memoras, disciplina et ex scriptis tuis et ex aliorum platonicorum relatione notissima est. (AUGUSTINUS) Haud refert quo uerum monstrante didiceris; quamuis multum sepe prosit autoritas. (FRANCESCO) Apud me presertim hominis illius, de quo alte michi quidem insedit illud Ciceronis in Tusculano. "Plato" inquit "etsi rationem nullam afferret (uide quid homini tribuo), ipsa autoritate me frangeret". Michi autem sepe diuinum illud ingenium cogitanti, iniuriosum uideretur si, cum ducem suum "analogistam" faciat pithagoreum uulgus, reddende rationi foret obnoxius Plato. Sed, ne a proposito longius eam, Platonis hanc sententiam michi pridem adeo et autoritas et ratio et experientia commendant, ut nichil uerius nichilque sanctius dici posse non dubitem. Ita enim interdum, Deo manum porrigente, surrexi ut incredibili quadam et immensa cum dulcedine quid michi tunc prodesset, quid ue antea nocuisset, agnoscerem; et nunc meo pondere in antiquas miserias relapsus, quid me iterum perdiderit cum amarissimo gustu mentis experior. Quod idcirco retuli, ne forte mirareris huius me platonici dogmatis experientiam profiteri. (AUGUSTINUS) Non miror equidem! Laboribus enim tuis interfui et cadentem et resurgentem uidi, et nunc prostratum miseratus opem ferre disposui. (FRANCESCO) Gratias ago tam misericordis affectus. Quid autem opis superest humane? (AUGUSTINUS) Nichil, at diuine plurimum. Continens equidem, nisi cui Deus dederit, esse non potest. Ab Eo igitur munus hoc in primis humiliter et sepe cum lacrimis postulandum est. Solet ille que rite poscuntur non negare. (FRANCESCO) Feci tam sepe ut pene iam sibi molestus esse uerear. (AUGUSTINUS) At non satis humiliter, non satis sobrie. Semper aliquid loci uenturis cupiditatibus reseruasti; semper in longum preces extendisti. [2,90] Expertus loquor; hoc et michi contigit. Dicebam: – Da michi castitatem, sed noli modo; differ paululum. Statim ueniet tempus; uirentior adhuc etas suis eat semitis, suis utatur legibus. Turpius ad iuuenilia ista rediretur; tunc egitur abeundum erit cum et minus ad hec habilis decursu temporum factus fuero, et satietas uoluptatum metum regressionis abstulerit. – Hec dicens, aliud te uelle, aliud precari non intelligis? (FRANCESCO) Quonam modo? (AUGUSTINUS) Quia qui in diem poscit in presens negligit. (FRANCESCO) Ego in presens sepe cum lacrimis poposci, sperans simul et illud euenturum ut, effractis cupiditatum laqueis et calcatis uite miseriis, saluus euaderem, et uelut in aliquem salutarem portum ex tam multis curarum inutilium tempestatibus enatarem. At quotiens postea inter eosdem scopulos naufragium passus sim, quotiensque, si destituor, passurus intelligis. (AUGUSTINUS) Crede michi: aliquid semper defuit oranti, alioquin, uel annuisset Largitor ille supremus, uel, quod Paulo fecit apostolo, ad perfectionem uirtutis et infirmitatis experientiam denegasset. (FRANCESCO) Credo ita esse; precabor tamen assidue, nec fatigabor, nec erubescam, nec desperabo, si forte miseratus Omnipotens labores meos aurem precibus quotidianis accommodet, et quibus si iuste fuissent gratiam non negasset, idem ipse iustificet. (AUGUSTINUS) Consulte! Tu tamen enitere et, quod prostrati solent, in cubitum erectus ingruentia mala circumspice, ne ad repentinum cuiuslibet molis incursum iacentia membra dissiliant, nec segnius interim opem attollere ualentis implora. Aderit Ille tunc forsitan, cum abesse credideris. Unum semper ante oculos habeto Platonis superiorem illam haud spernendam esse sententiam: ab agnitione diuinitatis nil magis quam appetitus carnales et inflammatam obstare libidinem. Hanc igitur doctrinam assidue tecum uersa. Hec nostri consilii summa est. (FRANCESCO) Ut intelligas me hanc adamasse sententiam, non modo in atriis suis sedentem, sed peregrinis etiam nemoribus latitantem auidissime complexus sum; ac locum animo notaui ubi illa oculis meis occurrerat. (AUGUSTINUS) Quid dicere uelis expecto. (FRANCESCO) Scis Virgilius uirum fortem per quot pericula in illa suprema et horrenda troiani excidii nocte circumduxerit. (AUGUSTINUS) Scio. Quid enim scolis omnibus uulgatius? Ipsum quoque casus suos renarrantem facit: Quis cladem illius noctis, quis funera fando explicet aut possit lacrimis equare labores? Urbs antiqua ruit multos dominata per annos; plurima perque uias sternuntur inertia passim corpora, perque domos et religiosa domorum limina; nec soli penas dant sanguine Teucri; quondam etiam uictis redit in precordia uirtus, uictoresque cadunt Danai, crudelis ubique luctus, ubique pauor et plurima mortis imago. (FRANCESCO) Atqui quam diu Venere comitante inter hostes et incendium errauit, apertis licet oculis, offensorum iram numinum uidere non potuit, eaque illum alloquente, nil nisi terrenum intellexit. At, postquam illa discessit, quid euenerit nosti; siquidem mox iratas deorum facies eum uidisse subsequitur, et omne circumstans periculum agnouisse: "apparent dire facies inimicaque Troie numina magna deum. Ex quibus hoc excerpsi: usum Veneris conspectum diuinitatis eripere". (AUGUSTINUS) Preclare lucem sub nubibus inuenisti. Sic nempe poeticis inest ueritas figmentis, tenuissimis rimulis adeunda. Sed quoniam rursus ad ista redeundum est, que restant ad ultimum reseruemus. (FRANCESCO) Ne ignotis me tramitibus agas, quonam te rediturum polliceris? (AUGUSTINUS) Maxima tue mentis uulnera nondum attigi, et consulto dilata res est, ut nouissime posita hereant memorie. In illorum altero appetituum carnalium, de quibus aliqua diximus, cumulatior aderit materia. (FRANCESCO) Progredere iam ut libet. (AUGUSTINUS) Ni impudenti pertinacia sis, nulla deinceps superest contentio. (FRANCESCO) Nichil gratius uidere possem, quam omnem contentionum causam ablatam ex orbe terrarum. Nichil denique tam clare michi cognitum fuit unquam, ut de eo non inuitus altercarer; quod inter amicos licet orta contentio, asperum quiddam et hostile et amicitiarum moribus aduersum habet. Sed perge ad hec quibus me statim assensurum putas. (AUGUSTINUS) Habet te funesta quedam pestis animi, quam accidiam moderni, ueteres egritudinem dixerunt. (FRANCESCO) Ipsum morbi nomen horreo. (AUGUSTINUS) Nimirum, diu per hunc grauiterque uexatus es. (FRANCESCO) Fateor, et illud accedit quod omnibus ferme quibus angor, aliquid, licet falsi, dulcoris immixtum est; in hac autem tristitia et aspera et misera et horrenda omnia, apertaque semper ad desperationem uia et quicquid infelices animas urget in interitum. Ad hec, et reliquarum passionum ut crebros sic breues et momentaneos experior insultus; hec autem pestis tam tenaciter me arripit interdum, ut integros dies noctesque illigatum torqueat, quod michi tempus non lucis aut uite, sed tartaree noctis et acerbissime mortis instar est. Et (qui supremus miseriarum cumulus dici potest) sic lacrimis et doloribus pascor, atra quadam cum uoluptate, ut inuitus auellar. (AUGUSTINUS) Morbum tuum nosti optime; modo causam nosces. Dic ergo: quid est quod te adeo contristat? Temporalium ne discursus, [2,95] an corporis dolor, an aliqua fortune durioris iniuria? (FRANCESCO) Non unum horum aliquod per se tam ualidum foret. Si singulari certamine tentarer, starem utique; nunc autem toto subruor exercitu. (AUGUSTINUS) Distinctius, quid te urgeat, eloquere. (FRANCESCO) Quotiens unum aliquod fortune uulnus infligitur, persisto interritus, memorans sepe me ab ea grauiter perculsum abiisse uictorem. Si mox illa uulnus ingeminet, titubare parumper incipio; quodsi duobus tertium quartum ue successerit, tunc coactus non quidem fuga precipiti, sed pede sensim relato in arcem rationis euado. Illic si toto circum agmine incubuerit fortuna, meque ad expugnandum conditionis humane miserias et laborum preteritorum memoriam futurorumque formidinem congesserit, tum demum pulsatus undique et tantam malorum congeriem perhorrescens ingemisco. Hinc dolor ille grauis oritur. Veluti siquis ab innumeris hostibus circumclusus, cui nullus pateat egressus, nulla sit misericordie spes nullumque solatium, sed infesta omnia, erecte machine, defossi sub terram cuniculi: tremuntque iam turres, stant scale propugnaculis admote, herent menibus uinee et ignis tabulata percurrit. Undique fulgentes gladios, minantesque uultus hostium cernens uicinumque cogitans excidium, quidni paueat et lugeat, quando, his licet cessantibus, ipsa libertatis amissio uiris fortibus mestissima est? (AUGUSTINUS) Quanquam confusius ista percurreris, intelligo tamen opinionem tibi peruersam causam esse malorum omnium, que innumerabiles olim strauit sternetque. Male tibi esse arbitraris? (FRANCESCO) Imo uero pessime. (AUGUSTINUS) Quam ob causam? (FRANCESCO) Non unam quidem sed innumeras. (AUGUSTINUS) Idem tibi accidit, quod his qui ob leuissimam quamlibet offensam in memoriam redeunt ueterum simultatum. (FRANCESCO) Nullum in me adeo uetustum uulnus ut obliuione deletum sit; recentia sunt cunta que cruciant. Et siquid tempore potuisset aboleri, tam crebro locum repetiit fortuna, ut hians uulnus nulla unquam cicatrix astrinxerit. Accedit et humane conditionis odium atque contemptus, quibus omnibus oppressus non mestissimus esse non ualeo. Hanc siue egritudinem, siue accidiam, siue quid aliud esse diffinis haud magnifacio; ipsa de re conuenit. (AUGUSTINUS) Quoniam, ut uideo, altis radicibus morbus innititur, superficietenus hunc sustulisse non sufficiet: repullulabit etenim celeriter; radicitus euellendus est; unde autem incipiam incertus sum, tam multa me tenent. Sed ut facilior sit distincti operis effectus, discurram per singula. Dic ergo: quid in primis tibi molestum putas? (FRANCESCO) Quicquid primum uideo, quicquid audio, quicquid sentio. (AUGUSTINUS) Pape! nil ne tibi placet ex omnibus? (FRANCESCO) Aut nichil aut perpauca quidem. (AUGUSTINUS) Utinam saltem salubriora delectent! Sed quid apprime displicet? Responde michi, queso. (FRANCESCO) Iam respondi. (AUGUSTINUS) Totum est hoc eius quam dixi accidie. Tua omnia tibi displicent. (FRANCESCO) Aliena non minus. (AUGUSTINUS) Et hoc ex eodem fonte procedit. Ut uero aliquis dicendorum ordo sit: adeo ne tibi tua displicent, ut ais? (FRANCESCO) Desine questiunculis quatere: plus etiam quam dici posset. (AUGUSTINUS) Ergo illa tibi sordescunt, que multis aliis inuidiosum faciunt. (FRANCESCO) Qui misero inuidet, necesse est sit ipse miserrimus. (AUGUSTINUS) Quid autem magis displicet ex omnibus? (FRANCESCO) Nescio. (AUGUSTINUS) Quid? si ego dinumerem fateberis ne? (FRANCESCO) Fatebor ingenue. (AUGUSTINUS) Fortune tue iratus es. (FRANCESCO) Quidni oderim superbam uiolentam cecam et mortalia hec sine discretione uoluentem? (AUGUSTINUS) De comunibus publica est querela: nunc proprias persequamur iniurias. Quid si iniuste conquereris? Velles ne in gratiam reuerti? (FRANCESCO) Difficillima quidem persuasio; si tamen id michi monstraueris, conquiescam. (AUGUSTINUS) Parcius agere tecum extimas fortunam. (FRANCESCO) Imo auarissime, imo iniquissime, imo superbissime, imo crudelissime. (AUGUSTINUS) Non unus est apud comicum poetam Querulus, innumerabiles sunt. Tu quoque adhuc unus ex multis es. Mallem ex paucis. Ceterum, quia adeo trita materia est ut uix noui quicquam possit afferri, pateris ne morbo ueteri uetus remedium adhiberi? (FRANCESCO) Ut libet. (AUGUSTINUS) Age ergo: famem ne an sitim frigus ue perpeti compulit paupertas? (FRANCESCO) Nondum eousque fortuna seuit mea. (AUGUSTINUS) At quam multis ista cotidiana sunt. (FRANCESCO) Aliud adhibe remedium, si potes; me quoniam ista nil adiuuant. Non ex illis sum, quos in malis suis calamitosorum et circumlugentium delectat exercitus; nec minus interdum alienis quam propriis miseriis ingemisco. (AUGUSTINUS) Nec ego ut delectet, sed ut soletur expecto, doceatque alienas cernentem fortunas suis esse contentum. Neque enim omnes primum tenere locum possunt; alioquin quomodo primus erit nisi quem secundus sequitur? Bene uobiscum agitur, mortales, si non in extrema reiecti, de tam multis fortune ludibriis tantum mediocria pertulistis: quanquam et extrema perpessis, suis quibusdam acrioribus remediis succurrendum est, quibus in presens eges minime, mediocri lesus asperitate fortune. Sed hoc est quod uos in has precipitat erumnas: proprie quilibet sortis oblitus supremum mente locum agitat, quem quoniam, ut dixi, nequeunt omnes apprehendere, elusis conatibus subit indignatio. Quodsi summi status miserias agnoscerent homines, quem exoptant perhorrescerent; [2,100] idque illorum probatur testimonio, quos ad summa rerum fastigia multis laboribus euectos uidimus et uotorum mox suorum nimis facilem exitum exsecrantes. Quod, etsi omnibus notum esse debeat, tibi tamen precipue, cui longa experientia persuasum est omnem status altissimi laboriosam atque solicitam et prorsus miserabilem esse fortunam. Ita fit ut nullus querimoniis gradus uacet, dum et optata consecuti et repulsi iustam lamentandi causam pre se ferunt: illi se deceptos hi se neglectos extimant. Sequere igitur Senece consilium: "Cum aspexeris quot te antecedant, cogita quot sequantur. Si uis gratus esse aduersus deum et aduersus uitam tuam, cogita quam multos antecesseris"; et ut eodem loco ait idem: "finem constitue, quem transire ne possis quidem si uelis". (FRANCESCO) Constitui pridem desideriis meis finem certum et, nisi fallor, modestissimum; at inter procaces impudentesque seculi mei mores, quis modestie locus est? Secordiam atque segnitiem uocant. (AUGUSTINUS) Potens ne igitur est animi tui statum uulgaris aura conuellere, que nunquam rectum iudicat, nunquam res suis nominibus uocat? At illam, si rite recolo, spernere solebas. (FRANCESCO) Nunquam, michi crede, magis spreui; non pluris facio quid de me uulgus extimet, quam quid brutorum greges animantium. (AUGUSTINUS) Quid ergo? (FRANCESCO) Moleste fero quod, cum nullus ex coetaneis meis, quem ego nouerim, modestiora concupiuerit, nemo difficilius ad concupita prouectus est. Summum nempe nunquam me locum exoptasse, testis hec nostra simul et omnium spectatrix; que, cogitationes meas semper introspiciens, nouit, quotiens humani more ingenii per omnes statuum gradus mente discurrerem, nunquam tranquillitatem illam ac serenitatem animi, quam rebus omnibus preferendam arbitror, in supremo fortune culmine positam agnouisse; ideoque curarum ac solicitudinum refertam uitam exhorrentem, mediocria sobrio semper iudicio pretulisse, nec uerbo solum sed mente etiam horatianum illud approbasse: "auream quisquis mediocritatem diligit tutus caret obsoletis ordibus tecti, caret inuidenda sobrius aula". Nec michi minus ratio placuit quam dictum: "sepius uentis agitatur ingens pinus; excelse grauiore casu decidunt turres, feriuntque summos fulgura montes". Hanc profecto mediocritatem nunquam michi contigisse doleo. (AUGUSTINUS) Quid, si que putas mediocria supra te sunt? quid, si uera mediocritas iampridem contigit? quid, si abunde contigit? quid, si illam longe post tergum reliquisti, et multo pluribus inuidie quam contemptus materiam prebeas? (FRANCESCO) Etsi ita esset, michi tamen contrarium uidetur. (AUGUSTINUS) Peruersam opinionem malorum omnium sed huius precipue causam esse non ambigitur. Ab hac igitur Caribdi omni, ut ait Tullius, remorum ac uelorum auxilio fugiendum est. (FRANCESCO) Unde me fugere, quo ue proram tendere, quid denique opinari iubes, nisi quod uideo? (AUGUSTINUS) Vides ubi oculos intendisti; at si retro respicias, uidebis innumerabilem turbam sequi, teque primo agmini aliquanto proximiorem esse quam ultimo. Sed tumor animi rigorque propositi non permittunt oculos in tergum flectere. (FRANCESCO) Deflexi tamen interdum multosque post me uenire perpendi; neque sortis mee pudet, sed curarum piget ac penitet tantarum; quod, ut eiusdem Horatii uerbo utar, fluitem dubie spe pendulus hore. Si hec anxietas tollatur, quantum habeo abunde sufficiat, dicamque equanimiter, quod eodem loco ait idem: "Quid credis, amice, precari? sit michi quod nunc est, etiam minus, et michi uiuam quod superest eui, siquid superesse uolunt di". Ego uero semper dubius futuri, semper animo suspensus, nullam ex fortune muneribus dulcedinem capio. Ad hec ut uides, hactenus aliis uiuo, quod miserrimum ex omnibus est. Atque utinam uel senectutis michi reliquie contingant ut, qui procellosos inter fluctus uixerim, moriar in portu. (AUGUSTINUS) Tu ne igitur in tanto rerum humanarum turbine, tanta uarietate successuum, tantaque caligine futurorum et, ut breuiter dicam, sub imperio positus fortune, solus ex cuntis hominum milibus curarum uacuam etatem ages? Vide quid cupias, mortalis; uide quid postules! Quod uero non tibi te uixisse conquereris, non inopie sed seruitutis est; quam licet, ut tu idem asseris, miserrimam esse confitear, tamen, si circumspicis, paucissimos hominum sibi uixisse reperies. Nam et hi qui putantur felicissimi et quibus innumerabiles uiuunt, se ipsos simul aliis uiuere, uigiliarum et laborum assiduitate testantur. Quid enim? Ut supremo te commonefaciam exemplo, Iulius Cesar, cuius illud uerum licet arrogans dictum est, "humanum paucis genus uiuit", nunquid postquam eo genus redegerat humanum ut sibi uni uiueret, ipse interim aliis uiuebat? Interrogabis fortasse: Quibus? – His nimirum a quibus occisus est: D. Bruto, T. Cimbro ceterisque perfide coniurationis auctoribus, quorum cupiditates explere non ualuit tanti munificentia largitoris. (FRANCESCO) Mouisti animum fateor, ut iam nec seruum me nec inopem indigner. (AUGUSTINUS) Indignare potius te non esse sapientem, quod unum et libertatem et ueras diuitias prestare potuisset. Ceterum quisquis causarum absentiam equo ferens animo effectus non adesse conqueritur, nec causarum certam tenet ille rationem nec effectuum. Exequere autem nunc quid te premit, preter hec que dicta sunt. Corporis ne fragilitas an latens molestia? (FRANCESCO) Nempe corpus hoc onerosum michi semper fuit quotiens me ipsum contemplatus sum; at cum alienorum grauedinem corporum respexi, satis obediens me mancipium habere fateor. Possem idem utinam [2,105] et de animo gloriari: sed ille imperat. (AUGUSTINUS) Utinam rationis ipse subditus imperio! Sed ad corpus redeo. Quid in eo molestum experiris? (FRANCESCO) Nichil equidem, nisi comunia quedam: quod mortale est, quod suis me doloribus implicat, mole pregrauat, somnum suadet spiritu uigilante, aliisque me necessitatibus subigit humanis, quas enumerare et longum et inamenum est. (AUGUSTINUS) Compone animum, precor, teque hominem natum esse recordare; illicet anxietas ista cessauerit. Siquid preter hoc angit, exequere. (FRANCESCO) Illa ne tibi inaudita est fortune nouercantis immanitas, cum uno die me spesque et opes meas omnes et genus et domum impulsu strauit impio? (AUGUSTINUS) Video oculorum tuorum scatebras, ideoque pretereo: neque enim nunc docendus, sed monendus es. Unum igitur hoc admonuisse sufficiet: si enim non priuatarum modo familiarum sed notissimas tibi regnorum ex omnibus seculis recoles ruinas, nonnichil tibi tragediarum lectio profuerit ut non pudeat tuguriolum tuum cum tot regiis edibus conflagrasse. Procede modo: hec enim parcius dicta spatiosius tibi ruminanda seruabis. (FRANCESCO) Quis uite mee tedia et quotidianum fastidium sufficienter exprimat, mestissimam turbulentissimamque urbem terrarum omnium, angustissimam atque ultimam sentinam et totius orbis sordibus exundantem? Quis uerbis equet que passim nauseam concitant: graueolentes semitas, permixtas rabidis canibus obscenas sues, et rotarum muros quatientium stridorem aut transuersas obliquis itineribus quadrigas; tam diuersas hominum species, tot horrenda mendicantium spectacula, tot diuitum furores: illos mestitia defixos, hos gaudio lasciuiaque fluitantes; tam denique discordantes animos, artesque tam uarias, tantum confusis uocibus clamorem, et populi inter se arietantis incursum? Que omnia et sensus melioribus assuetos conficiunt et generosis animis eripiunt quietem et studia bonarum artium interpellant. Ita me Deus ex hoc naufragio puppe liberet illesa, ut ego sepe circumspiciens in infernum uiuens descendisse michi uideor. I nunc, et boni aliquid tecum age. I nunc, et honestis cogitationibus incumbe! "I nunc et uersus tecum compone canoros". (AUGUSTINUS) Hic me Flacci uersiculus quid potissimum lamenteris admonuit. Doles quod importunum studiis tuis locum nactus es; quoniam, ut ait idem: "scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbes". Tuque ipse in epystola quadam eandem sententiam uerbis aliis expressisti: "silua placet Musis, urbs est inimica poetis". Quodsi unquam intestinus tumultus tue mentis conquiesceret, fragor iste circumtonans, michi crede, sensus quidem pulsaret, sed animum non moueret. Ac ne nota pridem auribus tuis ingeram, habes Senece de hac re non inutilem epystolam; habes et librum eiusdem De Tranquillitate animi; habes et de tota hac mentis egritudine tollenda librum M- Ciceronis egregium, quem ex tertie diei disputationibus in Tusculano suo habitis ad Brutum scripsit. (FRANCESCO) Singula hec haud negligenter legisse me noueris. (AUGUSTINUS) Quid ergo? nichil ne profuerunt? (FRANCESCO) Imo uero inter legendo plurimum; libro autem e manibus elapso assensio simul omnis intercidit. (AUGUSTINUS) Comunis legentium mos est, ex quo monstrum illud execrabile, literatorum passim flagitiosissimos errare greges et de arte uiuendi, multa licet in scolis disputentur, in actum pauca conuerti. Tu uero, si suis locis notas certas impresseris, fructum ex lectione percipies. (FRANCESCO) Quas notas? (AUGUSTINUS) Quotiens legenti salutares se se offerunt sententie, quibus uel excitari sentis animum uel frenari, noli uiribus ingenii fidere, sed illas in memorie penetralibus absconde multoque studio tibi familiares effice; ut, quod experti solent medici, quocunque loco uel tempore dilationis impatiens morbus inuaserit, habeas uelut in animo conscripta remedia. Sunt enim quedam sicut in corporibus humanis sic in animis passiones, in quibus tam mortifera mora est ut, qui distulerit medelam, spem salutis abstulerit. Quis enim ignorat, exempli gratia, esse quosdam motus tam precipites ut, nisi eos in ipsis exordiis ratio frenauerit, animum corpusque et totum hominem perdant, et serum sit quicquid post tempus apponitur? In quibus primum obtinere locum reor iram, cui non frustra rationis sedem superpositam esse diffiniunt hi, qui in tres partes animam diuiserunt: rationem in capite uelut in arce, iram in pectore, concupiscentiam subter precordia collocantes, ut scilicet presto sit, que subiectarum pestium uiolentes impetus repente coerceat, et ex alto uelut receptui canat. Quod frenum, quia ire magis necessarium erat, illi uicinior sita est. (FRANCESCO) Consulte quidem; quod ut me non tantum ex philosophicis sed ex poeticis etiam scripturis elicuisse peruideas, per illam uentorum rabiem, quam Maro describit, speluncis abditis latitantem superiectosque montes et regem in arce sedentem atque illos imperio mitigantem, iram atque impetus animi posse denotari mecum sepe cogitaui: in profundo scilicet pectoris deferuentes qui, nisi coerceantur rationis freno, ut ibidem legitur, "... maria ac terras celumque profundumquippe ferant rapidi secum uerrantque per auras". Per terras enim, quid nisi terrenam corporis materiam; per maria quid nisi humorem quo uiuitur, per celum uero profundum, quid nisi interiore loco habitantem animam dedit intelligi, cuius, ut alio loco ait idem, igneus est illis uigor et celestis origo? quasi dicerer corpus atque animam et breuiter totum hominem cui dominabuntur, in precipitium agent. Ex aduerso autem montes [2,110] regemque presidentem, quid nisi capitis arcem et rationem esse, que illic inhabitat? Sic enim ait: "Hic uasto rex Eolus antro luctantes uentos tempestatesque sonoras imperio premit, et uinclis ac carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis circum claustra fremunt; summa sedet Eolus arcesceptra tenens". Hec ille. Ego autem, singula uerba discutiens, audiui indignationem, audiui luctamen, audiui tempestates sonoras, audiui murmur ac fremitum. Hec ad iram referri possunt. Audiui rursum regem in arce sedentem, audiui sceptrum tenentem, audiui imperio prementem et uinclis ac carcere frenantem; que ad rationem quoque referri posse quis dubitet? Attamen, ut de animo atque ira animum turbante dici omnia constaret, uide quid addidit: "mollitque animos et temperat iras". (AUGUSTINUS) Laudo hec, quibus abundare te uideo, poetice narrationis archana. Siue enim id Virgilius ipse sensit, dum scriberet, siue ab omni tali consideratione remotissimus, maritimam his uersibus et nil aliud describere uoluit tempestatem; hoc tamen, quod de irarum impetu et rationis imperio dixisti, facete satis et proprie dictum puto. Sed, ut unde discesseram reuertar, et aduersus iram et aduersus reliquos motus precipueque aduersus hanc, de qua multa iam diu loquimur, pestem, aliquid semper excogita; quod cum intenta tibi ex lectione contigerit, imprime sententiis utilibus (ut incipiens dixeram) certas notas, quibus uelut uncis memoria uolentes abire contineas. Hoc equidem presidio consistes immobilis cum aduersus cetera tum contra animi tristitiam, que umbra uelut pestilentissima uirtutum semina et omnes ingeniorum fructus enecat; in qua postremo, ut eleganter ait Tullius, fons est et caput miseriarum omnium. Profecto autem si alios teque simul diligenter excusseris, omisso quod nullus hominum est, cui non multe sint lugendi cause, omisso preterea quod delictorum tuorum recordatio iure mestum et solicitum facit (quod unum mestitie genus salutare est modo desperatio non subrepat) multa tibi diuinitus concessa fateberis, que inter turbas querulorum atque gementium consolandi gaudendique materiam prestare queant. Nam in eo quod tibi nondum te uixisse quereris quod ue tumultus urbium stomacharis, et maximorum hominum similis querela, et illa cogitatio quod tua sponte in hos incideris anfractus tuaque sponte, si omnino uelle ceperis, possis emergere, non paruum tibi conferent solamen. Ubi et consuetudo longior profuerit, si strepitum populorum uelut cadentis aque sonitum aures tuas edocueris cum delectatione percipere. Id autem, ut dixi, facillime consequeris si tue primum mentis compescueris tumultus; pectus enim serenum et tranquillum frustra uel peregrine circumeunt nubes uel circumtonat externus fragor. Itaque uelut insistens sicco litori tutus, aliorum naufragium spectabis et miserabiles fluitantium uoces tacitus excipies; quantum ue tibi turbidum spectaculum compassionis attulerit, tantum gaudii afferet proprie sortis, alienis periculis collata, securitas. Ex quibus omnem animi tristitiam te iamiam depositurum esse confido. (FRANCESCO) Quanquam multa me uellicent, atque illud in primis quod urbes relinquere quasi rem facilem mei censes arbitrii, tamen, quia in multis me ratione superasti, uolo et hic, prius quam deiciar, arma deponere. (AUGUSTINUS) Potes ergo, iam tristitia relegata, cum fortuna tua in gratiam redire? (FRANCESCO) Possum utique, si modo aliquid esset fortuna. Nam ut uides, inter graium et nostrum poetam hac de re tanta dissensio est ut, cum ille fortunam in operibus suis nusquam nominare dignatus sit, quasi nichil eam esse crederet, hic noster et sepe eam nominet et quodam in loco omnipotentem etiam uocet. Cui sententie et historicus ille nobilis fauet et orator egregius. Nam et Crispus Salustius dominari profecto ait in re qualibet fortunam; et M. Tullius humanarum rerum dominam asseuerare non timuit. Ego autem quid sentiam, aliud forte tempus ac locus alter fuerit dicendi. Quod uero ad inceptum attinet, eousque michi profuit admonitio tua, ut me ipsum cum maiore parte hominum conferenti non tam miser, ut solebat, status meus appareat. (AUGUSTINUS) Gaudeo siquid tibi profui cupioque prodesse cumulatius. Sed quoniam satis hodiernum colloquium processit, pateris ne que restant in diem tertium differri atque ibi finem statui? (FRANCESCO) Ego uero numerum ipsum ternarium tota mente complector; non tam quia tres eo Gratie continentur, quam quia diuinitati amicissimum esse constat. Quod non tibi solum aliisque uere religionis professoribus persuasum est, quibus est omnis in Trinitate fidutia, sed ipsis etiam gentium philosophis, a quibus traditur uti eos hoc numero in consecrationibus deorum: quod nec Virgilius meus ignorasse uidetur ubi ait: numero Deus impare gaudet. De ternario enim loqui eum precedentia manifestant. Tertiam igitur deinceps de manibus tuis partem huius tripartiti muneris expecto.