HISTORIAE ADVERSUM PAGANOS. LIBER SEXTUS ( I - XII). [1] Omnes homines cuiuslibet uel sectae uel uitae uel patriae ita semper ad prospectum prudentiae naturali bono eriguntur, ut oblectamento corporis rationale mentis etsi non actu praeferant, iudicio tamen praeferendum sciant. quae mens, ratione duce inlustrata, in medio uirtutum, quibus genuino fauore, quamuis uitiis inclinetur, adsurgit, scientiam Dei quasi arcem prospicit. 2 Deum enim quilibet hominum contemnere ad tempus potest, nescire in totum non potest. unde quidam dum in multis Deum credunt, multos deos indiscreto timore finxerunt. sed hinc iam uel maxime cum auctoritate ueritatis operante tum ipsa etiam ratione discutiente discessum est. 3 quippe cum et philosophi eorum, ut de nostris sanctis sileam, dum intento mentis studio quaerunt scrutanturque omnia, unum Deum auctorem omnium reppererunt, ad quem unum omnia referrentur; unde etiam nunc pagani, quos iam declarata ueritas de contumacia magis quam de ignorantia conuincit, cum a nobis discutiuntur, non se plures deos sequi sed sub uno deo magno plures ministros uenerari fatentur. 4 restat igitur de intellegentia ueri Dei per multas intellegendi suspiciones confusa dissensio, quia de uno deo omnium paene una opinio est. hucusque humana scrutatio, etsi cum labore, potuit. at ubi ratiocinatio deficit, fides subuenit. nisi enim crediderimus, non intellegemus: 5 ab ipso audias ipsique Deo credas, quod uerum uelis scire de Deo. itaque idem unus et uerus Deus, in quem omnis, ut diximus, etsi ex diuersis opinionibus secta concurrit, mutans regna et disponens tempora, peccata quoque puniens, quae infirma sunt mundi elegit, ut confundat fortia, Romanumque imperium adsumpto pauperrimi status pastore fundauit. 6 hoc per reges et consules diu prouectum postquam Asiae Africae atque Europae potitum est, ad unum imperatorem eundemque fortissimum et clementissimum cuncta sui ordinatione congessit. 7 sub hoc imperatore, quem omnes fere gentes amore et timore permixto iuste honorarent, Deus uerus, qui superstitione sollicita ab ignorantibus colebatur, magnum illum intellegentiae suae fontem aperuit promptiusque per hominem docturus homines filium suum misit operantem uirtutes, quae praecellerent hominem, coarguentemque daemonas, quos aliqui deos putauissent, ut qui ipsi tamquam homini non credidissent, operibus tamquam Dei crederent; 8 deinde ut in magno silentio ac pace latissima inoffense et celeriter noui nominis gloria et adnuntiatae salutis uelox fama percurreret uel etiam ut discipulis eius per diuersas gentes euntibus ultroque per cunctos salutis dona offerentibus obeundi ac disserendi quippe Romanis ciuibus inter ciues Romanos esset tuta libertas. 9 Quod ideo commemorandum putaui, quia hic sextus libellus usque ad Caesarem Augustum, de quo haec dicuntur, extenditur. 10 quodsi aliqui hanc lucidissimam rationem inritam putant, suisque dis potius adsignant, quos primum prudentia elegerint deinde praecipuo cultu inuitarint, ut sibi per eos amplissimum hoc pulcherrimumque imperium conderetur - 11 sic enim iactitant, quia ipsi optimo genere sacrorum emeruerint praecipuum deorum fauorem, quibus ademptis uel praetermissis discesserint omnes adytis arisque relictis Di, quibus imperium hoc steterat - 12 unde, quamuis reuerentia sanctitatis tuae multa fortissime uerissimeque disseruerit, tamen et mihi locus exigit, ut pauca subiciam. 13 si Romani colendo deos emeruerunt fauorem deorum et non colendo amiserunt: ut ipse Romulus, parens Romae, inter tot mala ab ipso ortu suo ingruentia saluus esset, colendo quis meruit? 14 an Amulius auus, qui exposuit ad necem? an pater, qui incertus fuit? an Rhea mater stupri rea? an Albani parentes, ipsa quoque ab initio Romani nominis germina persequentes? an tota Italia quae per quadringentos annos, dum audere potuit, excidio eius inhiauit ? 15 non, inquiunt, sed di ipsi, quia se colendos sciebant, futuros custodiere cultores. ergo praescii sunt. 16 si praescii sunt, cur hoc imperium inter tot annorum saecula eo potissimum tempore ad summam potentiae arcem perduxerunt, quo ille nasci inter homines atque adgnosci ut homo uoluit, post cuius nomen et ipsi pro nihilo contempti sunt et cum uniuerso mundo etiam illi, quos ipsi prouexerant, cucurrerunt? 17 sed humiliter obrepsit, inquiunt, et latenter intrauit. latentis et humilis unde tam celebris fama, tam indubitata fides, tam manifesta potentia ? signis quibusdam et uirtutibus mentes hominum superstitione sollicitas cepit et tenuit. at haec si homo potuit, di magis posse debuerunt. 18 an quia ille hanc potentiam a Patre sibi traditam praedicabat, peruentum est aliquando ad intellegentiam illius noti et ignoti Dei, quam adprehendere, ut dixi, nemo nisi per ipsum potest? nec quisquam potest, nisi qui toto se perspecto ac despecto conuersus ad sapientiam Dei omnem quaerendi ratiocinationem transtulerit ad credendi fidem. 19 uerumtamen breuiter discutio: di isti, quos tantos ferunt, ut Romanam rempublicam et propitii prouexisse et auersi adflixisse uideantur, eo certe tempore, quod palam constat, quo nasci Christus uoluit et adnuntiari gentibus coepit deuotissime atque intentissime colebantur. 20 ita illi consulentes et sibi et cultoribus suis non potuerunt uel reprimere uel repellere superstitionem eius, propter quam spernendos se cultoresque suos destituendos uiderent? quamquam si ab inuitis, danda uenia nec deserendi fuerunt; si a uoluntariis, seruanda praescientia nec prius fuerant adiuuandi. 21 hoc factum est, inquiunt; nam excitauimus gentes, accendimus reges, instituimus leges, disposuimus iudices, praeparauimus poenas suppliciis et crucibus, orbem totum scrutati sumus, siquo modo Christianum nomen et cultus uniuerso mundo posset abradi. 22 hoc eatenus factum est, donec fecunda crudelitas eo usque inter tormenta ac per tormenta proficeret, quamdiu ipsum regium culmen, per quod solum prohiberi potuerat, occuparet. 23 et quid postea consecutum est? imperatores, inquiunt, Christiani cessare sacra et claudi templa iusserunt atque ideo Excessere omnes adytis arisque relictis Di, quibus imperium hoc steterat. 24 O quanta et quam inoffensa lux ueritatis est, si non aduersus eam ultro sese offerentem inbecilli infeliciter oculi clauderentur! si Christiana fides per multa retro tempora saeuientibus undique aduersum se gentibus regibus legibus caedibus crucibus ac mortibus reprimi nullo modo potuit, immo, ut dixi, inter haec et per haec creuit, cultus autem idolorum iam quodammodo ex se deficiens ac sibi erubescens ad unam clementissimam iussionem sine ullo poenali terrore cessauit: 25 cui dubium est hoc per istius intellegentiae demonstrationem de creatore suo tandem innotuisse creaturae, quod illa eatenus per uarias ratiocinationes mentis, intentae quamlibet, aliis offuscata quaesierit ac per hoc statim amori eius, quem etiam ignorans dilexerat, inhaesisse? 26 nec igitur mirum est, si in magna familia inueniuntur aliqui serui, qui consuetudine lasciuiaque seductorum adsuefacti patientia domini sui ad contemptum ipsius abutantur: unde et merito Deus uel ingratos uel incredulos uel etiam contumaces uariis correptionibus arguit; 27 quod semper utique confitendum est, tunc tamen praecipue, quando adhuc per uniuersum mundum nulla erat ecclesia, quae interuentu fidelium precum meritas mundi poenas iustumque iudicium Dei exorata ipsius clementia temeraret: unde etiam haec, quae mala hominibus uidentur, qualiacumque sunt, grauiora sine dubio omnia fuerunt, sicut ipso, quo coepta sunt, ordine probabuntur. 28 Bellum Mithridaticum uel, ut uerius dicam, belli Mithridatici clades multas simul inuoluens prouincias tracta et protenta per quadraginta annos fuit. 29 nam DCLXII, ut dixi, anno ab urbe condita, quo etiam primum ciuile bellum coeperat, inardescens, consulatu uero Ciceronis et Antonii, ut uerbis poetae optimi loquar, barbarico uix consummata ueneno est. 30 sed in his temporibus triginta gerendi belli inueniuntur anni. qualiter autem quadraginta a plerisque dicti sint non facile discernitur. [2] Igitur Mithridates rex Ponti atque Armeniae postquam Nicomedem Bithyniae regem amicum populi Romani regno priuare molitus est atque a senatu monitus, si facere temptaret, bellum sibi a populo Romano inferendum fore, iratus Cappadociam continuo peruasit atque expulso ab ea Ariobarzane rege cunctam prouinciam igni ferroque uastauit. 2 Bithyniam deinde pari clade corripuit. Paphlagoniam simili exitu adflixit pulsis ex ea Pylaemene et Nicomede regibus. post cum uenisset Ephesum, crudeli praecepit edicto, ut per totam Asiam quicumque inuenti essent ciues Romani sub una die omnes necarentur. 3 et factum est; nec explicari aut conprehendi ullo modo uerbis potest, quae tunc multitudo Romanorum ciuium caesa sit, quis maeror plurimarum prouinciarum, quis gemitus occidendorum pariter atque occidentium fuerit, cum singuli quique aut prodere innocentes hospites et amicos, aut ipsi periclitari poena hospitum cogerentur. 4 Archelaus quoque dux Mithridatis cum CXX milibus peditum atque equitum in Achaiam praemissus Athenas cunctamque Graeciam partim ui partim deditione obtinuit. 5 Sylla, cui post consulatum Mithridaticum bellum obuenerat, Archelaum apud Piraeum, Atheniensium portum septemplici muro conmunitum, diu obsedit, ipsam Atheniensium urbem ui cepit. postea iusto proelio cum Archelao conflixit: centum decem milia de exercitu Archelai interfecta, uix decem milia superfuisse referuntur. 6 conperta clade Mithridates lectissima septuaginta milia militum Archelao in subsidium misit ex Asia. secundo proelio quinquaginta milia ex his interfecta sunt ibique Diogenes Archelai filius trucidatus est. 7 tertio bello omnes copiae, quas Archelaus habebat, extinctae sunt. nam uiginti milia militum eius in paludem pulsa cum Syllae fidem inplorarent, insatiabili uictoris ira interfecta sunt totidemque alia in flumen coacta ac necata, reliqui miserorum passim trucidati sunt. 8 porro autem Mithridates in Asia nobilissimarum urbium principes occidere bonaque eorum publicare animo intenderat. cumque iam mille sescentos ita interfecisset, Ephesii exemplum uerentes excluso praesidio eius portas obiecerunt; similiter Smyrnaei Sardi Colophonii Trallianique fecerunt. 9 perturbatus Mithridates per Archelaum ducem suum cum Sylla de pace pepigit. interea Fimbria Marianorum scelerum satelles, homo omnium audacissimus, Flaccum consulem, cui legatus ierat, apud Nicomediam occidit; 10 ac mox arrepto exercitu Mithridatis filium ex Asia ad Miletopolin fugat, stationem regis inuadit ipsumque Pergamo pellit fugientemque insecutus apud Pitanam obsedit, et profecto cepisset, si L. Lucullus ciuilibus discordiis curam reipublicae praetulisset eumque mari coartare obiecta classe uoluisset. 11 inde Fimbria Iliensibus iratus, a quibus pro Syllanae partis studio obiectu portarum repulsus uidebatur, ipsam urbem Ilium, antiquam illam Romae parentem, funditus caede incendioque deleuit. sed eam Sylla continuo reformauit. idem Fimbria apud Thyatiram cum ab exercitu Syllae obsideretur, desperatione adactus in templo Aesculapii manu sua interfectus est. 12 Fannius et Magius de exercitu Fimbriae profugi Mithridati sese adiunxerunt: quorum hortatu Mithridates cum Sertorio per legatos in Hispaniam missos foedus pepigit. Sertorius ad eum M. Marium firmandi foederis causa misit: quem rex apud se retentum breui ducem fecit in locum Archelai, qui se ad Syllam cum uxore liberisque contulerat. 13 Marius et Eumachus duces a Mithridate aduersus Lucullum missi, magno exercitu breui congregato cum P. Rutilio apud Chalcedonam congressi sunt eumque cum plurima exercitus ipsius parte ceciderunt. 14 Lucullus Mithridatem Cyzicenos obsidentem fossa cinxit eumque quod faciebat pati conpulit atque ad ipsos Cyzicenos, ut bono animo essent, nuntium misit unum ex militibus nandi peritum: qui duobus utribus suspensus mediam ipse regulam tenens plantisque subremigans septem milia passuum transmeauit. 15 Mithridates inopia laborans partem copiarum instructam armis domum abire praecepit: quam Lucullus excipiens uniuersam disperdidit, nam amplius quam quindecim milia hominum tunc interfecisse narratur. 16 tunc etiam Fannius, qui se Mithridati iunxerat, et Metrophanes regius praetor a Mamerco uicti, cum duobus milibus equitum in Moesiam profugerunt atque inde in Maeoniam digressi in colles camposque Inarimos inciderunt. 17 ubi non solum montes usti uel saxa quasi quadam fuligine obfuscata cernuntur, uerum etiam campi ambusto solo squalidi per quinquaginta milia passuum sine uno ignis uel fornacis indicio et pendulo in profundum cinere putres iacent; tribus etiam locis torridae uoragines ostenduntur, quas Graeci physas uocant. 18 in quibus diu oberrantes inopinatis tandem periculis exempti sunt et clam in regis castra uenerunt. Deiotarus rex Gallograeciae praefectos regis bello trucidauit. 19 Interea Mithridates apud Cyzicum eadem mora, qua obsidebat, obsessus in magnam penuriam pestilentiamque exercitum suum coartauit. nam plus quam trecenta milia hominum fame et morbo in eadem obsidione amisisse fertur; ipse cum paucis arrepta naui clam fugit e castris. 20 Lucullus, incruento milite spectator cladis alienae, nouum genus uictoriae adeptus est; mox Marium adortus uicit fugauitque: in quo proelio plus quam undecim milia Marianorum militum interfecta referuntur. 21 Lucullus postea cum eodem Mario nauali proelio congressus triginta et duas naues regias et conplures onerarias aut demersit aut cepit. multi ibi ex his quos Sulla proscripserat, interempti sunt. 22 Marius postera die de spelunca, ubi latebat, extractus meritas hostilis animi poenas luit. 23 eodem uero Lucullus impetu Apamiam uastauit et sub monte Olympo Prusam munitissimam ciuitatem captam expugnatamque diripuit. 24 Mithridates aduersus Byzantium instructa classe nauigans tempestate correptus octoginta rostratas naues perdidit; ipse cum quassa iam naui mergeretur, in myoparonem Seleuci piratae ipso pirata iuuante transiluit. inde Sinopem ac post Amisum cum magna difficultate peruenit. [3] Eodem anno apud Romam Catilina incesti accusatus, quod cum Fabia uirgine Vestali commisisse arguebatur, Catuli gratia fultus euasit. 2 Lucullus Sinopem expugnaturus obsederat; hanc Seleucus archipirata et Cleochares spado, qui praesidii causa praeerant, expilatam atque incensam reliquerunt. 3 Lucullus miserorum hostium intestina clade permotus celeri occursu inmissum restinxit incendium. ita misera ciuitas uersa uice hostium sociorumque unde defendenda disperdita et unde disperdenda seruata est. 4 at uero M. Lucullus, qui Curioni in Macedonia successerat, totam Bessorum gentem bello adpetitam in deditionem recepit. 5 Eodem tempore Metellus Siciliae praetor cum foedissima illa C. Verris praetura Siciliam adflictam inuenisset, maxime Pyrganione archipirata nefariis praedis et caedibus dilacerante, qui pulsa classe Romana Syracusanum portum obtinuerat - quem mox nauali terrestrique proelio comminutum Sicilia decedere conpulit. 6 praeterea Lucullus transgressus Euphraten et Tigrim, apud Tigranocertam urbem cum Mithridate et Tigrane congressus paruissima suorum manu magnum hostium numerum occidit; nam triginta milia hominum in eo bello caesa referuntur. 7 Tigranes uix centum quinquaginta equitibus comitatus aufugit diademate et tiara ne agnosceretur abiectis. tunc ad Lucullum totius paene orientis supplices uenere legati; imminente hieme per Armeniam in Mesopotamiam regressus Nisibin urbem illis tunc locis inclitam expugnauit et cepit. [4] Isdem diebus piratae per omnia sparsi maria et iam non tantum intercipientes nauium commeatus sed etiam insulas prouinciasque uastantes, inpunitate sceleris et auiditate praedae uulgo sese adsociantibus in inmensum augebantur: quos Cn. Pompeius post multam quidem uastationem, quam terra marique diu egerant, mira tamen celeritate conpressit. 2 Eodem tempore Cretam insulam per biennium Metellus euertit diuturnoque bello domitam in potestatem redegit legesque Minois Romanis legibus permutauit. 3 Pompeius postea, successor Luculli, in minore Armenia iuxta montem Dastracum castra regis obsidione conclusit. rex cum omnibus copiis eruptione per noctem facta, insuper etiam persequentem bello repellere statuit. Pompeius fugientes persequi intendit. itaque bellum nocte commissum est. 4 luna tunc orta a tergo Romanis erat. regii longitudinem umbrarum proximitatem hostium rati cuncta in inritum tela fuderunt. Romani ueluti inermes postea adgressi sine labore uicerunt. 5 namque de exercitu regio XL milia caesa uel capta sunt, Romani uulnerati mille, uix autem quadraginta interfecti. 6 rex inter tumultus belli fuga lapsus, adiutus etiam beneficio sublustris noctis euasit, relictusque ab omnibus amicis philosophis scriptoribus rerum uel carminum ac medicis solus per deuia equum manu trahens atque ad omnes nocturnos strepitus trepidans, in quoddam castellum deuertit atque inde in Armeniam perrexit. 7 Pompeius regem insecuturus inter duo flumina, quae ab uno monte diuersis specubus exoriuntur, hoc est Euphraten et Araxen, urbem Nicopolim senibus, lixis et aegris uolentibus condidit. 8 oranti Tigrani ueniam dedit; exercitum Horodis Albanorum regis praefectosque eius ter proelio uicit; postea epistulas Horodis et munera pro pace cum Albanis instauranda libenter accepit; Artacem regem Hiberiae bello fudit totamque Hiberiam in deditionem accepit. 9 inde, cum Armeniam Colchos Cappadociam et Syriam ordinatis rebus conposuisset, promouens de Ponto in Parthiam ad Ecbatanam urbem caput Parthici regni quinquagensimo die uenit. [5] In Bosforo Mithridate Cerealia sacra celebrante terrae motus adeo grauis repente exortus est, ut magna clades ex ea urbium atque agrorum secuta narretur. 2 eadem tempore Castor Mithridatis praefectus, qui Phanagorio praeerat, interfectis amicis regiis arcem occupauit et quattuor Mithridatis filios ad praesidia Romana transmisit. 3 Mithridates accensus ira in scelera exarsit. nam conplures tunc amicos suos et Exipodram filium suum interfecit, cum antea iam alio Macharem parricidio trucidasset; 4 Pharnaces alter filius eius exemplo fratrum territus exercitum ad persequendum sese missum sibi conciliauit et mox aduersus patrem duxit. 5 Mithridates diu ex altissimo muro filium frustra precatus ubi inexorabilem uidit, moriturus exclamasse fertur: 'Quoniam Pharnaces', inquit, 'mori iubet, uos, si estis, di patrii, precor, ut quandocumque et ipse hanc uocem a liberis suis audiat'. statimque descendens ad uxores, pelices ac filias suas uenenum omnibus dedit. 6 quod cum ipse nouissimus hausisset nec tamen propter remedia, quibus uitalia sua aduersus noxios sucos saepe obstruxerat, ueneno confici posset frustraque spatiaretur, siquo tandem modo infusa pestis per uenas uegetatione corporis acta discurreret, Gallum quendam militem iam fracto muro discurrentem inuitauit eique iugulum praebuit. 7 hunc exitum uitae Mithridates habuit nobisque sententiae suae fortissimum argumentum reliquit homo omnium, ut ferunt, superstitiosissimus, annos natus septuaginta et duo, habens secum semper philosophos omniumque artium peritissimos. 8 Si estis, inquit, di patrii. ita ille diu colendo ac diu quaerendo persenserat hos non esse certos deos, qui esse putabantur. rex multae experientiae atque aeuo grauis uerum Deum, ad cuius notitiam non nisi auditu per fidem uenitur, non intellegebat. hos autem falsos esse rationis ipsius luce peruiderat, aliud consuetudini aliud menti suae tribuens. 9 si estis, inquit, di, hoc est dicere: ego sentiens esse super hominem potentiorem ipso homine potestatem, precandi necessitate motus commendo diligentiam et excuso ignorantiam meam; inuoco qui est, dum conuenio qui non est. 10 quapropter cum dolore et timore considerandum est: qua poena quoue iudicio digni erunt, qui contra interdictum iam propalatae et publicae ueritatis eos sectantur et colunt deos, de quibus etiam illi iam tunc dubitare poterant, qui adhuc praeter eosdem scire nil poterant. 11 uerumtamen breuiter consulo: qualia tunc toto orienti tempora uidebantur, cum per quadraginta annos miserae nationes alternis tantorum ducum uastationibus terebantur; cum quaeque ciuitas tantis concursibus media ineuitabiliter periclitabatur, inde accensura alterum unde alterum temperasset, hoc mox habitura supplicii quod remedii ad tempus habuisset; 12 cum trepidae diuersarum prouinciarum legationes inter succedentes Romanorum duces et truculentiorem notitia Mithridaten, alternis ad utrumque, prout quemque sors belli attollebat, et incertis satisfactionibus transferebantur augendo pericula quae sanabant? 13 nam quid continuo Pompeius et quidem Pompeius homo Romanorum moderatissimus per plurimas partes orientis finito Mithridatico bello egerit, paucis proferam. [6] Anno ab urbe condita DCLXXXVIIII M. Tullio Cicerone et C. Antonio consulibus Pompeius occisi Mithridatis nuntio accepto Syriam Coelen et Phoenicen bello adgressus, Ituraeos primum Arabasque perdomuit urbemque eorum, quam Petram nominant, cepit; 2 hinc ad Iudaeos, quibus Aristobulus expulso fratre Hyrcano primus ex sacerdote rex praeerat, atque ad Hierosolymam urbem eorum Gabinium cum exercitu mittit. ipse continuo subsecutus et a patribus urbe susceptus sed a plebe muro templi repulsus expugnationem eius intendit. 3 id non solum natura loci, uerum etiam ingenti muro fossaque maxima munitum, cum alias aliis legiones dies noctesque succedere sine requie cogeret, uix tertio mense expugnauit. tredecim milia ibi Iudaeorum caesa narrantur, cetera multitudo in fidem uenit. 4 Pompeius muros ciuitatis euerti aequarique solo imperauit et, cum aliquantos principes Iudaeorum securi percussisset, Hyrcanum sacerdotio restituit, Aristobulum captiuum Romam duxit. hoc bellum orientis cum uiginti et duobus regibus sese gessisse ipse Pompeius pro contione narrauit. 5 Interea coniuratio Catilinae aduersus patriam per eosdem dies in urbe habita et prodita, in Etruria uero ciuili bello extincta est; Romae conscii coniurationis occisi sunt. 6 sed hanc historiam agente Cicerone et describente Sallustio satis omnibus notam nunc a nobis breuiter fuisse perstrictam sat est. 7 motus etiam in Paelignis ortus a Marcellis patre et filio per L. Vettium proditus patefacta Catilinae coniuratione quasi succisa radice compressus est, et de utroque per Bibulum in Paelignis, per Ciceronem in Bruttiis uindicatum est. [7] Anno ab urbe condita DCXCIII C. Caesare et L. Bibulo consulibus lege Vatinia Caesari tres prouinciae cum legionilbus septem in quinquennium datae Gallia Transalpina et Cisalpina et Illyricus; Galliam Comatam postea senatus adiecit. 2 Hanc historiam Suetonius Tranquillus plenissime explicuit, cuius nos conpetentes portiunculas decerpsimus. 3 Heluetiorum animos, fortissimae Gallorum omnium gentis ea uel maxime causa quod perpetuo paene cum Germanis bello altercabantur a quibus Rheno tantum flumine dirimuntur, Orgetorix quidam princeps gentis spe totas inuadendi Gallias in arma accenderat. 4 quo ceteri optimates correpto et ad mortem coacto cohibere tamen semel animatas in praedam plebes nequiuerunt. qui coniuratione facta ac die dicta, exustis uicis ac domibus suis, ne quod desiderium ex spe reuertendi foret, profecti sunt. 5 quos cum apud Rhodanum flumen obuios Caesar habuisset, magno difficilique bello bis uicit uictosque ad deditionem coegit. horum fuit, cum primum progresaa est, omnis multitudo Heluetiorum Tulingorum Latobogiorum Rauracorum et Boiorum utriusque sexus ad centum quinquaginta et septem milia hominum. ex his quadraginta et septem milia in bello ceciderunt, cetera in terras proprias remissa sunt. 6 Postea Caesar contra Ariouistum regem excitantem inuehentemque secum incredibiles Germanorum copias, quibus nuper uniuersos Galliarum populos se subegisse iactabat, apud Sequanos uicit, cum diu exercitus Caesaris Germanorum multitudine et uirtute perterritus pugnam detrectasset. 7 statim Ariouistus in Germaniam, arrepta nauicula Rhenum transuectus, effugit, uxores eius duae totidemque filiae captae sunt. fuerunt autem in exercitu Ariouisti Arudes Marcomanes Triboci Vangiones Nemetes Eduses et Suebi. 8 pugna maxime grauis ex phalange Germanorum fuit, quam coacto in unum agmine scutisque supra capita contextis ad inrumpendam Romanorum aciem tuti undique praestruxerant. 9 sed postquam aliqui Romanorum militum agilitate audaciaque insignes supra obductam saliere testudinem scutisque singillatim uelut squamis reuulsis desuper nudos deprehensorum detectorumque humeros perfoderunt, territi hostes nouo mortis periculo terribilem dissoluere conpagem. 10 exinde in fugam uersi per quinquaginta milia passuum insatiabiliter caesi sunt neque conici numerus potuit Germanorum uel quantus pugnae adfuerit uel quantus fuerit occisorum. 11 Post haec Belgarum gens, quae tertia pars Galliarum est, aduersus Caesarem exarsit: 12 quorum distributim copia haec fuit. Bellouagui, qui ceteris numero et uirtute praestare uiderentur, habuere lectissima sexaginta milia armatorum; Suessones ex duodecim oppidis quinquaginta milia; 13 Neruii, quorum adeo indomita feritas praedicabatur, ut numquam in id temporis mercatores ad se admiserint uina ceteraque uenalia deferre, quibus inducta iucunditas torporem uirtutis adferret, habuerunt similiter quinquaginta milia; 14 Atrebates etiam et Ambiani decem milia, Morini uiginti quinque milia, Menapii nouem milia, Caleti decem milia, Veliocasses et Veromandi aeque decem milia, Atuatuci decem et octo milia; Condurses Eborones Caerosi Caemani, qui uno nomine Germani uocantur, quadraginta milia. 15 ita fuisse referuntur CCLXXII milia armatorum lectissima. 16 his repente silua erumpentibus exercitus Caesaris perturbatus atque in fugam actus, plurimis suorum amissis, tandem hortatu ducis restitit uictoresque adgressus usque ad internecionem paene deleuit. [8] Igitur Caesar magnis in Gallia rebus gestis cum in Italiam proficisci decreuisset, Galbam cum legione duodecima ad Veragros Sedunosque misit. 2 qui cum hiemandi causa in uico Veragrorum, cui nomen erat Octodurus, consedisset mediamque oppidi partem, quae torrente distinguebatur, accolis concessisset, quadam die eosdem discessisse per noctem ac proximo insedisse colli uidet. 3 quippe illi paucitatem uix mediae legionis despectui habentes ultroneam sibi praedam nullo cessuram negotio arbitrabantur finitimosque suos in hanc caedis ac praedae societatem uocauerant. 4 igitur Galba tam praesentibus periculis circumsaepto ac trepido atque inter uarias consultationes certi consilii incerto, repente Galli descensu montis effusi castra inperfecta circumdant, raros per uallum propugnatores saxis telisque onerant. 5 cumque iam castra inrumperentur, Pacuuii primipilaris et Voluseni tribuni consilio cuncti Romani portis eruperunt incautosque subito adgressi hostes primum perturbauerunt, deinde in fugam uersos miserabili strage fuderunt. nam amplius triginta milia barbarorum tunc caesa referuntur. 6 Igitur Caesar cum iam pacatas uniuersas Galliarum gentes putaret, ad nouum et maximum bellum retractus est. 7 namque dum P. Crassus adulescens cum legione septima Oceano tenus apud Andicauos hiemat, Veneti ceterique confines repente in arma coniurant, legatos Romanorum uinciunt eosque ita demum se reddituros, si obsides suos recipiant, Romanis indicant. 8 socios sibi ad id bellum Osismos Lexouios Namnetes Ambiuaritos Morinos Diablintes et Menapios adsciscunt; auxilia quoque a Britannia arcessunt. 9 Caesar per Crassum de rebellione dediticiarum gentium certior factus, quamuis intellegeret quanta ineundi belli difficultas esset, tamen rem tanti negotii non neglegendam ratus, ne ceteris exemplo eiusmodi audendi licentia laxaretur, 10 itaque terrestri proelio persequi hostes frustra adgressus - quippe cum hostes per interfusa ex Oceano aestuaria atque inaccessos recessus tutis terrarum sinibus munirentur - naues longas aedificari in Ligeri fluuio iubet: 11 per quem in Oceanum deductae mox ut hostibus uisae sunt, continuo ducentae uiginti naues eorum paratae atque omni genere armorum instructissimae progressae portu ex aduerso constiterunt. 12 Bruto circumspicienti imparem longe nauium esse conflictum, quia barbarorum naues solido robore intextae cauernisque praeualidis obduratae saxorum modo adactos rostratarum ictus retundebant, 13 hoc primum auxilio fuit quod falces acutissimas non pertinaciter contis praefixas funibus autem subnexas parauerat, quibus cum opus esset adprehensos eminus rudentes subductis hastilibus per funem falcem retrahendo succiderent. 14 his celeriter expeditis disrumpi hostilium antemnarum armamenta praecepit: ita antemnis ruentibus conplures ilico naues uelut captas immobiles reddidit. 15 alii hoc periculo territi, suspensis uelis qua uentus intenderet fugere conati, cessante mox uento destituti ludibrio fuere Romanis; 16 itaque incensis omnibus nauibus interfectisque his qui pugnauerant Gallis, reliqui sese omnes dediderunt. 17 sed Caesar maxime ob iniuriam legatorum et ut genti ad omnia consilia mobili terribilis exempli notam inureret, cunctis principibus per tormenta interfectis reliquos sub corona uendidit. 18 isdem diebus Titurius Sabinus Aulercos Eburouices Lixouiosque, qui primates suos, cur auctores belli resuscitandi esse nollent, interfecerant, eruptione facta incredibili caede deleuit. 19 Publius uero Crassus cum in Aquitaniam peruenisset, bello exceptus est. namque Sontiates magno equitatu pedestribusque copiis praeualidis Romanos adorti diu grauiter turbauerunt; 20 post uicti atque in oppidum Sontiatum coacti obsessique, cum se expugnari uiderent, armis traditis in deditionem recepti sunt. 21 Aquitani clade permoti undique exercitum contrahunt; de citeriore quoque Hispania auxilia accersunt; duces bello maxime eos praeficiunt, qui cum Sertorio militauerant. 22 ii omnes dum obsidionem Crasso parant, in castris suis Crasso obruente deleti sunt. nam ex Aquitanis et Cantabris, quorum quinquaginta milia tunc in auxilium uenerant, triginta et octo milia caesa referuntur. 23 Caesar Germanos, qui Rhenum cum immensis copiis transmiserant, simul et totas Gallias subicere sibi parabant, bello adortus usque ad internecionem cecidit. quorum fuisse numerum ad quadringenta quadraginta milia ferunt. [9] Tunc Caesar in Germaniam facto ponte transgreditur, Sugambros et Ubios obsidione liberat; Suebos maximam et ferocissimam gentem, quorum esse centum pagos et populos multi prodidere, totamque Germaniam aduentu suo terret; mox in Galliam rescisso ponte concedit. 2 inde ad Morinos uenit, unde in Britanniam proximus et breuissimus transitus est. nauibus circiter onerariis atque actuariis octoginta praeparatis in Britanniam transuehitur. ubi acerba primum pugna fatigatus, deinde aduersa tempestate correptus plurimam classis partem et non paruum numerum militum, equitum uero paene omnem disperdidit. 3 regressus in Galliam legiones in hiberna dimisit ac sescentas naues utriusque commodi fieri imperauit. 4 quibus iterum in Britanniam primo uere transuectus dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naues in anchoris stantes tempestate correptae uel conlisae inter se uel harenis inlisae ac dissolutae sunt: ex quibus quadraginta perierunt, ceterae cum magna difficultate reparatae sunt. 5 Caesaris equitatus primo congressu a Britannis uictus ibique Labienus tribunus occisus est. secundo proelio cum magno suorum discrimine uictos Britannos in fugam uertit. 6 inde ad flumen Tamesim profectus, quem uno tantum loco uadis transmeabilem ferunt. in huius ulteriore ripa Cassouellauno duce immensa hostium multitudo consederat ripamque fluminis ac paene totum sub aqua uadum acutissimis sudibus praestruxerat. 7 quod ubi a Romanis deprehensum ac uitatum est, barbari legionum impetum non ferentes siluis sese abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos grauiter ac saepe lacerabant. 8 interea Trinobantum firmissima ciuitas cum Mandubragio duce datis quadraginta obsidibus Caesari sese dedidit. 9 quod exemplum secutae urbes aliae conplures in foedus Romanorum uenerunt isdemque demonstrantibus Caesar oppidum Cassouellauni inter duas paludes situm, obtentu insuper siluarum munitum omnibusque rebus confertissimum tandem graui pugna cepit. [10] Exim Caesar a Britannis reuersus in Galliam postquam legiones in hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique circumuentus et conflictatus est. namque Ambiorix cum Eburonibus et Atuatucis conspirans, animatus Treuerorum consilio Cottam et Sabinum legatos apud Eburonas cum tota funditus legione insidiis circumuentos interfecit. 2 Ambiorix hac uictoria elatus Atuatucos et Neruios plurimosque alios raptim ad arma contrahit atque ad Ciceronem legatum, qui similiter tunc legioni in hibernis praeerat, contendit. 3 multitudo hostium ex hoc colligi potuit, quia cum in obsidione castrorum uallum circumdandum esse a captiuis Romanis docerentur et instrumenta ruralia non haberent, gladiis concidendo terram et sagulis exportando uix tribus horis uallum pedum decem et fossam pedum quindecim per milia passuum quindecim in circuitu perfecerunt. praeterea centum uiginti turres mirae altitudinis extruxerunt. 4 et cum iam septem dies noctesque succidui hostium cunei pugnarent ac uentus subito plurimus exortus esset, testas feruentes intorsere fundis flammataque focis tela ac mox concepto igne rutilantia intra castra iecerunt. 5 quo facto per culmea culmina raptim uentus insistens, sparsum animauit incendium. sed ne sic quidem Romani, cum undique obruerentur, uulneribus laboribus uigiliis ieiuniis incendiisue cesserunt. 6 tandem Caesari nuntiatum est unam deletam esse legionem, alteram iam paene confectam. 7 aduentante cum duabus legionibus Caesare, deserunt hostes obsidionem atque in eum cuncti raptis copiis ruunt. Caesar paruissimis se castris consulto condidit equitibusque praemissis, ut fugam fingerent, imperauit, ut ad transitum uallis, quae media erat sibique periculosa uidebatur, hostes contemptu sui inuitaret. 8 quibus aduentantibus insuper obstrui portas praecepit. quo uiso Galli, quasi iam uicissent, ad obducendum extrinsecus uallum conuersi sunt. Caesar totis repente portis paratum effudit exercitum uersosque in fugam Gallos uastissima caede confecit. 9 nam sexaginta milia tune fuisse referuntur, e quibus pauci per paludes inuias euaserunt. 10 Indutiomarus Treuerorum princeps, magnas armatorum copias habens, postquam de consensu totius Galliae certior redditus est, Labieni castra legionemque cui is praeerat, quod facile factu arbitrabatur, delere statuit ac deinde Eburonibus Neruiisque coniunctus ad opprimendum Caesarem pergere. 11 Labienus quibus potest artibus simulat timorem atque ita Indutiomarum neglegentiorem cum insultantibus copiis pro uallo oberrantem repentina eruptione prostrauit. 12 hac uictoria Labieni reliqui Gallorum conatus repressi sunt et Caesar paulo quietior reliqua parte hiemis fuit. 13 sed intellegens sibi maiora belli superesse negotia, maxime quia plurima parte exercitus amissa aliisque grauiter sauciis ne ad sustinendum quidem sibi idoneus, non dicam ad conprimendum Gallorum impetum uideretur, a Cn. Pompeio proconsule conscribi legiones sibique mitti in auxilium petit: itaque ante exactam hiemem tres ad eum legiones in castra uenerunt. 14 igitur Caesar, priusquam in unum hostium copiae coirent, ineunte uere adgredi trepidos et opprimere sparsos in suis finibus parat. primum itaque Neruiorum fines diripit, praedam uero, quae copiosissima erat, exercitui permittit. 15 deinde Menapios, qui sibi propter inmensas paludes atque inpeditissimas siluas munitissimi uidebantur, tribus agminibus inuadit nimiaque caede uulgo agitata residuos supplices in deditionem recepit. 16 Labienus sequenti proelio omnes Treuerorum copias interfecit arte in bellum prouocatas, priusquam Germanis aduentantibus iungerentur, et continuo ipsam ciuitatem capit. 17 Caesar ulcisci mortem Sabini et Cottae legatorum uolens, Ambiorigem et Eburones deletae legionis auctores postquam in Arduennam siluam refugisse conperit - 18 quae silua totius Galliae maxima est atque a ripis Rheni finibusque Treuerorum ad Neruios usque pertingit et in longitudine plus quam quinquaginta milibus passuum patet - 19 permetiens rem suis maximi periculi fore, si per obstructas spatiosasque siluas ignoti diuiderentur hostemque locis notissimum quaererent, omnem Galliam per nuntios inuitat, ut quique secundum placitum suum reconditas in Arduenna silua praedas quaerant diripiantque. 20 quo facto Gallis utrimque morientibus maximas Romanorum iniurias sine cuiusquam Romani discrimine uindicauit. 21 ita hoc tutissimo uincendi genere securus in Italiam rediit. [11] Igitur Caesare in Italiam reuerso Gallia rursus in arma coniurat multique simul populi coeunt. dux his Vercingetorix fuit, cuius consilio statim omnes Galli ciuitates suas ultro incenderunt: prima a suis incensa Biturigo. 2 inde ad Caesarem, qui magnis itineribus per Narbonensem prouinciam clam ad exercitum recucurrerat, impetum faciunt. 3 Caesar tunc oppidum nomine Caenapum obsidione concluserat: quod diu oppugnatum, tandem post multas Romanorum clades pluuio die, cum hostilium machinarum agmenta neruique elanguerant, adplicitis turribus captum atque deletum est. 4 quadraginta milia ibi hominum fuisse referuntur: ex quibus uix octoginta per fugam lapsi ad proxima Gallorum castra uenerunt. 5 praeterea Aruerni ceterique confines, sollicitatis etiam ad se Aeduis, multis aduersum Caesarem proeliis bellauerunt. 6 qui cum se pugnando fatigati in quoddam castellum recepissent, milites praedae inhiantes ad expugnationem oppidi animum intendunt, frustra Caesare de loci iniquitate causante. itaque ibi Caesar erumpentibus de super hostibus pressus, multa exercitus sui parte perdita, uictus aufugit. 7 dum haec ad Alesiam geruntur, Vercingetorix, quem omnes consensu pari regem praeoptauerant, suadet, uti ex tota Gallia omnes, qui arma ferre possint, huic bello praesto sint. hoc enim esse unum bellum, quo aut perpetua libertas aut aeterna seruitus aut mors omnium consequatur. 8 itaque absque eo numero, quem infinitum ante contraxerat, equitum circiter octo milia, peditum ducenta et quinquaginta milia contracta sunt. 9 dehinc duo colles sibi inuicem obuersos Romani Gallique ceperunt. unde multis saepe eruptionibus et uariis prouentibus proeliantes, tandem Romani praecipua Germanorum equitum, quos sibi iamdudum amicos nunc in auxilium acciuerant, uirtute uicerunt. 10 Vercingetorix alia die congregatis omnibus, qui fuga euaserant, dixit se auctorem bona fide defendendae libertatis atque inrumpendi foederis fuisse et nunc, siue Romanis sese ad mortem omnes offerant siue se solum pro omnibus dedant, paratum animo fore. 11 itaque Galli uoluntatem, quam pudore aliquamdiu texerant, quasi ex consilio regis adsumerent, ilico sibi ueniam precantes, eum solum uelut auctorem magni sceleris dediderunt. 12 Bellouagui omnibus Gallorum gentibus ipsorum opinione fortiores habebantur. hi Correo duce bellum instaurant sibique in hanc suscepti belli societatem Ambianos Aulercos Saletos Veliocasses Atrebatasque coniungunt et locum quendam cinctum atque impeditum undique paludibus capiunt, commissoque proelio magnam Remorum manum, quae auxilio Romanis erat, trucidant. 13 deinde cum opportunum ipsi locum insidiis prouisum occupauissent atque hoc conperto Romani ad insidiarum locum instructi ordinatique uenissent, commisso proelio Romani Gallos fugientes isdem locorum munitionibus, quibus clausi fuerant, incluserunt cunctosque ad internecionem ceciderunt. 14 ibi Correus uel fugam uel deditionem detractans Romanos, ut uiuus caperetur, instantes occidendo, ut occideretur, coegit. 15 Igitur cum pacatam esse uniuersam Galliam Caesar neque ausuram fore ad aliquos adspirare motus arbitraretur, legiones in hiberna dimisit, ipse tamen Ambiorigis fines, qui tot bella excitauerat, horrenda hominum strage uastauit. 16 at uero C. Caninius legatus bellum apud Pictonas inuenit: ubi magna hostium multitudo impeditam itinere legionem circumdedit atque ad extremum discrimen adduxit. 17 porro autem Fabius legatus acceptis Caninii litteris in Pictonas proficiscitur ibique a captiuis de opportunitate locorum certior factus inopinantes hostes opprimit magnisque stragibus factis plurimas praedas agit. 18 deinde cum Caninio signum aduentus sui dedisset, Caninius totis castris subito exsiluit seseque iniecit hosti. ita Fabio ex alia parte et Caninio ex altera insistente, maximo et diuturno bello innumerae Gallorum copiae trucidatae sunt. 19 inde Fabius in Carnutes profectus est; sciebat enim Domnacum ducem antiquissimum rebellionis totius incentorem ab hoc bello elapsum, si Aremoricis gentibus adiunctus esset, maximos iterum in Gallia tumultus esse moturum. sed eas adhuc ipsa nouitate trepidantes mira uirtute et celeritate perdomuit. 20 interea Draptes unaque Lycterius cum adesse Caninium et legiones in finibus suis uiderent, undique collectis copiis oppidum Uxellodunum occupant. 21 hoc oppidum in editissima montis arce pendebat, duabus partibus per abrupta latera non paruo flumine cingebatur, medio deinde descensu largissimo fonte securum plurimaque introrsum copia frumenti tutum inritos procul discursus hostium despiciebat. 22 Caninius, quod solum Romana prouisione potuit, ambos duces cum parte copiarum plurima in campum euocatos maximo proelio superauit. nam uno e ducibus interfecto alter cum paucissimis fugit, nullus in oppidum rediit. sed ad id oppugnandum Caesare opus fuit. 23 itaque certior per nuntios factus Caesar accurrit circumspectisque omnibus uidet, si expugnare ui moliatur, ludo et spectaculo hostium delendum esse exercitum suum; unum solum esse praesidii, si quoquo modo hostes aqua arceantur. 24 sed et hoc quoque nisi Caesar non potuisset, siquidem fons, quo ad potum utebantur, medio deuexi montis latere fundebatur. Caesar ad proximum fontis admoueri uineas turrimque exstrui iubet. fit magnus ilico concursus ex oppido. quibus sine periculo proeliantibus Romani quamuis pertinaciter obsisterent crebriusque succederent, conplures tamen trucidantur. 25 igitur exstruitur agger et turris pedum sexaginta, cuius uertex aequare ad fontis locum possit, ut uel ex aequo tela conici queant uel praecipitata desuper saxorum uolumina non timeri. 26 oppidani autem, ubi exanimari siti non solum pecora sua uerum etiam infirmiores hominum aetates uident, cupas pice sebo et scindulis repletas ac deinde inmisso igne in prona praecipitant easque ipsi toto oppido effusi subsequuntur. 27 ardentibus machinis cum graue proelium suis Caesar ac periculosum uideret, cohortes in circuitum oppidi ire uelociter per occultum imperat atque undique subito uastum clamorem attollere. quo facto consternati oppidani dum recurrere ad muniendum oppidum uolunt, ab oppugnatione turris uel demolitione aggeris recesserunt. 28 illi tamen, qui ad incidendas fontis uenas sub obtentu aggeris tuti cuniculos perfodiebant, repertos in abstruso aquarum meatus per multa diuidendo tenuari in semet ipsis consumique fecerunt. oppidani fonte siccato ultima desperatione correpti deditionem sui faciunt. 29 Caesar autem omnibus, qui arma tulerant, manus sustulit et uitam reliquit, quo testatior esset etiam posteris poena improborum. 30 multum enim ad cohercendam audaciam ualet propositum punitionis exemplum, cum ipsa miseri praesens forma uiuentis et ad recordationem admonet conscios et ad sciscitationem cogit ignaros. [12] Exhaustis atque edomitis Gallis securus Caesar cum legionibus in Italiam rediit, nullos post se Gallorum motus pertimescens, certo se sciens minime aliquos, qui uel moueri audeant uel si moueantur timendi sint, reliquisse. 2 constitui nunc ante oculos uelim exsanguem defectamque Galliam, post illas ardentissimas febres internosque aestus uitalium meliora torrentes ut sese habeat, quanta macie quantoque pallore sit, quam demissa ac resoluta iaceat, quam ipsos quoque necessarii officii motus, ne eundem incursum malorum reuocent, pertimescat. 3 inruit enim in eam repentino impetu Romanus exercitus ueluti fortissimo corpori fortior lues, quae tanto grauius accenditur, quanto inpatientius toleratur. 4 sitiebat misera, cum instante gladio profiteri sponsionem seruitutis aeternae auulsis insuper obsidibus cogeretur; sitiebat, ut dixi, notam illam omnibusque suauissimam uelut aquae gelidae dulcedinem libertatis, quantoque eam magis subtrahi intellegebat; tanto auidius desiderabat. 5 hinc illa tam frequens contra uetita praesumptio: inuadebatur pro defendenda libertate inportuna libertas praereptamque insatiabiliter potiundi licentiam, quod male conceptam perniciem restinguere uidebatur, augebat. 6 hinc Romanus ante pugnam insidiator argutior, hinc in pugna hostis infestior, hinc post pugnam uictor immitior, hinc omnia ad domandam inpatientiam crudescentia, hinc iam nec remediis credebatur. 7 itaque si interrogare possem hanc de qua loquimur nationem, quid tunc, cum haec ipsa sustinebat, de illis temporibus iudicarit, responderet ut arbitror dicens: 'sic me illa tunc febris exsanguem reddidit ac frigidam fecit, ut etiam haec, quae omnes paene perstrinxit, feruefacere uel commouere nequiuerit, atque ita me Romani inclinauerunt, ut nec ad Gothos surgam'. 8 sed ne ipsa quidem Roma clades, quas intulit, euitauit. exercitae diu auctaeque sunt per totos mundi cardines potentiae ducum uiresque legionum, quae in sese concurrentes eius damno uincerent, cuius periculo uincerentur. nam uictorem Caesarem de Gallia reuersum ciuilia bella comitata sunt aliaque grauissima mala, interfecti apud Parthos Crassi et trucidati exercitus, praecesserunt.