m[6,0] LIBER SEXTUS. [6,1] CAPUT PRIMUM. Dum ista apud Langobardos trans Padum geruntur, Romoaldus, Beneuentanorum dux, congregata exercitus multitudine, Tarentum expugnauit, et cepit, parique modo Brundusium, et omnem illam quae in circuitu est latissimam regionem suae ditioni subiugauit. Coniux quoque eius Theuderada, eodem tempore foras muros Beneuentanae ciuitatis, basilicam in honorem beati Petri apostoli construxit, quo in loco multarum ancillarum Dei coenobium instituit. [6,2] CAPUT II. Romoaldus quoque postquam sedecim annos ducatum gessit, ab hac luce subtractus est: post quem eius filius Grimoaldus tribus annis Samnitum populos rexit . Huic in coniugio sociata fuit Wigilinda, soror Cuniberti, filia Bertaridi regis. Defunctoque Grimoaldo, Gusulfus eius germanus ductor effectus est, praefuitque Beneuento annis decem et septem. Huic sociata fuit Winiberta, quae ei Romoaldum peperit. Circa haec tempora, cum in castro Cassino, ubi beatissimi Benedicti sacrum corpus requiescebat, aliquantis iam elapsis annis, uasta solitudo existeret, uenientes de Cenomannicorum uel Aurelianensium regione Franci, dum apud uenerabile corpus pernoctare se simulassent, eiusdem uenerabilis Patris, pariterque eius germanae uenerandae Scholasticae, ossa auferentes, in suam patriam asportauerunt. Ubi singillatim duo monasteria in utriusque honorem beati Benedicti et sanctae Scholasticae constructa sunt. Sed certum est nobis os illud uenerabile, et omni nectare suauius, et oculos semper coelestia contuentes, caetera quoque membra, quamuis in cinerem defluxa, remansisse. Solum etenim singulariter Dominicum corpus non uidit corruptionem. Caeterum omnium sanctorum corpora, in aeternam postea gloriam reparanda, corruptioni subiecta sunt, his exceptis quae ob diuina miracula sine labe seruantur. [6,3] CAPUT III. At uero Rodoaldus, quem apud Forum-Iulii praemisimus ducatum tenuisse, cum ab eadem ciuitate abesset, Ansfrit de castro Reunia ducatum eius absque regis nutu peruasit. Quo comperto, Rodoaldus in Istriam fugit, ac deinde nauigio per Rauennam Ticinum ad Cunibertum regem peruenit. Ansfrit uero non contentus ducatum Foroiulianensium regere, insuper contra regem Cunibertum rebellans, regnum eius inuadere uoluit. Sed comprehensus in Verona, ad regem ductus, euulsis oculis in exsilium retrusus est. Foroiulianorum autem ducatum post haec, Ado frater Rodoaldi loci seruatoris nomine per annum et menses septem gubernauit. [6,4] CAPUT IV. Dum haec in Italia geruntur, haeresis apud Constantinopolim orta est; quae unam in Domino nostro Iesu Christo uoluntatem et operationem asseuerabat. Hanc autem haeresim excitarunt Gregorius patriarcha Constantinopolitanus, Macarius, Pyrrhus, Paulus et Petrus. Quam ob causam Constantinus Augustus centum quinquaginta episcopos congregari fecit: inter quos etiam fuerunt legati sanctae Romanae Ecclesiae, missi ab Agathone papa, Ioannes Diaconus, et Ioannes Portuensis episcopus, qui omnes eamdem haeresim damnauerunt. Ea hora tantae aranearum telae in medio populi ceciderunt, ut omnes mirarentur. Ac per hoc significatum est quod sordes haereticae prauitatis depulsae sint. Et Gregorius quidem patriarcha correctus est, caeteri uero in sua defensione perseuerantes anathematis ultione perculsi. Eo tempore Damianus, Ticinensis Ecclesiae episcopus, sub nomine Mansueti Mediolanensis archiepiscopi, hac de causa satis utilem, rentaeque fidei epistolam composuit, quae in praefata synodo non mediocre suffragium tulit. Recta autem et uera fides haec est, ut in Domino nostro Iesu Christo, sicut duae sunt naturae, hoc est, Dei et hominis, sic etiam duae esse credantur uoluntates, siue operationes. Vis audire de eo quid deitatis est? Ego, inquit, et Pater unum sumus. Vis audire quid humanitatis? Pater maior me est. Cerne secundum humanitatem eum in naui dormientem; cerne eius diuinitatem, cum euangelista ait: Tunc surgens imperauit uentis, et mari, et facta est tranquillitas magna. Haec est sexta synodus uniuersalis, Constantinopoli celebrata, quae Graeco sermone conscripta, temporibus papae Agathonis, exsequente ac residente Constantino principe intra septa palatii sui. [6,5] CAPUT V. His temporibus per indictionem octauam luna eclipsin passa est. Solis quoque eclipsis eodem pene tempore, hora diei quasi decima, quinto Nonas Maias effecta est, moxque subsecuta est grauissima pestis tribus mensibus, hoc est, Iulio, Augusto, et Septembrio. Tantaque fuit multitudo morientium, ut etiam parentes cum filiis, atque fratres cum sororibus, bini per feretra positi, apud urbem Romam ad sepulcra deducerentur. Pari etiam modo haec pestilentia Ticinum quoque depopulata est, ita ut cunctis ciuibus per iuga montium seu per diuersa loca fugientibus, in foro et per plateas ciuitatis herbae et fruteta nascerentur. Tuncque uisibiliter multis apparuit quia bonus et malus angelus noctu per ciuitatem pergerent, et, ex iussu boni angeli, malus angelus, qui uidebatur uenabulum manu ferre, quoties de uenabulo ostium cuiuscunque domus percussisset, tot de eadem domo die sequenti homines interirent. Tunc per reuelationem cuidam dictum est quod pestis ipsa prius non quiesceret quam in basilica beati Petri, quae ad Vincula dicitur, sancti Sebastiani martyris altarium poneretur. Factumque est, et delatis ab urbe Roma beati Sebastiani martyris reliquiis, mox ut in iam dicta basilica altarium constitutum est, pestis ipsa quieuit. [6,6] CAPUT VI. Rex uero Cunibertus, dum post haec cum stratore suo, qui lingua propria Marpahis dicitur, consilium iniret in ciuitate Ticinensi, quomodo Aldonem et Grausonem uita priuare deberet, repente in fenestra, iuxta quam consistebant, una de maiusculis musca consedit. Quam Cunibertus cultello ut exstingueret percutere uolens, eius tantum pedem abscidit. Aldo uero et Grauso, dum ad palatium regis consilium nescientes uenirent, cum basilicae sancti Romani martyris, quae prope palatium sita est, propinquassent, repente eis obuius quidam claudus uno pede truncato factus est, qui eis dixit quod eos Cunibertus, si ad eum pergerent, occisurus esset. Qui haec audientes, magno timore correpti, post altarium eiusdem basilicae confugerunt. Moxque Cuniberto regi nuntiatum est quod Aldo et Grauso in basilicam beati Romani martyris confugissent. Tunc Cunibertus stratorem suum arguere coepit, ut quid consilium suum prodere debuisset. Cui suus strator ita respondit: Domine mi rex, tu scis quia postquam hoc consiliati sumus, ego a tuo conspectu non exiui, et quomodo hoc alicui dicere potui? Tunc rex ad Aldonem et Grausonem misit, interrogans eos ad quid in locum sanctum confugium fecissent? Qui respondentes dixerunt: Quia nuntiatum est nobis quod nos dominus rex occidere uellet. Iterato ex misit ad eos, sciscitans quis fuit ille qui eis nuntiauerit, mandans ut nisi ei nuntiatorem proderent, eius gratiam inuenire non possent. Tunc illi sicut factum fuerat regi narrauerunt, dicentes claudum hominem obuium se habuisse, qui unum pedem truncatum habebat, et genu tenus crure ligneo utebatur, et hunc fuisse sui interitus nuntium. Tunc intellexit rex muscam illam cui pedem truncauerat malignum spiritum fuisse, et ipsum sui secreta consilii prodidisse. Qui statim Aldonem et Grausonem in sua fide de eadem basilica suscipiens, eisdem culpam pepercit, et in reliquum eosdem in loco habuit filiorum. [6,7] CAPUT VII. Eo tempore floruit in arte grammatica Felix, patruus Flauiani praeceptoris mei, quem in tantum rex dilexit, ut ei baculum argento auroque decoratum inter reliqua suae largitatis munera condonaret. [6,8] CAPUT VIII. Per idem quoque tempus Ioannes episcopus Bergomatis Ecclesiae, uir mirae sanctitatis exstitit. Qui cum regem Cunibertum in conuiuio dum sermocinarentur offendisset, rex ei ad hospitium reuertenti equum ferocem et indomitum, qui immenso fremitu super se sedentes terrae allidere solebat, praeparari fecit. Cui cum episcopus supersedisset, ita mansuetus exstitit, ut eum blando incessu usque ad domum propriam deportaret. Quod rex audiens, et episcopum ex eo die honore debito coluit, et ei ipsum equum, quem sua sessione dedicauerat, dono largitus est. [6,9] CAPUT IX. Hac tempestate noctu stella iuxta Vergilias, coelo sereno, inter Domini Natalem et Theophaniam, apparuit, omnimodo inumbrata, ueluti cum luna sub nube est constituta. Post haec, mense Februario , die media, stella ab occasu exiit, quae cum magno fulgore in partes Orientis declinauit. Dehinc, mense Martio, Vesuuii eructauit incendium per dies aliquot, et omnia uirentia circumquaque prae puluere et cinere illius exterminata sunt. [6,10] CAPUT X. Tunc Saracenorum gens infidelis, et Deo inimica, ex Aegypto in Africam cum nimia multitudine pergens, obsessam Carthaginem cepit, captamque crudeliter depopulata est, et ad solum usque prostrauit. [6,11] CAPUT XI. Inter haec Constantinus imperator apud Constantinopolim moritur, et eius minor filius Iustinianus Romanorum regnum suscepit, cuius per decem annos gubernacula tenuit. Hic Africam a Saracenis abstulit, et cum eisdem pacem terra marique fecit. Hic Sergium pontificem, quia in erroris illius synodo, quam Constantinopoli fecerat, fauere et subscribere noluit, misso Zacharia protospathario suo, iussit Constantinopolim deportari. Sed militia Rauennae, uicinarumque partium, iussa principis nefanda contemnens, eumdem Zachariam cum contumeliis ab urbe Roma et iniuriis pepulit . [6,12] CAPUT XII. Contra hunc Iustinianum Leo Augustalem dignitatem arripiens, eum regno priuauit; regnumque Romanorum tribus annis regens, Iustinianum exsulem in Ponto seruauit. [6,13] CAPUT XIII. Rursumque Tiberius contra hunc Leonem insurgens, regnum eius inuasit, eumque toto quo ipse regnauit tempore in eadem ciuitate in custodia tenuit. [6,14] CAPUT XIV. Hoc tempore synodus Aquileiae facta ob imperitiam fidei, quintum uniuersale concilium suscipere diffidit, donec salutaribus beati papae Sergii monitis instructa, et ipsa cum caeteris Christi Ecclesiis annuere consentit . Facta autem est haec synodus Constantinopoli, temporibus Vigilii papae, sub Iustiniano principe, contra Theodorum et omnes haereticos qui beatam Mariam solum hominem, non Deum et hominem, genuisse affirmabant. In qua synodo catholice est institutum ut beata Maria semper uirgo Theotokos diceretur, quia, sicut catholica fides habet, non hominem solum, sed uere Deum et hominem genuit. [6,15] CAPUT XV. His diebus Cedoaldus rex Anglorum Saxonum, qui multa in sua patria bella gesserat, ad Christum conuersus Romam properauit. Qui ad Cunibertum regem ueniens, ab eo mirifice susceptus est: is cum Romam peruenisset, a Sergio papa baptizatus, Petrusque est appellatus, et adhuc in albis constitutus, ad regna coelestia migrauit. Cuius corpus in basilica beati Petri sepultum est, et hoc super se epitaphium descriptum habet: Culmen, opes, sobolem, pollentia regna, triumphos, Exuuias, proceres, moenia, castra, lares, Quaeque patrum uirtus et quae congesserat ipse Cedoald armipotens, liquit amore Dei, Ut Petrum sedemque Petri rex cerneret hospes, Cuius fonte meras sumeret almus aquas, Splendificumque iubar radianti carperet haustu, Ex quo uiuificus splendor ubique fuit, Perspiciensque alacer recidiuae praemia uitae, Barbaricam rabiem nomen et inde suum. Conuersus conuertit ouans, Petrumque uocari Sergius antistes iussit ut ipse pater. Fonte, renascentis quem Christi gratia purgans, Protinus albatum uexit in arce poli. Mira fides regis, clementia maxima Christi, Cuius consilium nullus adire potest. Sospes enim ueniens supremo ex orbe Britanni, Per uarias gentes, per freta, perque uias, Urbem Romuleam uidit, templumque uerendum Aspexit Petri, mystica dona gerens. Candidus inter oues Christi sociabilis ibit, Corpore nam tumulum, mente superna tenet. Commutasse magis sceptrorum insignia credas, Quem regnum Christi promeruisse uides . [6,16] CAPUT XVI. Hoc tempore apud Gallias Francorum regibus a solita fortitudine et scientia degenerantibus, hi qui maiores domus regalis esse uidebantur administrare regni potentiam, et quidquid regibus agere mos est, coeperunt, quippe cum coelitus esset dispositum ad horum progeniem Francorum transuehi regnum. Fuitque eo tempore maior domus in regio palatio Arnulfus, uir, ut postmodum claruit, Deo amabilis, et mirae sanctitatis. Qui post gloriam saeculi Christi seruitio se subdens, mirabilis in episcopatu exstitit, ac demum eremiticam uitam eligens, leprosis uniuersa praebens obsequia, continentissime uixit. De cuius mirabilibus apud Mettensem Ecclesiam, ubi episcopatum gessit, liber exstat, eiusdem miracula et uitae abstinentiam continens. Sed et ego in libro, quem de Episcopis eiusdem ciuitatis conscripsi, flagitante Angilramno uiro mitissimo, et sanctitate praecipuo, praefatae Ecclesiae archiepiscopo, de hoc sacratissimo uiro Arnulfo quaedam eius miranda composui, quae modo superfluum duxi replicare. [6,17] CAPUT XVII. Inter haec Cunibertus cunctis amabilis princeps, postquam duodecim annos Langobardorum regnum post patrem solus obtinuit, tandem ab hac luce subtractus est. Hic in campo Coronatae, ubi bellum contra Alachis gessit, in honorem beati Gregorii martyris monasterium construxit. Fuit autem uir elegans, et omni bonitate conspicuus, audaxque bellator. Hic cum multis Langobardorum lacrymis iuxta basilicam Domini Saluatoris, quam quondam auus eiusdem Aripertus construxerat, sepultus est, regnumque Langobardorum Liutberto filio, adhuc puerilis aetatis, reliquit, cui tutorem Ansprandum uirum sapientem et illustrem contribuit. [6,18] CAPUT XVIII. Dehinc elapsis octo mensibus, Ragunbertus dux Taurinensium, quem quondam rex Godebertus cum exstingueretur a Grimoaldo reliquerat paruulum, de quo et superius diximus, cum ualida manu ueniens aduersus Ansprandum, et Rotharit Bergomensium ducem, apud Nouarias conflixit, eosque in campo exsuperans, regnum Langobardorum inuasit, sed eodem anno mortuus est. [6,19] CAPUT XIX. Tunc filius eius Aripertus, iterum bellum parans, pugnauit cum Liutberto rege apud Ticinum, cumque Ansprando, et Ottone, et Tazone, nec non et Rotharit, ac Farone. Sed omnes hos bello exsuperans, Liutbertum infantulum uiuum in bello comprehendit. Ansprandus quoque fugiens, in insulam se Commacinam communiuit. [6,20] CAPUT XX. At uero Rotharit dux, Bergamum ciuitatem suam rediens, regnum arripuit. Contra quem rex Aripertus cum magno exercitu proficiscens, expugnata primum et capta Laude, Bergamum obsedit, eamque cum arietibus et diuersis belli machinis, sine aliqua difficultate, oppugnans, mox cepit, comprehensumque Rotharit pseudo-regem, eius caput barbamque radens, Taurinis in exsilium retrusit, quique ibidem post aliquot dies peremptus est. Liutbertum uero, quem ceperat, pari modo in balneo uita priuauit. [6,21] CAPUT XXI. Misit quoque exercitum aduersus Ansprandum in insulam Commacinam. Quo comperto, Ansprandus fugit Clauennam, deinde per Curiam Rethorum ciuitatem uenit ad Theudebertum Boioariorum ducem, et fuit cum eo per nouem annos. Exercitus uero Ariperti insulam in qua Ansprandus confugerat inuadens, eius oppidum diruit. [6,22] CAPUT XXII. Rex igitur Aripertus, confirmato regno, Sigibrandum Ansprandi filium oculis priuauit, omnesque qui ei consanguinitate iuncti fuerant diuersis modis afflixit. Minorem quoque Ansprandi filium Liutprandum in custodia tenuit, quem quia despicabilem personam et adhuc adolescentulum esse perspexit, non solum in eius corpore uindictam aliquam minime ingessit, sed eum, ut ad patrem suum pergeret, abire permisit. Quod Dei omnipotentis nutu factum fuisse, qui eum ad regni gubernacula praeparabat, dubium non est. Igitur Liutprandus ad patrem suum in Boioariam profectus, ei de suo aduentu inaestimabile gaudium fecit. Uxorem uero Ansprandi Theuderadam nomine, rex Aripertus comprehendi fecit. Quae cum se uoluntate feminea reginam futuram esse iactaret, naso atque auribus abscissis, decore suae faciei deturpata est. Pari etiam modo et germana Liutprandi, nomine Aurona, deformis effecta est. [6,23] CAPUT XXIII. Hoc tempore apud Gallias in Francorum regnum, Anchis, Arnulfi filius, qui de nomine Anchisae quondam Troiani creditur, appellatus, sub nomine maioris domus, gerebat principatum . [6,24] CAPUT XXIV. Mortuo quoque apud Forum-Iulii Aldone, quem dixeramus loci seruatorem fuisse, Ferdulfus ducatum suscepit, qui de partibus Liguriae exstitit homo lubricus, et elatus. Qui dum uictoriae laudem de Slauis habere cupiens, magna sibi et Foroiulianis detrimenta inuexit. Is praemia quibusdam Slauis dedit, ut exercitum Slauorum in eamdem prouinciam sua adhortatione immitterent. Quod ita quoque effectum est. Causa autem magnae in eadem Foro-Iulii prouincia perditionis ista fuit: irruerunt latrunculi Slauorum super gregem, et pastores ouium, quae in eorum uicinia pascebantur, et de eis praedas abegerunt. Subsecutus est hos rector loci illius, quem sculdahis lingua propria dicunt, uir nobilis, animoque et uiribus potens, sed tamen eosdem latrunculos assequi non potuit. Cui exinde reuertenti dux Ferdulfus obuiam factus est. Quem dum interrogaret quid de illis latrunculis factum esset, Argaid (sic enim nomen habebat) eosdem fugisse respondit. Tunc ei Ferdulfus indignans, ita locutus est: Quando tu aliquid fortiter facere poteris, qui Argaid ab arga nomen deductum habes? Cui ille, maxima stimulatus ira, ut erat uir fortissimus, ita respondit: Sic uelit Deus, ut non antea ego et tu, Ferdulfe, exeamus de hac uita, quam cognoscant alii quis ex nobis magis est arga. Haec cum sibi inuicem uulgaria uerba locuti fuissent, contigit non post multos dies ut exercitus Slauorum, pro quorum aduentu dux Ferdulfus praemia dederat, cum magnis uiribus aduentaret. Qui cum castra in summo montis uertice posuissent, et pene ex omni parte difficile esset ad eos accedere, Ferdulfus dux cum exercitu ueniens, coepit eumdem montem circuire, ut per loca planiora super eos posset irruere. Tunc Argaid, de quo praemisimus, ita Ferdulfo dixit: Memento, dux Ferdulfe, quod me esse inertem et inutilem dixeris, et uulgari uerbo arga uocaueris. Nunc autem ira Dei ueniat super illum qui posterior e nobis ad hos Slauos accesserit. Et haec dicens, uerso equo per asperitatem montis, unde grauis erat ascensus, ad castra contendere coepit Slauorum. Ferdulfus uero opprobrium ducens, si non ipse per eadem difficilia loca super Slauos irrueret, eum per aspera quaeque et difficilia inuiaque loca secutus est. Quem suus exercitus turpe ducens ducem non sequi, subsequi et ipse coepit. Videntes itaque Slaui eos per deuexa loca superuenire, praeparauerunt se uiriliter, et magis lapidibus ac securibus quam armis contra eos pugnantes, pene omnes deiectos equis peremerunt, sicque uictoriam non uiribus, sed casu, adepti sunt. Ibi omnis nobilitas periit Foroiulianorum, ibi Ferdulfus dux cecidit, ibi et ille qui eum prouocauerat exstinctus est. Tantique ibi uiri fortes per contentionis malum et imprudentiae debellati sunt, quanti possent per unam concordiam et salubre consilium multa millia sternere aemulorum. Ibi tamen unus e Langobardis, nomine Munichis, qui pater post Petri Foroiulianorum et Ursi Cenetensis ducum exstitit, solus fortiter et uiriliter fecit. Is cum de equo deiectus esset, et eum unus de Slauis subito inuadens eius manus fune colligasset, ipse manibus ligatis lanceam ab eiusdem Slaui dextera extrahens, eum cum ipsa percussit, et ligatus per aspera se loca deiiciens euasit. Haec ideo uel maxime in hac posuimus historia, ne quid alicui per contentionis malum simile contingat. [6,25] CAPUT XXV. Mortuo itaque Ferdulfo duce hoc modo, in eius loco ordinatus est Coruulus, qui pauco tempore ducatum tenens, dum regem offendisset, euulsis oculis dedecorose uixit. [6,26] CAPUT XXVI. Deinceps uero Pemmo ducatum promeruit, qui fuit homo ingeniosus, et utilis patriae. Hic patre genitus Billonense, qui de Belluno fuerat: sed propter seditionem quam illic fecerat, in Forum-Iulii post ueniens, ibi pacifice uixit. Hic Pemmo habuit coniugem Ratbergam nomine. Quae cum esset facie rusticana, saepe maritum deprecabatur, ut, se dimissa, aliam uxorem duceret, quam tanti ducis coniugem esse deceret. Sed ipse, ut erat uir sapiens, plus eius mores, et humilitatem, uerecundamque pudicitiam, quam corporis pulchritudinem, sibi complacere dicebat. De hac ergo coniuge tres Pemmo filios, hoc est, Ratchis, et Ratchait, et Ahistulfum uiros strenuos genuit. Quorum natiuitas humilitatem matris ad gloriam erexit. Qui dux, congregatis omnium nobilium qui in bello de quo diximus obierant filiis, sic eos cum suis natis pariter nutriuit, ac si et ipsi ab eo geniti fuissent. [6,27] CAPUT XXVII. Hac denique aetate, Gisulfus Beneuentanorum ductor, Suram Romanorum ciuitatem, Hirpinos, atque Arcem, pari modo oppida cepit. Qui Gisulfus tempore Ioannis papae cum omni sua uirtute Campaniam uenit, incendia et depraedationes faciens, multos captiuorum cepit, et usque in locum qui Horrea dicitur castrametatus est, nullusque ei resistere potuit. Ad hunc pontifex missis sacerdotibus cum apostolicis donariis, uniuersos captiuos de eorum manibus redemit, ipsumque ducem cum suo exercitu ad propria repedare fecit. [6,28] CAPUT XXVIII. Hoc tempore Aripertus rex Langobardorum, donationem patrimonii Alpium Cottiarum, quae quondam ad ius pertinuerant apostolicae sedis, sed a Langobardis multo tempore fuerant ablatae, restituit, et hanc donationem aureis exaratam litteris Romam direxit. His etiam diebus, duo reges Saxonum, ad uestigia apostolorum Romam uenientes, sub uelocitate, ut optabant, defuncti sunt. [6,29] CAPUT XXIX. Tunc quoque uenit Benedictus archiepiscopus Mediolanensis Romam, et causam egit pro Ecclesia Ticinensi. Sed uictus est, eo quod a priscis temporibus Ticinenses episcopi a Romana fuerant Ecclesia consecrati. Fuit autem isdem uenerabilis Benedictus archiepiscopus, uir egregiae sanctitatis, de quo per uniuersam Italiam bonae opinionis fama flagrauit. [6,30] CAPUT XXX. Igitur defuncto Trasemundo duce Spoletanorum, Faroaldus eius filius in loco patris est subrogatus. Denique Wachilapus germanus fuit Trasemundi, et cum fratre pariter eumdem rexit ducatum. [6,31] CAPUT XXXI. At uero Iustinianus qui amisso principatu in Ponto exsulabat, auxilio Terebelli Bulgarum regis regnum rursus recipiens, eos qui se expulerant patricios occidit. Leonem quoque et Tiberium, qui locum eius usurpauerant, cepit, et in medio circo coram omni populo iugulari fecit. Gallicinum uero patriarcham Constantinopolitanum, erutis oculis, Romam misit, Cyrumque abbatem, qui eum in Ponto exsulem aluerat, episcopum in loco Gallicini constituit. Hic Constantinum papam ad se uenire iubens, honorifice suscepit, ac remisit. Quem prostratus in terram pro suis peccatis intercedere rogans, cunctas eius Ecclesiae priuilegia renouauit. Qui cum exercitum in Pontum mitteret ad comprehendendum Philippicum, quem ibi relegauerat, multum eum isdem uenerabilis papa prohibuit, ne hoc facere deberet sed tamen inhibere non potuit. [6,32] CAPUT XXXII. Exercitus qui missus contra Philippicum fuerat ad partem Philippici se contulit, eumque imperatorem fecit. Qui Constantinopolim contra Iustinianum ueniens, cum eo ab urbe milliario duodecimo pugnauit, uicit, et occidit, regnumque eius adeptus est. Imperauit autem Iustinianus cum filio Tiberio in hac secunda uice annos sex, quem Leo in expulsione illius naribus detruncauit. Qui post iterum assumpto imperio, quoties defluentem guttam rheumatis manu detersit, pene toties aliquem ex iis qui contra eum fuerant iugulari praecepit . [6,33] CAPUT XXXIII. Mortuo denique his diebus patriarcha Petro, Aquileiensis regimen Ecclesiae suscepit Serenus, qui fuit uir simplicitate praeditus, et ad Christi seruitium pronus . [6,34] CAPUT XXXIV. At uero Philippicus, qui et Bardanis dictus est, postquam in imperiali dignitate confirmatus est, Cyrum, de quo dixeramus, de pontificatu eiectum, ad gubernandum monasterium suum, Pontum redire praecepit. Hic Philippicus Constantino papae litteras praui dogmatis direxit, quas ille cum apostolicae sedis consilio respuit. Et huius rei causa fecit picturas in porticu sancti Petri, quae gesta sex sanctarum synodorum uniuersalium retinent. Nam et huiusmodi picturas, cum haberentur in urbe regia, Philippicus iusserat auferri, statuitque populus Romanus, ne haeretici imperatoris nomen, aut chartas, aut figuram solidi, susciperent. Unde nec eius effigies in ecclesiam introducta est, nec nomen ad missarum solemnia prolatum. Hic cum annum unum et sex menses regnum gessisset, contra eum Anastasius, qui et Artemius dictus est, insurgens, eum regno expulit, oculisque priuauit, nec tamen occidit. Hic Anastasius litteras Constantino papae Romam per Scholasticum patricium et exarchum Italiae direxit, quibus se fautorem catholicae fidei et sancti sexti concilii praedicatorem esse declarauit . [6,35] CAPUT XXXV. Igitur postquam Ansprandus apud Boioariam iam nouem expletis annis exsulasset, promoto tandem Theudeberto decimo anno Boioariorum, ductor exercitu uenit Italiam, pugnauit cum Ariperto, et facta est ex utraque parte multa strages populorum. Sed quamuis ad extremum nox praelium diremisset, certum tamen est Boioarios terga praebuisse, et Ariperti exercitum uictorem ad castra remeasse. Sed dum Aripertus in castris manere noluisset, sed potius Ticinum ciuitatem introisset, et suis hoc facto desperationem, et aduersariis audaciam, praebuit. Qui postquam in ciuitatem ingressus est, et sensisset quia pro hoc facto suum exercitum offensum haberet, mox arrepto consilio ut in Franciam fugeret, quantum sibi utile duxit, e palatio aurum sustulit. Qui dum trans fluuium Ticinum grauatus auro natare uoluisset, ibi corruens suffocatus aquis exstinctus est. Cuius in crastinum diem corpus inuentum, in palatio ornatum, ac deinde ad basilicam Domini Saluatoris, quam antiquitus Aripertus construxerat, perlatum, ibique sepultum est. Hic in diebus quibus regnum tenuit noctu egrediens, et hac illacque pergens, quid de eo a singulis ciuitatibus diceretur per semetipsum explorabat, ac diligenter qualem iustitiam singuli iudices populo suo facerent inuestigabat. Hic aduenientibus ad se exterarum gentium legatis, uilibus coram eis uestibus, siue pelliciis, utebatur, utque minus Italiae insidiarentur, nunquam eis pretiosa uina, uel caeterarum rerum delicias ministrabat. Regnauit autem cum patre Ragunberto, siue solus, usque ad annum duodecimum. Fuit quoque uir pius, eleemosynis deditus, ac iustitiae amator. In cuius temporibus, terrae ubertas nimia, sed tempora barbarica. Huius germanus Guntbertus eo tempore in Franciam fugiens, ibidem usque ad suae mortis diem permansit. Huic fuerunt filii tres, quorum qui maior natu exstitit, Raginbertus nomine, nostris in diebus Aurelianensem ciuitatem rexit. Post cuius Ariperti funus, Ansprandus, Langobardorum regno potitus, tres menses solummodo regnauit: uir per omnia egregius, et cuius sapientiae rari aequandi sunt. Cernentes Langobardi huius interitum, Liutprandum eius filium in regali constituunt solio. Quod Ansprandus dum adhuc uiueret audiens, ualde laetatus est. [6,36] CAPUT XXXVI. Hoc tempore Anastasius imperator classem in Alexandriam contra Saracenos direxit. Cuius exercitus ad aliud uersus consilium, ab itinere medio Constantinopolitanam urbem regressus, Theodosium orthodoxum inquirens, imperatorem elegit, atque coactum in solio imperii confirmauit. Qui Theodosius apud Aream ciuitatem Anastasium graui praelio uicit; datoque sibi sacramento, eum clericum fieri ac presbyterum fecit ordinari. Ipse uero ut regnum accepit, mox in regia urbe imaginem illam uenerandum in qua sancta synodus erat depicta, et a Philippico fuerat deiecta, pristinum in locum erexit. His diebus Tiberis fluuius ita inundauit, ut, alueum suum egressus, multa Romanae fecerit exitia ciuitati, ita ut in uia Lata ad unam et semis staturam excresceret, atque a porta sancti Petri usque ad pontem Miluium aquae se distendentes coniungerent. [6,37] CAPUT XXXVII. His temporibus multi Anglorum gentis nobiles et ignobiles, uiri et feminae, duces et primates, diuini amoris instinctu Romam uenire consueuerunt. Apud regnum Francorum tunc temporis Pippinus obtinebat principatum. Fuit autem uir mirae audaciae, qui hostes suos aggrediendo statim conterebat. Nam supra suum quemdam aduersarium Rhenum transgressus, cum uno tantum satellite suo irruit, eumque in suo cubiculo residentem cum suis trucidauit. Bella quoque multa cum Saxonibus, et maxime cum Rathodo Frisionum rege, fortiter gessit. Hic et alios filios habuit, sed ex his Carolus praecipuus exstitit, qui ei post in principatu successit. [6,38] CAPUT XXXVIII. At uero Liutprandus rex cum in regno confirmatus esset, eum Rotharit eius consanguineus perimere uoluit. Is enim conuiuium ei in domo sua apud Ticinum praeparauit, in qua domo uiros fortissimos, qui regem conuiuantem exstinguerent, armatos abscondit. Quod cum Liutprando nuntiatum fuisset, eum ad palatium suum euocari praecepit; quem, sicut ei dictum fuerat, loricam sub ueste indutum ipse manu pertractans reperit. Qui Rotharit cum se detectum cognouisset, statim post se exsiliens spatam euaginauit, ut regem percuteret. E contra rex suum ensem uagina exemit. Tunc unus e regiis satellitibus, nomine Subo, Rotharit a tergo comprehendens, ab eo in fronte uulneratus est. Super quem Rotharit et alii insilientes eum ibidem occiderunt. Quatuor uero eius filii qui non aderant, ubi inuenti ibi perempti sunt. Fuit autem rex Liutprandus, uir multae audaciae, ita ut cum eum duo armigeri eius occidere cogitarent, et hoc ei perlatum fuisset, in profundissimam siluam cum eis solus egressus est, mox euaginatum gladium contra eos tenens, eisdem quia eum occidere cogitauerunt improperauit. Quod ut facere deberent hortatus est. Qui statim eius pedibus prouoluti, ei sunt cuncta quae machinati erant professi. Et de aliis quoque similiter fecit. Sed tamen confessis mox tantae malitiae culpam pepercit. [6,39] CAPUT XXXIX. Defuncto itaque Gisulfo Beneuentanorum duce, Samnitum populus Romoaldum eius filium ad regendum se sublimauit. [6,40] CAPUT XL. Circa haec tempora Petronax ciuis Brexianae urbis, diuino amore compunctus, Romam uenit, hortatuque tunc Gregorii apostolicae sedis papae, Cassinum castrum petiit, atque ad sacrum corpus beati Patris Benedicti perueniens, ibi cum aliquibus simplicibus uiris, iam ante residentibus, habitare coepit, qui eumdem uenerabilem uirum Petronacem sibi seniorem statuerunt. Hic non post multum tempus, cooperante misericordia, et suffragantibus meritis beati Benedicti patris, iamque euolutis fere centum et decem annis, ex quo locus ille habitatione hominum destitutus erat, multorum ibi monachorum, nobilium et mediocrium, ad se concurrentium, Pater effectus, sub sancto regulae iugo, et beati Benedicti institutione, reparatis habitaculis, uiuere coepit, atque hoc sanctum coenobium in statum quo nunc cernitur erexit. Huic uenerabili uiro Petronaci in sequenti tempore sacerdotum praecipuus, et Deo dilectus pontifex Zacharias plura adiutoria contulit, libros scilicet sanctae Scripturae, et alia quoque quae ad utilitatem monasterii pertinent; insuper et regulam, quam beatus Pater Benedictus suis sanctis manibus conscripsit, paterna pietate concessit. Monasterium uero beati Vincentii martyris, quod iuxta Vulturni Fluminis fontem situm est, et nunc magna congregatione refulget, a tribus nobilibus fratribus, hoc est, Tato, Taso, et Paldo, iam tunc aedificatum, sicut uiri eruditissimi Autberti eiusdem monasterii abbatis, in uolumine quod de hac re composuit, scripta significant. Superstite sane adhuc beato papa Gregorio Romanae sedis, Cumanum castrum a Langobardis Beneuentanis peruasum est; sed a duce Neapolitano noctu superueniente quidam ex Langobardis capti, quidam perempti sunt; castrum quoque ipsum a Romanis est receptum. Pro cuius castri redemptione pontifex septuaginta libras auri, sicut primitus promiserat, dedit . [6,41] CAPUT XLI. Inter haec defuncto imperatore Theodosio, qui uno solummodo imperium rexerat anno, eius in locum Leo Augustus subrogatur. [6,42] CAPUT XLII. Apud Francorum quoque gentem Pippino uita exempto, eius filius Carolus, de quo praemiseramus, licet per multa bella, et certamina, de manu Reginfridi principatum sustulit. Nam cum in custodia teneretur, diuino nutu ereptus aufugit, ac primum contra Reginfridum cum paucis bis terque certamen iniit, nouissimeque eum apud Vinciacum magno certamine superauit. Cui tamen unam, hoc est, Andegauensem ciuitatem ad habitandum concessit. Cunctam uero Francorum gentem, ipse gubernandam suscepit . [6,43] CAPUT XLIII. Eo tempore Liutprandus rex, donationem patrimonii Alpium Cottiarum Romanae Ecclesiae confirmauit. Nec multum post idem regnator Guntrudam filiam Baioariorum ducis, apud quem exsularat, in matrimonium duxit, de qua unam solummodo filiam genuit. [6,44] CAPUT XLIV. Per haec tempora Faroaldus Spoletanorum ductor classem Rauennatium ciuitatem inuasit; sed iussu regis Liutprandi, eadem Romanis reddita est. Contra hunc Faroaldum ducem, filius suus Trasemundus insurrexit, eumque clericum faciens, locum eius inuasit. His diebus Theudo Boioariorum gentis dux, orationis gratia, Romam ad beatorum apostolorum uestigia uenit. [6,45] CAPUT XLV. Apud Forum-Iulii igitur, sublato e rebus humanis patriarcha Sereno, Calistus uir egregius, qui erat Taruisianae Ecclesiae archidiaconus, annitente Liutprando principe, Aquileiensem Ecclesiam regendam suscepit. Quo, ut diximus, in tempore, Pemmo Foroiulianis praeerat Langobardis. Is cum iam nobilium, quos cum suis natis nutrierat, filios ad iuuenilem perduxisset aetatem, repente ei nuntius uenit, immensam Slauorum multitudinem, in locum qui Lauriana dicitur aduentasse. Cum quibus ille iuuenibus super eosdem Sclauos tertio irruens, magna eos clade prostrauit, nec amplius ibi aliquis a parte Langobardorum cecidit, quam Sigualdus, qui erat iam aetate grandaeuus. Iste namque in superiori pugna, quae sub Ferdulfo facta est, duos filios amiserat. Qui cum prima et secunda uice, iuxta uoluntatem suam, se de Sclauis ultus esset, tertia uice, prohibente duce, et aliis Langobardis, non potuit inhiberi, sed ita eis respondit: Iam satis, inquit, meorum filiorum mortem uindicaui, etiam si aduenerit, laetus suscipiam mortem. Factumque est; et ipse solus in eadem pugna peremptus est. Pemmo uero cum multos inimicorum prostrauisset, metuens ne aliquem suorum amplius in bello perderet, cum eisdem Sclauis in eodem loco pacis concordiam iniit, atque ex illo iam tempore magis ac magis coeperunt Sclaui Foroiulianorum arma formidare. [6,46] CAPUT XLVI. Eo tempore gens Saracenorum in loco qui Septem dicitur ex Africa transfretantes, uniuersam Hispaniam inuaserunt. Deinde post decem annos cum uxoribus et paruulis uenientes, Aquitaniam Galliae prouinciam, quasi habitaturi, ingressi sunt. Carolus siquidem cum Eudone Aquitaniae principe tunc discordiam habebat. Qui tamen in unum se coniungentes, contra eosdem Saracenos pari consilio dimicarunt. Nam irruentes Franci super eos, trecenta septuaginta quinque millia Saracenorum interemerunt. Ex Francorum uero parte, mille et quingenti tantum ibi ceciderunt. Eudo quoque cum suis super eorum castra irruens, pari modo multos interficiens, omnia deuastauit . [6,47] CAPUT XLVII. Hoc etiam tempore eadem Saracenorum gens cum immenso exercitu ueniens, Constantinopolim circumdedit, ac per continuum triennium obsedit, donec multa instantia ad Deum clamantibus ciuibus, plurimi eorum fame et frigore, bello et pestilentia, perirent, ac sic pertaesi obsidionis, abscederent. Qui inde egressi, Bulgarum gentem, quae est super Danubium, bello aggrediuntur. Et ab hac quoque uicti, ad suas naues refugiunt, quibus cum altum peterent, ingruente subito tempestate, plurimi, etiam mersis siue contritis nauibus, perierunt. Intra Constantinopolim uero trecenta millia hominum pestilentia interierunt. [6,48] CAPUT XLVIII. Liutprandus uero audiens quod Saraceni, depopulata Sardinia, etiam loca illa ubi ossa Augustini episcopi, propter uastationem barbarorum olim translata, et honorifice fuerant condita, foedarent, misit eo, et, dato magno pretio, accepit, et transtulit ea in urbem Ticinensem, ibique cum debito tanto Patri honore condidit. His diebus Narnia ciuitas a Langobardis peruasa est. [6,49] CAPUT XLIX. Eo tempore rex Liutprandus Rauennam obsedit, classem inuasit atque destruxit. Tunc patricius Paulus ex Rauenna misit qui pontificem interimerent. Sed Langobardis pro defensione pontificis repugnantibus, Spoletanis in Salario ponte, et ex aliis partibus Langobardis Tuscis resistentibus, consilium Rauennatium dissipatum est. Hac tempestate Leo imperator apud Constantinopolim sanctorum imagines depositas incendit. Romano quoque pontifici similia facere, si imperialem gratiam habere uellet, mandauit, sed pontifex hoc facere contempsit . Omnis quoque Rauennae exercitus, uel Venetiarum, talibus iussis uno animo restiterunt, et nisi eos prohibuisset pontifex, imperatorem super se constituere fuissent aggressi. Rex quoque Liutprandus castra Aemilia, Foronianum, et Montem Bellium, Buxeta et Persiceta, Bononiam et Pentapolim, Auxiniumque, inuasit. Pari quoque modo tunc et Sutrium peruasit; sed post aliquot dies iterum Romanis redditum est. Per idem tempus Leo Augustus ad peiora progressus est, ita ut compelleret omnes Constantinopoli habitantes, tam ui quam blanditiis, ut deponerent, ubicunque haberentur, imagines tam Saluatoris quam sanctae eius Genitricis, uel omnium sanctorum, easque in medium ciuitatis incendio concremari fecit. Et quia plerique ex populo tale scelus fieri praepediebant, aliquanti ex eis capite truncati, alii corporis parte multati sunt. Cuius errori Germanus patriarcha non consentiens, a propria sede depulsus est, et eius in loco Anastasius presbyter ordinatus est. [6,50] CAPUT L. Romoaldus denique dux Beneuenti uxorem sortitus est, Guntbergam nomine, quae fuit filia Auronae Liutprandi regis sororis. De qua filium genuit, quem nomine sui patris Gisulfum appellauit. Habuit rursum post hanc et aliam coniugem, nomine Rauigundam, filiam Galdoaldi Brexiani ducis. [6,51] CAPUT LI. Grauis sane per idem tempus inter Pemmonem ducem et Calistum patriarcham discordiae rixa surrexit. Causa autem huius discordiae ista fuit. Adueniens anteriore tempore Fidentius episcopus de castro Iuliensi, cum uoluntate superiorum ducum intra Foroiuliani castri muros habitauit, ibique sui episcopatus sedem statuit. Quo uita decedente, Amator in eius loco ordinatus est. Usque ad eumdem enim diem superiores patriarchae, quia in Aquileia, propter Romanorum incursionem, habitare minime poterant, sedem non in Foro-Iulii, sed in Cormones, habebant. Quod Calisto, qui erat nobilitate conspicuus, satis displicuit, ut in eius dioecesi, cum duce et Langobardis habitaret episcopus, et ipse tantum uulgo sociatus uitam duceret. Quid plura? Contra eumdem Amatorem episcopum egit, eumque de Foroiulii expulit, atque in illius domo sibi habitationem statuit. Hac de causa Pemmo dux, contra eumdem patriarcham cum multis nobilibus Langobardis consilium iniit, apprehensumque eum ad castellum Pontium, quod supra mare situm est, duxit, indeque eum in mare praecipitare uoluit. Sed tamen, Deo inhibente, minime fecit, intra carcerem tamen eum retentum pane tribulationis sustentauit. Quod rex Liutprandus audiens, in magnam iram exarsit, ducatumque Pemmoni auferens, Ratchis eius filium in eius loco ordinauit. Tunc Pemmo cum suis disposuit ut in Sclauorum patriam fugeret; sed Ratchis eius filius a rege supplicando obtinuit patri ueniam, eumque in regis gratiam reduxit. Accepta itaque Pemmo fiducia quod nihil mali pateretur ad regem cum omnibus Langobardis cum quibus consilium habuerat perrexit. Tunc rex in iudicio residens Pemmonem et eius duos filios, Ratchait et Ahistulfum, Ratchis concedens, eos post suam sedem consistere praecepit. Rex uero, eleuata uoce, omnes illos qui Pemmoni adhaeserant nominatiue comprehendere iussit. Tunc Ahistulfus dolorem non ferens, euaginato pene gladio regem percutere uoluit, nisi eum Ratchis suus germanus cohibuisset. Hoc modo iis Langobardis comprehensis, Hersemar, qui unus ex eis fuerat, euaginato gladio, multis insequentibus, ipse se uiriliter defensans, in basilicam beati Michaelis confugit. Ac deinde solus regis indulgentia impunitatem meruit, caeteris longo tempore in uinculis excruciatis. [6,52] CAPUT LII. Ratchis denique apud Forum-Iulii dux, ut dixeramus, effectus, in Carniolam, Sclauorum patriam, cum suis ingressus, magnam multitudinem Sclauorum interficiens, eorum omnia deuastauit. Ubi cum Sclaui super eum subito irruissent, et ipse adhuc lanceam suam ab armigero non abstulisset, eum qui primus ei occurrit, claua quam manu gestabat, percutiens, eius uitam exstinxit. [6,53] CAPUT LIII. Circa haec tempora Carolus, princeps Francorum, Pippinum suum filium ad Liutprandum direxit, ut eius iuxta morem capillum susciperet. Qui eius caesariem incidens, ei pater effectus est, multisque eum ditatum regiis muneribus, genitori remisit [6,54] CAPUT LIV. Per idem tempus Saracenorum exercitus, rursum in Galliam introiens, multam deuastationem fecit. Contra quos Carolus non longe a Narbona bellum committens, eos sicut et prius, maxima caede prostrauit. Iterato Saraceni Gallorum fines ingressi, usque ad Prouinciam uenerunt, et capta Arelate, omnia circumquaque demoliti sunt. Tunc Carolus legatos cum muneribus ad Liutprandum regem mittens, ab eo contra Saracenos auxilium poposcit. Qui nihil moratus, cum omni Langobardorum exercitu in eius adiutorium properauit. Quo comperto, gens Saracenorum mox ab illis regionibus aufugit. Liutprandus uero cum omni suo exercitu ad Italiam rediit. Multa idem regnator contra Romanos bella gessit, in quibus semper uictor exstitit, praeter quod semel in Arimino, eo absente, eius exercitus caesus est, et alia uice cum apud uicum Pilleum, rege in Pentapoli demorante, magna multitudo horum qui regi munuscula, uel xenia, uel singularum Ecclesiarum dona deferebant a Romanis irruentibus caesa uel capta est. Rursus cum Rauennam Hildebrandus regis nepos et Peredeo Vincentinus dux obtinerent, irruentibus subito Veneticis, Hildebrandus ab eis captus est, Peredeo uiriliter pugnans occubuit. In sequenti quoque tempore Romani solita elatione turgidi, congregati uniuersaliter, habentes in capite Agathonem Perusinorum ducem, uenerunt ut Bononiam comprehenderent, ubi tunc Walcari, Peredeo et Rothari morabantur in castris. Qui super Romanos irruentes, multam de eis stragem fecerunt, reliquosque fugam petere compulerunt . [6,55] CAPUT LV. His diebus Trasemundus contra regem rebellauit. Super quem rex cum exercitu ueniens, ipse Trasemundus Romam fuga petiit. In cuius loco Hildericus ordinatus est. Mortuo autem Romualdo iuniore Beneuentanorum duce, qui uiginti et sex ducatum tenuerat annis, Gisulfus eius filius adhuc paruulus remansit. Contra quem aliqui insurgentes, eum moliti sunt exstinguere. Sed Beneuentanorum populus, qui suis ductoribus semper fidelis exstitit, eos peremerunt, sui ducis uitam seruantes. Qui Gisulfus cum propter aetatem puerilem idoneus ad tantum populum regendum non esset, Liutprandus rex Beneuentum tunc ueniens, eum exinde abstulit, et apud Beneuentum suum nepotem Gregorium ducem ordinauit. Cui in matrimonio uxor sociata Giselberga nomine fuit. Ita rex Liutprandus rebus compositis, ad suum solium remeauit. Gisulfumque suum nepotem paterna pietate erudiens, ei Conibergam, nobili ortam progenie, in matrimonium iunxit. Ipse rex eo tempore in languorem decidens, morti approximauit. Quem Langobardi uita excedere existimantes, eius nepotem Hildeprandum foras muros ciuitatis, ad sanctae Dei genitricis ecclesiam, quae ad Perticas dicitur, in regem leuauerunt. Cui dum contum, sicut moris est, traderent, in eius conti summitate, cuculus auis uolitando ueniens, insedit. Tunc aliquibus prudentibus hoc portento uisum est significari, eius principatum inutilem fore. Rex autem Liutprandus cum hoc cognouisset, non aequo animo accepit; tamen de infirmitate conualescens, eum regni sui consortem habuit. Euolutis dehinc aliquot annis, Trasemundus, qui Romam fugerat, Spoletum rediens, Hildericum exstinxit, rursumque contra regem rebellionis audaciam sumpsit. [6,56] CAPUT LVI. At uero Gregorius dum apud Beneuentum annis septem ducatum gessisset, uita exemptus est. Post cuius obitum Godeschalcus dux effectus, annis tribus Beneuentanis praefuit; cui in coniugio uxor sociata nomine Anna fuit. Rex ergo Liutprandus talia de Spoleto, siue Beneuento, audiens, rursum cum exercitu Spoletum petiit. Qui Pentapolim ueniens, dum a Fano ciuitate forum Sempronii pergeret, in siluam quae in medio est, Spoletani se cum Romanis sociantes, magna incommoda regis exercitui intulerunt. Qui rex in nouissimo loco Ratchis ducem et eius fratrem Ahistulfum, cum Foroiulianis constituit. Supra quos Spoletani et Romani irruentes, aliquos ex eis uulnerauerunt. Sed tamen Ratchis cum suo germano et aliquibus uiris fortissimis omne illud pugnae pondus sustinentes, uiriliterque certantes, multisque trucidatis, se suosque inde, praeter, ut dixi, paucos sauciatos, exemerunt. Ibi quidam Spoletanorum fortissimus, Berto nomine, nominatiue Ratchis acclamans, armis instructus super eum uenit. Quem Ratchis subito percutiens, equo deiecit. Cumque eius socii eum perimere uellent, eum pietate solita fugere permisit. Qui manibus pedibusque reptans siluam ingressus euasit. Super Ahistulfum uero in quodam ponte duo fortissimi Spoletani a tergo uenientes, unum eorum aduersa cuspide feriens, de eodem ponte deiecit; alterum uero subito ad eum conuersus, uita priuatum post socium mersit. [6,57] CAPUT LVII. At uero Liutprandus, Spoletum perueniens, Trasemundum ducatu expulit, eumque clericum fecit. Cuius in loco Agibrandum suum nepotem constituit. Cum uero Beneuentum properaret, Godeschalcus, audito eius aduentu, nauem conscendere atque in Graeciam fugere molitus est. Qui postquam uxorem et cunctam supellectilem suam in nauim imposuisset, et nouissime ille ascendere uellet, irruentibus Beneuentanis Gisulfi fidelibus, exstinctus est. Uxor sane illius cum omnibus quae habebat Constantinopolim perlata est. [6,58] CAPUT LVIII. Tunc rex Liutprandus Beneuentum perueniens, Gisulfum suum nepotem iterum in loco proprio ducem constituit. Rebusque ita compositis, ad suum palatium remeauit. Hic gloriosissimus rex multas in Christi honore per singula loca ubi degere solebat basilicas construxit. Hic monasterium beati Petri, quod foras muros Ticinensis ciuitatis situm est, et coelum Aureum appellatur, instituit. In summa quoque Bardonis alpe monasterium quod Bercetum dicitur aedificauit. In Olonna nihilominus suo probastio miro opere, in honorem sancti Anastasii martyris, Christo domicilium statuit, in quo et monasterium fecit. Pari etiam modo multa per loca singula diuina templa instituit. Intra suum quoque palatium oraculum Domini Saluatoris aedificauit, et quod nulli alii reges habuerant, sacerdotes et clericos instituit, qui ei quotidie diuina officia decantarent. Huius regis temporibus fuit in loco cui Forum nomen est, iuxta fluuium Tanarum, uir mirae sanctitatis Baodolinus nomine, qui multis miraculis, Christi gratia suffragante, refulsit. Qui saepe futura praedixit, absentia quoque quasi praesentia nuntiauit. Denique cum rex Liutprandus in Urbem siluam uenatum isset, unus ex eius comitibus, ceruum sagitta percutere nisus, eiusdem regis nepotem, hoc est, sororis eius filium, Aufusum nomine, nolens sauciauit. Quod rex cernens, ualde enim eumdem puerum amabat, cum lacrymis eius incommodum lamentari coepit, statimque unum e suis equitem misit, qui ad uirum Dei Baodolinum curreret, eumque peteret, ut pro uita eiusdem pueri Christum supplicaret. Qui cum ad seruum Dei pergeret, puer defunctus est. Cui Christi famulus ad se peruenienti, ita dixit: Scio quam ob causam ueneris, sed illud quod postulas iam fieri non potest, quia puer ille defunctus est. Quod cum is qui missus fuerat regi quod a seruo Dei audierat renuntiasset, rex licet doluerit quod effectum supplicationis suae habere non potuit, tamen quia uir Domini Baodolinus spiritum prophetiae habuerit, aperte cognouit. Huic quoque non dissimilis apud Veronensem ciuitatem Theudelapius nomine fuit, qui inter miranda quae patrabat praesago etiam spiritu multa quae erant uentura praedixit. Eo quoque tempore floruit uita, uel actibus, Ticinensis Ecclesiae episcopus Petrus, qui quia regis erat consanguineus, ab Ariperto quondam rege apud Spoletum exsilio fuerat retrusus. Huic beati martyris Sabini ecclesiam frequentanti isdem uenerabilis martyr praenuntiauit, quod episcopus apud Ticinum futurus esset. Qui postea, cum id fuisset factum, basilicam eidem beato martyri Sabino, in solo proprio, apud eamdem ciuitatem construxit. Hic inter reliquas optimae uitae quas habuit uirtutes, etiam uirginitatis flore decoratus enituit. Cuius nos aliquod miraculum, quod posteriori tempore gestum est, in loco proprio ponemus. At uero Liutprandus, postquam triginta et uno anno, septemque mensibus, principatum obtinuit, iam aetate maturus, huius uitae cursum expleuit. Corpusque eius in basilica beati Adriani martyris, ubi et eius requiescit genitor, sepultum est. Fuit autem uir multae sapientiae, consilio sagax, pius admodum, et pacis amator; bello potens, delinquentibus clemens, castus, pudicus, orator peruigil, eleemosynis largus, litterarum quidem ignarus, sed philosophis aequandus, nutritor gentis, legum augmentator. Hic initio regni sui, Boioariorum plurima castra cepit, plus semper orationibus, quam armis fidens, maxima semper cura Francorum Auarumque pacem custodiens.