[1,0] DE GESTIS LANGOBARDORUM. LIBER PRIMUS. [1,1] CAPUT PRIMUM. De Germania, quod plures nutriat populos, ideoque ex ea multae gentes egrediantur. Septentrionalis plaga, quanto magis ab aestu solis remota est, et niuali frigore gelida, tanto salubrior corporibus hominum, et propagandis est gentibus magis coaptata: sicut e contra omnis meridiana regio, quo solis est feruori uicinior, eo semper morbis abundat, et educandis minus est apta mortalibus. Unde fit ut tantae populorum multitudines, Arctoo sub axe oriantur: ut non immerito uniuersa illa regio Tanai tenus, usque ad occiduum, licet et propriis loca in ea singula nuncupentur nominibus, generali tamen uocabulo Germania uocitetur; quamuis et duas ultra Rhenum prouincias Romani, cum ea loca occupassent, superiorem, inferioremque Germaniam dixerint . Ab hac ergo populosa Germania, saepe innumerabiles captiuorum turmae abductae meridianis populis pretio distrahuntur; multae quoque ex ea, pro eo quod tantos mortalium germinat, quantos alere uix sufficit, saepe gentes egressae sunt, quae nihilominus, et partes Asiae, sed maxime sibi contiguam Europam, affixerunt. Testantur hoc ubique urbes erutae, per totam Illyricum, Galliamque: sed maxime miserae Italiae, quae pene omnium illarum est gentium experta saeuitiam Gothi siquidem, Wandalique, Rugi, Heruli, atque Turcilingi, nec non etiam aliae feroces, et barbarae nationes e Germania prodierunt. [1,2] CAPUT II. De Scandinauia insula, et quia ex ea Winilorum, hoc est, Langobardorum gens est egressa. Pari etiam modo, et Winilorum, hoc est Langobardorum gens, quae postea in Italia feliciter regnauit, a Germanorum populis, originem ducens, licet et aliae causae egressionis eorum asseuerentur, ab insula quae Scandinauia dicitur aduentauit, cuius etiam insulae Plinius secundus in libris quos de Natura rerum composuit, mentionem facit. Haec ergo insula, sicut retulerunt nobis qui eam lustrauerunt, non tam in mari est posita, quam marinis fluctibus, propter planitiem marginum, terras ambientibus circumfusa. Intra hanc ergo constituti populi, dum in tantam multitudinem pullulassent, ut iam simul habitare non ualerent, in tres, ut fertur, omnem cateruam partes diuidentes, quae ex illis pars patriam relinquere, nouasque deberet sedes exquirere, sorte perquirit. [1,3] CAPUT III. Quod Ibor et Ayo, primi duces Winilorum, cum matre sua Gambara fuerunt. Igitur ea pars, cui sors dederat genitale solum excedere, exteraque arua sectari, ordinatis super se duobus, Ibor scilicet et Aione, qui et germani erant, et iuuenili adhuc aetate floridi, et caeteris praestantiores, ad exquirendas quas possint incolere terras, sedesque statuere, ualedicentes suis simul et patriae, iter arripiunt. Horum erat ducum mater, nomine Gambara, mulier quantum inter suos, et ingenio acris, et consiliis prouida; de cuius in rebus dubiis prudentia non minimum confidebant. [1,4] CAPUT IV. De septem uiris apud Germaniam dormientibus. Haud ab re esse arbitror, paulisper narrandi ordinem postponere, et quia adhuc stylus in Germania uertitur, miraculum quod illic apud omnes celebre habetur, sed et quaedam alia breuiter intimare. In extremis Circium uersus Germaniae finibus, in ipso Oceani littore, antrum sub eminenti rupe conspicitur, ubi septem uiri (incertum ex quo tempore) longo sopiti sopore quiescunt, ita illaesis non solum corporibus, sed etiam uestimentis, ut ex hoc ipso, quod sine ulla per tot annorum curricula corruptione perdurant, apud indociles easdem et barbaras nationes, uenerationi habeantur. Hi denique quantum ad habitum spectat, Romani esse cernuntur. E quibus dum unum quidam, cupiditate stimulatus, uellet exuere, mox eius, ut dicitur, brachia aruerunt, poenaque sua caeteros proterruit, ne quis eos ulterius contingere auderet. Videris ad quem eos profectum, per tot tempora, Prouidentia diuina conseruet. Fortasse horum quandoque, quia non aliter nisi Christiani esse putantur, gentes illae praedicatione saluandae sunt [1,5] CAPUT V. De gente Scrito-Winorum. Huic loco Scritobini, sic enim gens illa nominatur, uicini sunt, qui etiam aestatis tempore niuibus non carent, nec aliis, utpote feris ipsis ratione non dispares, quam crudis agrestium animantium carnibus uescuntur; de quorum etiam hirtis pellibus sibi indumenta coaptant. Hi a saliendo, iuxta linguam barbaram etymologiam ducunt. Saltibus enim utentes, arte quadam ligno incuruo, ad arcus similitudinem, feras assequuntur. Apud hos est animal, non satis assimile ceruo, de cuius ego corio, ut fuerat pilis hispidum, uestem in modum tunicae, genu tenus aptatam conspexi, sicut iam fati, ut relatum est, Scritobini utuntur. Quibus in locis circa aestiuale solstitium, per aliquot dies, etiam noctu clarissima lux cernitur, diesque ibi multo maiores quam alibi habentur, sicut e contrario, circa brumale solstitium, quamuis diei lux adsit, sol tamen ibi non uidetur, diesque minimi quam usquam alibi, noctes quoque longiores existunt. Quia scilicet, quanto magis a sole longius disceditur, tanto sol ipse terrae uicinior apparet, et umbrae longiores excrescunt. Denique in Italia, sicut et antiqui scripserunt, circa diem natalis Domini, nouem pedes in umbra staturae humanae, hora sexta metiuntur. Ego autem in Gallia Belgica, in loco qui Totonis uilla dicitur, constitutus, status mei umbram metiens, decem et nouem, et semis pedes inueni. Sic quoque contrario modo, quanto propinquius meridiem uersus ad solem acceditur, tantum semper umbrae breuiores uidentur, in tantum, ut solstitio aestiuali respiciente sole de medio coeli, in Aegypto, et Hierosolymis, et in eorum uicinitate constitutis locis, nullae uideantur umbrae. In Arabia uero hoc ipso tempore sol supra medium coeli, ad partem Aquilonis cernitur, umbraeque uersa uice contra meridiem uidentur . [1,6] CAPUT VI. De duobus umbilicis Oceani maris, qui sunt ex utraque parte Britanniae. Nec satis procul ab hoc de quo praemisimus littore, contra occidentalem partem, qua sine fine Oceanum pelagus patet, profundissima aquarum illa uorago est, quam usitato nomine maris umbilicum uocamus, quae bis in die fluctus absorbere, et rursum euomere dicitur, sicut per uniuersa illa littora, accedentibus, et recedentibus fluctibus, celeritate nimia fieri comprobatur. Huiusmodi uorago, siue uertigo, a poeta Virgilio Charybdis appellatur , quam ille in freto Siculo esse suis in carminibus loquitur, hoc modo dicens: "Dextrum Scylla latus, laeuum implacata Charybdis Obsidet, atque imo baratri ter gurgite uastos Sorbet in abruptum fructus, rursusque sub auras Erigit alternos, et sidera uerberat unda". Ab hac sane de qua diximus uertigine, saepe naues raptim, cursimque attrahi affirmantur, tanta celeritate, ut sagittarum per aera lapsus imitari uideantur, et nonnunquam in illo baratro horrendo nimis exitu pereunt. Saepe cum iam iamque mergendae sint, subitis undarum molibus retroactae, tanta rursus agilitate exinde elongantur, quanta prius attractae sunt. Affirmant esse et aliam huiusmodi uoraginem, inter Britanniam insulam , Galliamque prouinciam; cui etiam rei astipulantur Sequanicae, Aquitaniaeque littora, quae bis in die tam subitis inundationibus opplentur, ut qui fortasse aliquantulum introrsus littore repertus fuerit, euadere uix possit. Videas earum regionum flumina , fontem uersus cursu uelocissimo relabi, ac per multorum millium spatia, dulces fluminum lymphas, in amaritudinem uerti. Triginta ferme a Sequanico littore Euodia insula millibus distat, in qua, sicut ab illius incolis asseueratur, uergentium in eamdem Charybdim aquarum garrulitas auditur. Audiui quemdam nobilissimum Gallorum referentem, quod aliquantae naues, prius tempestate conuulsae, postmodum ab hac eadem Charybdi uoratae sunt. Unus autem ex omnibus uiris solummodo, qui in nauibus illis fuerant, morientibus caeteris, dum adhuc fluctibus spirans supernataret, ui aquarum fluentium abductus ad oram usque immanissimi illius baratri peruenit. Qui cum iam profundissimum, et sine fine patens chaos aspiceret, ipsoque pauore praemortuus, se illuc ruiturum exspectaret, subito quod sperare non poterat, saxo quodam superiectus insedit. Decursis siquidem iam omnibus, quae sorbendae erant, aquis, orae illius fuerant margines denudati. Dumque ibi inter tot angustias anxius, uix ob metum palpitans resideret, dilatamque ad modicum mortem nihilominus opperiret, conspicit ecce subito, quasi magnos aquarum montes de profundo resilire, nauesque, quae absorptae fuerant, primas emergere. Cumque una ex illis ei contigua fieret, ad eam se nisu quo potuit apprehendit. Nec mora, celeri uolatu prope littus aduectus, metuendae necis casus euasit, proprii postmodum periculi relator existens. Nostrum quoque, id est, Adriaticum mare, quod licet minus, similiter tamen Venetiarum, Hystriaeque littora peruadit, credibile est paruos huiusmodi, occultosque habere meatus, quibus et recedentes aquae sorbeantur, et rursum inuasurae littora reuomantur. His itaque praelibatis ad coeptam narrandi seriem redeamus. [1,7] CAPUT VII. Quod Winili in Scoringam uenerunt; et quia Ambri, et Assi Wandalorum duces eis tributa persoluere mandauerunt. Igitur egressi de Scandinauia Winili, cum Ibor, et Ayone ducibus, in regionem quae appellatur Scoringa uenientes, per annos illic aliquot consederunt. Illo itaque tempore, Ambri et Assi, Wandalorum duces, uicinas quasque prouincias bello premebant. Hi iam multis elati uictoriis, nuntios ad Winilos mittunt, ut, aut tributa Wandalis persoluerent, aut se ad belli certamina praepararent. Tunc Ibor, et Ayo, annitente matre Gambara, deliberant melius esse armis libertatem tueri, quam tributorum eamdem solutione foedare; mandant per legatos Wandalis, pugnaturos se potius quam seruituros. Erant siquidem tunc Winili uniuersi, aetate iuuenili florentes, sed numero exigui, quippe qui unius non nimiae amplitudinis insulae, tertia solummodo particula fuerint. [1,8] CAPUT VIII. De Wodan, et Frea, ridicula fabula. Refert hoc loco antiquitas ridiculam fabulam, quod accedentes Wandali ad Wodan, uictoriam de Winilis postulauerint, illeque responderit, se illis uictoriam daturum quos primum oriente sole conspexisset; tunc accessisse Gambaram ad Fream, uxorem Wodan, et Winilis uictoriam postulasse, Freamque consilium dedisse, ut Winilorum mulieres, solutos crines erga faciem, ad barbae similitudinem componerent, maneque primo cum uiris adessent, seseque a Wodan uidendas pariter e regione, qua ille per fenestram, Orientem uersus, erat solitus aspicere, collocarent; atque ita factum fuisse. Quas cum Wodan conspiceret Oriente sole dixisse: Qui sunt isti Langobardi? Tunc Fream subiunxisse, ut quibus nomen tribuerat, uictoriam condonaret; sicque Winilis Wodan uictoriam concessisse. Haec risu digna sunt, et pro nihilo habenda. Victoria enim non potestati est attributa hominum, sed e coelo potius ministratur. [1,9] CAPUT IX. Quare Winili Langobardi appellati sint, et quod Wota ipse sit, qui apud Romanos Mercurius dicitur. Certum est Langobardos, ab intactae ferro barbae longitudine, cum primitus Winili dicti fuerint, ita postmodum appellatos. Nam iuxta illorum linguam, lang longam, Baert barbam significat. Wodan sane, quem adiecta littera Gwodan dixerunt, ipse est, qui apud Romanos Mercurius dicitur, et ab uniuersis Germaniae gentibus ut Deus adoratur; qui non circa haec tempora, sed longe anterius, nec in Germania, sed in Graecia fuisse perhibetur. [1,10] CAPUT X. Quomodo Langobardi Wandalos uicerunt, et de fame Langobardorum. Winili igitur, qui et Langobardi, commisso cum Wandalis praelio, acriter utpote pro libertatis gloria decertantes, uictoriam capiunt; qui magnam postmodum famis penuriam in eadem Scoringa prouincia perpessi, ualde animo consternati sunt. [1,11] CAPUT XI. Quia Langobardi in Mauringam transire uolentes, ab Assispittis sunt impediti. De qua egredientes, dum in Mauringam transire disponerent, Assipitti eorum iter impediunt, denegantes eis omnimodis per suos terminos transitum. Porro Langobardi, cum magnas hostium copias cernerent, neque cum eis, ob paucitatem exercitus, congredi auderent, dumque quid agere deberent, decernerent, tandem necessitas consilium reperit. Simulant se in castris suis habere cynocephalos, id est, canini capitis homines. Diuulgant apud hostes hos pertinaciter bella gerere, humanum sanguinem bibere, et si hostem assequi non possint, proprium potare cruorem. Utque huic assertioni fidem facerent, ampliant tentoria, plurimosque in castris ignes accendunt. His hostes auditis, uisisque creduli effecti, bellum, quod minabantur, iam tentare non audent. [1,12] CAPUT XII. De monomachia duorum uirorum fortium, quorum unus e Langobardis, alter e Assispittis fuit. Habebant tamen apud se uirum fortissimum, de cuius fidebant uiribus, posse se procul dubio obtinere quod uellent, hunc solum prae omnibus pugnaturum obiiciunt. Mandantque Langobardis ut unum, quem uellent suorum mitterent, qui cum eo ad singulare certamen exiret, ea uidelicet conditione, ut si suus bellator uictoriam caperet, Langobardi itinere quo uenerant abirent: sin uero superaretur ab altero, tunc se Langobardis transitum per fines proprios non uetituros. Cumque Langobardi quem e suis potius aduersus uirum bellicosissimum mitterent, ambigerent, quidam ex seruili conditione sponte se obtulit, promittit se prouocanti hosti congressurum, ea ratione ut, si de hoste uictoriam caperet, a se suaque progenie seruitutis naeuum auferrent. Quid plura? Gratanter quae postulauerat esse facturos pollicentur. Aggressus hostem expugnauit, et uicit; Langobardis transeundi facultatem, sibi suisque, ut optauerat iura libertatis indeptus est. [1,13] CAPUT XIII. Quod Langobardi in Mauringam transierunt, ac deinde ad ulteriora loca progressi sunt. Igitur Langobardi tandem in Mauringam peruenientes, ut bellatorum possint ampliare numerum, plures a seruili iugo ereptos, ad libertatis statum perducunt, utque rata eorum haberi posset libertas, sanciunt more solito per sagittam, immurmurantes nihilominus, ob rei firmitatem, quaedam patria uerba. Egressi itaque Langobardi de Mauringa, applicuerunt in Golanda, ubi aliquanto tempore commorati dicuntur. Post haec Anthabet, Bathaib, pari modo et Vurgundaib, per annos aliquot possedisse, quae nos arbitrari possumus esse uocabula pagorum, seu quorumcunque locorum . [1,14] CAPUT XIV. Quia, mortuis Ibor et Ayone ducibus, Langobardi primum regem Agilmundum habuerunt. Mortuis interea Ibor, et Ayone ducibus, qui Langobardos a Scandinauia eduxerant, et usque ad haec tempora rexerant, nolentes iam ultra Langobardi esse sub ducibus, regem sibi ad caeterarum instar gentium statuerunt. Regnauit igitur super eos primus Agelmundus, filius Ayonis, ex prosapia ducens originem Gungincorum, quae apud eos generosior habebatur. Hic, sicut a maioribus traditur, tribus et triginta annis Langobardorum tenuit regnum. [1,15] CAPUT XV. De meretrice quae septem infantulos peperit, ex quibus Lamissio unus fuit, et de monomachia eius cum Amazone. His temporibus quaedam meretrix, uno partu septem puerulos enixa, belluis omnibus mater crudelior, in piscinam proiecit necandos. Hoc si cui impossibile uidetur, relegat historias ueterum, et inueniet non solum septem infantulos, sed etiam nouem unam mulierem simul peperisse. Et hoc certum est maxime apud Aegyptios fieri. Contigit itaque ut rex Agelmundus, dum iter carperet, ad eamdem piscinam deueniret. Qui cum equo retento miserandos infantulos miraretur, hastaque, quam manu gerebat, huc illucque eos inuerteret, unus ex illis manu iniecta hastam regiam comprehendit. Rex misericordia motus, factumque altius admiratus, eum magnum futurum pronuntiat. Moxque eum e piscina leuari praecipit, atque nutrici traditum, omni cum studio mandat alendum. Et quia eum de piscina, quae eorum lingua lama dicitur, abstulit, Lamissio eidem nomen imposuit. Qui cum adoleuisset, adeo strenuus iuuenis effectus est, ut et bellicosissimus exstiterit, et post Agelmundi funus, regni gubernacula rexerit. Ferunt hunc, dum Langobardi cum rege suo iter agentes ad quemdam fluuium peruenissent, et ab Amazonibus essent prohibiti ultra permeare, cum earum fortissima in fluuio natatu pugnasse, eamque peremisse, sibique laudis gloriam, Langobardis quoque transitum parauisse: hoc siquidem inter utrasque acies prius constitisse, quatenus si Amazona eadem Lamissionem superaret, Langobardi a flumine recederent; sin uero a Lamissione, ut et factum est, ipsa uinceretur, Langobardis eadem permeandi fluenta copia praeberetur. Constat sane, quia huius assertionis series, minus ueritate subnixa est. Omnibus etenim, quibus ueteres historiae notae sunt, patet, gentem Amazonum, longe antea, quam haec fieri potuerunt, esse deletam, nisi forte quia loca eadem ubi haec gesta feruntur, non satis historiographis nota fuerunt, et uix ab aliquo eorum uulgata sunt, fieri potuerit, ut usque ad id tempus, huiuscemodi inibi mulierum genus haberetur. Nam et ego referri a quibusdam audiui, usque hodie in intimis Germaniae finibus gentem harum existere feminarum. [1,16] CAPUT XVI. Quomodo Bulgares noctu super castra Langobardorum irruentes, Agelmundum regem interfecerunt, et filiam eius captiuam duxerunt. Igitur transmeato Langobardi, de quo dixeramus, flumine, cum ad ulteriores terras peruenissent, illic per tempus aliquod commorabantur. Interea cum nihil aduersi suspicarentur, et essent quieti, longa nimis securitas, quae semper detrimentorum mater est, eis non modicam perniciem peperit. Nocte denique cum negligentia resoluti quiescerent cuncti, subito super eos Bulgares irruentes, plures ex iis sauciant, multos prosternunt, et in tantum per eorum castra debacchati sunt, ut ipsum Agelmundum regem interficerent, eiusque unicam filiam sorte captiuitatis auferrent. [1,17] CAPUT XVII. Quomodo Lamissio rex effectus est, et qualiter Bulgares superauit. Resumptis tamen post haec incommoda Langobardi uiribus, Lamissionem, de quo superius dixeramus, sibi regem constituerunt. Qui ut erat iuuenili aetate feruidus, et ad belli certamina satis promptus, non aliud nisi Agelmundi necem ulcisci cupiens, in Bulgares arma conuertit. Primoque praelio mox commisso, Langobardi hostibus terga dantes ad castra refugiunt. Tunc rex Lamissio ista conspiciens, eleuata altius uoce omni exercitui clamare coepit, ut opprobriorum, quae pertulerant, reminiscerentur, reuocarentque ante oculos dedecus, quomodo eorum regem hostes iugulauerint, quam miserabiliter eius natam, quam sibi reginam optauerant, captiuam abduxerint. Postremo hortatur, ut se suosque armis defenderent, melius esse dicens in bello animam ponere, quam ut uilia mancipia, hostium ludibriis subiacere. Haec et huiuscemodi uociferans cum diceret, et nunc minis, nunc promissionibus, ad toleranda eorum animos belli certamina roboraret: si quem etiam seruilis conditionis pugnantem uidisset, libertate eum simul cum praemiis donaret. Tandem hortatu, exemploque principis, qui primus ad bellum prosilierat, accensi, super hostes irruunt, pugnant atrociter, et magna aduersarios clade prosternunt. Tandemque de uictoribus uictoriam capientes, tam regis funus quam proprias iniurias ulciscuntur. Tunc magna de hostium exuuiis praeda potiti, et ex illo iam tempore, ad expetendos belli labores, audaces effecti sunt. [1,18] CAPUT XVIII Quod, mortuo Lamissione, regnum Lechu suscepit, et post hunc, filius eius Hildeoc, post quem quoque Bodeac regnauit. Defuncto post haec Lamissione, qui secundus regnauerat, tertius ad regni gubernacula Lethu ascendit. Qui cum quadraginta ferme annos regnasset Hildehoc filium, qui quartus fuit in numero regni successorem reliquit. Hoc quoque defuncto, quintus Gedehoc regnum suscepit. [1,19] CAPUT XIX. Bellum inter Edoagar regem Torcilingorum, et Felecheum regem Rugorum, et quomodo Langobardi, superatis ab Odoacre Rugis, eorum prouinciam possederunt. His temporibus inter Odoachar, qui in Italia per aliquot iam annos regnabat, et Feletheum, qui et Feua dictus est, Rugorum regem, magnarum inimicitiarum fomes exarsit. Qui Feletheus illis diebus ulteriorem Danubii ripam incolebat, quam a Norici finibus idem Danubius separat. In his Noricorum finibus, beati tunc erat Seuerini coenobium, qui omni abstinentiae sanctitate praeditus multis iam erat uirtutibus clarus. Qui cum hisdem in locis, ad uitae usque metas habitasset, nunc tamen eius corpus Neapolis retinet. Hic saepius hunc de quo diximus Feletheum, eiusque coniugem, cuius uocabulum Gisa fuit, ut ab iniquitate quiescerent, uerbis coelestibus monuit. Quibus pia uerba spernentibus, hoc quod eis postmodum contigit, longe antea futurum praedixit. Adunatis ergo Odoachar gentibus, quae eius ditioni parebant, id est, Turcilingis, et Herulis, Rugorumque parte, quos iam dudum possederat, nec non etiam Italiae populis, uenit in Rugiland, pugnauitque cum Rugis, ultimaque eos clade conficiens, Feletheum insuper eorum regem exstinxit. Vastataque omni prouincia, Italiam repetens, copiosam secum captiuorum multitudinem abduxit. Tunc Langobardi de suis regionibus egressi, uenerunt in Rugiland, quae Latino eloquio Rugorum patria dicitur, atque in ea, quia erat solo fertilis, aliquantis commorati sunt annis. [1,20] CAPUT XX. Mortuo Gedeoc, regnauit Claffo, et post hunc Tato, qui deleuit regnum Herulorum. Inter haec moritur Gudehoc, cui successit Claffo filius suus. Defuncto quoque Claffone, Tato eiusdem filius, septimus ascendit ad regnum. Egressi quoque Langobardi de Rugiland, habitauerunt in campis patentibus, qui sermone barbarico feld appellantur. Quo in loco dum per trium annorum spatia morarentur, bellum exortum est inter Tatonem, atque Rodulfum, Herulorum Regem. Qui cum primitus foedera necterent, causa inter eos discordiae ista fuit. Germanus Rodulphi Regis, ad Tatonem ferendae pacis gratia uenerat, qui cum expleta legatione patriam repeteret, contigit ut ante regis filiae domum, quae Rumetruda dicebatur, transitum haberet. Illa multitudinem uirorum et nobilem comitatum aspiciens, interrogabat quis iste esse possit, qui tam sublime obsequium haberet. Dictumque est illi: Rodulphi regis germanum legatione perfuncta patriam regredi. Mittit puella, qui eum inuitaret, ut uini poculum dignaretur accipere. Ille corde simplici, ut inuitatus fuerat, uenit. Et quia erat statura pusillus, eum fastu superbiae puella despexit, uerbaque aduersus eum irrisoria protulit. At ille uerecundia pariter et indignatione perfusus, talia rursus uerba respondit, quae ampliorem puellae confusionem afferrent. Tunc illa furore femineo succensa, dolorem cordis cohibere non ualens, scelus, quod mente conceperat explere contendit. Simulat patientiam, uultum exhilarat, eumque uerbis iucundioribus demulcens, ad sedendum inuitat. Talique eum in loco sedere constituit, quo parietis fenestram ad scapulas haberet. Quam fenestram quasi ob hospitis honorem, re autem uera, ne eum aliqua pulsaret suspicio, uelamine texerat pretioso, praecipiens atrocissima bellua propriis pueris, ut cum ipsa quasi ad pincernam loquens, Misce dixisset, illi eum a tergo lanceis perforarent, factumque est. Mox crudelis femina signum dedit, iniqua mandata perficiuntur. Ipseque uulneribus transfixus in terram corruens expirauit. Ea cum Rodulfo regi nuntiata fuissent, tam crudele germani funus ingemuit, dolorisque impatiens, ad ulciscendum fratris mortem exarsit, foedusque, quod cum Tatone pepigerat irrumpens, eidem bellum indixit. Quid plura? Conuenerunt utrorumque in campis patentibus acies. Rodulfus suos in pugnam dirigit, ipse in castris residens, de spe uictoriae nihil ambigens, ad tabulam ludit. Erant siquidem tunc Heruli bellorum usibus exercitati, multorum que iam strage notissimi. Qui siue ut expeditius bella gererent, siue ut illatum ab hoste uulnus contemnerent, nudi pugnabant, operientes solummodo corporis uerecunda. Horum itaque uiribus rex indubitanter fidens, dum ipse securus ad tabulam luderet, unum e suis in arborem, quae forte aderat, ascendere iubet, quatenus ei suorum uictoriam celerius referret, comminatus eius se caput abscissurum, si Herulorum aciem fugere nuntiaret. His cum Herulorum flecti acies, et a Langobardis eos opprimi conspiceret, interrogatus a rege saepius quid Heruli gererent, eos optime pugnare respondit. Nec prius malum quod cernebat loqui audens aperuit, quam uniuersae acies hostibus terga praeberent. Qui licet sero tandem in uocem erumpens: Vae tibi, inquit, misera Herolia, quae coelestis Domini flecteris ira. Ad haec uerba commotus rex ait: Numquid fugiunt Heruli mei? At ille: Non, inquit, hoc ego, sed tu rex ipse dixisti. Tunc ut in talibus fieri assolet, rex ipse et omnes perturbati, dum quid agerent haesitarent, superuenientibus Langobardis, grauiter caeduntur. Rex quoque ipse nequidquam fortiter faciens, exstinctus est. Herulorum uero exercitus dum hac illacque diffugeret, tanta super eos coelitus ira respexit, ut uiridantia camporum lina cernentes, natatiles aquas esse putarent. Dumque quasi nataturi brachia extenderent, crudeliter hostium feriebantur a gladiis. Tunc Langobardi, patrata uictoria, ingentem, quam in castris repererant, inter se praedam diuidunt. Tato uero Rodulfi uexillum, quod bandum appellant, eiusque galeam, quam in bello gestare consueuerat, abstulit, atque iam ex illo tempore ita omnis Herulorum uirtus concidit, ut ultra super se regem omnino non haberent. Iam hinc Langobardi ditiores effecti, aucto de diuersis gentibus, quas superauerant, exercitu, ultro coeperunt bella expetere, et uirtutis gloriam circumquaque protelare. [1,21] CAPUT XXI. De morte Tatonis, et regno Wachonis, et quomodo Wacho Suauos superauit; et de uxoribus eius, et filiabus; et de regno Waltari filii eius. At uero Tato post haec de belli triumpho non diu laetatus est. Irruit namque super eum Wacho filius germani sui Zuchilonis, et eum ab hac luce priuauit. Conflixit quoque aduersus Wachonem, Hildechis filius Tatonis, sed superante Wachone deuictus, ad Gepidos confugit, ibique profugus ad uitae finem usque permansit. Quam ob causam Gepidi cum Langobardis ex tunc inimicitias contraxere. Eodemque tempore Wacho super Sueuos irruit, eosque dominio suo subiugauit. Hoc si quis mendacium, et non rei existimat ueritatem, relegat prologum edicti, quem rex Rotharii de Langobardorum legibus composuit, et pene in omnibus hoc Codicibus, sicut nos in hac historiola inseruimus, scriptum reperiet. Habuit autem Wacho uxores tres, hoc est, primam Ranicundam filiam regis Turingorum. Deinde duxit Austrigosam filiam regis Gepidorum, de qua habuit filias duas. Nomen uni Wisegarda, quam tradidit in matrimonium Theodeberto regi Francorum. Secunda autem dicta est Walderada, quae sociata est Cuswald alio regi Francorum, quam ipse odio habens, uni ex suis, qui dicebatur Garipald, in coniugium tradidit. Tertiam uero Wacho uxorem habuit, Herulorum regis filiam nomine Salingam. Ex ipsa natus est filius quem Waltari appellauit, quique Wachone mortuo super Langobardos iam octauus regnauit. Hi omnes Lithingi fuerunt, sic enim apud eos quaedam nobilis prosapia uocabatur. [1,22] CAPUT XXII. Mortuo Waltari regnauit Audoin, qui Langobardos in Pannoniam adduxit. Waltari ergo cum per septem annos regnum tenuisset, ab hac luce subtractus est. Post quem nonus Audoin regnum adeptus est, qui non multo post tempore Langobardos in Pannoniam adduxit. [1,23] CAPUT XXIII. Bellum Gepidorum cum Langobardis, in quo Alboin filium regis Gepidorum exstinxit. Gepidi ergo ac Langobardi conceptam iamdudum rixam tandem parturiunt, bellumque ab utrisque partibus praeparatur. Commisso itaque praelio, dum ambae acies fortiter dimicarent, et neutra alteri cederet, contigit ut in ipso certamine, Alboin filius Audoini, et Turismodus Turisindi filius, sibi obuii fierent, quem Alboin spata percutiens, de equo praecipitatum exstinxit. Cernentes Gepidi Regis filium, per quem magna ex parte bellum constiterat, interiisse, mox dissolutis animis fugam ineunt. Quos Langobardi insequentes acriter sternunt, caesisque quamplurimis ad detrahenda occisorum spolia reuertuntur. Cumque peracta Langobardi uictoria, ad sedes proprias remeassent, regi suo Audoino suggerunt, ut eius Alboin conuiua fieret, cuius uirtute in praelio uictoriam coepissent, utque patri in periculo, ita et in conuiuio comes esset. Quibus Audoin respondit se hoc facere minime posse, ne ritum gentis infringeret. Scitis enim, inquit, non esse apud nos consuetudinem, ut regis cum patre filius prandeat, nisi prius a rege gentis exterae arma suscipiat . [1,24] CAPUT XXIV. Quomodo Alboin cum quadraginta uiris ad Turisendum regem, cuius filium interemerat, profectus est, arma ab eo petens, ut cum suo patre possit in conuiuio residere, et quomodo a Turisendo arma accepit. His Alboin a patre auditis, quadraginta solummodo iuuenes secum tollens, ad Turisendum, cum quo dudum bellum gesserat, regem Gepidorum profectus est, causamque qua uenerat intimauit. Qui eum benigne suscipiens, ad suum conuiuium inuitauit, atque ad suam dexteram, ubi Turismodus eius quondam filius sedere consueuerat, collocauit. Inter haec dum apparatus uarii epulas caperent, Turisendus iamdudum sessionem filii mente reuoluens, natique funus ad animum reducens, praesentemque peremptorem eius loco residere conspiciens, alta trahens suspiria, sese continere non potuit: sed tandem dolor in uocem prorupit. Amabilis, inquit, mihi locus iste est, sed persona quae in eo residet, satis ad uidendum grauis. Tunc regis alter qui aderat filius, patris sermone stimulatus, Langobardos iniuriis lacessere coepit, asserens eos, quia suris inferius candidis utebantur fasciolis, equabus, quibus crurum tenus pedes albi sunt, similes esse, dicens: Fetulae sunt equae quas similatis. Tunc unus e Langobardis ad haec ita respondit: Perge, ait, in campum Asfeld, ibique proculdubio poteris experiri quam ualide istae, quas equas nominas, praeualeant calcitrare, ubi sic tui dispersa sunt ossa germani, quemadmodum uilis iumenti in mediis pratis. His auditis Gepidi, confusionem ferre non ualentes, uehementer in ira commoti sunt, manifestasque iniurias uindicare nituntur. Langobardi e contra parati ad bellum, omnes ad gladiorum capulos manus iniiciunt. Tunc rex a mensa prosiliens, sese in medium obiecit, suosque ab ira belloque compescuit, interminans primitus eum puniri, qui primus pugnam commisisset, non esse uictoriam Deo placitam dicens, cum quis in domo propria hostem perimit. Sic denique iurgio compresso, iam deinceps laetis animis conuiuium peragunt. Sumensque Turisendus arma Turismodi filii sui, ea Alboin tradidit, eumque cum pace incolumem ad patris regnum remisit. Reuersus ad patrem Alboin, eiusdem conuiua hinc effectus est. Qui dum cum patre laetus regias delicias caperet, ordine cuncta retulit, quae sibi apud Gepidos in Turisendi regia contigissent. Mirantur qui aderant, et laudant audaciam Alboin, nec minus attollunt laudibus Turisendi maximam fidem. [1,25] CAPUT XXV. De regno Iustiniani et uictoriis eius. Hac tempestate Iustinianus Augustus Romanum Imperium felici sorte regebat, qui et bella prospere gessit, et in causis ciuilibus mirificus exstitit. Nam per Belisarium Patricium Persas fortiter diuicit, perque ipsum Belisarium Wandalorum gentem, capto eorum rege Gelismero, usque ad internecionem deleuit, Africamque totam, post annos nonaginta et sex, Romano Imperio restituit. Rursumque Belisarii uiribus, Gothorum in Italia gentem, capto Withicis eorum rege superauit. Mauros quoque post haec Africam infestantes, eorumque regem Attilam, per Ioannem exconsulem mirabili uirtute protriuit, pari etiam modo, et alias gentes belli iure compressit. Quam ob causam propter horum omnium uictorias, ut Alamannicus, Gothicus, Francicus, Germanicus, Anticus, Alanicus, Wandalicus, Africanusque diceretur, habere agnomina meruit. Leges quoque Romanorum, quarum prolixitas nimia erat, et inutilis dissonantia, mirabili breuitate correxit. Nam omnes constitutiones principum, quae utique multis in uoluminibus habebantur, intra duodecim libros coarctauit, idemque uolumen Codicem Iustinianeum appellari praecepit. Rursumque singulorum magistratuum, siue iudicum leges, quae usque ad duo millia pene libros erant extensae, intra quinquaginta librorum numerum redegit, eumque Codicem Digestorum, siue Pandectarum, uocabulo nuncupauit. Quatuor etiam Institutionum libros, in quibus breuiter uniuersarum legum textus comprehenditur, nouiter composuit. Nouas quoque leges, quas ipse statuerat, in unum uolumen redactas, eumdem Codicem Nouellarum nuncupari sanciuit. Exstruxit quoque idem princeps intra urbem Constantinopolim, Christo Domino, qui est sapientia Dei Patris, templum, quod Graeco uocabulo, ???a? s?f?a?;, id est, sanctam Sapientiam, nominauit. Cuius opus adeo cuncta aedificia excellit, ut in totis terrarum spatiis huic simile non possit inueniri. Erat enim hic princeps fide catholicus, in operibus rectus, in iudiciis iustus, ideoque ei omnia concurrebant in bonum. Huius temporibus Cassiodorus, apud urbem Romam tam saeculari quam diuina scientia claruit, qui inter caetera, quae nobiliter scripsit, psalmorum praecipue occulta potentissime reserauit. Hic primitus consul, deinde Senator, ad postremum uero monachus exstitit. Hoc etiam tempore Dionysius abbas in urbe Roma constitutus, Paschalem calculum miranda argumentatione composuit. Tunc quoque apud Constantinopolim Priscianus Caesariensis, grammaticae artis, ut ita dixerim, profunda rimatus est. Tunc quoque nihilominus Arator Romanae Ecclesiae subdiaconus, poeta mirabilis, Actus apostolorum uersibus hexametris exarauit. [1,26] CAPUT XXVI. De beato Benedicto, et miraculis, et laudibus eius. His quoque diebus beatissimus Benedictus Pater, et pius, in loco qui Sublacus dicitur, qui ab urbe Roma quadraginta millibus abest, et postea in castro Cassini, quod Harum appellatur, et magnae uitae meritis, et apostolicis uirtutibus effulsit. Cuius Vitam, sicut notum est, beatus papa Gregorius in suis Dialogis suaui sermone composuit. Ego quoque pro paruitate ingenii mei ad honorem tanti Patris, singula eius miracula, per singula disticha elegiaco metro hoc modo contexui: Ordiar unde tuos, sacer o Benedicte, triumphos, Virtutum cumulos ordiar unde tuos? Euge, beate Pater, meritum qui nomine prodis, Fulgida lux saecli, euge, beate Pater. Nursia plaude satis tanto sublimis alumno, Astra ferens mundo, Nursia plaude satis. O puerile decus transcendens moribus annos Exsuperansque senes, o puerile decus, Flos, paradise, tuus despexit florida mundi, Spreuit opes Romae, flos, paradise, tuus. Vas paedagoga tulit diremptum pectore tristi; Laeta reformatum uas paedagoga tulit. Urbe uocamen habens tironem cautibus abdit, Fert pietatis opem urbe uocamen habens. Laudibus antra sonant mortalibus abdita cunctis, Cognita, Christe, tibi laudibus antra sonant. Frigora, flabra, niues, fers tu tribus impiger annis. Temnis amore Dei frigora, flabra, niues. Fraus ueneranda placet, pietatis furta probantur, Qua sacer altus erat, fraus ueneranda placet. Signat adesse dapes Agapes, sed liuidus obstat, Nil minus alma fides, signat adesse dapes. Orgia rite colit, quia Christo commodat aurem, Abstemium pascens orgia rite colit. Pabula grata ferunt auidi ad spelaea subulci, Pectoribus laetis pabula grata ferunt. Ignis ab igne perit, lacerant dum uiscera sentes Carneus aethereo ignis ab igne perit. Pestis iniqua latens procul est deprensa sagaci, Non tulit arma crucis pestis iniqua latens. Lenia flagra uagam sistunt moderamine mentem, Excludunt pestem lenia flagra uagam. Unda perennis aquae natiuo e marmore manat, Arida corda rigat unda perennis aquae. Gurgitis ima calybs capulo diuulse petisti, Deseris alta petens gurgitis ima calybs. Iussa paterna gerens dilapsus currit in aequor, Currit uectus aquis iussa paterna gerens. Praebuit unda uiam prompto ad praecepta magistri, Cursori ignaro praebuit unda uiam. Tu quoque, parue puer, raperis nec occidis undis, Testis ades uerax, tu quoque parue puer. Perfida corda gemunt stimulis agitata malignis, Tartareis flammis perfida corda gemunt. Fert alimenta corax digitis oblata benignis, Dira procul iussus fert alimenta corax. Pectora sacra dolent inimicum labe peremptum, Discipuli excessum pectora sacra dolent. Lyris amoena petens ducibus comitaris opimis, Coelitus attraheris Lyris amoena petens. Anguis inique furis loco spoliatus, et aris, Amissis populis anguis inique furis. Improbe sessor abi, sine dentur marmora muris, Cogeris imperio, improbe sessor abi. Cernitur ignis edax falsis insurgere flammis, Nec tibi gemma micans cernitur ignis edax. Dum struitur paries lacerantur uiscera fratris, Sospes adest frater dum struitur paries. Abdita facta patent, patulo produntur edaces, Muneris accepti abdita facta patent. Saeue tyranne tuae frustrantur retia fraudis, Frena capis uitae, saeue tyranne, tuae. Moenia celsa Numae nullo uertentur ab hoste, Turba grauis uertet moenia celsa Numae. Plecteris hoste graui, ne lites munus ad aram, Munera fers aris plecteris hoste graui. Omnia septa gregis, praescitum est tradita genti, Gens eadem reparat omnia septa gregis. Fraudis amice puer, suado captaris ab Hydro Hydro non caperis fraudis amice puer. Mens tumefacta sile, tace, et ne carpe uidentem, Cuncta patent uati, mens tumefacta sile. Pellitur atra fames delatis coelitus escis, Nihilominus mentis pellitur atra fames. Pectora cuncta stupent, quod eras sine corpore praesens. Quod peruisa mones pectora cuncta stupent. Vocis ad imperium sacris non esse sinuntur, Intersunt sacris uocis ad imperium Tellus hiulca sinu corpus propellit humatum, Iussa tenet corpus tellus hiulca sinu. Perfidus ille draco mulcet properare fugacem, Sistit iter uetitum perfidus ille draco. Exitiale malum capitis decussit honorem, It procul imperiis exitiale malum. Fulua metalla pius, nec habet, promittit egenti; Coelitus excepit fulua metalla pius. Tu miserande cutem uariant cui pelle colubrae, Incolumem recipis tu miserande cutem. Aspera saxa uitrum rapiunt, nec frangere possunt; Illaesum seruant aspera saxa uitrum. Cur prome conde times stillam praebere lecyti? Dolia certe fluunt, cur prome conde times? Unde medela tibi spes est cur nulla salutis, Qui semper metuis unde medela tibi? Ah miserande senex! hostili concidis ictu, Ictu sed resipis ah miserande senex! Barbara lora manus ignaras criminis arcent, Sponte sua fugiunt, barbara lora manus. Ille superbus equo reboans clamore minaci, Stratus humi recubat ille superbus equo. Colla paterna ferunt exstincti uiscera nati, Viuentem natum colla paterna ferunt. Omnia uincit amor, uinxit soror imbre beatum Somnus abest oculis, omnia uincit amor. Simplicitate placens instar, petit alta, columbae Regna poli penetrat simplicitate placens. O nimis apte Deo mundus cui panditur omnis Abdita qui lustras, o nimis apte Deo. Flammeus orbis habet iustum super aethera nantem, Quem pius ussit amor flammeus orbis habet. Ter uocitatus adest testis nouitatis habendus, Charus amore patris ter uocitatus adest. Dux bone bella monens exemplis pectora firmas, Primus in arma ruis, dux bone bella monens. Congrua signa dedit uitae consortia linquens, Ad uitam properans congrua signa dedit. Psalmicen assiduus nunquam dabat otia plectro, Sacra canens obiit psalmicen assiduus. Mens quibus una fuit tumulo retinentur eodem, Gloria par retinet mens quibus una fuit. Splendida uisa uia est facibus stipata coruscis, Qua sacer ascendit splendida uisa uia est. Rupea septa petens nacta est errore salutem, Errorem euasit rupea septa petens: Poemata parua dedit famulus pro munere supplex, Exsul, inops, tenuis, poemata parua dedit. Sint precor apta tibi coelestis tramitis index, O Benedicte pater, sint precor apta tibi. Hymnum quoque singula eiusdem Patris miracula continentem metro Iambico Archilochico ita texuimus. Fratres alacri pectore, Venite concentu pari, Fruamur huius inclytae, Festiuitatis gaudiis. Hac Benedictus aurea Ostensor arcti tramitis, Ad regna conscendit Pater, Captans laborum praemia, Effulsit ut sidus nouum, Mundana pellens nubila. Aetatis ipso limine, Despexit aeui florida. Miraculorum praepotens, Afflatus alti flamine, Resplenduit prodigiis Venturo saeclo praecinens. Laturus esum pluribus, Panis reformat uasculum, Arctum petens ergastulum, Exstinxit ignes ignibus. Fregit ueneni baiulam Crucis per arma cymbiam, Coercuit mentem uagam, Leni flagello corporis. Funduntur amnes rupibus. Redit calybs e gurgite, Currit per undas obsequens, Peplo puer uitat necem. Virus patescit abditum, Mandata praepes efficit, Hostem ruina conterit. Cedit fremens leo graue. In imo fit moles leuis: Rogus migrat fantasticus, Fractum reuisit sospitas, Excessus absentum patet. Rector uafer deprenderis, Inique possessor fugis; Futura praenoscemini. Arcana cor non contigit. Fundantur aedes somniis, Tellus uomit cadauera, Dracone frenatur fugax, Aether pluit numismata. Vitrum resistit cautibus, Manant oliuo dolia, Vinctum resoluit uisio, Vitam receptant funera. Tanti potestas luminis, Voto sororis uincitur, Quo plus amat quis plus ualet. Enare quem cernit polum Non ante seclis cognitum Noctu iubar effulgorat, Quo totus orbis cernitur, Flammisque subuehi pius. Haec inter instar nectaris Miranda plectro claruit. Nam pinxit apte lineas Vitae sacrae sequacibus, Iam dux alumni sat potens, Adsis gregis suspiriis, Gliscat bonis hydrum cauens, Sit callis ut sequax tui. Libet me breuiter referre quod beatus Gregorius papa minime in huius sanctissimi Patris Vita descripsit. Denique cum diuina admonitione a Sublacu in hunc, ubi requiescit, locum, per quinquaginta ferme millia, aduentaret, tres eum corui, quos alere solitus erat, sunt circumuolantes secuti, cui ad omne conuiuium, usque dum hic ueniret, duo angeli in figura iuuenum apparentes, ostenderunt ei quam uiam arripere deberet. In loco autem isto, quidam Dei seruus tunc habitaculum habebat, ad quem diuinitus ita dictum est: Hiis tu parce locis, alter amicus adest; Huc autem, hoc est in Cassini arcem perueniens, in magna se semper abstinentia coarctauit; sed praecipue quadragesimae tempore inclusus, et remotus a mundi strepitu mansit. Haec omnia ex Marci poetae carmine sumpsi, qui ad eumdem Patrem huc ueniens aliquot uersus in eius laudem composuit, quos in his libellis, cauens nimiam longitudinem, minime descripsi. Certum tamen est hunc egregium Patrem uocatum coelitus ob hoc ad hunc fertilem locum et cui opima uallis subiacet, aduenisse, ut hic multorum monachorum, sicut et nunc Deo praesule facta est, congregatio fieret. His cursim, quae omittenda non erant, narratis, ad nostrae seriem reuertamur historiae. [1,27] CAPUT XXVII. De morte Audoin, et regno Alboin, et quomodo Alboin Cunimundum, regem Gepidorum, superauit, et filiam eius Rosemundam in matrimonium duxit. Igitur Audoin, de quo praemiseramus, Langobardorum rex, Rodelindam in matrimonio habuit, quae ei Alboin uirum bellis aptum, et per omnia strenuum peperit. Mortuus itaque est Audoin, ac deinde regum iam decimus Alboin, ad regendam patriam cunctorum uotis accessit. Qui cum famosissimum, et uiribus clarum ubique nomen haberet, Clotarius rex Francorum, Clotsiundam ei suam filiam in matrimonium sociauit, de qua unam tantum filiam Alpsiundam nomine genuit. Obiit interea Turisendus rex Gepidorum, cui successit Cunimundus in regno. Qui uindicare ueteres Gepidorum iniurias cupiens, rupto cum Langobardis foedere, bellum potius, quam pacem elegit. Alboin uero cum Auaribus, qui primum Huni, postea a regis proprii nomine Auares appellati sunt , foedus perpetuum iniit, dehinc ad praeparatum a Gepidis bellum profectus est. Qui cum aduersus eum e diuerso properarent, Auares, ut cum Alboin statuerant, eorum patriam inuaserunt. Tristis ad Cunimundum nuntius ueniens, inuasisse Auares eius terminos edicit. Qui prostratus animo, et utrisque in angustiis positus, hortatur tamen suos primum cum Langobardis confligere. Quos si superare ualerent, demum Hunnorum exercitum e patria pellerent. Committitur ergo praelium, pugnatumque est totis uiribus. Langobardi uictores effecti sunt, tanta in Gepidos ira saeuientes, ut eos ad internecionem usque delerent, atque ex copiosa multitudine, uix nuntius superesset. In eo praelio Alboin Cunimundum occidit, caputque illius sublatum, ad bibendum ex eo poculum fecit, quod genus poculi apud eos scala dicitur, lingua uero Latina patera uocitatur. Cuius filiam nomine Rosimundam, cum magna simul multitudine diuersi sexus, et aetatis, duxit captiuam. Quam, quia Clotsuinda obierat, in suam, ut post patuit, perniciem duxit uxorem. Tunc Langobardi tantam adepti sunt praedam, ut iam ad amplissimas peruenirent diuitias. Gepidorum uero genus ita est diminutum, ut ex illo iam tempore ultra non habuerint regem, sed uniuersi, qui superesse bello poterant, aut Langobardis subiecti sunt, aut usque hodie Hunis eorum patriam possidentibus, duro imperio subiecti gemant. Alboin uero ita praeclarum longe lateque nomen percrebuit, ut hactenus etiam tam apud Baioariorum gentem, quam et Saxonum, sed et alios eiusdem linguae homines, eius liberalitas, et gloria, bellorumque felicitas, et uirtus, in eorum carminibus celebretur. Arma quoque praecipua sub eo fabricata fuisse a multis huc usque narratur.