CONTRA SYMMACHUM. LIBER. 1 Credebam vitiis aegram gentilibus Urbem 2 Iam satis antiqui pepulisse pericula morbi, 3 Nec quidquam restare mali, postquam medicina 4 Principis immodicos sedarat in arce dolores. 5 Sed, quoniam renovata lues turbare salutem 6 Tentat Romulidum, Patris imploranda medela est, 7 Ne sinat antiquo Romam squalere veterno, 8 Neve togas procerum fumoque, et sanguine tingi. 9 Inclytus ergo parens patriae, moderator et orbis 10 Nil egit, prohibendo, vagas ne pristinus error 11 Crederet esse deum nigrante sub aere formas: 12 Aut elementorum naturam, quae Patris ars est 13 Omnigeni, summa pro maiestate sacraret? 14 Vir solus, cui cura fuit, ne publica morum 15 Plaga cicatricem summa leviter cute clausam 16 Duceret, et latebram tabentis vulneris alte 17 Impressam, penitusque putri de pure peresam, 18 Iuncta superficies, medico fallente, foveret. 19 Sed studuit, quo pars hominis generosior intus 20 Viveret, atque animam lethali peste piatam 21 Nosset ab interno tutam servare veneno. 22 Illa tyrannorum fuerat medicina, videre, 23 Qui status ante oculos praesentibus, ac perituris 24 Competeret rebus, nec curam adhibere futuris. 25 Heu, male de populo meriti, male patribus ipsis 26 Blanditi! quos praecipites in tartara mergi 27 Cum Iove siverunt, multa et cum plebe deorum. 28 Ast hic imperium protendit latius aevo 29 Posteriore, suis cupiens sancire salutem. 30 Nimirum pulchre quidam doctissimus, Esset 31 Publica res, inquit, tunc fortunata satis, si 32 Vel reges saperent, vel regnarent sapientes. 33 Estne ille e numero paucorum, qui diadema 34 Sortiti, aetheriae coluerunt dogma sophiae? 35 Contigit ecce hominum generi, gentique togatae 36 Dux sapiens; felix nostrae res publica Romae 37 Iustitia regnante viget: parete magistro 38 Sceptra gubernanti: monet, ut deterrimus error, 39 Utque superstitio veterum procul absit avorum, 40 Nec putet esse deum, nisi qui super omnia summus 41 Emineat, magnique immensa creaverit orbis. 42 Num melius Saturnus avos rexisse Latinos 43 Creditur, edictis qui talibus informavit 44 Agrestes animos, et barbara corda virorum? 45 Sum deus, advenio fugiens, praebete latebras, 46 Occultate senem, nati feritate tyranni 47 Deiectum solio: placet, hic fugitivus, et exsul 48 Ut lateam: genti, atque loco Latium dabo nomen. 49 Vitibus incurvum, si qua est ea cura, putandis 50 Procudam chalybem, necnon et moenia vestri 51 Fluminis in ripa statuam Saturnia vobis. 52 Vos nemus, appositasque meo sub honore sacrantes 53 (Sum quia nam coelo genitus) celebrabitis aras. 54 Inde deos, quorum patrias, peccata, sepulcra 55 Scimus, in aere hebetes informavere minores: 56 Advena quos profugus gignens, et equina libido 57 Intulit Italiae. Tuscis namque ille puellis 58 Primus adhinnivit simulato numine moechus. 59 Mox patre deterior silvosi habitator Olympi 60 Iuppiter incesta spurcavit labe lacaenas. 61 Nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam: 62 Nunc tenera pluma levior, blandosque susurros 63 In morem recinens suave immorientis oloris: 64 Capta quibus volucrem virguncula ferret amorem. 65 Nunc foribus surdis, sera quas, vel pessulus arctis 66 Firmarat cuneis, per tectum dives amator 67 Imbricibus ruptis, undantis desuper auri 68 Infundens pluviam gremio excipientis amicae: 69 Armigero modo sordidulam curante rapinam, 70 Compressu immundo miserum afficiens catamitum, 71 Pellice iam puero magis indignante sorore. 72 Haec causa est, et origo mali, quod saecla vetusto 73 Hospite regnante crudus stupor aurea finxit, 74 Quodque novo ingenio versutus Iuppiter, astus 75 Multiplices, variosque dolos texebat, ut illum, 76 Vertere cum vellet pellem, faciemque, putarent 77 Esse bovem, praedari aquilam, concumbere cygnum, 78 Et nummos fieri, et gremium penetrare puellae. 79 Nam quid rusticitas non crederet indomitorum 80 Stulta virum, pecudes inter, ritusque ferinos 81 Dedere sueta animum, diae rationis egenum? 82 In quamcunque fidem nebulonis callida traxit 83 Nequitia, infelix facilem gens praebuit aurem. 84 Successit Iovis imperio corruptior aetas: 85 Quae docuit rigidos vitiis servire colonos, 86 Expertes furandi homines: hac imbuit arte 87 Mercurius, Maia genitus: nunc magnus habetur 88 Ille deus, cuius dedit experientia fures: 89 Nec non Thessalicae doctissimus ille magiae 90 Traditur exstinctas sumptae moderamine virgae 91 In lucem revocasse animas, Cocytia lethi 92 Iura resignasse, sursum revolantibus umbris. 93 Ast alias damnasse neci, penitusque latenti 94 Immersisse chao: facit hoc, ad utrumque peritus 95 Ut fuerit, geminoque armarit crimine vitam; 96 Murmure nam magico tenues excire figuras, 97 Atque sepulcrales scite incantare favillas, 98 Vita itidem spoliare alios, ars noxia novit. 99 Artificem scelerum simplex mirata vetustas 100 Supra hominem coluit, simulans per nubila ferri, 101 Aligerisque leves pedibus transcurrere ventos. 102 Ecce deum in numero formatus, et aeneus astat 103 Graius homo, augustaque Numae praefulget in arce. 104 Strenuus exculti dominus quidam fuit agri, 105 Hortorumque opibus memorabilis; hic tamen idem 106 Scortator nimius, multaque libidine suetus 107 Rusticulas vexare lupas, interque salicta, 108 Et densas sepes obscena cubilia inire: 109 Indomitum intendens animum, semperque paratum 110 Ad facinus, nunquam calidis dabat otia venis. 111 Hic deus e patrio praenobilis Hellesponto 112 Venit adusque Italos sacris cum turpibus hortos: 113 Sinum lactis, et haec votorum liba quotannis 114 Accipit, ac ruris servat vineta Sabini, 115 Turpiter affixo pudeat quem visere ramo 116 Herculeus mollis pueri famosus amore 117 Ardor, et in transtris iactata efferbuit Argo. 118 Nec maris erubuit Nemea sub pelle fovere 119 Concubitus, et Hylan pereuntem quaerere caelebs. 120 Nunc Saliis, cantuque domus Pinaria templum 121 Collis Aventini convexa in sede frequentat. 122 Thebanus iuvenis superatis fit deus Indis, 123 Successu dum victor ovans lascivit, et aurum 124 Captivae gentis revehit, spoliisque superbus 125 Diffluit in luxum cum semiviro comitatu, 126 Atque avidus vini, multo se proluit haustu, 127 Gemmantis paterae spumis, mustoque Falerno 128 Perfundens biiugum rorantia terga ferarum. 129 His nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris 130 Caeditur, et virides discindunt ore chelydros, 131 Qui Bromium placare volunt: quod et ebria iam tunc 132 Ante oculos regis satyrorum insania fecit, 133 Et fecisse reor stimulis furialibus ipsas 134 Maenadas, inflammante mero in scelus omne rotatas. 135 Hoc circumsaltante choro, temulentus adulter 136 Invenit expositum secreti in littoris acta 137 Corporis egregii scortum: quod perfidus illic 138 Liquerat incesto iuvenis satiatus amore. 139 Hanc iubet assumptam fervens post vina Neaeram 140 Secum in deliciis fluitantis stare triumphi, 141 Regalemque decus capitis gestare coronam. 142 Mox Ariadnaeus stellis coelestibus ignis 143 Additur: hoc pretium noctis persolvit honore 144 Liber, ut aetherium meretrix illuminet axem. 145 Tantum posse omnes illo sub tempore reges, 146 Indocilis fatui ducebat ineptia vulgi, 147 Ut transire suis cum sordibus induperator 148 Posset in aeternum coeli super ardua regnum. 149 Regia tunc omnis vim maiestatis, et omnis, 150 Parva licet, coeli imperium retinere potestas 151 Credita; thure etiam ducibus, parvoque sacello 152 Impertitus honos: quem dum metus, aut amor, aut spes 153 Accumulant, longum miseris processit in aevum 154 Mos patrius. Coepit falsae pietatis imago 155 Ire per ignaros nebuloso errore nepotes. 156 Tum quoque, quae vivis veneratio regibus ante 157 Contigerat, functis eadem iam munere lucis 158 Cessit, et ad nigras altaria transtulit urnas. 159 Inde puellarum ludibria, pignora, partus, 160 Et furtivus amor iuvenum, et deprensa iugalis 161 Corruptela tori: quoniam regalibus aula 162 Fervere tunc vitiis solita est, nec perdita luxu 163 Divorum soboles sancti meminisse pudoris. 164 Atque ut, Roma, tuos coelesti ex sede parentes, 165 Queis te semideam iactant auctoribus ortam, 166 Praestringam breviter, Gradivum, vel Cytheream, 167 Ille sacerdotem violat: contra illa marito 168 Succubuit Phrygio: coitus fuit impar utrique. 169 Nec terrestre deam decuit mortale subire 170 Coniugium, nec coelicolam descendere ephebum 171 Virginis ad vitium, furtivoque igne calere. 172 Sed Venus, augusto de sanguine femina, vili, 173 Privatoque viro vetitum per dedecus haesit. 174 Et, si Rhea sacram lascivi Martis amore 175 Lusa pudicitiam fluviali amisit in ulva, 176 Crediderim generosae aliquem stirpis, sed eumdem 177 Moribus infamem, compressa virgine per vim, 178 Se dixisse deum, ne stuprum numinis ullus 179 Obiicere auderet turpi, miseraeque puellae. 180 Haec Italos induxit avos vel fama, vel error, 181 Martia Romuleo celebrarent ut sacra campo, 182 Utque Palatinis Capitolia condita saxis 183 Signarent titulo proavi Iovis, atque Pelasgae 184 Palladis, et Libyca Iunonem ex arce vocarent, 185 Cognatos de Marte deos, Veneris quoque nudum 186 Accirent proceres Erycino e vertice signum. 187 Utque deum mater Phrygia veheretur ab Ida, 188 Bacchica de viridi peterentur ut orgia Naxo: 189 Facta est terrigenae domus unica maiestatis, 190 Et tot templa deum Romae, quot in orbe sepulcra 191 Heroum, numerare licet: quos fabula Manes 192 Nobilitat, noster populus veneratus adorat. 193 Hos habuere deos Ancus, Numitor, Numa, Tullus 194 Talia Pergameas fugerunt numina flammas. 195 Sic Vesta est, sic Palladium, sic umbra Penatum; 196 Talis et antiquum servavit terror asylum. 197 Ut semel obsedit gentilia pectora patrum 198 Vana superstitio, non interrupta cucurrit 199 Aetatum per mille gradus. Tener horruit haeres, 200 Et coluit, quidquid sibimet venerabile cani 201 Monstrarant atavi: puerorum infantia primo 202 Errorem cum lacte bibit: gustaverat inter 203 Vagitus de farre molae: saxa illita ceris 204 Viderat, unguentoque Lares humescere nigros. 205 Formatum fortunae habitum cum divite cornu, 206 Sacratumque domi lapidem consistere parvus 207 Spectarat, matremque illic pallere precantem. 208 Mox, humeris positus nutricis, trivit et ipse 209 Impressis silicem labris, puerilia vota 210 Fudit, opesque sibi caeca de rupe poposcit, 211 Persuasumque habuit, quod quis velit, inde petendum. 212 Nunquam oculos, animumque levans rationis ad arcem 213 Rettulit: insulsum tenuit sed credulus usum 214 Privatos celebrans agnorum sanguine divos. 215 Iamque domo egrediens, ut publica festa, diesque 216 Et ludos stupuit, celsa et Capitolia vidit, 217 Laurigerosque deum templis astare ministros, 218 Ac Sacram resonare viam mugitibus ante 219 Delubrum Romae (colitur nam sanguine et ipsa 220 More deae, nomenque loci, ceu numen, habetur, 221 Atque Urbis, Venerisque pari se culmine tollunt 222 Templa: simul geminis adolentur thura deabus), 223 Vera ratus, quaecunque fiant auctore senatu, 224 Contulit ad simulacra fidem, dominosque putavit 225 Aetheris, horrifico qui stant ex ordine vultu. 226 Illic Alcides, spoliatis Gadibus, hospes 227 Arcadiae fulvo aere riget: gemini quoque fratres 228 Corrupta de matre nothi, Ledeia proles, 229 Nocturnique equites, celsae duo numina Romae, 230 Impendent, retinente veru, magnique triumphi 231 Nuntia suffuso figunt vestigia plumbo. 232 Assistunt etiam priscorum insignia regum, 233 Dux Italus, Ianusque bifrons, genitorque Sabinus, 234 Saturnusque senex, maculoso et corpore Picus, 235 Coniugis epotum sparsus per membra venenum. 236 Omnibus ante pedes posita est sua cuique sordens 237 Arula. Iano etiam celebri de mense litatur 238 Auspiciis, epulisque sacris, quas inveterato, 239 Heu! miseri sub honore agitant, et gaudia ducunt 240 Festa Calendarum. Sic observatio crevit. 241 Ex atavis quondam male coepta: deinde secutis 242 Tradita temporibus, serisque nepotibus aucta. 243 Traxerunt longam corda inconsulta catenam, 244 Mosque tenebrosus vitiosa in saecula fluxit. 245 Hunc morem veterum docili iam aetate secuta 246 Posteritas, mense, atque adytis, et flamine, et aris 247 Augustum coluit, vitulo placavit, et agno. 248 Strata ad pulvinar iacuit, responsa poposcit. 249 Testantur tituli, produnt consulta senatus, 250 Caesareum Iovis ad speciem statuentia templum. 251 Adiecere sacrum, fieret quo Livia Iuno, 252 Non minus infamis thalami sortita cubile, 253 Quam cum fraterno caluit Saturnia lecto. 254 Nondum maternam partu vacuaverat alvum, 255 Conceptamque viri sobolem paritura gerebat 256 Pronuba; iam gravidae fulcrum geniale paratur, 257 Iam sponsus, saliente utero nubentis, amicos 258 Advocat, haud sterilem certus fore iam sibi pactam. 259 Vitricus antevenit tardum praefervidus ortum 260 Privigni nondum geniti; mox editur inter 261 Fescennina novo proles aliena marito. 262 Idque deum sortes, id Apollinis antra dederunt 263 Consilium: nunquam melius nam cedere taedas 264 Responsum est, quam cum praegnans nova nupta iugatur. 265 Hanc tibi, Roma, deam titulis, et honore sacratam 266 Perpetuo Floras inter, Veneresque creasti. 267 Nec mirum: quis enim sapiens dubitaverat, illas 268 Mortali de stirpe satas vixisse, et easdem 269 Laude venustatis claras, in amoribus usque 270 Ad famae excidium formae nituisse decore? 271 Quid loquar Antinoum coelesti in sede locatum? 272 Illum delicias nunc divi principis, illum 273 Purpureo in gremio spoliatum sorte virili, 274 Hadrianique dei Ganymedem, non cyathos diis 275 Porgere: sed medio recubantem cum Iove fulcro, 276 Nectaris ambrosii sacrum potare lyaeum, 277 Cumque suo in templis vota exaudire marito? 278 Ergo his auspicibus, Traianus, Nerva, Severus, 279 Et Titus, et fortes gesserunt bella Nerones: 280 Quos terrena viros illustres gloria fecit, 281 Et virtus fragilis provexit in ardua famae 282 Ascita e terris sub relligione iacentes. 283 Quam pudet, hoc illis persuasum, talibus ut se, 284 Romanasque acies censerent Martis amore 285 Posse regi, dum se Paphiae male blandus adulter 286 Venditat, Aeneadasque suos successibus auget? 287 Felices, si cuncta Deo sua prospera Christo 288 Principe disposita scissent, qui currere regna 289 Certis ducta modis, Romanorumque triumphos 290 Crescere, et impletis voluit se infundere saeclis. 291 Sed caligantes animas, et luce carentes, 292 In Iovis, Augustique adytis, templisque duarum 293 Iunonum, Martisque etiam, Venerisque sacellis 294 Mactatas, tetro lethi immersere barathro, 295 Supremum regimen crassis in partibus orbis 296 Esse rati, mersoque poli consistere fundo. 297 Quidquid humus, quidquid pelagus mirabile gignit, 298 Id duxere deos: colles, freta, flumine, flammas, 299 Haec sibi per varias formata elementa figuras 300 Constituere patres, hominumque vocabula mutis 301 Scripserunt statuis, vel Neptunum vocitantes 302 Oceanum, vel Cyaneas cava flumina nymphas, 303 Vel silvas Dryadas, vel devia rura Napaeas. 304 Ipse ignis, nostrum factus qui servit ad usum, 305 Vulcanus perhibetur, et in virtute superna 306 Fingitur, ac delubra deus et nomine, et ore 307 Assimulatus habet, necnon regnare caminis 308 Fertur, et Aeoliae summus faber esse, vel Aetnae. 309 Est, qui conspicuis superos quaesivit in astris, 310 Ausus habere deum solem: cui tramite certo 311 Conditio imposita est, vigilem tolerare laborem, 312 Visibus obiectum mortalibus, orbe rotundo 313 Praecipitem, teretique globo per inane volantem, 314 Et quod nemo negat, mundo, coeloque minorem. 315 Area maior enim, quam qui percurrit in illa, 316 Et longe campi spatium diffusius, in quo 317 Emicat, ac volucri fervens rota volvitur axe. 318 Quamvis nonnullis placeat, terram breviorem 319 Dicere circuitu, quam sit pulcherrimus ille 320 Circulus, et flammas immensi sideris ultra 321 Telluris normam porrecto extendere gyro. 322 Numne etiam coeli minor, et contractior orbis, 323 Cuius planitiem longo transmittere tractu 324 Circinus excurrens meta interiore laborat? 325 Ille Deus verus, quo non est grandior ulla 326 Materies, qui fine caret, qui praesidet omni 327 Naturae, qui cuncta simul concludit, et implet. 328 Solem certa tenet regio, plaga certa coercet. 329 Temporibus variis distinguitur: aut subit ortu, 330 Aut ruit occasu, latet aut sub nocte recurrens: 331 Nec torquere facem potis est ad signa trionum, 332 Orbe nec obliquo portas aquilonis adire, 333 Nec solitum conversus iter revocare retrorsum. 334 Hic erit ergo Deus, praescriptis lege sub una 335 Deditus officiis? Libertas laxior ipsi 336 Concessa est homini: formam cui flectere vitae, 337 Atque voluntatis licitum est, seu tramite dextro 338 Scandere, seu laevo malit decurrere campo, 339 Sumere seu requiem, seu continuare laborem, 340 Seu parere Deo, sive in contraria verti. 341 Ista ministranti regimen solemne dierum 342 Haudquaquam Soli datur a factore potestas: 343 Sed famulus subiectus agit, quodcunque necesse est. 344 Hoc sidus currum, rapidasque agitare quadrigas 345 Commenti, et radios capitis, et verbera dextrae, 346 Et frenos, phalerasque, et equorum pectora anhela 347 Aeris inaurati, vel marmoris, aut orichalci, 348 Iusserunt nitido fulgere polita metallo. 349 Post trabeas, et eburnam aquilam, sellamque curulem 350 Cernuat ora senex barbatus, et oscula figit 351 Cruribus aenipedum, si fas est credere, equorum: 352 Immotasque rotas, et flecti nescia lora 353 Aut ornat redimita rosis, aut thure vaporat. 354 Hoc tamen utcunque est tolerabile, quid, quod et ipsae 355 Dant tibi, Roma, deos inferni gurgitis umbrae? 356 Eumenidum domina Stygio caput exerit antro, 357 Rapta ad tartarei thalamum Proserpina regis, 358 Et, siquando suos dignatur adire Quirites, 359 Placatur vaccae sterilis cervice resecta, 360 Et regnare simul coeloque, Ereboque putatur: 361 Nunc bigas frenare boves, nunc saeva sororum 362 Agmina vipereo superis immittere flagro, 363 Nunc etiam volucres caprearum in terga sagittas 364 Spargere, terque suas eadem variare figuras. 365 Denique cum Luna est, sublustri splendet amictu: 366 Cum succincta iacit calamos, Latonia virgo est: 367 Cum subnixa sedet solio, Plutonia coniux 368 Imperitat furiis, et dictat iura Megaerae. 369 Si verum quaeris: Triviae sub nomine daemon 370 Tartareus colitur: qui te modo raptat ad aethram, 371 Sidereoque deum venerandum suadet in astro: 372 Per silvas modo mortiferi discurrere mundi, 373 Erroresque sequi subigit, nemorumque putare 374 Esse deam, quae corda hominum pavitantia figat, 375 Quaeque feras perimat lethali vulnere mentes: 376 Depressos modo subter humum formidine sensus 377 Obruit, implorent ut numina lucis egena, 378 Seque potestati committant noctis opertae. 379 Respice terrifici scelerata sacraria Ditis, 380 Cui cadit infausta fusus gladiator arena, 381 Heu! male lustratae Phlegethontia victima Romae. 382 Nam quid vesani sibi vult ars impia ludi! 383 Quid mortes iuvenum? quid sanguine pasta voluptas? 384 Quid pulvis caveae semper funebris, et illa 385 Amphitheatralis spectacula tristia pompae? 386 Nempe Charon, iugulis miserorum se duce dignas 387 Accipit inferias, placatus crimine sacro. 388 Hae sunt deliciae Iovis infernalis: in istis 389 Arbiter obscuri placidus requiescit Averni. 390 Nonne pudet regem populum, sceptrisque potentem, 391 Talia pro patriae censere litanda salute? 392 Relligionis opem subternis poscere ab antris? 393 Evocat, heu! poenis tenebrosa ex sede ministrum 394 Interitus, speciosa hominum cui funera solvat. 395 Incassum arguere iam Taurica sacra solemus: 396 Funditur humanus Latiari in munere sanguis, 397 Concessusque ille spectantum solvit ad aram 398 Plutonis fera vota sui. Quid sanctius ara, 399 Quae bibit egestum per mystica tela cruorem? 400 Anne fides dubia est tibi, sub caligine caeca 401 Esse deum, quem tu tacitis rimeris in umbris? 402 Ecce deos Manes cur inficiaris haberi? 403 Ipsa patrum monumenta probant: Dis Manibus illic 404 Marmora secta lego, quacunque Latina vetustos 405 Custodit cineres, densisque Salaria bustis. 406 Dic, quibus hunc scribis titulum: nisi quod trucis Orci 407 Imperium, verae ceu maiestatis, adoras? 408 En quibus implicita squalebat regia summi 409 Imperii, tractis maiorum ab origine sacris. 410 Cum princeps, gemini bis victor caede tyranni, 411 Pulchra triumphali respexit moenia vultu: 412 Nubibus obsessam nigrantibus aspicit Urbem, 413 Noctis obumbratae caligine: turbidus aer 414 Arcebat liquidum septena ex arce serenum, 415 Ingemuit miserans, et sic ait: Exue tristes, 416 Fida parens, habitus: equidem praedivite cultu 417 Illustrata cluis, spoliisque insigne superbis 418 Attollis caput, et multo circumfluis auro. 419 Sed nebulis propter volitantibus obsitus alti 420 Verticis horret apex: ipsas quoque livida gemmas 421 Lux hebetat, spissusque dies, et fumus ob ora 422 Suffusus rutilum frontis diadema retundit. 423 Obscuras video tibi circumferrier umbras, 424 Caeruleasque animas, atque idola nigra volare. 425 Censeo, sublimem tollas super aera vultum, 426 Sub pedibusque tuis nimbosa elementa relinquas. 427 Omne, quod ex mundo est, tibi subiacet, hoc deus ipse 428 Constituit: cuius nutu dominaris, et orbi 429 Imperitas, et cuncta potens mortalia calcas. 430 Non decet, ut submissa oculos regina caducum 431 Contemplere solum, maiestatemque requiras 432 Circa humiles rerum partes, quibus ipsa superstas. 433 Non patiar, veteres teneas ut me duce nugas, 434 Ut cariosorum venereris monstra deorum. 435 Si lapis est, senio dissolvitur, aut crepat ictu 436 Percussus tenui: mollis si bractea gypsum 437 Texerat, infido rarescit glutine sensim. 438 Si formam statuae lamnis commisit aenis 439 Lima terens, aut in partem cava membra gravato 440 Pondere curvantur, scabra aut aerugo peresam 441 Conficit effigiem, crebroque foramine rumpit: 442 Nec tibi terra deus, coeli nec sit deus astrum, 443 Nec deus oceanus, nec vis, quae subter operta est, 444 Infernis triste ob meritum damnata tenebris. 445 Sed nec virtutes hominum deus, aut animarum, 446 Spirituumve vagae tenui sub imagine formae. 447 Absit ut umbra deus tibi sit, geniusve, locusve, 448 Aut deus aereas volitans phantasma per auras. 449 Sint haec barbaricis gentilia numina pagis: 450 Quos penes omne sacrum est, quidquid formido tremendum 451 Suaserit: horrificos quos prodigialia cogunt 452 Credere monstra deos, quos sanguinolentus edendi 453 Mos iuvat, ut pinguis luco lanietur in alto 454 Victima, visceribus multa inter vina vorandis. 455 At te, quae domitis leges, ac iura dedisti 456 Gentibus, instituens, magnus qua tenditur orbis, 457 Armorum morumque feros mansuescere ritus, 458 Indignum, ac miserum est, in relligione tenenda 459 Hoc sapere, immanes populi de more ferino 460 Quod sapiunt, nullaque rudes ratione sequuntur. 461 Seu nos procinctus maneat, seu pace quietas 462 Dictemus leges, seu debellata duorum 463 Colla tyrannorum media calcemus in Urbe: 464 Agnoscas, regina, libens mea signa, necesse est: 465 In quibus effigies crucis aut gemmata refulget, 466 Aut longis solido ex auro praefertur in hastis. 467 Hoc signo invictus transmissis Alpibus ultor 468 Servitium solvit miserabile Constantinus. 469 Cum te pestifera premeret Maxentius aula, 470 Lugebas longo damnatos carcere centum, 471 Ut scis ipsa, patres: aut sponsus foedera pactae 472 Intercepta gemens, diroque satellite rapta, 473 Immersus tenebris dura inter vincula flebat: 474 Aut si nupta, torum regis conscendere iussa, 475 Coeperat impurum domini oblectare furorem, 476 Morte maritalis dabat indignatio poenas. 477 Plena puellarum patribus ergastula saevi 478 Principis: abducta genitor si virgine mussans 479 Tristius ingemuit: non ille impune dolorem 480 Prodidit, aut confessa animis suspiria traxit 481 Vim libertatis nimiae, patriumque dolorem. 482 Testis Christicolae ducis adventantis ad Urbem 483 Milvius, exceptum Tiberina in stagna tyrannum 484 Praecipitans, quanam victricia viderit arma 485 Maiestate regi, quod signum dextera vindex 486 Praetulerit, quali radiarint stemmate pila. 487 Christus purpureum gemmanti textus in auro 488 Signabat labarum, clypeorum insignia Christus 489 Scripserat, ardebat summis crux addita cristis. 490 Ipse senatorum meminit clarissimus ordo: 491 Qui tunc concreto processit crine, catenis 492 Squalens carcereis, aut nexus compede vasta, 493 Complexusque pedes victoris, ad inclyta flendo 494 Procubuit vexilla iacens; tunc ille senatus 495 Militiae ultricis titulum, Christique verendum 496 Nomen adoravit, quod collucebat in armis. 497 Ergo cave, egregium caput orbis, inania post haec 498 Prodigia, et larvas stolido tibi fingere cultu, 499 Atque experta Dei virtutem spernere veri. 500 Deponas iam festa velim puerilia, ritus 501 Ridiculos, tantoque indigna sacraria regno. 502 Marmora tabenti respergine tincta lavate, 503 O proceres: liceat statuas consistere puras, 504 Artificum magnorum opera, haec pulcherrima, malim, 505 Ornamenta fiant patriae nec decolor usus 506 In vitium versae monumenta coinquinet artis. 507 Talibus edictis Urbs informata refugit 508 Errores veteres, et turbida ab ore vieto 509 Nubila discussit, iam nobilitate parata 510 Aeternas tentare vias, Christumque vocantem 511 Magnanimo ductore sequi, et spem mittere in aevum. 512 Tunc primum senio docilis sua saecula Roma 513 Erubuit: pudet exacti iam temporis, odit 514 Praeteritos foedis cum relligionibus annos. 515 Mox, ubi, contiguos fossis muralibus agros 516 Sanguine iustorum innocuo maduisse recordans, 517 Invidiosa videt tumulorum millia circum: 518 Tristis iudicii mage poenitet, ac ditionis 519 Effrenis, nimiaeque sacris pro turpibus irae. 520 Compensare cupit teterrima vulnera laesae 521 Iustitiae sero obsequio, veniaque petenda, 522 Ne tanto imperio maneat pietate repulsa 523 Crimen saevitiae, monstrata piacula quaerit, 524 Inque fidem Christi pleno transfertur amore. 525 Laurea victoris Marii minus utilis Urbi, 526 Cum traheret Numidam populo plaudente Iugurtham, 527 Nec tantum Arpinas consul tibi, Roma, medelae 528 Contulit, exstincto iusta inter vincla Cethego, 529 Quantum praecipuus nostro sub tempore princeps 530 Prospexit, tribuitque boni; multos Catilinas 531 Ille domo pepulit, non saeva incendia tectis, 532 Aut sicas patribus, sed tartara nigra animabus, 533 Internoque hominum statui tormenta parantes. 534 Errabant hostes per templa, per atria passim, 535 Romanunque forum, et Capitolia celsa tenebant: 536 Qui coniuratas ipsa ad vitalia plebis 537 Moliti insidias, intus serpente veneno, 538 Consuerant tacitis pestem miscere medullis. 539 Ergo triumphator latitanti ex hoste togatus 540 Clara tropea refert sine sanguine, remque Quirini 541 Assuescit supero pollere in saecula regno. 542 Denique nec metus statuit, nec tempora ponit: 543 Imperium sine fine docet, ne Romula virtus 544 Iam sit anus, norit ne gloria parta senectam: 545 Exsultare patres videas, pulcherrima mundi 546 Lumina, conciliumque senum gestire Catonum, 547 Candidiore toga niveum pietatis amictum 548 Sumere, et exuvias deponere pontificales. 549 Iamque ruit, paucis Tarpeia in rupe relictis, 550 Ad sincera virum penetralia Nazareorum, 551 Atque ad apostolicos Evandria curia fontes, 552 Anniadum soboles, et pignora clara Proborum: 553 Fertur enim ante alios generosus Anicius Urbis. 554 Illustrasse caput: sic se Roma inclyta iactat. 555 Quin et Olybriaci generisque et nominis haeres 556 Adiectus fastis, palmata insignis abolla, 557 Martyris ante fores Bruti submittere fasces 558 Ambit, et Ausoniam Christo inclinare securim. 559 Non Paulinorum, non Bassorum dubitavit 560 Prompta fides dare se Christo, stirpemque superbam 561 Gentis patriciae venturo attollere saeclo. 562 Iam quid plebicolas percurram carmine Gracchos, 563 Iure potestatis fultos, et in arce senatus 564 Praecipuos, simulacra deum iussisse revelli, 565 Cumque suis pariter lictoribus omnipotenti 566 Suppliciter Christo se consecrasse regendos? 567 Sexcentas numerare domos de sanguine prisco 568 Nobilium licet ad Christi signacula versas, 569 Turpis ab idolii vasto emersisse profundo. 570 Si persona aliqua est, aut si status Urbis in his est, 571 Si formam patriae facit excellentior ordo, 572 Hi faciunt, iuncta est quoties sententia plebis, 573 Atque unum sapiunt plures, simul ac potiores. 574 Respice ad illustrem, lux est ubi publica, cellam, 575 Vix pauca invenies gentilibus obsita nugis 576 Ingenia, obtritos aegre retinentia cultus, 577 Et quibus exactas placeat servare tenebras, 578 Splendentemque die medio non cernere solem. 579 Post hinc ad populum converte oculos, quota pars est, 580 Quae Iovis infectam sanie non despuat aram? 581 Omnis qui celsa scandit coenacula vulgus, 582 Quique terit silicem variis discursibus atram, 583 Et quem panis alit gradibus dispensus ab altis: 584 Aut Vaticano tumulum sud monte frequentat, 585 Quo cinis ille latet genitoris amabilis obses: 586 Coetibus aut magnis Lateranas currit ad aedes, 587 Unde sacrum referat regali chrismate signum. 588 Et dubitamus adhuc, Romam tibi, Christe, dicatam 589 In leges transisse tuas? omnique volentem 590 Cum populo, et summis cum civibus ardua magni 591 Iam super astra poli terrenum extendere regnum? 592 Nec moveor, quod pars hominum rarissima clausos 593 Non aperit sub luce oculos, et gressibus errat. 594 Quamlibet illustres meritis, et sanguine clari 595 Praemia virtutum titulis, et honoribus aucti 596 Ardua rettulerint, fastorumque arce potiti 597 Annales proprio signarint nomine chartas, 598 Atque inter veteres cera numerentur et aere: 599 Attamen in paucis, iam deficiente caterva, 600 Nec persona sita est patriae, nec curia constat, 601 Et quodcunque fovet studii privata voluntas, 602 Hoc iam rara tenet: sed publica vota reclamant, 603 Dissensu celebri trepidum damnantia murmur. 604 Si consulta Patrum subsistere conscriptorum, 605 Non aliter licitum prisco sub tempore, quam si 606 Tercentum sensisse senes legerentur in unum: 607 Servemus leges patrias: infirma minoris 608 Vox cedat numeri, parvaque in parte silescat. 609 Aspice, quam pleno subsellia nostra senatu 610 Decernant infame Iovis pulvinar, et omne 611 Idolium longe purgata ex Urbe fugandum. 612 Qua vocat egregii sententia principis, illuc 613 Libera cum pedibus, tum corde frequentia transit. 614 Nec locus invidiae est, nullum vis aspera terret, 615 Ante oculos sic velle patet, cunctique probatum, 616 Non iussum, sola capti ratione sequuntur. 617 Denique pro meritis terrestribus aequa rependens 618 Munera, sacricolis summos impertit honores 619 Dux bonus, et certare sinit cum laude suorum: 620 Nec pago implicitos per debita culmina mundi 621 Ire viros prohibet: quoniam coelestia nunquam 622 Terrenis solitum per iter gradientibus obstant. 623 Ipse magistratum tibi consulis, ipse tribunal 624 Contulit, auratumque togae donavit amictum, 625 Cuius relligio tibi displicet, o pereuntum 626 Assertor divum: solus qui restituendos 627 Vulcani, Martisque dolos, Venerisque peroras, 628 Saturnique senis lapides, Phoebique furores: 629 Iliacae matris Megalesia, Bacchica Nisi, 630 Isidis, amissum semper plangentis Osirim, 631 Mimica, ridendaque suis solemnia calvis, 632 Et, quascunque solent Capitolia claudere, larvas 633 O linguam miro verborum fonte fluentem, 634 Romani decus eloquii, cui cedat et ipse 635 Tullius, has fundit dives facundia gemmas! 636 Os dignum, aeterno tinctum quod fulgeat auro, 637 Si mallet laudare Deum: cui sordida monstra 638 Praetulit, et liquidam temeravit crimine vocem. 639 Haud aliter, quam si rastris quis tentet eburnis 640 Coenosum versare solum, limoque madentes 641 Excolere aureolis si forte ligonibus ulvas, 642 Splendorem dentis nitidi scrobis inquinat atra, 643 Et pretiosa acies squalenti sordet in arvo. 644 Non vereor, ne me nimium confidere quisquam 645 Arguat, ingeniique putet luctamen inire. 646 Sum memor ipse mei, satis et mea frivola novi: 647 Non ausim conferre pedem, nec spicula tantae 648 Indocilis fandi coniecta lacessere linguae. 649 Illaesus maneat liber, excellensque volumen 650 Obtineat partam dicendi fulmine famam: 651 Sed liceat tectum servare a vulnere pectus, 652 Oppositaque volans iaculum depellere parma. 653 Nam si nostra fides, saeclo iam tuta quieto, 654 Viribus infestis, hostilique arte petita est: 655 Cur mihi fas non sit, lateris sinuamine flexi 656 Ludere ventosas iactu pereunte sagittas? 657 Sed iam tempus iter longi cohibere libelli, 658 Ne tractum sine fine ferat fastidia carmen.