TEXTE d'étude : Pape PIE II (Enea Silvio Piccolomini ou Aeneas Sylvius ; 1405 - 1464 ; pape de 1458 à 1464), Commentaires, livre I (début). Auteur : WIKIPEDIA : http://fr.wikipedia.org/wiki/Pie_II Oeuvre / Édition : Pii Secundi pontificis max. COMMENTARII rerum memorabilium quae temporibus suis contigerunt, a R. D. Ioanne Gobellino vicario Bonnen. iamdiu compositi et a R.P. D. Francisco Band. Picolomineo Archiepiscopi Senensi ex vetusto originali recogniti. Et sanctiss. D.N. Gregorio XIII pont. max. dicati. Rome, 1584. Texte latin encodé par nos soins d'après l'édition de 1584. COMMENTARIORUM PII II pont. max. LIBER PRIMVS. De origine Picolominea domus et PII maioribus. Familia Picolomineorum ex Roma in Senas translata, inter uetustiores et nobiliores ciuiutatis habita, dum optimates reipublicae praefuerant, et litteris et armis claruit pluresque arces et castella obtinuit sed a nobilibus in plebem deriuato regimine, sicut et ceterae nobilium sic et Picolominea domus humiliata est. Superfuit tamen auo Aeneae Siluio non tenue patrimonium, ex quo potuit uitam honestam ducere sed iuuenis immatura morte decessit, relicta Montanina uxore praegnante, ex qua natus est Siluius posthumus, quo pupillo bona eius sub tutoribus et actoribus dissipata sunt. Hic tamen educatus ingenue litteris ediscendis traditus est, qui liberalibus artibus eruditus, ubi adoleuit, in militiam profectus, uariisque casibus actus, tandem domum rediit, uendicataque patrimonii tenui portione, Victoriam ex domo Forteguerrarum, qui patroni sunt ecclesiae Senenesis, quamuis nobilem uriginem, tamen pauperem duxit uxorem, quae adeo fecunda fuit ut saepe gemellos pepererit. Ex ea Siluius duodeuiginti liberos sustulit, non tamen ultra decem simul aggregauit quos urgente inopia Corsiniani, quod est oppidum vallis Vrciae, nutriuit sed omnes tamen iniqua lues extinxit, duabus tantum sororibus Laudomia et Catherina cum Aenea superstitibus. Aeneas etiam patris Siluii nomen accepit et ob reuerentiam apostoli, quem Indorum barbari decoriarunt, Bartholomaei (tritonimus enim fuit) Aeneas Siluius Bartholomaeus appellatus ; editus autem est in lucem ipsa luce sancti Euangelistae Lucae, XIIII Kal. Nouembris, anno salutis quinto supra millesimum et quadringentesimum. Hic in pueritia trium annorum, dum ludit inter aequales, muro lapsus alto et in saxum allisus, ingens capitis uulnus accepit, quod praeter spem et opinionem parentum Nicolaus Monticulanus, qui eum de sacro fonte leuauerat, sine litteris medicus (ut dicunt) empiricus breui curauit. Annum agens octauum in bouem cornupetam cum incidisset percussus et in altum iactus, diuino magis auxilio quam ope humana, mortis periculum euasit. Exinde cum diu apud patrem ciuili exercitatione quaeuis officia ruris, animi leuanda causa, prout a nobilibus fieri solet, obiisset, annos iam duodeuiginti natus in urbem migrauit exceptusque apud necessarios, qui bonae frugis adolescentem minime relinquendum existimabant, audire grammaticos coepit, deinde poetas et oratores auide sectatus, postremo ad ius ciuile se contulit ; cuius professores cum aliquot annos audiuisset, exorto inter Senenses ac Florentinos graui bello, et litterarum studia intermittere et patriae dulce solum relinquere coactus est. Forte fortuna tunc affuit Dominicus Capranicus, quem Martinus papa Quintus ad cardinalatus honorem uocauerat, successor Eugenius Quartus repudiauerat. ...