[11] CAPUT XI. Concilium apud Montilum celebratur, ibique sistendi coram Milone dies comiti apud Valentiam praefigitur. Celebrato apud Nouam-uillam colloquio praenotato, M. Milo cum collega suo M. Theodisio, ad partes prouinciae perrexit ueniensque ad quoddam castrum quod Montilum nuncupatur, conuocauit archiepiscopos et episcopos quamplures. Qui, cum ad eum uenissent, quaesiuit ab eis diligenter qualiter procedendum esset in negotio pacis et fidei, praecipue in facto comitis Tolosani; uoluit etiam ut singuli praelati super certis capitulis, de quibus eum abbas instruxerat Cisterciensis, sua ei traderent consilia scripta et sigillata. Factum est ut praecepit, et quod auditu est mirabile, omnia tam abbatis Cisterciensis quam praelatorum consilia sine dissensione aliqua conuenerunt. A Domino factum est istud. Post haec misit M. Milo ad comitem Tolosanum, mandans ei ut ad diem quam sibi praefigebat ueniret ad ipsum apud Valentiam ciuitatem. Venit comes ad diem illum, et sicut fallax et saeuus, lubricus et periurus promisit legato uidelicet M. Miloni, licet in dolo, quod suam faceret in omnibus uoluntatem. Legatus autem, utpote uir cautus et prudens, praelatorum usus consilio, uoluit et praecepit ut comes Tolosanus traderet ei pro securitate de terra quam tenebat in prouincia, castra septem. Voluit etiam ut consules Auenionensis et Nemausensis ciuitatum, et uillae Sancti Georgii iurarent ei, quod si comes Tolosanus mandato ipsius legati uenire praesumeret ex aduerso, non tenerentur ei hominii seu foederis fidelitate astricti. Comitatus insuper Ingruensis, S. R. Ecclesiae caderet in commissum. Comes uero Tolosanus, quamuis dolens et inuitus necessitate compulsus, omnia quae legatus mandauerat, adimplere promisit. Sicque factum est ut qui abbatem Cisterciensem durum dixerat, legatum longe diceret duriorem. Hoc autem, Deo disponente, iustissime factum esse creditur, quod ubi tyrannus sperauit remedium, ultionem reperit et flagellum. Statim uir totius bonitatis M. Theodisius, de mandato legati, uenit in partes prouinciae, ut septem castra de quibus supra tetigimus reciperet, et ea occuparet ex parte S. R. E. et muniret. [12] CAPUT XII. Certis caeremoniis antiquitus usitatis, comes Tolosanus Ecclesiae reconciliatur. His omnibus rite peractis, descendit legatus ad uillam S. Aegidii, reconciliaturus ibi comitem Tolosanum; modus autem reconciliationis et absolutionis talis fuit. Adductus est comes nudus ante fores ecclesiae B. Aegidii, ibique coram legato, archiepiscopis et episcopis qui ad hoc conuenerant plusquam uiginti, iurauit super corpus Christi, et sanctorum reliquias, quae ante fores ecclesiae expositae cum magna ueneratione, et in multa copia a praelatis tenebantur, quod mandatis S. R. Ecclesiae in omnibus obediret. Mox legatus stolam ad collum comitis poni fecit, ipsumque comitem per stolam arripiens, absolutum cum uerberibus in ecclesiam introduxit. Nec silendum quod, cum comes Tolosae introduceretur in ecclesiam, sicut diximus, S. Aegidii cum uerberibus, disponente Deo, nullatenus de ecclesia potuit exire prae turba, per uiam qua intrauerat; sed oportuit eum descendere in inferiora ecclesiae, et per ante sepulcrum B. martyris F. Petri de Castronouo, quem occidi fecerat, nudum transire, O iustum Dei iudicium! quem enim contempserat uiuum, ei reuerentiam compulsus est exhibere et defuncto. Illud etiam notandum puto, quod cum corpus praedicti martyris, qui in claustro monachorum S. Aegidii prius fuerat tumulatum, post longum tempus in ecclesiam transferretur, ita sanum inuentum est et illaesum, ac si ipsa die fuisset tumulatum; miri etiam odoris fragrantia de corpore sancti et uestibus emanauit. [13] CAPUT XIII. Comes Tolosanus, ficte crucem sacrae militiae signum sumit, quam quidem catholici exercitus milites pectori assutam habebant. Post haec omnia callidissimus comes Tolosae, timens a facie crucesignatorum, qui ad exturbandos haereticos et eorum fautores in proximo, uenturi erant de Francia ad partes Narbonenses, petiit a legato dari crucem, ut sic terram suam a crucesignatorum infestatione tueretur. Acquieuit legatus, comitique et duobus tantum de suis militibus cruces dedit. O falsum et perfidissimum crucesignatum, comitem Tolosanum dico, qui crucem assumpsit, non ad uindicandam iniuriam crucifixi, sed ut ad tempus celare posset suam et tegere prauitatem! His omnibus itaque gestis, legatus et M. Theodisius redierunt uersus Lugdunum, ut crucesignatis, qui statim uenturi erant, contra prouinciales haereticos obuiarent, per totam siquidem prouinciam diuulgata erat indulgentia quam fecerat dominus papa proficiscentibus contra praedictos haereticos, ideoque quamplurimi nobiles et ignobiles contra hostes crucis armauerant se in pectoribus crucis signo. Signatis igitur in Francia ad uindicandum Dei nostri iniuriam tot fidelium millibus et signandis nihil aliud supererat, nisi ut Dominus Sabaoth, qui solita bonitate et inaudita benignitate inimicis suis, uidelicet haereticis et eorum fautoribus compatiens, plures et pluries destinauerat ad eosdem; sed illi in peruersitate sua perseuerantes, in sua nequitia obstinati, quosdam contumeliis affecerant, alios etiam interfecerant, missis exercitibus suis, crudelissimos perderet homicidas. [14] CAPUT XIV. Aduentus crucesignati exercitus in partes prouinciae. Anno igitur ab Incarnatione Domini 1209 domini papae Innocentii II, regnante Philippo rege Francorum, circa festum sancti Ioannis Baptistae, crucesignati omnes a diuersis Franciae partibus iter arripientes, pari consilio et prouida dispositione, apud Lugdunum urbem Galliae conuenerunt. Inter eos autem qui ibi adfuerunt, isti praecipui habebantur, archiepiscopus Senonensis, episcopus Eduensis, episcopus Claromontensis, episcopus Niuernensis, dux Burgundiae Odo, comes Niuernensis, comes Sancti Pauli, comes Montisfortis, comes de Barro supra Secanam, Guichardus de Belloioco, Willelmus de Rupibus, senescallus Andegauiae, Gualcherus de Iouiniaco, Guido de Leuis, Lambertus de Tureyo, multi praeterea nobiles et potentes, quos longum esset per singulos nominare. [15] CAPUT XV. Comes Tolosanus it obuiam crucesignatis. Videns autem comes Tolosanus Raimundus signatorum multitudinem aduenire, timensque ne inuaderent terram eius, utpote quam de perpetratis nequitiis, conscientiae stimulus accusabat, exiuit obuiam eis, et peruenit usque prope Valentiam ciuitatem: at illi egressi erant in manu excelsa, ipsos igitur inueniens prope ciuitatem dictam dictus comes, pacem simulans, falsum spopondit obsequium, firmissime promittens quod ad mandatum sanctae Romanae Ecclesiae ad eorum etiam arbitrium se haberet, super quibus obseruandis, dedit castella quaedam pro securitate. Voluit etiam dare filium suum in obsidem, uel seipsum. Quid plura? Etiam associatur his hostis Christi, pergunt pariter, rectoque gressu perueniunt ad Biterrensem ciuitatem. [16] CAPUT XVI. De malitia ciuium urbis Biterrensis et eiusdem urbis obsidione, expugnatione et excidio. Erat autem Biterris ciuitas nobilissima, sed tota ueneno haereticae prauitatis infecta; nec solum haeretici erant ciues Biterrenses, sed erant raptores, iniusti, adulteri, latrones pessimi, pleni omni genere peccatorum. Non sit onerosum lectori si de malitia dictorum ciuium aliquid specialiter disseramus. Pergebat quadam nocte in ipso diluculo sacerdos quidam ciuitatis illius ad ecclesiam diuina celebraturus mysteria, portans calicem manibus suis: quidam autem de Biterrensibus qui se posuerant in insidiis, arripientes sacerdotem illum, et uehementer uerberantes, fracto brachio, ipsum grauissime uulnerarunt, accipientesque calicem quem tenebat sacerdos, ipsumque discooperientes, minxerunt in eo in contemptum corporis et sanguinis Iesu Christi. Alioque tempore, ciues saepedicti in ecclesia B. Mariae Magdalenae, quae in ciuitate dicta sita est, dominum suum uicecomitem Biterrensem Trancauilum, traditores pessimi interfecerunt, episcopo etiam suo, qui uicecomitem ab illorum manibus defendere nitebatur dentes confregerunt. Egrediebatur die quodam canonicus quidam Biterrensis de ecclesia maiori, celebrata missa, audiens autem tumultum laborantum in fossatis ciuitatis, interrogauit quid hoc esset. Responderunt qui aderant: « Tumultus est laborantum ad fossata, quia munimus ciuitatem contra Francigenas qui adueniunt; » iam enim imminebat aduentus peregrinorum: et dum ita loquerentur, apparuit quidam senex uenerandae aetatis, qui dixit eis: « Vos contra peregrinos ciuitatem istam munitis: sed quis desuper poterit uos munire? » Per hoc innuit, quod Dominus de coelo bellaturus esset eos. Quo audito, illi uehementer moti sunt et permoti: cumque uellent in senem insurgere, subito disparuit, et nusquam potuit inueniri. Nunc propositum prosequamur. Antequam crucesignati ad Biterrensem peruenirent ciuitatem, uicecomes Biterrensis Raimundus Rogerii nomine, nobilis quidem genere, nepos comitis Tolosani, qui, sectans auunculi prauitatem, in nullo haereticos comprimebat, promiserat firmissime Biterrensis ciuibus ciuitatis quod eos nullatenus desereret, sed cum ipsis ad mortem usque perseuerans in saepedicta ciuitate aduentum Christi militum exspectaret. Sed cum nostros appropinquare audiret, pacti oblitus, foederis nescius fidem frangens, confugit Carcassonam aliam suam nobilem ciuitatem, plures de Biterrensibus haereticis ducens secum. Peruenientes igitur Biterrim nostri, transmiserunt in ciuitatem ipsius ciuitatis episcopum, qui exierat obuiam eis, magistrum uidelicet Regenaldum de Montepessulano, uirum aetate, uita, scientia uenerandum. Dicebant siquidem nostri quod causa perdendorum haereticorum aduenerant, mandaueruntque ciuibus Catholicis, si qui erant, ut in manus ipsorum traderent haereticos, quos idem uenerabilis episcopus, qui eos plene nouerat et etiam in scriptum redegerat, nominaret; uel si istud facere non possent, exeuntes de ciuitate dimitterent haereticos, ne perirent pariter cum eisdem. Quod uerbum cum saepedictus episcopus ex parte nostrorum memoratis ciuibus retulisset, noluerunt acquiescere; sed se aduersus Deum et Ecclesiam erigentes, inito cum morte foedere, elegerunt potius mori haeretici quam uiuere Christiani: priusquam enim nostri eos aliquatenus expugnarent, exierunt quidam de ciuitate, coeperuntque nostros sagittis acrius infestare, quod uidentes seruientes exercitus, qui publica lingua dicuntur ribaldi, cum indignatione maxima muros adeunt ciuitatis, nobilibusque exercitus nescientibus et penitus inconsultis, facto insultu ipsa hora, quod dictu mirabile est, capiunt ciuitatem. Quid plura? Statim intrantes, a minimo ad maximum omnes fere necati, tradentes incendio ciuitatem. Fuit autem capta ciuitas saepe dicta in festo S. Mariae Magdalenae. O iustissima diuinae dispensationis mensura! Sicut in principio huius libri diximus, dicebant haeretici B. Mariam Magdalenam fuisse Christi concubinam, praeterea in Ecclesia ipsius quae erat in ciuitate, sicut supra tetigimus, ciues Biterrenses dominum suum occiderant, episcopo suo dentes confregerant. Merito igitur in illius festiuitate capti sunt et destructi, de qua contumeliosa tot dixerant, cuius etiam ecclesiam sanguine domini sui uicecomitis uidelicet, nec non episcopi foedauerant canes impudentissimi. In eadem etiam ecclesia, in qua, ut saepe dictum est, dominum suum occiderant ciues Biterrenses, ipsa die captionis ciuitatis fuerunt usque ad septem millia de ipsis Biterrensibus interfecti. Notabiliter est notandum quod sicut ciuitas Ierusalem XLII anno a passione Domini nostri a Tito et Vespasiano fuit destructa, ita ciuitas Biterrensis XLII anno ab interfectione domini sui per Francigenas est uastata. Hoc quoque non est omittendum, quod saepedicta ciuitas multoties deuastata fuerit ob causam superius memoratam, semper in die festi S. Mariae Magdalenae; in cuius ecclesia tantum scelus perpetratum fuerat, dignam recepit eiusdem sceleris ultionem. [17] CAPUT XVII. De obsidione urbis Carcassonae et eiusdem deditione. Capta itaque et destructa ciuitate Biterrensi, proposuerunt nostri recto gressu tendere Carcassonam, ciues etenim Carcassonenses pessimi erant haeretici, et peccatores coram Domino nimis, siquidem illi qui in castris inter Biterrim et Carcassonam positis habitabant timore exercitus fugerant, castra sua uacua relinquentes; quidam tamen qui non uocabantur ex haeretica prauitate, reddiderunt se nostris. Audiens autem uicecomes quod nostri ad obsidendam tenderent Carcassonam, milites quoscunque potuit adunauit, seque cum eis in Carcassonam recipiens, praeparauit se ut contra nostros defenderet ciuitatem. Nec silendum quod ciues Carcassonenses pessimi et infideles, refectorium et cellarium canonicorum Carcassonensium, qui erant canonici regulares, ipsa etiam stalla ecclesiae, quod exsecrabilius est, destruxerunt, ut muros ciuitatis inde munirent. O profanum consilium! O munitio immunita quae sacra immunitate, domus Dei inuiolata et destructa construitur per haec merito destruendam, domus rusticorum intactae conseruantur, domus seruorum Dei deiectae prosternuntur! Peruenientes igitur nostri ad ciuitatem, in circuitu fixere tentoria, obsidionem firmantes. Depositis ergo circumquaque bellatorum agminibus, ipsa quidem die et altera a praeliis siluerunt. Ciuitas autem Carcassona in montis cuiusdam supercilio posita, duplici suburbio cingebatur, quorum utrumque munitum erat muris pariter et fossatis. Die igitur tertia sperantes nostri primum suburbium quod secundo suburbio erat aliquantulum minus forte, per insultum sine machinis se capturos, impetum fecerunt unanimes in ipsum, episcopis et abbatibus cum uniuerso clero congregatis in unum et cum maxima deuotione cantantibus, Veni, sancte Spiritus, diuinumque postulantibus auxilium mox adfuturum, derelictum statim primum suburbium ab hostibus, ui ceperunt. Nec praetereundum quod nobilis comes Montisfortis primus omnium, imo solus quoad milites, in fossatum se misit audacter cum caeteris dictum suburbium impugnando. Quod captum, impletis fossatis, nostri terrae penitus adaequauerunt. Videntes autem nostri quod tam facile cepissent saepedictum suburbium, arbitrati sunt secundum suburbium, quod longe fortius erat et munitius per insultum similiter capi posse. Die autem altero, ad murum eiusdem secundi suburbii accesserunt, quibus ad insultum instantibus, uicecomes cum suis ita se uiriliter defendebat, quod ex frequenti et creberrimo iactu lapidum, nostros a fossato quod intrauerant oportuit resilire: in quo conflictu contigit quemdam militem de nostris fracto crure in fossato remanere, ad quem extrahendum cum nullus auderet accedere propter iactus lapidum incessantes, uir totius probitatis uidelicet comes Montis-fortis in fossatum se mittens, ipsum unico auxiliante armigero, non sine grandi propriae uitae discrimine liberauit. Quibus gestis, nostri mox machinas quae dicuntur petrariae ad diruendum murum suburbii erexerunt: quo muro aliquantulum pro iactu petrarum in summitate debilitato, nostri carrum quatuor rotarum bouinis pellibus coopertum, cum maxima difficultate muro applicantes, ad fodiendum murum artifices submiserunt. Aduersarii uero ignem, ligna, lapides proiicientes instantissime, ipsum carrum statim comminuerunt; fossoribus tamen in concauitate muri iam facta se recipientibus, quos nullo modo a perforatione muri potuerunt retardare. Quid plura? In crastino summo diluculo, suffosus corruit murus, mox nostris cum strepitu intrantibus, aduersarii sese in superiora ciuitatis transtulerunt; sed postea uidentes milites nostros exisse a suburbio, et se in tentoria recepisse, exeuntes de ciuitate quotquot de nostris in suburbio, effugantes. Pluribus etiam de nostris prae difficultate exitus interfectis, in toto suburbio ignem mittunt, sese iterum ad superiora reportantes. Contingebat in illa obsidione quoddam, quod non praetermittendum, sed pro maximo miraculo est habendum. Dicebatur quod in exercitu erant homines usque ad quinquaginta millia; hostes autem nostri omnia in circuitu ciuitatis molendina destruxerant, ita quod non poterant nostri panem habere nisi de paucis castris circumiacentibus, et tamen in tanta abundantia erat ibi panis quod modicissimo pretio uendebatur, inde et dicebant haeretici, quod abbas Cisterciensis magus erat, daemonesque adduxerat in specie hominum, quia uidebatur eis quod nostri non comedebant. His itaque gestis, consilium habuerunt nostri, quomodo caperent ciuitatem; animaduertentes autem quod, si facerent hic sicut in Biterrensi factum fuerat ciuitate, destrueretur ciuitas, et omnia bona quae in ipsa erant consumerentur, et ita ille qui praeficiendus erat terrae illi, non haberet unde uiueret, nec posset milites et seruientes tenere ad terram custodiendam. Ad consilium igitur baronum tractatum est de pace in hunc modum. Ordinatum est quod omnes egrederentur nudi, et ita euaderent; uicecomes autem in custodia teneretur, bona omnia remanerent illi, qui futurus erat dominus dictae terrae ob necessitatem superius nominatam, factumque est ita. Egressi sunt ergo omnes nudi de ciuitate, nihil secum praeter peccata portantes. Tunc adimpletum est quod dictum fuerat per uenerabilem uirum Berengarium, qui fuerat episcopus Carcassonae. Hic, cum quadam die in ciuitate sua praedicaret, ciuibusque, sicut solitus erat, haeresim improperaret, noluerunt eum audire. Quibus ille: « Vos me audire non uultis: credite mihi; ego tantum mugitum emittam contra uos, quod a remotis mundi partibus uenient, qui destruent uillam istam. Certissime autem sciatis quod, si ferrei et altissimi essent muri ciuitatis istius, non possetis uos defendere quin pro uestra incredulitate et malitia, condignam recipiatis a iustissimo iudice ultionem. » Propter haec et his similia quae eis uir sanctissimus intonabat, quodam tempore expulerunt eum dicti ciues de ciuitate, inhibendo praeconis uoce districtissime et sub poena grauissimae ultionis, ne quis in emendo uel uendendo, sibi uel suis auderet in aliquo communicare. Nunc id quod coepimus exsequamur. Reddita ciuitate et omnibus egressis, eliguntur de exercitu milites, qui bona ciuitatis fideliter custodirent. [18] CAPUT XVIII. Eligitur comes Montis-fortis in principem territorii et ditionis Raimundi comitis. Quibus omnibus peractis, consilium habuerunt barones ad inuicem, quem deberent praeficere terrae praedictae. Et primo quidem oblatum fuit terrae dominium comiti Niuernensi, postea duci Burgundiae; sed accipere noluerunt. Eliguntur igitur de toto exercitu duo episcopi et quatuor milites, et insuper abbas Cisterciensis apostolicae sedis legatus ad terrae dominum eligendum: qui firmiter promiserunt quod illum eligerent, quem secundum Deum et saeculum scirent utiliorem. Hi septem, septiformis Spiritus sancti gratia cooperante, totamque terram misericorditer respiciente eligunt uirum fidelem, catholicum, moribus honestum, armis strenuum, Simonem uidelicet comitem Montis-fortis. Statim abbas Cisterciensis, apostolicae sedis legatus, huius sacri negotii pater et magister et dux Burgundiae, comes etiam Niuernensis, ad ipsum ueniunt, monent, rogant et consulunt ut suscipiat onus pariter et honorem. Quod cum uir discretissimus instantissime renueret, et se fateretur insufficientem et indignum, mox abbas Cisterciensis et dux, eius pedibus se prouoluunt preces precibus inculcantes. Comite autem adhuc renuente, abbas, auctoritate suae legationis utens, praecepit ei districtissime uirtute obedientiae ut faceret quod petebant. Suscepit igitur terrae gubernaculum uir praefatus ad laudem Dei et honorem Ecclesiae, depressionem haereticae prauitatis. Hic adnectendum est quoddam relatione dignissimum, quod contigerat paulo ante in Francia de nobili comite Montis-fortis. Redibat quadam die uenerabilis abbas uallium Sarnay, Guido nomine supradictus, qui negotium fidei contra haereticos in quantum poterat promouebat a duce Burgundiae, ipsius ducis litteras habens secum, continentes quod dux rogabat comitem Montis-fortis, ut cum ipso se accingeret ad militiam Iesu Christi contra haereticos, ingentia dona offerens, si in hoc acquiescere uellet ei. Contigit autem ut dictus abbas ueniens a duce dictum comitem inueniret in ecclesia cuiusdam castri ipsius comitis, quod dicitur Rupisfortis, quibusdam negotiis occupatum: cumque abbas uocasset illum in partem, ducis litteras ostensurus, transiens idem comes per cancellum ecclesiae, librum Psalterii quem super formulam inuenit apprehendens, diuino nutu ex industria aperuit, digitum suum super primam lineam tenens, dixit abbati: Exponite mihi Scripturam istam, Angelis suis Deus mandauit de te, ut custodiant te in omnibus uiis tuis; in manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum, quod diuina dispositione prouisum, rei exitus manifestissime comprobauit. [19] CAPUT XIX. De praeclaris animi et corporis dotibus Simonis comitis Montis-fortis. Quia uero loci opportunitas se ingessit, quod rationis ordo deposcit, hic de nobili comite Montis-fortis, quod nouimus inseramus. Primo dicetur quod erat genere praeclarus, uirtute robustus, in armis plurimum exercitatus. Erat praeterea, ut accedamus ad formam, statura procerus, caesarie spectabilis, facie elegans, aspectu decorus, humeris eminens, brachiis exertus, corpore uenustus, membris omnibus agilis et stabilis, acer et alacer, in nulla sui uel modica parte etiam ab hoste uel inuido reprobandus. Demum ut ascendamus ad maiora, erat facundia disertus, affabilitate comis, contubernio amabilis, castitate mundissimus, humilitate praecipuus, sapientia praeditus, in proposito firmus, in consilio prouidus, in iudicio iustus, in militiae exercitiis sedulus, in suis actibus circumscriptus, in incipiendis arduus, in perficiendis non defessus, totus diuinis seruitiis mancipatus. O prouida principum electio! O sensata peregrinorum acclamatio, quae uirum tamen fidelem fidei orthodoxae prouidit electione defendendae, quae uirum tam accommodum uniuersae reipublicae sacrosancto negotio Iesu Christi contra pestilentes haereticos uoluit principari! Talem quippe decebat dominum exercituum exercitui dominari, quem, ut praedictum est, generis nobilitas, morum sinceritas, militaris probitas adornaret; talem, inquam, talem operae pretium fuit, in periclitantis Ecclesiae defensionem sublimari, sub cuius patrocinio innocentia Christiana secum consisteret, et haereticae prauitatis praesumptuosa temeritas, detestabilis erroris sui impunitatem non speraret, et pulchre satis de Monte-forti oriundus naufraganti Ecclesiae a Christo, si monte non transmittitur, ipsam a persequentibus haereticis defensurus. Et notandum quod, licet aliqui possent reperiri qui in aliqua ei gratia aequipollerent, audacter dico, uix aut nunquam reperietur in quo tanta simul donorum tam naturalium quam gratuitorum confluxerit plenitudo, quem ne tot et tantarum diuini numinis largitatum extolleret magnitudo, datus est ei a Domino stimulus incessantis sollicitudinis et urgentissimae paupertatis. Cum enim Deus in captione castrorum et destructione inimicorum, hinc ita miraculose magnifice faceret cum eo, hinc illum tot curis uexabat, tantae paupertatis inopia deprimebat, quod uix licebat ei quiescere, ne superbire liceret. Ut autem uirtus uiri clarissimi clarius innotescat, non sit onerosum lectori, si de his quae gessit retroactis aliquando diebus aliqua quae uidimus perstringamus. [20] CAPUT XX. De beneuolentia Simonis comitis erga Iadrenses, et singulari eius in Romanam Ecclesiam obseruantia. Quodam tempore idem nobilis comes et abbas uallium Sarnay Guido, qui fuit postea episcopus Carcassonae, de quo saepius fecimus mentionem, proficiscebatur cum baronibus Franciae ultra mare (7) . Videntes autem nobiles Franciae Venetiam ciuitatem opulentissimam, ubi ad transfretandum debebant de communi conducto naues ascendere, naues ipsas de charissimo pretio conduxerunt. Erant autem nobiliores totius Franciae. Comes uidelicet Flandriae Balduinus, et Henricus frater eius comes Blesensis Ludouicus, et nobilis comes Montis-fortis et alii multi quos non erat facile numerare. Ciues autem Venetici homines callidi et peruersi, uidentes quod peregrini nostri, propter nauium pretium immoderatum, exhausti essent pecunia et pene penitus emuncti, nec tum dictum naulum ex magna parte soluere possent, nacta inde occasione, uidelicet quod peregrini nostri erant illis obnoxii et subiecti, duxerunt eos ad destruendam ciuitatem quamdam Christianorum, quae erat regis Hungariae nomine Iadram: quo cum peregrini nostri peruenissent, sicut mos est obsidentium, fixere tentoria prope muros ciuitatis. Comes autem Montis-fortis et abbas uallium non sequentes turbam ad faciendum malum, noluerunt obsidere cum aliis, sed longius a ciuitate se locauerunt. Interea dominus papa misit litteras suas omnibus peregrinis, districte et sub periculo indulgentiae peccatorum quam eis fecerat, et sub poena grauissimae excommunicationis inhibens, ne ciuitatem Iadrae in aliquo damnificarent. Quas litteras cum abbas uallium die quodam nobilibus exercitus qui erant congregati in unum recitaret, et Venetici ipsum uellent occidere, nobilis comes Montis-fortis surrexit in medium, et Veneticis se opponens restitit eis, ne abbatem occiderent praenotatum. Ciues autem Iadrenses qui ibi causa postulandae pacis aduenerant, allocutus est comes nobilis in praesentia baronum omnium in hunc modum: « Non ueni, inquit, huc ut destruerem Christianos, nullum malum uobis inferam, sed quidquid faciant alii, ego a me et meis facio uos securos. » Sic fatur uir strenuissimus, statimque ipsi et sui a loco colloquii exierunt. Quid amplius immoremur? Barones exercicitus mandato apostolico non deferentes, capiunt et destruunt ciuitatem. Iterum a domino papa miserabiliter et grauissime excommunicantur; et ego, qui ibi eram, testimonium perhibeo ueritati, quia et litteras uidi et legi excommunicationem apostolicam continentes. Nobilissimus autem comes non acquieuit plurimorum sententiae, ut deuiaret a uero, sed exiens a consortio peccatorum, cum multo grauamine et dispendio, per terram desertam et inuiam, post multas angustias et multos labores baronum, uillam nobilissimam Apuliae peruenit, ibique denuo naues conducens perrexit, et ascendens cursu prospero ultra mare, ubi per annum et amplius moram faciens, et multas contra paganos militiae probitates exercens, baronibus Franciae quos apud Iadram dimiserat, periclitatis et mortuis fere cunctis, ipse uiuus et sanus rediit ad propria cum honore. Ab illo igitur tempore nuntiauit triumphos quos feliciter postmodum consummauit, et tunc honorem promeruit, quem assecutus est postea in depressionem haereticae prauitatis. Nec silendum putamus quod, cum tantus sit et talis comes iste, prouidit ei Dominus adiutorium simile sibi, uxorem uidelicet, quae, ut breuiter dicamus, religiosa esset, sapiens et sollicita. In ea quippe religiosa religio sollicitudinem et sapientiam adornabat, sapientia religionem et sollicitudinem informabat, sollicitudo religionem et sapientiam exercitabat, insuper et Dominus benedixerat dictae comitissae in familiae procreatione. Comes siquidem habebat ex ea filios multos et pulchros nimis. His in commendatione comitis saepius memorati perstrictis, ad prosequendum narrationis nostrae ordinem accingamur.