[3,0,0] LIBER TERTIUS [3,1,0] I. [3,1,1] "Missus in hanc uenio timide liber exulis urbem da placidam fesso, lector amice, manum; neue reformida, ne sim tibi forte pudori: nullus in hac charta uersus amare docet. Haec domini fortuna mei est, ut debeat illam infelix nullis dissimulare iocis. Id quoque, quod uiridi quondam male lusit in aeuo, heu nimium sero damnat et odit opus. Inspice quid portem: nihil hic nisi triste uidebis, [3,1,10] carmine temporibus conueniente suis. Clauda quod alterno subsidunt carmina uersu, uel pedis hoc ratio, uel uia longa facit; quod neque sum cedro flauus nec pumice leuis, erubui domino cultior esse meo; littera suffusas quod habet maculosa lituras, laesit opus lacrimis ipse poeta suum. Siqua uidebuntur casu non dicta Latine, in qua scribebat, barbara terra fuit. Dicite, lectores, si non graue, qua sit eundum, [3,1,20] quasque petam sedes hospes in urbe liber." Haec ubi sum furtim lingua titubante locutus, qui mihi monstraret, uix fuit unus, iter. "Di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae, molliter in patria uiuere posse tua. Duc age, namque sequar, quamuis terraque marique longinquo referam lassus ab orbe pedem." Paruit, et ducens "haec sunt fora Caesaris," inquit, "haec est a sacris quae uia nomen habet, hic locus est Vestae, qui Pallada seruat et ignem, [3,1,30] haec fuit antiqui regia parua Numae." Inde petens dextram "porta est" ait "ista Palati, hic Stator, hoc primum condita Roma loco est." Singula dum miror, uideo fulgentibus armis conspicuos postes tectaque digna deo. "Et Iouis haec" dixi "domus est?" Quod ut esse putarem, augurium menti querna corona dabat. Cuius ut accepi dominum, "non fallimur," inquam, "et magni uerum est hanc Iouis esse domum. Cur tamen opposita uelatur ianua lauro, [3,1,40] cingit et augustas arbor opaca comas? Num quia perpetuos meruit domus ista triumphos, an quia Leucadio semper amata deo est? Ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa? Quam tribuit terris, pacis an ista nota est? utque uiret semper laurus nec fronde caduca carpitur, aeternum sic habet illa decus? Causa superpositae scripto est testata coronae: seruatos ciuis indicat huius ope. Adice seruatis unum, pater optime, ciuem, [3,1,50] qui procul extremo pulsus in orbe latet, in quo poenarum, quas se meruisse fatetur, non facinus causam, sed suus error habet. Me miserum! Vereorque locum uereorque potentem, et quatitur trepido littera nostra metu. Aspicis exsangui chartam pallere colore? Aspicis alternos intremuisse pedes? Quandocumque, precor, nostro placere parenti isdem et sub dominis aspiciare domus!" Inde tenore pari gradibus sublimia celsis [3,1,60] ducor ad intonsi candida templa dei, signa peregrinis ubi sunt alterna columnis, Belides et stricto barbarus ense pater, quaeque uiri docto ueteres cepere nouique pectore, lecturis inspicienda patent. Quaerebam fratres, exceptis scilicet illis, quos suus optaret non genuisse pater. Quaerentem frustra custos e sedibus illis praepositus sancto iussit abire loco. Altera templa peto, uicino iuncta theatro: [3,1,70] haec quoque erant pedibus non adeunda meis. Nec me, quae doctis patuerunt prima libellis, atria Libertas tangere passa sua est. In genus auctoris miseri fortuna redundat, et patimur nati, quam tulit ipse, fugam. Forsitan et nobis olim minus asper et illi euictus longo tempore Caesar erit. Di, precor, atque adeo (neque enim mihi turba roganda est) Caesar, ades uoto, maxime diue, meo. Interea, quoniam statio mihi publica clausa est, [3,1,80] priuato liceat delituisse loco. Vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae sumite plebeiae carmina nostra manus. [3,2,0] II. [3,2,1] Ergo erat in fatis Scythiam quoque uisere nostris, quaeque Lycaonio terra sub axe iacet: nec uos, Pierides, nec stirps Letoia, uestro docta sacerdoti turba tulistis opem. Nec mihi, quod lusi uero sine crimine, prodest, quodque magis uita Musa iocata mea est: plurima sed pelago terraque pericula passum ustus ab assiduo frigore Pontus habet. Quique, fugax rerum securaque in otia natus, [3,2,10] mollis et inpatiens ante laboris eram, ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum perdere, diuersae nec potuere uiae; sufficit atque malis animus; nam corpus ab illo accepit uires, uixque ferenda tulit. Dum tamen et terris dubius iactabar et undis, fallebat curas aegraque corda labor: ut uia finita est et opus requieuit eundi, et poenae tellus est mihi tacta meae, nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber [3,2,20] lumine, de uerna quam niue manat aqua. Roma domusque subit desideriumque locorum, quicquid et amissa restat in urbe mei. Ei mihi, quo totiens nostri pulsata sepulcri ianua, sed nullo tempore aperta fuit? Cur ego tot gladios fugi totiensque minata obruit infelix nulla procella caput? Di, quos experior nimium constanter iniquos, participes irae quos deus unus habet, exstimulate, precor, cessantia fata meique [3,2,30] interitus clausas esse uetate fores! [3,3,0] III. [3,3,1] Haec mea si casu miraris epistula quare alterius digitis scripta sit, aeger eram. Aeger in extremis ignoti partibus orbis, incertusque meae paene salutis eram. Quem mihi nunc animum dira regione iacenti inter Sauromatas esse Getasque putes? Nec caelum patior, nec aquis adsueuimus istis, terraque nescioquo non placet ipsa modo. Non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro, [3,3,10] nullus, Apollinea qui leuet arte malum, non qui soletur, non qui labentia tarde tempora narrando fallat, amicus adest. Lassus in extremis iaceo populisque locisque, et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest. Omnia cum subeant, uincis tamen omnia, coniunx, et plus in nostro pectore parte tenes. Te loquor absentem, te uox mea nominat unam; nulla uenit sine te nox mihi, nulla dies. Quin etiam sic me dicunt aliena locutum, [3,3,20] ut foret amenti nomen in ore tuum. Si iam deficiam, subpressaque lingua palato uix instillato restituenda mero, nuntiet huc aliquis dominam uenisse, resurgam, spesque tui nobis causa uigoris erit. Ergo ego sum dubius uitae, tu forsitan istic iucundum nostri nescia tempus agis? Non agis, adfirmo. Liquet hoc, carissima, nobis, tempus agi sine me non nisi triste tibi. Si tamen inpleuit mea sors, quos debuit, annos, [3,3,30] et mihi uiuendi tam cito finis adest, quantum erat, o magni, morituro parcere, diui, ut saltem patria contumularer humo? Vel poena in tempus mortis dilata fuisset, uel praecepisset mors properata fugam. Integer hanc potui nuper bene reddere lucem; exul ut occiderem, nunc mihi uita data est. Tam procul ignotis igitur moriemur in oris, et fient ipso tristia fata loco; nec mea consueto languescent corpora lecto, [3,3,40] depositum nec me qui fleat, ullus erit; nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora accedent animae tempora parua meae; nec mandata dabo, nec cum clamore supremo labentes oculos condet amica manus; sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri indeploratum barbara terra teget. Ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente, et feries pauida pectora fida manu? Ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes, [3,3,50] clamabis miseri nomen inane uiri? Parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos: non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero. Cum patriam amisi, tunc me periisse putato: et prior et grauior mors fuit illa mihi. Nunc, si forte potes (sed non potes, optima coniunx) finitis gaude tot mihi morte malis. Quod potes, extenua forti mala corde ferendo, ad quae iampridem non rude pectus habes. Atque utinam pereant animae cum corpore nostrae, [3,3,60] effugiatque auidos pars mihi nulla rogos. Nam si morte carens uacua uolat altus in aura spiritus, et Samii sunt rata dicta senis, inter Sarmaticas Romana uagabitur umbras, perque feros Manes hospita semper erit. Ossa tamen facito parua referantur in urna: sic ego non etiam mortuus exul ero. Non uetat hoc quisquam: fratrem Thebana peremptum supposuit tumulo rege uetante soror. Atque ea cum foliis et amomi puluere misce, [3,3,70] inque suburbano condita pone solo; quosque legat uersus oculo properante uiator, grandibus in tituli marmore caede notis: "hic ego qui iaceo tenerorum lusor amorum ingenio perii Naso poeta meo; at tibi qui transis ne sit graue quisquis amasti dicere "Nasonis molliter ossa cubent"" hoc satis in titulo est. Etenim maiora libelli et diuturna magis sunt monimenta mihi, quos ego confido, quamuis nocuere, daturos [3,3,80] nomen et auctori tempora longa suo. Tu tamen extincto feralia munera semper deque tuis lacrimis umida serta dato. Quamuis in cineres corpus mutauerit ignis sentiet officium maesta fauilla pium. Scribere plura libet: sed uox mihi fessa loquendo dictandi uires siccaque lingua negat. Accipe supremo dictum mihi forsitan ore, quod, tibi qui mittit, non habet ipse, "uale". [3,4,0] IV. [3,4,1] O mihi care quidem semper, sed tempore duro cognite, res postquam procubuere meae: usibus edocto si quicquam credis amico, uiue tibi et longe nomina magna fuge. Viue tibi, quantumque potes praelustria uita: saeuum praelustri fulmen ab arce uenit. Nam quamquam soli possunt prodesse potentes, non prosit potius, siquis obesse potest. Effugit hibernas demissa antemna procellas, [3,4,10] lataque plus paruis uela timoris habent. Aspicis, ut summa cortex leuis innatet unda, cum graue nexa simul retia mergat onus. Haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem, in qua debebam forsitan urbe forem. Dum tecum uixi, dum me leuis aura ferebat, haec mea per placidas cumba cucurrit aquas. Qui cadit in plano (uix hoc tamen euenit ipsum) sic cadit, ut tacta surgere possit humo. At miser Elpenor tecto delapsus ab alto [3,4,20] occurrit regi debilis umbra suo. Quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas, Icarus inmensas nomine signet aquas? Nempe quod hic alte, demissius ille uolabat: nam pennas ambo non habuere suas. Crede mihi, bene qui latuit bene uixit, et intra fortunam debet quisque manere suam. Non foret Eumedes orbus, si filius eius stultus Achilleos non adamasset equos: nec natum in flamma uidisset, in arbore natas, [3,4,30] cepisset genitor si Phaethonta Merops. Tu quoque formida nimium sublimia semper, propositique, precor, contrahe uela tui. Nam pede inoffenso spatium decurrere uitae dignus es et fato candidiore frui. Quae pro te ut uoueam, miti pietate mereris haesuraque fide tempus in omne mihi. Vidi ego te tali uultu mea fata gementem, qualem credibile est ore fuisse meo. Nostra tuas uidi lacrimas super ora cadentes, [3,4,40] tempore quas uno fidaque uerba bibi. Nunc quoque summotum studio defendis amicum, et mala uix ulla parte leuanda leuas. Viue sine inuidia, mollesque inglorius annos exige, amicitias et tibi iunge pares, Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum, nomen ama: Scythicus cetera Pontus habet. Proxima sideribus tellus Erymanthidos Vrsae me tenet, adstricto terra perusta gelu. Bosporos et Tanais superant Scythiaeque paludes [3,4,50] uix satis et noti nomina pauca loci. ulterius nihil est nisi non habitabile frigus. Heu quam uicina est ultima terra mihi! At longe patria est, longe carissima coniunx, quicquid et haec nobis post duo dulce fuit. Sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est corpore: sunt animo cuncta uidenda meo. Ante oculos errant domus, urbsque et forma locorum, acceduntque suis singula facta locis. Coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est. [3,4,60] Illa meos casus ingrauat, illa leuat: ingrauat hoc, quod abest; leuat hoc, quod praestat amorem inpositumque sibi firma tuetur onus. Vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici, dicere quos cupio nomine quemque suo. Sed timor officium cautus compescit, et ipsos in nostro poni carmine nolle puto. Ante uolebatis, gratique erat instar honoris, uersibus in nostris nomina uestra legi. Quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque [3,4,70] alloquar, et nulli causa timoris ero. Nec meus indicio latitantes uersus amicos protrahit. Occulte siquis amabat, amet. Scite tamen, quamuis longe regione remotus absim, uos animo semper adesse meo. Et qua quisque potest, aliqua mala nostra leuate, fidam proiecto neue negate manum. Prospera sic maneat uobis fortuna, nec umquam contacti simili sorte rogetis idem. [3,5,0] V. [3,5,1] Vsus amicitiae tecum mihi paruus, ut illam non aegre posses dissimulare, fuit, nec me complexus uinclis propioribus esses naue mea uento, forsan, eunte suo. ut cecidi cunctique metu fugere ruinam, uersaque amicitiae terga dedere meae, ausus es igne Iouis percussum tangere corpus et deploratae limen adire domus: idque recens praestas nec longo cognitus usu, [3,5,10] quod ueterum misero uix duo tresue mihi. Vidi ego confusos uultus uisosque notaui, osque madens fletu pallidiusque meo: et lacrimas cernens in singula uerba cadentes ore meo lacrimas, auribus illa bibi; brachiaque accepi presso pendentia collo, et singultatis oscula mixta sonis. Sum quoque, care, tuis defensus uiribus absens (scis carum ueri nominis esse loco), multaque praeterea manifestaque signa fauoris [3,5,20] pectoribus teneo non abitura meis. Di tibi posse tuos tribuant defendere semper, quos in materia prosperiore iuues. Si tamen interea, quid in his ego perditus oris (quod te credibile est quaerere) quaeris, agam: spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli, tristia leniri numina posse dei. Seu temere exspecto, siue id contingere fas est, tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba, quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud, [3,5,30] ut doceas uotum posse ualere meum. Quo quisque est maior, magis est placabilis irae, et faciles motus mens generosa capit. Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni, pugna suum finem, cum iacet hostis, habet: at lupus et turpes instant morientibus ursi et quaecumque minor nobilitate fera. Maius apud Troiam forti quid habemus Achille? Dardanii lacrimas non tulit ille senis. Quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus [3,5,40] Dareique docent funeris exsequiae. Neue hominum referam flexas ad mitius iras, Iunonis gener est qui prius hostis erat. Denique non possum nullam sperare salutem, cum poenae non sit causa cruenta meae. Non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum Caesareum caput est, quod caput orbis erat: non aliquid dixiue, elataue lingua loquendo est, lapsaque sunt nimio uerba profana mero: inscia quod crimen uiderunt lumina, plector, [3,5,50] peccatumque oculos est habuisse meum. Non equidem totam possum defendere culpam: sed partem nostri criminis error habet. spes igitur superest facturum ut molliat ipse mutati poenam condicione loci. Hos utinam nitidi Solis praenuntius ortus afferat admisso Lucifer albus equo! [3,6,0] VI. [3,6,1] Foedus amicitiae nec uis, carissime, nostrae, nec, si forte uelis, dissimulare potes. Donec enim licuit, nec te mihi carior alter, nec tibi me tota iunctior urbe fuit; isque erat usque adeo populo testatus, ut esset paene magis quam tu quamque ego notus, amor: quique est in caris animi tibi candor amicis, cognita sunt ipsi, quem colis, ista uiro. Nil ita celabas, ut non ego conscius essem, [3,6,10] pectoribusque dabas multa tegenda meis: cuique ego narrabam secreti quicquid habebam, excepto quod me perdidit, unus eras. Id quoque si scisses, saluo fruerere sodali, consilioque forem sospes, amice, tuo. Sed mea me in poenam nimirum fata trahebant. Omne bonae claudent utilitatis iter? Siue malum potui tamen hoc uitare cauendo, seu ratio fatum uincere nulla ualet, tu tamen, o nobis usu iunctissime longo, [3,6,20] pars desiderii maxima paene mei, sis memor, et siquas fecit tibi gratia uires, illas pro nobis experiare, rogo, numinis ut laesi fiat mansuetior ira, mutatoque minor sit mea poena loco. Idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, principiumque mei criminis error habet. Nec breue nec tutum, quo sint mea, dicere, casu lumina funesti conscia facta mali: mensque reformidat, ueluti sua uulnera, tempus [3,6,30] illud, et admonitu fit nouus ipse pudor: sed quaecumque adeo possunt afferre pudorem, illa tegi caeca condita nocte decet. Nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo praemia peccato nulla petita mihi, stultitiamque meum crimen debere uocari, nomina si facto reddere uera uelis. Quae si non ita sunt, alium, quo longius absim, quaere, suburbana est hic mihi terra locus. [3,7,0] VII. [3,7,1] Vade salutatum, subito perarata, Perillam, littera, sermonis fida ministra mei. Aut illam inuenies dulci cum matre sedentem, aut inter libros Pieridasque suas. Quicquid aget, cum te scierit uenisse, relinquet, nec mora, quid uenias quidue, requiret, agam. Viuere me dices, sed sic, ut uiuere nolim, nec mala tam longa nostra leuata mora: et tamen ad Musas, quamuis nocuere, reuerti, [3,7,10] aptaque in alternos cogere uerba pedes. "Tu quoque" dic "studiis communibus ecquid inhaeres, doctaque non patrio carmina more canis? Nam tibi cum fatis mores natura pudicos et raras dotes ingeniumque dedit. Hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas, ne male fecundae uena periret aquae; primus id aspexi teneris in uirginis annis, utque pater natae duxque comesque fui. Ergo si remanent ignes tibi pectoris idem, [3,7,20] sola tuum uates Lesbia uincet opus. Sed uereor, ne te mea nunc fortuna retardet, postque meos casus sit tibi pectus iners. Dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam; saepe tui iudex, saepe magister eram: aut ego praebebam factis modo uersibus aures, aut, ubi cessares, causa ruboris eram. Forsitan exemplo, quia me laesere libelli, tu quoque sis poenae fata secuta meae. Pone, Perilla, metum. Tantummodo femina nulla [3,7,30] neue uir a scriptis discat amare tuis. Ergo desidiae remoue, doctissima, causas, inque bonas artes et tua sacra redi. Ista decens facies longis uitiabitur annis, rugaque in antiqua fronte senilis erit, inicietque manum formae damnosa senectus, quae strepitus passu non faciente uenit. Cumque aliquis dicet "fuit haec formosa" dolebis, et speculum mendax esse querere tuum. Sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis: [3,7,40] finge sed inmensis censibus esse pares, nempe dat id quodcumque libet fortuna rapitque, Irus et est subito, qui modo Croesus erat. Singula ne referam, nil non mortale tenemus pectoris exceptis ingeniique bonis. En ego, cum caream patria uobisque domoque, raptaque sint, adimi quae potuere mihi, ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque: Caesar in hoc potuit iuris habere nihil. Quilibet hanc saeuo uitam mihi finiat ense, [3,7,50] me tamen extincto fama superstes erit, dumque suis uictrix omnem de montibus orbem prospiciet domitum Martia Roma, legar. Tu quoque, quam studii maneat felicior usus, effuge uenturos, qua potes, usque rogos!" [3,8,0] VIII. [3,8,1] Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru, misit in ignotam qui rude semen humum; nunc ego Medeae uellem frenare dracones, quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua; nunc ego iactandas optarem sumere pennas, siue tuas, Perseu, Daedale, siue tuas: ut tenera nostris cedente uolatibus aura aspicerem patriae dulce repente solum, desertaeque domus uultus, memoresque sodales, [3,8,10] caraque praecipue coniugis ora meae. Stulte, quid haec frustra uotis puerilibus optas, quae non ulla tibi fertque feretque dies? Si semel optandum est, Augusti numen adora, et, quem sensisti, rite precare deum. Ille tibi pennasque potest currusque uolucres tradere. Det reditum, protinus ales eris. Si precer hoc (neque enim possum maiora rogare) ne mea sint, timeo, uota modesta parum. Forsitan hoc olim, cum iam satiauerit iram, [3,8,20] tum quoque sollicita mente rogandus erit. Quod minus interea est, instar mihi muneris ampli, ex his me iubeat quolibet ire locis. Nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae; ei mihi, perpetuus corpora languor habet! Seu uitiant artus aegrae contagia mentis, siue mei causa est in regione mali, ut tetigi Pontum, uexant insomnia, uixque ossa tegit macies nec iuuat ora cibus; quique per autumnum percussis frigore primo [3,8,30] est color in foliis, quae noua laesit hiems, is mea membra tenet, nec uiribus alleuor ullis, et numquam queruli causa doloris abest. Nec melius ualeo, quam corpore, mente, sed aegra est utraque pars aeque binaque damna fero. Haeret et ante oculos ueluti spectabile corpus astat fortunae forma legenda meae: cumque locum moresque hominum cultusque sonumque cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit, tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira, [3,8,40] quod non offensas uindicet ense suas. At, quoniam semel est odio ciuiliter usus, mutato leuior sit fuga nostra loco. [3,9,0] IX. [3,9,1] Hic quoque sunt igitur Graiae (quis crederet?) urbes inter inhumanae nomina barbariae? Huc quoque Mileto missi uenere coloni, inque Getis Graias constituere domos? Sed uetus huic nomen, positaque antiquius urbe, constat ab Absyrti caede fuisse loco. Nam rate, quae cura pugnacis facta Mineruae per non temptatas prima cucurrit aquas, impia desertum fugiens Medea parentem [3,9,10] dicitur his remos applicuisse uadis. Quem procul ut uidit tumulo speculator ab alto, "hospes," ait "nosco, Colchide, uela, uenit." Dum trepidant Minyae, dum soluitur aggere funis, dum sequitur celeres ancora tracta manus, conscia percussit meritorum pectora Colchis ausa atque ausura multa nefanda manu; et, quamquam superest ingens audacia menti, pallor in attonitae uirginis ore fuit. Ergo ubi prospexit uenientia uela "tenemur, [3,9,20] et pater est aliqua fraude morandus" ait. Dum quid agat quaerit, dum uersat in omnia uultus, ad fratrem casu lumina flexa tulit. Cuius ut oblata est praesentia, "uicimus" inquit: "hic mihi morte sua causa salutis erit." Protinus ignari nec quicquam tale timentis innocuum rigido perforat ense latus, atque ita diuellit diuulsaque membra per agros dissipat in multis inuenienda locis. Neu pater ignoret, scopulo proponit in alto [3,9,30] pallentesque manus sanguineumque caput, ut genitor luctuque nouo tardetur et, artus dum legit extinctos, triste moretur iter. Inde Tomis dictus locus hic, quia fertur in illo membra soror fratris consecuisse sui. [3,10,0] X. [3,10,1] Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti, et superest sine me nomen in urbe meum. suppositum stellis numquam tangentibus aequor me sciat in media uiuere barbaria. Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque, quam non ingenio nomina digna meo! Dum tamen aura tepet, medio defendimur Histro: ille suis liquidis bella repellit aquis. At cum tristis hiems squalentia protulit ora, [3,10,10] terraque marmoreo est candida facta gelu, dum prohibet Boreas et nix habitare sub Arcto, tum patet has gentes axe tremente premi. Nix iacet, et iactam ne sol pluuiaeque resoluant, indurat Boreas perpetuamque facit. Ergo ubi delicuit nondum prior, altera uenit, et solet in multis bima manere locis; tantaque commoti uis est Aquilonis, ut altas aequet humo turres tectaque rapta ferat. Pellibus et sutis arcent mala frigora bracis, [3,10,20] oraque de toto corpore sola patent. Saepe sonant moti glacie pendente capilli, et nitet inducto candida barba gelu; nudaque consistunt, formam seruantia testae, uina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt. Quid loquar, ut uincti concrescant frigore riui, deque lacu fragiles effodiantur aquae? Ipse, papyrifero qui non angustior amne miscetur uasto multa per ora freto, caeruleos uentis latices durantibus, Hister [3,10,30] congelat et tectis in mare serpit aquis; quaque rates ierant, pedibus nunc itur, et undas frigore concretas ungula pulsat equi; perque nouos pontes, subter labentibus undis, ducunt Sarmatici barbara plaustra boues. Vix equidem credar, sed, cum sint praemia falsi nulla, ratam debet testis habere fidem. Vidimus ingentem glacie consistere pontum, lubricaque inmotas testa premebat aquas. Nec uidisse sat est. Durum calcauimus aequor, [3,10,40] undaque non udo sub pede summa fuit. Si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset, non foret angustae mors tua crimen aquae. Tum neque se pandi possunt delphines in auras et quamuis Boreas iactatis insonet alis, fluctus in obsesso gurgite nullus erit; inclusaeque gelu stabunt in marmore puppes, nec poterit rigidas findere remus aquas. Vidimus in glacie pisces haerere ligatos, sed pars ex illis tum quoque uiua fuit. [3,10,50] Siue igitur nimii Boreae uis saeua marinas, protinus aequato siccis Aquilonibus Histro inuehitur celeri barbarus hostis equo; hostis equo pollens longeque uolante sagitta uicinam late depopulatur humum. Diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros incustoditae diripiuntur opes, ruris opes paruae, pecus et stridentia plaustra, et quas diuitias incola pauper habet. Pars agitur uinctis post tergum capta lacertis, [3,10,60] respiciens frustra rura Laremque suum: pars cadit hamatis misere confixa sagittis: nam uolucri ferro tinctile uirus inest. Quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt, et cremat insontes hostica flamma casas. Tunc quoque, cum pax est, trepidant formidine belli, nec quisquam presso uomere sulcat humum. Aut uidet aut metuit locus hic, quem non uidet, hostem; cessat iners rigido terra relicta situ. Non hic pampinea dulcis latet uua sub umbra, [3,10,70] nec cumulant altos feruida musta lacus. Poma negat regio, nec haberet Acontius, in quo scriberet hic dominae uerba legenda suae. Aspiceres nudos sine fronde, sine arbore, campos: heu loca felici non adeunda uiro! Ergo tam late pateat cum maximus orbis, haec est in poenam terra reperta meam. [3,11,0] XI. [3,11,1] Si quis es, insultes qui casibus, inprobe, nostris, meque reum dempto fine cruentus agas, natus es e scopulis et pastus lacte ferino, et dicam silices pectus habere tuum. Quis gradus ulterior, quo se tua porrigat ira, restat? Quidue meis cernis abesse malis? Barbara me tellus et inhospita litora Ponti cumque suo Borea Maenalis Vrsa uidet. Nulla mihi cum gente fera commercia linguae: [3,11,10] omnia solliciti sunt loca plena metus. utque fugax auidis ceruus deprensus ab ursis, cinctaue montanis ut pauet agna lupis, sic ego belligeris a gentibus undique saeptus terreor, hoste meum paene premente latus. utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara, quod patria careo pignoribusque meis: ut mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram, nuda parum est nobis Caesaris ira mali? Et tamen est aliquis, qui uulnera cruda retractet, [3,11,20] soluat et in mores ora diserta meos. In causa facili cuiuis licet esse diserto, et minimae uires frangere quassa ualent. Subruere est arces et stantia moenia uirtus: quamlibet ignaui praecipitata premunt. Non sum ego quod fueram. Quid inanem proteris umbram? quid cinerem saxis bustaque nostra petis? Hector erat tunc cum bello certabat; at idem uinctus ad Haemonios non erat Hector equos. Me quoque, quem noras olim, non esse memento: [3,11,30] ex illo superant haec simulacra uiro. Quid simulacra, ferox, dictis incessis amaris? Parce, precor, Manes sollicitare meos. Omnia uera puta mea crimina, nil sit in illis, quod magis errorem quam scelus esse putes, pendimus en profugi (satia tua pectora) poenas exilioque graues exiliique loco. Carnifici fortuna potest mea flenda uideri: et tamen est uno iudice mersa partum. Saeuior es tristi Busiride, saeuior illo, [3,11,40] qui falsum lento torruit igne bouem, quique bouem Siculo fertur donasse tyranno, et dictis artes conciliasse suas: "munere in hoc, rex, est usus, sed imagine maior, nec sola est operis forma probanda mei. Aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri? Hac tibi, quem perdes, coniciendus erit. Protinus inclusum lentis carbonibus ure: mugiet, et ueri uox erit illa bouis. Pro quibus inuentis, ut munus munere penses, [3,11,50] da, precor, ingenio praemia digna meo." Dixerat. At Phalaris "poenae mirande repertor, ipse tuum praesens imbue" dixit "opus". Nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus exhibuit geminos ore gemente sonos. Quid mihi cum Siculis inter Scythiamque Getasque? Ad te, quisquis is es, nostra querela redit. utque sitim nostro possis explere cruore, quantaque uis, auido gaudia corde feras, tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus, [3,11,60] te quoque ut auditis posse dolere putem. Crede mihi, si sit nobis collatus Vlixes, Neptunine minor quam Iouis ira fuit? Ergo quicumque es, rescindere crimina noli, deque graui duras uulnere tolle manus; utque meae famam tenuent obliuia culpae, facta cicatricem ducere nostra sine; humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem et premit, incertas ipse uerere uices. Et quoniam, fieri quod numquam posse putaui, [3,11,70] est tibi de rebus maxima cura meis, non est quod timeas: fortuna miserrima nostra est, omne trahit secum Caesaris ira malum. Quod magis ut liqueat, neue hoc ego fingere credar, ipse uelim poenas experiare meas. [3,12,0] XII. [3,12,1] Frigora iam Zephyri minuunt, annoque peracto longior antiquis uisa Maeotis hiems, inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen, tempora nocturnis aequa diurna facit. Iam uiolam puerique legunt hilaresque puellae, rustica quae nullo nata serente uenit; prataque pubescunt uariorum flore colorum, indocilique loquax gutture uernat auis; utque malae matris crimen deponat hirundo [3,12,10] sub trabibus cunas tectaque parua facit; herbaque, quae latuit Cerealibus obruta sulcis, exit et expandit molle cacumen humo; quoque loco est uitis, de palmite gemma mouetur: nam procul a Getico litore uitis abest; quoque loco est arbor, turgescit in arbore ramus: nam procul a Geticis finibus arbor abest. Otia nunc istic, iunctisque ex ordine ludis cedunt uerbosi garrula bella fori. usus equi nunc est, leuibus nunc luditur armis, [3,12,20] nunc pila, nunc celeri uoluitur orbe trochus; nunc ubi perfusa est oleo labente iuuentus, defessos artus Virgine tingit aqua. Scaena uiget studiisque fauor distantibus ardet, proque tribus resonant terna theatra foris. O quantum et quotiens non est numerare, beatum, non interdicta cui licet urbe frui! At mihi sentitur nix uerno sole soluta, quaeque lacu durae non fodiantur aquae: nec mare concrescit glacie, nec, ut ante, per Histrum [3,12,30] stridula Sauromates plaustra bubulcus agit. Incipient aliquae tamen huc adnare carinae, hospitaque in Ponti litore puppis erit. Sedulus occurram nautae, dictaque salute, quid ueniat, quaeram, quisue quibusue locis. Ille quidem mirum ni de regione propinqua non nisi uicinas tutus ararit aquas. Rarus ab Italia tantum mare nauita transit, litora rarus in haec portubus orba uenit. Siue tamen Graeca scierit, siue ille Latina [3,12,40] uoce loqui (certe gratior huius erit; fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undis huc aliquem certo uela dedisse Noto), quisquis is est, memori rumorem uoce referre et fieri famae parsque gradusque potest. Is, precor, auditos possit narrare triumphos Caesaris et Latio reddita uota Ioui, teque, rebellatrix, tandem, Germania, magni triste caput pedibus supposuisse ducis. Haec mihi qui referet, quae non uidisse dolebo, [3,12,50] ille meae domui protinus hospes erit. Ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est? Iamque suum mihi dat pro Lare poena locum? di facite ut caesar non hic penetrale domumque, hospitium poenae sed uelit esse meae. [3,13,0] XIII. [3,13,1] Ecce superuacuus (quid enim fuit utile gigni?) ad sua natalis tempora noster adest. Dure, quid ad miseros ueniebas exulis annos? debueras illis inposuisse modum. Si tibi cura mei, uel si pudor ullus inesset, non ultra patriam me sequerere meam, quoque loco primum tibi sum male cognitus infans, illo temptasses ultimus esse mihi, inque relinquendo, quod idem fecere sodales, [3,13,10] tu quoque dixisses tristis in urbe "uale". Quid tibi cum Ponto? Num te quoque Caesaris ira extremam gelidi misit in orbis humum? Scilicet exspectas soliti tibi moris honorem, pendeat ex umeris uestis ut alba meis, fumida cingatur florentibus ara coronis, micaque sollemni turis in igne sonet, libaque dem proprie genitale notantia tempus, concipiamque bonas ore fauente preces. Non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis, [3,13,20] aduentu possim laetus ut esse tuo. Funeris ara mihi, ferali cincta cupresso, conuenit et structis flamma parata rogis. Nec dare tura libet nil exorantia diuos, in tantis subeunt nec bona uerba malis. Si tamen est aliquid nobis hac luce petendum, in loca ne redeas amplius ista, precor, dum me terrarum pars paene nouissima, Pontus, Euxinus falso nomine dictus, habet. [3,14,0] XIV. [3,14,1] Cultor et antistes doctorum sancte uirorum, quid facis ingenio semper amice meo? Ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas, nunc quoque ne uidear totus abesse, caues? Conficis exceptis ecquid mea carmina solis Artibus, artifici quae nocuere suo? Immo ita fac, quaeso, uatum studiose nouorum, quaque potes, retine corpus in urbe meum. Est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis, [3,14,10] qui domini poenam non meruere sui. Saepe per externas profugus pater exulat oras, urbe tamen natis exulis esse licet. Palladis exemplo de me sine matre creata carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est. Hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est, hoc tibi tutori sarcina maior erit. Tres mihi sunt nati contagia nostra secuti: cetera fac curae sit tibi turba palam. Sunt quoque mutatae, ter quinque uolumina, formae, [3,14,20] carmina de domini funere rapta sui. Illud opus potuit, si non prius ipse perissem, certius a summa nomen habere manu: nunc incorrectum populi peruenit in ora, in populi quicquam si tamen ore mei est. Hoc quoque nescioquid nostris appone libellis, diuerso missum quod tibi ab orbe uenit. Quod quicumque leget (si quis leget) aestimet ante, compositum quo sit tempore quoque loco. Aequus erit scriptis, quorum cognouerit esse [3,14,30] exilium tempus barbariamque locum: inque tot aduersis carmen mirabitur ullum ducere me tristi sustinuisse manu. Ingenium fregere meum mala, cuius et ante fons infecundus paruaque uena fuit. Sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit, et longo periit arida facta situ. Non hic librorum, per quos inuiter alarque, copia: pro libris arcus et arma sonant. Nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius [3,14,40] intellecturis auribus utar, adest. Non quo secedam locus est. Custodia muri summouet infestos clausaque porta Getas. Saepe aliquod quaero uerbum nomenque locumque, nec quisquam est a quo certior esse queam. Dicere saepe aliquid conanti (turpe fateri) uerba mihi desunt dedidicique loqui. Threicio Scythicoque fere circumsonor ore, et uideor Geticis scribere posse modis. Crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis [3,14,50] inque meis scriptis Pontica uerba legas. Qualemcumque igitur uenia dignare libellum. Sortis et excusa condicione meae.