[5,0] LIBER QVINTVS [5,1] Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros agmine commemorat, fremida regalia turba atria conplentur, nec coniugialia festa qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma; 5 inque repentinos conuiuia uersa tumultus adsimilare freto possis, quod saeua quietum uentorum rabies motis exasperat undis. primus in his Phineus, belli temerarius auctor, fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam [5,10] 'en' ait, 'en adsum praereptae coniugis ultor; nec mihi te pennae nec falsum uersus in aurum Iuppiter eripiet!' conanti mittere Cepheus 'quid facis?' exclamat, 'quae te, germane, furentem mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis 15 redditur? hac uitam seruatae dote rependis? quam tibi non Perseus, uerum si quaeris, ademit, sed graue Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quae uisceribus ueniebat belua ponti exsaturanda meis; illo tibi tempore rapta est, [5,20] quo peritura fuit, nisi si, crudelis, id ipsum exigis, ut pereat, luctuque leuabere nostro. scilicet haud satis est, quod te spectante reuincta est et nullam quod opem patruus sponsusue tulisti; insuper, a quoquam quod sit seruata, dolebis 25 praemiaque eripies? quae si tibi magna uidentur, ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses. nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus, ferre, quod et meritis et uoce est pactus, eumque non tibi, sed certae praelatum intellege morti.' [5,30] Ille nihil contra, sed et hunc et Persea uultu alterno spectans petat hunc ignorat an illum: cunctatusque breui contortam uiribus hastam, quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit. ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus 35 exsiluit teloque ferox inimica remisso pectora rupisset, nisi post altaria Phineus isset: et (indignum) scelerato profuit ara. fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit, qui postquam cecidit ferrumque ex osse reuulsum est [5,40] calcitrat et positas adspergit sanguine mensas. tum uero indomitas ardescit uulgus in iras, telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt cum genero debere mori; sed limine tecti exierat Cepheus testatus iusque fidemque 45 hospitiique deos, ea se prohibente moueri. bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem datque animos. Erat Indus Athis, quem flumine Gange edita Limnaee uitreis peperisse sub undis creditur, egregius forma, quam diuite cultu [5,50] augebat, bis adhuc octonis integer annis, indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat aureus; ornabant aurata monilia collum et madidos murra curuum crinale capillos; ille quidem iaculo quamuis distantia misso 55 figere doctus erat, sed tendere doctior arcus. tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus stipite, qui media positus fumabat in ara, perculit et fractis confudit in ossibus ora. Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine uultus [5,60] Assyrius uidit Lycabas, iunctissimus illi et comes et ueri non dissimulator amoris, postquam exhalantem sub acerbo uulnere uitam deplorauit Athin, quos ille tetenderat arcus arripit et 'mecum tibi sint certamina!' dixit; 65 'nec longum pueri fato laetabere, quo plus inuidiae quam laudis habes.' haec omnia nondum dixerat: emicuit neruo penetrabile telum uitatumque tamen sinuosa ueste pependit. uertit in hunc harpen spectatam caede Medusae [5,70] Acrisioniades adigitque in pectus; at ille iam moriens oculis sub nocte natantibus atra circumspexit Athin seque adclinauit ad illum et tulit ad manes iunctae solacia mortis. Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas 75 et Libys Amphimedon, auidi committere pugman, sanguine, quo late tellus madefacta tepebat, conciderant lapsi; surgentibus obstitit ensis, alterius costis, iugulo Phorbantis adactus. At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis [5,80] telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis exstantem signis multaeque in pondere massae ingentem manibus tollit cratera duabus infligitque uiro; rutilum uomit ille cruorem et resupinus humum moribundo uertice pulsat. 85 inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque sternit et exstructos morientum calcat aceruos. Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti [5,90] intorquet iaculum, quod detulit error in Idan, expertem frustra belli et neutra arma secutum. ille tuens oculis inmitem Phinea toruis 'quandoquidem in partes' ait 'abstrahor, accipe, Phineu, quem fecisti, hostem pensaque hoc uulnere uulnus!' 95 iamque remissurus tractum de corpore telum sanguine defectos cecidit conlapsus in artus. Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites ense iacet Clymeni, Prothoenora percutit Hypseus, Hypsea Lyncides. fuit et grandaeuus in illis [5,100] Emathion, aequi cultor timidusque deorum, qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo pugnat et incessit scelerataque deuouet arma; huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis decutit ense caput, quod protinus incidit arae 105 atque ibi semianimi uerba exsecrantia lingua edidit et medios animam exspirauit in ignes. Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon inuicti, uinci si possent caestibus enses, Phinea cecidere manu Cererisque sacerdos [5,110] Ampycus albenti uelatus tempora uitta, tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus, sed qui, pacis opus, citharam cum uoce moueres; iussus eras celebrare dapes festumque canendo. quem procul adstantem plectrumque inbelle tenentem 115 Pedasus inridens 'Stygiis cane cetera' dixit 'manibus!' et laeuo mucronem tempore fixit; concidit et digitis morientibus ille retemptat fila lyrae, casuque ferit miserabile carmen. nec sinit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas [5,120] raptaque de dextro robusta repagula posti ossibus inlisit mediae ceruicis, at ille procubuit terrae mactati more iuuenci. demere temptabat laeui quoque robora postis Cinyphius Pelates; temptanti dextera fixa est 125 cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit; haerenti latus hausit Abas, nec corruit ille, sed retinente manum moriens e poste pependit. sternitur et Melaneus, Perseia castra secutus, et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri, [5,130] diues agri Dorylas, quo non possederat alter latius aut totidem tollebat turis aceruos. huius in obliquo missum stetit inguine ferrum: letifer ille locus. quem postquam uulneris auctor singultantem animam et uersantem lumina uidit 135 Bactrius Halcyoneus, 'hoc, quod premis,' inquit 'habeto de tot agris terrae!' corpusque exsangue reliquit. torquet in hunc hastam calido de uulnere raptam ultor Abantiades; media quae nare recepta ceruice exacta est in partesque eminet ambas; [5,140] dumque manum Fortuna iuuat, Clytiumque Claninque, matre satos una, diuerso uulnere fudit: nam Clytii per utrumque graui librata lacerto fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit. occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus 145 matre Palaestina dubio genitore creatus, Aethionque sagax quondam uentura uidere, tunc aue deceptus falsa, regisque Thoactes armiger et caeso genitore infamis Agyrtes. Plus tamen exhausto superest; namque omnibus unum [5,150] opprimere est animus, coniurata undique pugnant agmina pro causa meritum inpugnante fidemque; hac pro parte socer frustra pius et noua coniunx cum genetrice fauent ululatuque atria conplent, sed sonus armorum superat gemitusque cadentum, 155 pollutosque simul multo Bellona penates sanguine perfundit renouataque proelia miscet. Circueunt unum Phineus et mille secuti Phinea: tela uolant hiberna grandine plura praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures. [5,160] adplicat hic umeros ad magnae saxa columnae tutaque terga gerens aduersaque in agmina uersus sustinet instantes: instabat parte sinistra Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Ethemon. tigris ut auditis diuersa ualle duorum 165 exstimulata fame mugitibus armentorum nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque, sic dubius Perseus, dextra laeuane feratur, Molpea traiecti submouit uulnere cruris contentusque fuga est; neque enim dat tempus Ethemon, [5,170] sed furit et cupiens alto dare uulnera collo non circumspectis exactum uiribus ensem fregit, in extrema percussae parte columnae: lamina dissiluit dominique in gutture fixa est. non tamen ad letum causas satis illa ualentes 175 plaga dedit; trepidum Perseus et inermia frustra bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe. Verum ubi uirtutem turbae succumbere uidit, 'auxilium' Perseus, 'quoniam sic cogitis ipsi,' dixit 'ab hoste petam: uultus auertite uestros, [5,180] si quis amicus adest!' et Gorgonis extulit ora. 'quaere alium, tua quem moueant miracula' dixit Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu. proximus huic Ampyx animi plenissima magni 185 pectora Lyncidae gladio petit: inque petendo dextera diriguit nec citra mota nec ultra est. at Nileus, qui se genitum septemplice Nilo ementitus erat, clipeo quoque flumina septem argento partim, partim caelauerat auro, [5,190] 'adspice' ait 'Perseu, nostrae primordia gentis: magna feres tacitas solacia mortis ad umbras, a tanto cecidisse uiro'; pars ultima uocis in medio suppressa sono est, adapertaque uelle ora loqui credas, nec sunt ea peruia uerbis. 195 increpat hos 'uitio' que 'animi, non uiribus' inquit 'Gorgoneis torpetis' Eryx. 'incurrite mecum et prosternite humi iuuenem magica arma mouentem!' incursurus erat: tenuit uestigia tellus, inmotusque silex armataque mansit imago. [5,200] Hi tamen ex merito poenas subiere, sed unus miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus Gorgone conspecta saxo concreuit oborto; quem ratus Astyages etiamnum uiuere, longo ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis. 205 dum stupet Astyages, naturam traxit eandem, marmoreoque manet uultus mirantis in ore. nomina longa mora est media de plebe uirorum dicere: bis centum restabant corpora pugnae, Gorgone bis centum riguerunt corpora uisa. [5,210] Paenitet iniusti tum denique Phinea belli; sed quid agat? simulacra uidet diuersa figuris adgnoscitque suos et nomine quemque uocatum poscit opem credensque parum sibi proxima tangit corpora: marmor erant; auertitur atque ita supplex 215 confessasque manus obliquaque bracchia tendens 'uincis' ait, 'Perseu! remoue tua monstra tuaeque saxificos uultus, quaecumque est, tolle Medusae, tolle, precor! non nos odium regnique cupido conpulit ad bellum, pro coniuge mouimus arma! [5,220] causa fuit meritis melior tua, tempore nostra: non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter hanc animam concede mihi, tua cetera sunto!' talia dicenti neque eum, quem uoce rogabat, respicere audenti 'quod' ait, 'timidissime Phineu, 225 et possum tribuisse et magnum est munus inerti,++ pone metum!++tribuam: nullo uiolabere ferro. quin etiam mansura dabo monimenta per aeuum, inque domo soceri semper spectabere nostri, ut mea se sponsi soletur imagine coniunx.' [5,230] dixit et in partem Phorcynida transtulit illam, ad quam se trepido Phineus obuerterat ore. tum quoque conanti sua uertere lumina ceruix deriguit, saxoque oculorum induruit umor, sed tamen os timidum uultusque in marmore supplex 235 submissaeque manus faciesque obnoxia mansit. Victor Abantiades patrios cum coniuge muros intrat et inmeriti uindex ultorque parentis adgreditur Proetum; nam fratre per arma fugato Acrisioneas Proetus possederat arces. [5,240] sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce torua colubriferi superauit lumina monstri. Te tamen, o paruae rector, Polydecta, Seriphi, nec iuuenis uirtus per tot spectata labores nec mala mollierant, sed inexorabile durus 245 exerces odium, nec iniqua finis in ira est; detrectas etiam laudem fictamque Medusae arguis esse necem. 'dabimus tibi pignora ueri. parcite luminibus!' Perseus ait oraque regis ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit. [5,250] Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri se dedit; inde caua circumdata nube Seriphon deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis, quaque super pontum uia uisa breuissima, Thebas uirgineumque Helicona petit. quo monte potita 255 constitit et doctas sic est adfata sorores: 'fama noui fontis nostras peruenit ad aures, dura Medusaei quem praepetis ungula rupit. is mihi causa uiae; uolui mirabile factum cernere; uidi ipsum materno sanguine nasci.' [5,260] excipit Uranie: 'quaecumque est causa uidendi has tibi, diua, domos, animo gratissima nostro es. uera tamen fama est: est Pegasus huius origo fontis' et ad latices deduxit Pallada sacros. quae mirata diu factas pedis ictibus undas 265 siluarum lucos circumspicit antiquarum antraque et innumeris distinctas floribus herbas felicesque uocat pariter studioque locoque Mnemonidas; quam sic adfata est una sororum: 'o, nisi te uirtus opera ad maiora tulisset, [5,270] in partem uentura chori Tritonia nostri, uera refers meritoque probas artesque locumque, et gratam sortem, tutae modo simus, habemus. sed (uetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent uirgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus 275 uertitur, et nondum tota me mente recepi. Daulida Threicio Phoceaque milite rura ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat; templa petebamus Parnasia: uidit euntes nostraque fallaci ueneratus numina uultu [5,280] "Mnemonides" (cognorat enim), "consistite" dixit "nec dubitate, precor, tecto graue sidus et imbrem" (imber erat) "uitare meo; subiere minores saepe casas superi." dictis et tempore motae adnuimusque uiro primasque intrauimus aedes. 285 desierant imbres, uictoque aquilonibus austro fusca repurgato fugiebant nubila caelo: inpetus ire fuit; claudit sua tecta Pyreneus uimque parat, quam nos sumptis effugimus alis. ipse secuturo similis stetit arduus arce [5,290] "qua" que "uia est uobis, erit et mihi" dixit "eadem" seque iacit uecors e summae culmine turris et cadit in uultus discussisque ossibus oris tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.' Musa loquebatur: pennae sonuere per auras, 295 uoxque salutantum ramis ueniebat ab altis. suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes unde sonent hominemque putat Ioue nata locutum; ales erat. numeroque nouem sua fata querentes institerant ramis imitantes omnia picae. [5,300] miranti sic orsa deae dea 'nuper et istae auxerunt uolucrum uictae certamine turbam. Pieros has genuit Pellaeis diues in aruis, Paeonis Euippe mater fuit; illa potentem Lucinam nouiens, nouiens paritura, uocauit. 305 intumuit numero stolidarum turba sororum perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes huc uenit et tali committit proelia uoce: "desinite indoctum uana dulcedine uulgus fallere; nobiscum, si qua est fiducia uobis, [5,310] Thespiades, certate, deae. nec uoce, nec arte uincemur totidemque sumus: uel cedite uictae fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe, uel nos Emathiis ad Paeonas usque niuosos cedemus campis! dirimant certamina nymphae." 315 'Turpe quidem contendere erat, sed cedere uisum turpius; electae iurant per flumina nymphae factaque de uiuo pressere sedilia saxo. tunc sine sorte prior quae se certare professa est, bella canit superum falsoque in honore gigantas [5,320] ponit et extenuat magnorum facta deorum; emissumque ima de sede Typhoea terrae caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus ceperit et septem discretus in ostia Nilus. 325 huc quoque terrigenam uenisse Typhoea narrat et se mentitis superos celasse figuris; "duxque gregis" dixit "fit Iuppiter: unde recuruis nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon; Delius in coruo, proles Semeleia capro, [5,330] fele soror Phoebi, niuea Saturnia uacca, pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis." 'Hactenus ad citharam uocalia mouerat ora: poscimur Aonides,++sed forsitan otia non sint, nec nostris praebere uacet tibi cantibus aures.' 335 'ne dubita uestrumque mihi refer ordine carmen!' Pallas ait nemorisque leui consedit in umbra; Musa refert: 'dedimus summam certaminis uni; surgit et inmissos hedera collecta capillos Calliope querulas praetemptat pollice chordas [5,340] atque haec percussis subiungit carmina neruis: "Prima Ceres unco glaebam dimouit aratro, prima dedit fruges alimentaque mitia terris, prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus; illa canenda mihi est. utinam modo dicere possim 345 carmina digna dea! certe dea carmine digna est. '"Vasta giganteis ingesta est insula membris Trinacris et magnis subiectum molibus urguet aetherias ausum sperare Typhoea sedes. nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe, [5,350] dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro, laeua, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur, degrauat Aetna caput, sub qua resupinus harenas eiectat flammamque ferox uomit ore Typhoeus. saepe remoliri luctatur pondera terrae 355 oppidaque et magnos deuoluere corpore montes: inde tremit tellus, et rex pauet ipse silentum, ne pateat latoque solum retegatur hiatu inmissusque dies trepidantes terreat umbras. hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus [5,360] exierat curruque atrorum uectus equorum ambibat Siculae cautus fundamina terrae. postquam exploratum satis est loca nulla labare depositoque metu, uidet hunc Erycina uagantem monte suo residens natumque amplexa uolucrem 365 'arma manusque meae, mea, nate, potentia' dixit, 'illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, inque dei pectus celeres molire sagittas, cui triplicis cessit fortuna nouissima regni. tu superos ipsumque Iouem, tu numina ponti [5,370] uicta domas ipsumque, regit qui numina ponti: Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque imperium profers? agitur pars tertia mundi, et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est, spernimur, ac mecum uires minuuntur Amoris. 375 Pallada nonne uides iaculatricemque Dianam abscessisse mihi? Cereris quoque filia uirgo, si patiemur, erit; nam spes adfectat easdem. at tu pro socio, si qua est ea gratia, regno iunge deam patruo.' dixit Venus; ille pharetram [5,380] soluit et arbitrio matris de mille sagittis unam seposuit, sed qua nec acutior ulla nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus, oppositoque genu curuauit flexile cornum inque cor hamata percussit harundine Ditem. 385 '"Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae, nomine Pergus, aquae: non illo plura Caystros carmina cycnorum labentibus audit in undis. silua coronat aquas cingens latus omne suisque frondibus ut uelo Phoebeos submouet ictus; [5,390] frigora dant rami, Tyrios humus umida flores: perpetuum uer est. quo dum Proserpina luco ludit et aut uiolas aut candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque inplet et aequales certat superare legendo, 395 paene simul uisa est dilectaque raptaque Diti: usque adeo est properatus amor. dea territa maesto et matrem et comites, sed matrem saepius, ore clamat, et ut summa uestem laniarat ab ora, collecti flores tunicis cecidere remissis, [5,400] tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis, haec quoque uirgineum mouit iactura dolorem. raptor agit currus et nomine quemque uocando exhortatur equos, quorum per colla iubasque excutit obscura tinctas ferrugine habenas, 405 perque lacus altos et olentia sulphure fertur stagna Palicorum rupta feruentia terra et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, inter inaequales posuerunt moenia portus. '"Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae, [5,410] quod coit angustis inclusum cornibus aequor: hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est, inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas. gurgite quae medio summa tenus exstitit aluo adgnouitque deam 'ne' c 'longius ibitis!' inquit; 415 'non potes inuitae Cereris gener esse: roganda, non rapienda fuit. quodsi conponere magnis parua mihi fas est, et me dilexit Anapis; exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.' dixit et in partes diuersas bracchia tendens [5,420] obstitit. haud ultra tenuit Saturnius iram terribilesque hortatus equos in gurgitis ima contortum ualido sceptrum regale lacerto condidit; icta uiam tellus in Tartara fecit et pronos currus medio cratere recepit. 425 '"At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis iura sui maerens, inconsolabile uulnus mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas extenuatur aquas: molliri membra uideres, [5,430] ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem; primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt, caerulei crines digitique et crura pedesque (nam breuis in gelidas membris exilibus undas transitus est); post haec umeri tergusque latusque 435 pectoraque in tenues abeunt euanida riuos; denique pro uiuo uitiatas sanguine uenas lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis. '"Interea pauidae nequiquam filia matri omnibus est terris, omni quaesita profundo. [5,440] illam non udis ueniens Aurora capillis cessantem uidit, non Hesperus; illa duabus flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna perque pruinosas tulit inrequieta tenebras; rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam 445 solis ab occasu solis quaerebat ad ortus. fessa labore sitim conceperat, oraque nulli conluerant fontes, cum tectam stramine uidit forte casam paruasque fores pulsauit; at inde prodit anus diuamque uidet lymphamque roganti [5,450] dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta. dum bibit illa datum, duri puer oris et audax constitit ante deam risitque auidamque uocauit. offensa est neque adhuc epota parte loquentem cum liquido mixta perfudit diua polenta: 455 conbibit os maculas et, quae modo bracchia gessit, crura gerit; cauda est mutatis addita membris, inque breuem formam, ne sit uis magna nocendi, contrahitur, paruaque minor mensura lacerta est. mirantem flentemque et tangere monstra parantem [5,460] fugit anum latebramque petit aptumque pudori nomen habet uariis stellatus corpora guttis. '"Quas dea per terras et quas errauerit undas, dicere longa mora est; quaerenti defuit orbis; Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo, 465 uenit et ad Cyanen. ea ni mutata fuisset, omnia narrasset; sed et os et lingua uolenti dicere non aderant, nec, quo loqueretur, habebat; signa tamen manifesta dedit notamque parenti, illo forte loco delapsam in gurgite sacro [5,470] Persephones zonam summis ostendit in undis. quam simul agnouit, tamquam tum denique raptam scisset, inornatos laniauit diua capillos et repetita suis percussit pectora palmis. nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes 475 ingratasque uocat nec frugum munere dignas, Trinacriam ante alias, in qua uestigia damni repperit. ergo illic saeua uertentia glaebas fregit aratra manu, parilique irata colonos ruricolasque boues leto dedit aruaque iussit [5,480] fallere depositum uitiataque semina fecit. fertilitas terrae latum uulgata per orbem falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis, et modo sol nimius, nimius modo corripit imber; sideraque uentique nocent, auidaeque uolucres 485 semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant triticeas messes et inexpugnabile gramen. '"Tum caput Eleis Alpheias extulit undis rorantesque comas a fronte remouit ad aures atque ait 'o toto quaesitae uirginis orbe [5,490] et frugum genetrix, inmensos siste labores neue tibi fidae uiolenta irascere terrae. terra nihil meruit patuitque inuita rapinae, nec sum pro patria supplex: huc hospita ueni. Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus, 495 Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates, hanc habeo sedem. quam tu, mitissima, serua. mota loco cur sim tantique per aequoris undas aduehar Ortygiam, ueniet narratibus hora [5,500] tempestiua meis, cum tu curaque leuata et uultus melioris eris. mihi peruia tellus praebet iter, subterque imas ablata cauernas hic caput attollo desuetaque sidera cerno. ergo dum Stygio sub terris gurgite labor, 505 uisa tua est oculis illic Proserpina nostris: illa quidem tristis neque adhuc interrita uultu, sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, sed tamen inferni pollens matrona tyranni!' Mater ad auditas stupuit ceu saxea uoces [5,510] attonitaeque diu similis fuit, utque dolore pulsa graui grauis est amentia, curribus oras exit in aetherias: ibi toto nubila uultu ante Iouem passis stetit inuidiosa capillis 'pro' que 'meo ueni supplex tibi, Iuppiter,' inquit 515 'sanguine proque tuo: si nulla est gratia matris, nata patrem moueat, neu sit tibi cura, precamur, uilior illius, quod nostro est edita partu. en quaesita diu tandem mihi nata reperta est, si reperire uocas amittere certius, aut si [5,520] scire, ubi sit, reperire uocas. quod rapta, feremus, dummodo reddat eam! neque enim praedone marito filia digna tua est, si iam mea filia non est.' Iuppiter excepit 'commune est pignus onusque nata mihi tecum; sed si modo nomina rebus 525 addere uera placet, non hoc iniuria factum, uerum amor est; neque erit nobis gener ille pudori, tu modo, diua, uelis. ut desint cetera, quantum est esse Iouis fratrem! quid, quod nec cetera desunt nec cedit nisi sorte mihi?++sed tanta cupido [5,530] si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum, lege tamen certa, si nullos contigit illic ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.' '"Dixerat, at Cereri certum est educere natam; non ita fata sinunt, quoniam ieiunia uirgo 535 soluerat et, cultis dum simplex errat in hortis, puniceum curua decerpserat arbore pomum sumptaque pallenti septem de cortice grana presserat ore suo, solusque ex omnibus illud Ascalaphus uidit, quem quondam dicitur Orphne, [5,540] inter Auernales haud ignotissima nymphas, ex Acheronte suo siluis peperisse sub atris; uidit et indicio reditum crudelis ademit. ingemuit regina Erebi testemque profanam fecit auem sparsumque caput Phlegethontide lympha 545 in rostrum et plumas et grandia lumina uertit. ille sibi ablatus fuluis amicitur in alis inque caput crescit longosque reflectitur ungues uixque mouet natas per inertia bracchia pennas foedaque fit uolucris, uenturi nuntia luctus, [5,550] ignauus bubo, dirum mortalibus omen. '"Hic tamen indicio poenam linguaque uideri commeruisse potest; uobis, Acheloides, unde pluma pedesque auium, cum uirginis ora geratis? an quia, cum legeret uernos Proserpina flores, 555 in comitum numero, doctae Sirenes, eratis? quam postquam toto frustra quaesistis in orbe, protinus, et uestram sentirent aequora curam, posse super fluctus alarum insistere remis optastis facilesque deos habuistis et artus [5,560] uidistis uestros subitis flauescere pennis. ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures tantaque dos oris linguae deperderet usum, uirginei uultus et uox humana remansit. '"At medius fratrisque sui maestaeque sororis 565 Iuppiter ex aequo uoluentem diuidit annum: nunc dea, regnorum numen commune duorum, cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses. uertitur extemplo facies et mentis et oris; nam modo quae poterat Diti quoque maesta uideri, [5,570] laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis nubibus ante fuit, uictis e nubibus exit. '"Exigit alma Ceres nata secura recepta, quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons. conticuere undae, quarum dea sustulit alto 575 fonte caput uiridesque manu siccata capillos fluminis Elei ueteres narrauit amores. 'pars ego nympharum, quae sunt in Achaide,' dixit 'una fui, nec me studiosius altera saltus legit nec posuit studiosius altera casses. [5,580] sed quamuis formae numquam mihi fama petita est, quamuis fortis eram, formosae nomen habebam, nec mea me facies nimium laudata iuuabat, quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote corporis erubui crimenque placere putaui. 585 lassa reuertebar (memini) Stymphalide silua; aestus erat, magnumque labor geminauerat aestum: inuenio sine uertice aquas, sine murmure euntes, perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte calculus omnis erat, quas tu uix ire putares. [5,590] cana salicta dabant nutritaque populus unda sponte sua natas ripis decliuibus umbras. accessi primumque pedis uestigia tinxi, poplite deinde tenus; neque eo contenta, recingor molliaque inpono salici uelamina curuae 595 nudaque mergor aquis. quas dum ferioque trahoque mille modis labens excussaque bracchia iacto, nescio quod medio sensi sub gurgite murmur territaque insisto propioris margine ripae. "quo properas, Arethusa?" suis Alpheos ab undis, [5,600] "quo properas?" iterum rauco mihi dixerat ore. sicut eram, fugio sine uestibus (altera uestes ripa meas habuit): tanto magis instat et ardet, et quia nuda fui, sum uisa paratior illi. sic ego currebam, sic me ferus ille premebat, 605 ut fugere accipitrem penna trepidante columbae, ut solet accipiter trepidas urguere columbas. usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin currere sustinui, nec me uelocior ille; [5,610] sed tolerare diu cursus ego uiribus inpar non poteram, longi patiens erat ille laboris. per tamen et campos, per opertos arbore montes, saxa quoque et rupes et, qua uia nulla, cucurri. sol erat a tergo: uidi praecedere longam 615 ante pedes umbram, nisi si timor illa uidebat; sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens crinales uittas adflabat anhelitus oris. fessa labore fugae "fer opem, deprendimur," inquam "armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti [5,620] ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra!" mota dea est spissisque ferens e nubibus unam me super iniecit: lustrat caligine tectam amnis et ignarus circum caua nubila quaerit bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit 625 et bis "io Arethusa" uocauit, "io Arethusa!" quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est, si qua lupos audit circum stabula alta frementes, aut lepori, qui uepre latens hostilia cernit ora canum nullosque audet dare corpore motus? [5,630] non tamen abscedit; neque enim uestigia cernit longius ulla pedum: seruat nubemque locumque. occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae, quaque pedem moui, manat lacus, eque capillis 635 ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro, in latices mutor. sed enim cognoscit amatas amnis aquas positoque uiri, quod sumpserat, ore uertitur in proprias, et se mihi misceat, undas. Delia rupit humum, caecisque ego mersa cauernis [5,640] aduehor Ortygiam, quae me cognomine diuae grata meae superas eduxit prima sub auras.' '"Hac Arethusa tenus; geminos dea fertilis angues curribus admouit frenisque coercuit ora et medium caeli terraeque per aera uecta est 645 atque leuem currum Tritonida misit in urbem Triptolemo partimque rudi data semina iussit spargere humo, partim post tempora longa recultae. iam super Europen sublimis et Asida terram uectus erat iuuenis: Scythicas aduertitur oras. [5,650] rex ibi Lyncus erat; regis subit ille penates. qua ueniat, causamque uiae nomenque rogatus et patriam, 'patria est clarae mihi' dixit 'Athenae; Triptolemus nomen; ueni nec puppe per undas, nec pede per terras: patuit mihi peruius aether. 655 dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros frugiferas messes alimentaque mitia reddant.' barbarus inuidit tantique ut muneris auctor ipse sit, hospitio recipit somnoque grauatum adgreditur ferro: conantem figere pectus [5,660] lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit Mopsopium iuuenem sacros agitare iugales." 'Finierat doctos e nobis maxima cantus; at nymphae uicisse deas Helicona colentes concordi dixere sono: conuicia uictae 665 cum iacerent, "quoniam" dixi "certamine uobis supplicium meruisse parum est maledictaque culpae additis et non est patientia libera nobis, ibimus in poenas et, qua uocat ira, sequemur." rident Emathides spernuntque minacia uerba, [5,670] conantesque loqui et magno clamore proteruas intentare manus pennas exire per ungues adspexere suos, operiri bracchia plumis, alteraque alterius rigido concrescere rostro ora uidet uolucresque nouas accedere siluis; 675 dumque uolunt plangi, per bracchia mota leuatae aere pendebant, nemorum conuicia, picae. Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.'