[4,0] Liber quartus [4,1] At non Alcithoe Minyeias orgia censet accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum progeniem negat esse Iouis sociasque sorores inpietatis habet. festum celebrare sacerdos 5 inmunesque operum famulas dominasque suorum pectora pelle tegi, crinales soluere uittas, serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos iusserat et saeuam laesi fore numinis iram uaticinatus erat: parent matresque nurusque [4,10] telasque calathosque infectaque pensa reponunt turaque dant Bacchumque uocant Bromiumque Lyaeumque ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem; additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus et cum Lenaeo genialis consitor uuae 15 Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan, et quae praeterea per Graias plurima gentes nomina, Liber, habes. tibi enim inconsumpta iuuenta est, tu puer aeternus, tu formosissimus alto conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus adstas, [4,20] uirgineum caput est; Oriens tibi uictus, adusque decolor extremo qua tinguitur India Gange. Penthea tu, uenerande, bipenniferumque Lycurgum sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor corpora, tu biiugum pictis insignia frenis 25 colla premis lyncum. bacchae satyrique sequuntur, quique senex ferula titubantis ebrius artus sustinet et pando non fortiter haeret asello. quacumque ingrederis, clamor iuuenalis et una femineae uoces inpulsaque tympana palmis [4,30] concauaque aera sonant longoque foramine buxus. 'Placatus mitisque' rogant Ismenides 'adsis,' iussaque sacra colunt; solae Minyeides intus intempestiua turbantes festa Minerua aut ducunt lanas aut stamina pollice uersant 35 aut haerent telae famulasque laboribus urguent. e quibus una leui deducens pollice filum 'dum cessant aliae commentaque sacra frequentant, nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet' inquit, 'utile opus manuum uario sermone leuemus [4,40] perque uices aliquid, quod tempora longa uideri non sinat, in medium uacuas referamus ad aures!' dicta probant primamque iubent narrare sorores. illa, quid e multis referat (nam plurima norat), cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret, 45 Derceti, quam uersa squamis uelantibus artus stagna Palaestini credunt motasse figura, an magis, ut sumptis illius filia pennis extremos albis in turribus egerit annos, nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis [4,50] uerterit in tacitos iuuenalia corpora pisces, donec idem passa est, an, quae poma alba ferebat ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor: hoc placet; hanc, quoniam uulgaris fabula non est, talibus orsa modis lana sua fila sequente: 55 'Pyramus et Thisbe, iuuenum pulcherrimus alter, altera, quas Oriens habuit, praelata puellis, contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. notitiam primosque gradus uicinia fecit, [4,60] tempore creuit amor; taedae quoque iure coissent, sed uetuere patres: quod non potuere uetare, ex aequo captis ardebant mentibus ambo. conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur, quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis. 65 fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, cum fieret, paries domui communis utrique. id uitium nulli per saecula longa notatum -- quid non sentit amor?-- primi uidistis amantes et uocis fecistis iter, tutaeque per illud [4,70] murmure blanditiae minimo transire solebant. saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc, inque uices fuerat captatus anhelitus oris, "inuide" dicebant "paries, quid amantibus obstas? quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi 75 aut, hoc si nimium est, uel ad oscula danda pateres? nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur, quod datus est uerbis ad amicas transitus auris." talia diuersa nequiquam sede locuti sub noctem dixere "uale" partique dedere [4,80] oscula quisque suae non peruenientia contra. postera nocturnos Aurora remouerat ignes, solque pruinosas radiis siccauerat herbas: ad solitum coiere locum. tum murmure paruo multa prius questi statuunt, ut nocte silenti 85 fallere custodes foribusque excedere temptent, cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant, neue sit errandum lato spatiantibus aruo, conueniant ad busta Nini lateantque sub umbra arboris: arbor ibi niueis uberrima pomis, [4,90] ardua morus, erat, gelido contermina fonti. pacta placent; et lux, tarde discedere uisa, praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem. 'Callida per tenebras uersato cardine Thisbe egreditur fallitque suos adopertaque uultum 95 peruenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit. audacem faciebat amor. uenit ecce recenti caede leaena boum spumantis oblita rictus depositura sitim uicini fontis in unda; quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe [4,100] uidit et obscurum timido pede fugit in antrum, dumque fugit, tergo uelamina lapsa reliquit. ut lea saeua sitim multa conpescuit unda, dum redit in siluas, inuentos forte sine ipsa ore cruentato tenues laniauit amictus. 105 serius egressus uestigia uidit in alto puluere certa ferae totoque expalluit ore Pyramus; ut uero uestem quoque sanguine tinctam repperit, "una duos" inquit "nox perdet amantes, e quibus illa fuit longa dignissima uita; [4,110] nostra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi, in loca plena metus qui iussi nocte uenires nec prior huc ueni. nostrum diuellite corpus et scelerata fero consumite uiscera morsu, o quicumque sub hac habitatis rupe leones! 115 sed timidi est optare necem." uelamina Thisbes tollit et ad pactae secum fert arboris umbram, utque dedit notae lacrimas, dedit oscula uesti, "accipe nunc" inquit "nostri quoque sanguinis haustus!" quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum, [4,120] nec mora, feruenti moriens e uulnere traxit. ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte, non aliter quam cum uitiato fistula plumbo scinditur et tenui stridente foramine longas eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit. 125 arborei fetus adspergine caedis in atram uertuntur faciem, madefactaque sanguine radix purpureo tinguit pendentia mora colore. 'Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, illa redit iuuenemque oculis animoque requirit, [4,130] quantaque uitarit narrare pericula gestit; utque locum et uisa cognoscit in arbore formam, sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit. dum dubitat, tremebunda uidet pulsare cruentum membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo 135 pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, quod tremit, exigua cum summum stringitur aura. sed postquam remorata suos cognouit amores, percutit indignos claro plangore lacertos et laniata comas amplexaque corpus amatum [4,140] uulnera suppleuit lacrimis fletumque cruori miscuit et gelidis in uultibus oscula figens "Pyrame," clamauit, "quis te mihi casus ademit? Pyrame, responde! tua te carissima Thisbe nominat; exaudi uultusque attolle iacentes!" 145 ad nomen Thisbes oculos a morte grauatos Pyramus erexit uisaque recondidit illa. 'Quae postquam uestemque suam cognouit et ense uidit ebur uacuum, "tua te manus" inquit "amorque perdidit, infelix! est et mihi fortis in unum [4,150] hoc manus, est et amor: dabit hic in uulnera uires. persequar extinctum letique miserrima dicar causa comesque tui: quique a me morte reuelli heu sola poteras, poteris nec morte reuelli. hoc tamen amborum uerbis estote rogati, 155 o multum miseri meus illiusque parentes, ut, quos certus amor, quos hora nouissima iunxit, conponi tumulo non inuideatis eodem; at tu quae ramis arbor miserabile corpus nunc tegis unius, mox es tectura duorum, [4,160] signa tene caedis pullosque et luctibus aptos semper habe fetus, gemini monimenta cruoris." dixit et aptato pectus mucrone sub imum incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat. uota tamen tetigere deos, tetigere parentes; 165 nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater, quodque rogis superest, una requiescit in urna.' Desierat: mediumque fuit breue tempus, et orsa est dicere Leuconoe: uocem tenuere sorores. 'hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce, [4,170] cepit amor Solem: Solis referemus amores. primus adulterium Veneris cum Marte putatur hic uidisse deus; uidet hic deus omnia primus. indoluit facto Iunonigenaeque marito furta tori furtique locum monstrauit, at illi 175 et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat excidit: extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat. non illud opus tenuissima uincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno; [4,180] utque leuis tactus momentaque parua sequantur, efficit et lecto circumdata collocat arte. ut uenere torum coniunx et adulter in unum, arte uiri uinclisque noua ratione paratis in mediis ambo deprensi amplexibus haerent. 185 Lemnius extemplo ualuas patefecit eburnas inmisitque deos; illi iacuere ligati turpiter, atque aliquis de dis non tristibus optat sic fieri turpis; superi risere, diuque haec fuit in toto notissima fabula caelo. [4,190] 'Exigit indicii memorem Cythereia poenam inque uices illum, tectos qui laesit amores, laedit amore pari. quid nunc, Hyperione nate, forma colorque tibi radiataque lumina prosunt? nempe, tuis omnes qui terras ignibus uris, 195 ureris igne nouo; quique omnia cernere debes, Leucothoen spectas et uirgine figis in una, quos mundo debes, oculos. modo surgis Eoo temperius caelo, modo serius incidis undis, spectandique mora brumalis porrigis horas; [4,200] deficis interdum, uitiumque in lumina mentis transit et obscurus mortalia pectora terres. nec tibi quod lunae terris propioris imago obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem. diligis hanc unam, nec te Clymeneque Rhodosque 205 nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes quaeque tuos Clytie quamuis despecta petebat concubitus ipsoque illo graue uulnus habebat tempore: Leucothoe multarum obliuia fecit, gentis odoriferae quam formosissima partu [4,210] edidit Eurynome; sed postquam filia creuit, quam mater cunctas, tam matrem filia uicit. rexit Achaemenias urbes pater Orchamus isque septimus a prisco numeratur origine Belo. 'Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum: 215 ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis membra ministeriis nutrit reparatque labori. dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt noxque uicem peragit, thalamos deus intrat amatos, uersus in Eurynomes faciem genetricis, et inter [4,220] bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit leuia uersato ducentem stamina fuso. ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae, "res" ait "arcana est: famulae, discedite neue eripite arbitrium matri secreta loquendi." 225 paruerant, thalamoque deus sine teste relicto "ille ego sum" dixit, "qui longum metior annum, omnia qui uideo, per quem uidet omnia tellus, mundi oculus: mihi, crede, places." pauet illa, metuque et colus et fusus digitis cecidere remissis. [4,230] ipse timor decuit. nec longius ille moratus in ueram rediit speciem solitumque nitorem; at uirgo quamuis inopino territa uisu uicta nitore dei posita uim passa querella est. 'Inuidit Clytie (neque enim moderatus in illa 235 Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira uulgat adulterium diffamatamque parenti indicat. ille ferox inmansuetusque precantem tendentemque manus ad lumina Solis et "ille uim tulit inuitae" dicentem defodit alta [4,240] crudus humo tumulumque super grauis addit harenae. dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque dat tibi, qua possis defossos promere uultus; nec tu iam poteras enectum pondere terrae tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas: 245 nil illo fertur uolucrum moderator equorum post Phaethonteos uidisse dolentius ignes. ille quidem gelidos radiorum uiribus artus si queat in uiuum temptat reuocare calorem; sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, [4,250] nectare odorato sparsit corpusque locumque multaque praequestus "tanges tamen aethera" dixit. protinus inbutum caelesti nectare corpus delicuit terramque suo madefecit odore, uirgaque per glaebas sensim radicibus actis 255 turea surrexit tumulumque cacumine rupit. 'At Clytien, quamuis amor excusare dolorem indiciumque dolor poterat, non amplius auctor lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa. tabuit ex illo dementer amoribus usa; [4,260] nympharum inpatiens et sub Ioue nocte dieque sedit humo nuda nudis incompta capillis, perque nouem luces expers undaeque cibique rore mero lacrimisque suis ieiunia pauit nec se mouit humo; tantum spectabat euntis 265 ora dei uultusque suos flectebat ad illum. membra ferunt haesisse solo, partemque coloris luridus exsangues pallor conuertit in herbas; est in parte rubor uiolaeque simillimus ora flos tegit. illa suum, quamuis radice tenetur, [4,270] uertitur ad Solem mutataque seruat amorem.' dixerat, et factum mirabile ceperat auris; pars fieri potuisse negant, pars omnia ueros posse deos memorant: sed non est Bacchus in illis. Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores. 275 quae radio stantis percurrens stamina telae 'uulgatos taceo' dixit 'pastoris amores Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira contulit in saxum: tantus dolor urit amantes; nec loquor, ut quondam naturae iure nouato [4,280] ambiguus fuerit modo uir, modo femina Sithon. te quoque, nunc adamas, quondam fidissime paruo, Celmi, Ioui largoque satos Curetas ab imbri et Crocon in paruos uersum cum Smilace flores praetereo dulcique animos nouitate tenebo. 285 'Unde sit infamis, quare male fortibus undis Salmacis eneruet tactosque remolliat artus, discite. causa latet, uis est notissima fontis. Mercurio puerum diua Cythereide natum naides Idaeis enutriuere sub antris, [4,290] cuius erat facies, in qua materque paterque cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis. is tria cum primum fecit quinquennia, montes deseruit patrios Idaque altrice relicta ignotis errare locis, ignota uidere 295 flumina gaudebat, studio minuente laborem. ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos Caras adit: uidet hic stagnum lucentis ad imum usque solum lymphae; non illic canna palustris nec steriles uluae nec acuta cuspide iunci; [4,300] perspicuus liquor est; stagni tamen ultima uiuo caespite cinguntur semperque uirentibus herbis. nympha colit, sed nec uenatibus apta nec arcus flectere quae soleat nec quae contendere cursu, solaque naiadum celeri non nota Dianae. 305 saepe suas illi fama est dixisse sorores "Salmaci, uel iaculum uel pictas sume pharetras et tua cum duris uenatibus otia misce!" nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras, nec sua cum duris uenatibus otia miscet, [4,310] sed modo fonte suo formosos perluit artus, saepe Cytoriaco deducit pectine crines et, quid se deceat, spectatas consulit undas; nunc perlucenti circumdata corpus amictu mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis, 315 saepe legit flores. et tum quoque forte legebat, cum puerum uidit uisumque optauit habere. 'Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire, quam se conposuit, quam circumspexit amictus et finxit uultum et meruit formosa uideri. [4,320] tunc sic orsa loqui: "puer o dignissime credi esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, siue es mortalis, qui te genuere, beati, et frater felix, et fortunata profecto, si qua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix; 325 sed longe cunctis longeque beatior illa, si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda. haec tibi siue aliqua est, mea sit furtiua uoluptas, seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem." nais ab his tacuit. pueri rubor ora notauit; [4,330] nescit, enim, quid amor; sed et erubuisse decebat: hic color aprica pendentibus arbore pomis aut ebori tincto est aut sub candore rubenti, cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae. poscenti nymphae sine fine sororia saltem 335 oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti "desinis, an fugio tecumque" ait "ista relinquo?" Salmacis extimuit "loca" que "haec tibi libera trado, hospes" ait simulatque gradu discedere uerso, tum quoque respiciens, fruticumque recondita silua [4,340] delituit flexuque genu submisit; at ille, scilicet ut uacuis et inobseruatus in herbis, huc it et hinc illuc et in adludentibus undis summa pedum taloque tenus uestigia tinguit; nec mora, temperie blandarum captus aquarum 345 mollia de tenero uelamina corpore ponit. tum uero placuit, nudaeque cupidine formae Salmacis exarsit; flagrant quoque lumina nymphae, non aliter quam cum puro nitidissimus orbe opposita speculi referitur imagine Phoebus; [4,350] uixque moram patitur, uix iam sua gaudia differt, iam cupit amplecti, iam se male continet amens. ille cauis uelox adplauso corpore palmis desilit in latices alternaque bracchia ducens in liquidis translucet aquis, ut eburnea si quis 355 signa tegat claro uel candida lilia uitro. "uicimus et meus est" exclamat nais, et omni ueste procul iacta mediis inmittitur undis, pugnantemque tenet, luctantiaque oscula carpit, subiectatque manus, inuitaque pectora tangit, [4,360] et nunc hac iuueni, nunc circumfunditur illac; denique nitentem contra elabique uolentem inplicat ut serpens, quam regia sustinet ales sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque adligat et cauda spatiantes inplicat alas; 365 utue solent hederae longos intexere truncos, utque sub aequoribus deprensum polypus hostem continet ex omni dimissis parte flagellis. perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphae denegat; illa premit commissaque corpore toto [4,370] sicut inhaerebat, "pugnes licet, inprobe," dixit, "non tamen effugies. ita, di, iubeatis, et istum nulla dies a me nec me deducat ab isto." uota suos habuere deos; nam mixta duorum corpora iunguntur, faciesque inducitur illis 375 una. uelut, si quis conducat cortice ramos, crescendo iungi pariterque adolescere cernit, sic ubi conplexu coierunt membra tenaci, nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici nec puer ut possit, neutrumque et utrumque uidentur. [4,380] 'Ergo ubi se liquidas, quo uir descenderat, undas semimarem fecisse uidet mollitaque in illis membra, manus tendens, sed iam non uoce uirili Hermaphroditus ait: "nato date munera uestro, et pater et genetrix, amborum nomen habenti: 385 quisquis in hos fontes uir uenerit, exeat inde semiuir et tactis subito mollescat in undis!" motus uterque parens nati rata uerba biformis fecit et incesto fontem medicamine tinxit.' Finis erat dictis, et adhuc Minyeia proles [4,390] urguet opus spernitque deum festumque profanat, tympana cum subito non adparentia raucis obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique, resque fide maior, coepere uirescere telae 395 inque hederae faciem pendens frondescere uestis; pars abit in uites, et quae modo fila fuerunt, palmite mutantur; de stamine pampinus exit; purpura fulgorem pictis adcommodat uuis. iamque dies exactus erat, tempusque subibat, [4,400] quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem, sed cum luce tamen dubiae confinia noctis: tecta repente quati pinguesque ardere uidentur lampades et rutilis conlucere ignibus aedes falsaque saeuarum simulacra ululare ferarum, 405 fumida iamdudum latitant per tecta sorores diuersaeque locis ignes ac lumina uitant, dumque petunt tenebras, paruos membrana per artus porrigitur tenuique includit bracchia pinna; nec qua perdiderint ueterem ratione figuram, [4,410] scire sinunt tenebrae: non illas pluma leuauit, sustinuere tamen se perlucentibus alis conataeque loqui minimam et pro corpore uocem emittunt peraguntque leui stridore querellas. tectaque, non siluas celebrant lucemque perosae 415 nocte uolant seroque tenent a uespere nomen. Tum uero totis Bacchi memorabile Thebis numen erat, magnasque noui matertera uires narrat ubique dei de totque sororibus expers una doloris erat, nisi quem fecere sorores: [4,420] adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem sublimes animos et alumno numine Iuno nec tulit et secum: 'potuit de paelice natus uertere Maeonios pelagoque inmergere nautas et laceranda suae nati dare uiscera matri 425 et triplices operire nouis Minyeidas alis: nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores? idque mihi satis est? haec una potentia nostra est? ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri), quidque furor ualeat, Penthea caede satisque [4,430] ac super ostendit: cur non stimuletur eatque per cognata suis exempla furoribus Ino?' Est uia decliuis funesta nubila taxo: ducit ad infernas per muta silentia sedes; Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes 435 descendunt illac simulacraque functa sepulcris: pallor hiemsque tenent late loca senta, nouique, qua sit iter, manes, Stygiam quod ducat ad urbem, ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis. mille capax aditus et apertas undique portas [4,440] urbs habet, utque fretum de tota flumina terra, sic omnes animas locus accipit ille nec ulli exiguus populo est turbamue accedere sentit. errant exsangues sine corpore at ossibus umbrae, parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, 445 pars aliquas artes, antiquae imitamina uitae. {exercent, aliam partem sua poena coercet.} Sustinet ire illuc caelesti sede relicta (tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno; quo simul intrauit sacroque a corpore pressum [4,450] ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora et tres latratus semel edidit; illa sorores Nocte uocat genitas, graue et inplacabile numen: carceris ante fores clausas adamante sedebant deque suis atros pectebant crinibus angues. 455 quam simul agnorunt inter caliginis umbras, surrexere deae; sedes scelerata uocatur: uiscera praebebat Tityos lanianda nouemque iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor; [4,460] aut petis aut urgues rediturum, Sisyphe, saxum; uoluitur Ixion et se sequiturque fugitque, molirique suis letum patruelibus ausae adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas. Quos omnes acie postquam Saturnia torua 465 uidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo Sisyphon adspiciens 'cur hic e fratribus' inquit 'perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum regia diues habet, qui me cum coniuge semper spreuit?' et exponit causas odiique uiaeque, [4,470] quidque uelit: quod uellet, erat, ne regia Cadmi staret, et in facinus traherent Athamanta sorores. imperium, promissa, preces confundit in unum sollicitatque deas: sic haec Iunone locuta, Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos 475 mouit et obstantes reiecit ab ore colubras atque ita 'non longis opus est ambagibus,' inquit; 'facta puta, quaecumque iubes; inamabile regnum desere teque refer caeli melioris ad auras.' laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem [4,480] roratis lustrauit aquis Thaumantias Iris. Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit inportuna facem, fluidoque cruore rubentem induitur pallam, tortoque incingitur angue egrediturque domo. Luctus comitatur euntem 485 et Pauor et Terror trepidoque Insania uultu. limine constiterat: postes tremuisse feruntur Aeolii pallorque fores infecit acernas solque locum fugit. monstris est territa coniunx, territus est Athamas, tectoque exire parabant: [4,490] obstitit infelix aditumque obsedit Erinys, nexaque uipereis distendens bracchia nodis caesariem excussit: motae sonuere colubrae, parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae sibila dant saniemque uomunt linguisque coruscant. 495 inde duos mediis abrumpit crinibus angues pestiferaque manu raptos inmisit, at illi Inoosque sinus Athamanteosque pererrant inspirantque graues animas; nec uulnera membris ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus. [4,500] attulerat secum liquidi quoque monstra ueneni, oris Cerberei spumas et uirus Echidnae erroresque uagos caecaeque obliuia mentis et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem, omnia trita simul, quae sanguine mixta recenti 505 coxerat aere cauo uiridi uersata cicuta; dumque pauent illi, uergit furiale uenenum pectus in amborum praecordiaque intima mouit. tum face iactata per eundem saepius orbem consequitur motis uelociter ignibus ignes. [4,510] sic uictrix iussique potens ad inania magni regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem. Protinus Aeolides media furibundus in aula clamat 'io, comites, his retia tendite siluis! hic modo cum gemina uisa est mihi prole leaena' 515 utque ferae sequitur uestigia coniugis amens deque sinu matris ridentem et parua Learchum bracchia tendentem rapit et bis terque per auras more rotat fundae rigidoque infantia saxo discutit ora ferox; tum denique concita mater, [4,520] seu dolor hoc fecit seu sparsi causa ueneni, exululat passisque fugit male sana capillis teque ferens paruum nudis, Melicerta, lacertis 'euhoe Bacche' sonat: Bacchi sub nomine Iuno risit et 'hos usus praestet tibi' dixit 'alumnus!' 525 inminet aequoribus scopulus: pars ima cauatur fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas, summa riget frontemque in apertum porrigit aequor; occupat hunc (uires insania fecerat) Ino seque super pontum nullo tardata timore [4,530] mittit onusque suum; percussa recanduit unda. At Venus, inmeritae neptis miserata labores, sic patruo blandita suo est 'o numen aquarum, proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas, magna quidem posco, sed tu miserere meorum, 535 iactari quos cernis in Ionio inmenso, et dis adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est, si tamen in medio quondam concreta profundo spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.' adnuit oranti Neptunus et abstulit illis, [4,540] quod mortale fuit, maiestatemque uerendam inposuit nomenque simul faciemque nouauit Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit. Sidoniae comites, quantum ualuere secutae signa pedum, primo uidere nouissima saxo; 545 nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis deplanxere domum scissae cum ueste capillos, utque parum iustae nimiumque in paelice saeuae inuidiam fecere deae. conuicia Iuno non tulit et 'faciam uos ipsas maxima' dixit [4,550] 'saeuitiae monimenta meae'; res dicta secuta est. nam quae praecipue fuerat pia, 'persequar' inquit 'in freta reginam' saltumque datura moueri haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit; altera, dum solito temptat plangore ferire 555 pectora, temptatos sensit riguisse lacertos; illa, manus ut forte tetenderat in maris undas; saxea facta manus in easdem porrigit undas; huius, ut arreptum laniabat uertice crinem, duratos subito digitos in crine uideres: [4,560] quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo. pars uolucres factae, quae nunc quoque gurgite in illo aequora destringunt summis Ismenides alis. Nescit Agenorides natam paruumque nepotem aequoris esse deos; luctu serieque malorum 565 uictus et ostentis, quae plurima uiderat, exit conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum, non sua se premeret, longisque erroribus actus contigit Illyricos profuga cum coniuge fines. iamque malis annisque graues dum prima retractant [4,570] fata domus releguntque suos sermone labores, 'num sacer ille mea traiectus cuspide serpens' Cadmus ait 'fuerat, tum cum Sidone profectus uipereos sparsi per humum, noua semina, dentes? quem si cura deum tam certa uindicat ira, 575 ipse precor serpens in longam porrigar aluum.' dixit, et ut serpens in longam tenditur aluum durataeque cuti squamas increscere sentit nigraque caeruleis uariari corpora guttis in pectusque cadit pronus, commissaque in unum [4,580] paulatim tereti tenuantur acumine crura. bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora 'accede, o coniunx, accede, miserrima' dixit, 'dumque aliquid superest de me, me tange manumque 585 accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis.' ille quidem uult plura loqui, sed lingua repente in partes est fissa duas, nec uerba uolenti sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus, sibilat: hanc illi uocem natura reliquit. [4,590] nuda manu feriens exclamat pectora coniunx: 'Cadme, mane teque, infelix, his exue monstris! Cadme, quid hoc? ubi pes, ubi sunt umerique manusque et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non me quoque, caelestes, in eandem uertitis anguem?' 595 dixerat, ille suae lambebat coniugis ora inque sinus caros, ueluti cognosceret, ibat et dabat amplexus adsuetaque colla petebat. quisquis adest (aderant comites), terretur; at illa lubrica permulcet cristati colla draconis, [4,600] et subito duo sunt iunctoque uolumine serpunt, donec in adpositi nemoris subiere latebras, nunc quoque nec fugiunt hominem nec uulnere laedunt quidque prius fuerint, placidi meminere dracones. Sed tamen ambobus uersae solacia formae 605 magna nepos dederat, quem debellata colebat India, quem positis celebrabat Achai+a templis; solus Abantiades ab origine cretus eadem Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis Argolicae contraque deum ferat arma genusque [4,610] non putet esse Iouis: neque enim Iouis esse putabat Persea, quem pluuio Danae conceperat auro. mox tamen Acrisium (tanta est praesentia ueri) tam uiolasse deum quam non agnosse nepotem paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter 615 uiperei referens spolium memorabile monstri aera carpebat tenerum stridentibus alis, cumque super Libycas uictor penderet harenas, Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae; quas humus exceptas uarios animauit in angues, [4,620] unde frequens illa est infestaque terra colubris. Inde per inmensum uentis discordibus actus nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae fertur et ex alto seductas aethere longe despectat terras totumque superuolat orbem. 625 ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia uidit, saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus, iamque cadente die, ueritus se credere nocti, constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes [4,630] euocet Aurorae, currus Aurora diurnos. hic hominum cunctos ingenti corpore praestans Iapetionides Atlas fuit: ultima tellus rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis aequora subdit equis et fessos excipit axes. 635 mille greges illi totidemque armenta per herbas errabant, et humum uicinia nulla premebat; arboreae frondes auro radiante nitentes ex auro ramos, ex auro poma tegebant. 'hospes' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit [4,640] te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor; siue es mirator rerum, mirabere nostras; hospitium requiemque peto.' memor ille uetustae sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem: 'tempus, Atlas, ueniet, tua quo spoliabitur auro 645 arbor, et hunc praedae titulum Ioue natus habebit.' id metuens solidis pomaria clauserat Atlas moenibus et uasto dederat seruanda draconi arcebatque suis externos finibus omnes. huic quoque 'uade procul, ne longe gloria rerum, [4,650] quam mentiris' ait, 'longe tibi Iuppiter absit!' uimque minis addit manibusque expellere temptat cunctantem et placidis miscentem fortia dictis. uiribus inferior (quis enim par esset Atlantis uiribus?) 'at, quoniam parui tibi gratia nostra est, 655 accipe munus!' ait laeuaque a parte Medusae ipse retro uersus squalentia protulit ora. quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque in siluas abeunt, iuga sunt umerique manusque, quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen, [4,660] ossa lapis fiunt; tum partes altus in omnes creuit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne cum tot sideribus caelum requieuit in illo. Clauserat Hippotades Aetnaeo carcere uentos, admonitorque operum caelo clarissimus alto 665 Lucifer ortus erat: pennis ligat ille resumptis parte ab utraque pedes teloque accingitur unco et liquidum motis talaribus aera findit. gentibus innumeris circumque infraque relictis Aethiopum populos Cepheaque conspicit arua. [4,670] illic inmeritam maternae pendere linguae Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon; quam simul ad duras religatam bracchia cautes uidit Abantiades, nisi quod leuis aura capillos mouerat et tepido manabant lumina fletu, 675 marmoreum ratus esset opus; trahit inscius ignes et stupet et uisae correptus imagine formae paene suas quatere est oblitus in aere pennas. ut stetit, 'o' dixit 'non istis digna catenis, sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes, [4,680] pande requirenti nomen terraeque tuumque, et cur uincla geras.' primo silet illa nec audet adpellare uirum uirgo, manibusque modestos celasset uultus, si non religata fuisset; lumina, quod potuit, lacrimis inpleuit obortis. 685 saepius instanti, sua ne delicta fateri nolle uideretur, nomen terraeque suumque, quantaque maternae fuerit fiducia formae, indicat, et nondum memoratis omnibus unda insonuit, ueniensque inmenso belua ponto [4,690] inminet et latum sub pectore possidet aequor. conclamat uirgo: genitor lugubris et una mater adest, ambo miseri, sed iustius illa, nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus plangoremque ferunt uinctoque in corpore adhaerent, 695 cum sic hospes ait 'lacrimarum longa manere tempora uos poterunt, ad opem breuis hora ferendam est. hanc ego si peterem Perseus Ioue natus et illa, quam clausam inpleuit fecundo Iuppiter auro, Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis [4,700] aerias ausus iactatis ire per auras, praeferrer cunctis certe gener; addere tantis dotibus et meritum, faueant modo numina, tempto: ut mea sit seruata mea uirtute, paciscor.' accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant 705 promittuntque super regnum dotale parentes. Ecce, uelut nauis praefixo concita rostro sulcat aquas iuuenum sudantibus acta lacertis, sic fera dimotis inpulsu pectoris undis; tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto [4,710] funda potest plumbo medii transmittere caeli, cum subito iuuenis pedibus tellure repulsa arduus in nubes abiit: ut in aequore summo umbra uiri uisa est, uisam fera saeuit in umbram, utque Iouis praepes, uacuo cum uidit in aruo 715 praebentem Phoebo liuentia terga draconem, occupat auersum, neu saeua retorqueat ora, squamigeris auidos figit ceruicibus ungues, sic celeri missus praeceps per inane uolatu terga ferae pressit dextroque frementis in armo [4,720] Inachides ferrum curuo tenus abdidit hamo. uulnere laesa graui modo se sublimis in auras attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis uersat apri, quem turba canum circumsona terret. ille auidos morsus uelocibus effugit alis 725 quaque patet, nunc terga cauis super obsita conchis, nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda desinit in piscem, falcato uerberat ense; belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus ore uomit: maduere graues adspergine pennae. [4,730] nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus credere conspexit scopulum, qui uertice summo stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto. nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra ter quater exegit repetita per ilia ferrum. 735 litora cum plausu clamor superasque deorum inpleuere domos: gaudent generumque salutant auxiliumque domus seruatoremque fatentur Cassiope Cepheusque pater; resoluta catenis incedit uirgo, pretiumque et causa laboris. [4,740] ipse manus hausta uictrices abluit unda, anguiferumque caput dura ne laedat harena, mollit humum foliis natasque sub aequore uirgas sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae. uirga recens bibulaque etiamnum uiua medulla 745 uim rapuit monstri tactuque induruit huius percepitque nouum ramis et fronde rigorem. at pelagi nymphae factum mirabile temptant pluribus in uirgis et idem contingere gaudent seminaque ex illis iterant iactata per undas: [4,750] nunc quoque curaliis eadem natura remansit, duritiam tacto capiant ut ab aere quodque uimen in aequore erat, fiat super aequora saxum. Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit, laeuum Mercurio, dextrum tibi, bellica uirgo, 755 ara Iouis media est; mactatur uacca Mineruae, alipedi uitulus, taurus tibi, summe deorum. protinus Andromedan et tanti praemia facti indotata rapit; taedas Hymenaeus Amorque praecutiunt; largis satiantur odoribus ignes, [4,760] sertaque dependent tectis et ubique lyraeque tibiaque et cantus, animi felicia laeti argumenta, sonant; reseratis aurea ualuis atria tota patent, pulchroque instructa paratu Cepheni proceres ineunt conuiuia regis. 765 Postquam epulis functi generosi munere Bacchi diffudere animos, cultusque genusque locorum 767 quaerit Lyncides moresque animumque uirorum; 769 qui simul edocuit, 'nunc, o fortissime,' dixit [4,770] 'fare, precor, Perseu, quanta uirtute quibusque artibus abstuleris crinita draconibus ora!' narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem esse locum solidae tutum munimine molis; cuius in introitu geminas habitasse sorores 775 Phorcidas unius partitas luminis usum; id se sollerti furtim, dum traditur, astu supposita cepisse manu perque abdita longe deuiaque et siluis horrentia saxa fragosis Gorgoneas tetigisse domos passimque per agros [4,780] perque uias uidisse hominum simulacra ferarumque in silicem ex ipsis uisa conuersa Medusa. se tamen horrendae clipei, quem laeua gerebat, aere repercusso formam adspexisse Medusae, dumque grauis somnus colubrasque ipsamque tenebat, 785 eripuisse caput collo; pennisque fugacem Pegason et fratrem matris de sanguine natos. Addidit et longi non falsa pericula cursus, quae freta, quas terras sub se uidisset ab alto et quae iactatis tetigisset sidera pennis; [4,790] ante exspectatum tacuit tamen. excipit unus ex numero procerum quaerens, cur sola sororum gesserit alternis inmixtos crinibus angues. hospes ait: 'quoniam scitaris digna relatu, accipe quaesiti causam. clarissima forma 795 multorumque fuit spes inuidiosa procorum illa, nec in tota conspectior ulla capillis pars fuit: inueni, qui se uidisse referret. hanc pelagi rector templo uitiasse Mineruae dicitur: auersa est et castos aegide uultus [4,800] nata Iouis texit, neue hoc inpune fuisset, Gorgoneum crinem turpes mutauit in hydros. nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes, pectore in aduerso, quos fecit, sustinet angues.'