[12,0] LIBER DVODECIMVS. [12,1] Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis uiuere lugebat: tumulo quoque nomen habenti inferias dederat cum fratribus Hector inanes; defuit officio Paridis praesentia tristi, 5 postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum attulit in patriam: coniurataeque sequuntur mille rates gentisque simul commune Pelasgae; nec dilata foret uindicta, nisi aequora saeui inuia fecissent uenti, Boeotaque tellus [12,10] Aulide piscosa puppes tenuisset ituras. hic patrio de more Ioui cum sacra parassent, ut uetus accensis incanduit ignibus ara, serpere caeruleum Danai uidere draconem in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris. 15 nidus erat uolucrum bis quattuor arbore summa: quas simul et matrem circum sua damna uolantem corripuit serpens auidoque recondidit ore, obstipuere omnes, at ueri prouidus augur Thestorides 'uincemus'; ait, 'gaudete, Pelasgi! [12,20] Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,' atque nouem uolucres in belli digerit annos. ille, ut erat uirides amplexus in arbore ramos, fit lapis et signat serpentis imagine saxum. Permanet Aoniis Boreas uiolentus in undis 25 bellaque non transfert, et sunt, qui parcere Troiae Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi; at non Thestorides: nec enim nescitue tacetue sanguine uirgineo placandam uirginis iram esse deae. postquam pietatem publica causa [12,30] rexque patrem uicit, castumque datura cruorem flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris, uicta dea est nubemque oculis obiecit et inter officium turbamque sacri uocesque precantum supposita fertur mutasse Mycenida cerua. 35 ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana, et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit, accipiunt uentos a tergo mille carinae multaque perpessae Phrygia potiuntur harena. Orbe locus medio est inter terrasque fretumque [12,40] caelestesque plagas, triplicis confinia mundi; unde quod est usquam, quamuis regionibus absit, inspicitur, penetratque cauas uox omnis ad aures: Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, innumerosque aditus ac mille foramina tectis 45 addidit et nullis inclusit limina portis; nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti, tota fremit uocesque refert iteratque quod audit; nulla quies intus nullaque silentia parte, nec tamen est clamor, sed paruae murmura uocis, [12,50] qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis esse solent, qualemue sonum, cum Iuppiter atras increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. atria turba tenet: ueniunt, leue uulgus, euntque mixtaque cum ueris passim commenta uagantur 55 milia rumorum confusaque uerba uolutant; e quibus hi uacuas inplent sermonibus aures, hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti crescit, et auditis aliquid nouus adicit auctor. illic Credulitas, illic temerarius Error [12,60] uanaque Laetitia est consternatique Timores Seditioque repens dubioque auctore Susurri; ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur et tellure, uidet totumque inquirit in orbem. Fecerat haec notum, Graias cum milite forti 65 aduentare rates, neque inexspectatus in armis hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur Troes, et Hectorea primus fataliter hasta, Protesilae, cadis, commissaque proelia magno stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector. [12,70] nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset, sanguine senserunt, et iam Sigea rubebant litora, iam leto proles Neptunia, Cycnus, mille uiros dederat, iam curru instabat Achilles totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu 75 agmina perque acies aut Cycnum aut Hectora quaerens congreditur Cycno (decimum dilatus in annum Hector erat): tum colla iugo candentia pressos exhortatus equos currum derexit in hostem concutiensque suis uibrantia tela lacertis [12,80] 'quisquis es, o iuuenis,' dixit 'solamen habeto mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille!' hactenus Aeacides: uocem grauis hasta secuta est, sed quamquam certa nullus fuit error in hasta, nil tamen emissi profecit acumine ferri 85 utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu. 'nate dea, nam te fama praenouimus,' inquit ille 'quid a nobis uulnus miraris abesse?' (mirabatur enim.) 'non haec, quam cernis, equinis fulua iubis cassis neque onus, caua parma, sinistrae [12,90] auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis; Mars quoque ob hoc capere arma solet! remouebitur huius tegminis officium: tamen indestrictus abibo; est aliquid non esse satum Nereide, sed qui Nereaque et natas et totum temperat aequor.' 95 dixit et haesurum clipei curuamine telum misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit terga nouena boum, decimo tamen orbe moratum est. excutit hoc heros rursusque trementia forti tela manu torsit: rursus sine uulnere corpus [12,100] sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum et se praebentem ualuit destringere Cycnum. haut secus exarsit, quam circo taurus aperto, cum sua terribili petit inritamina cornu, poeniceas uestes, elusaque uulnera sentit; 105 num tamen exciderit ferrum considerat hastae: haerebat ligno. 'manus est mea debilis ergo, quasque' ait 'ante habuit uires, effudit in uno? nam certe ualuit, uel cum Lyrnesia primus moenia deieci, uel cum Tenedonque suoque [12,110] Eetioneas inpleui sanguine Thebas, uel cum purpureus populari caede Caicus fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae. hic quoque tot caesis, quorum per litus aceruos et feci et uideo, ualuit mea dextra ualetque.' 115 dixit et, ante actis ueluti male crederet, hastam misit in aduersum Lycia de plebe Menoeten loricamque simul subiectaque pectora rupit. quo plangente grauem moribundo uertice terram extrahit illud idem calido de uulnere telum [12,120] atque ait: 'haec manus est, haec, qua modo uicimus, hasta: utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!' sic fatus Cycnum repetit, nec fraxinus errat inque umero sonuit non euitata sinistro, inde uelut muro solidaque a caute repulsa est; 125 qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum uiderat et frustra fuerat gauisus Achilles: uulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae! tum uero praeceps curru fremebundus ab alto desilit et nitido securum comminus hostem [12,130] ense petens parmam gladio galeamque cauari cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum. haut tulit ulterius clipeoque aduersa reducto ter quater ora uiri, capulo et caua tempora pulsat cedentique sequens instat turbatque ruitque 135 attonitoque negat requiem: pauor occupat illum, ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti auersos passus medio lapis obstitit aruo; quem super inpulsum resupino corpore Cycnum ui multa uertit terraeque adflixit Achilles. [12,140] tum clipeo genibusque premens praecordia duris uincla trahit galeae, quae presso subdita mento elidunt fauces et respiramen iterque eripiunt animae. uictum spoliare parabat: arma relicta uidet; corpus deus aequoris albam 145 contulit in uolucrem, cuius modo nomen habebat. Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum attulit et positis pars utraque substitit armis. dumque uigil Phrygios seruat custodia muros, et uigil Argolicas seruat custodia fossas, [12,150] festa dies aderat, qua Cycni uictor Achilles Pallada mactatae placabat sanguine uaccae; cuius ut inposuit prosecta calentibus aris, et dis acceptus penetrauit in aethera nidor, sacra tulere suam, pars est data cetera mensis. 155 discubuere toris proceres et corpora tosta carne replent uinoque leuant curasque sitimque. non illos citharae, non illos carmina uocum longaue multifori delectat tibia buxi, sed noctem sermone trahunt, uirtusque loquendi [12,160] materia est: pugnas referunt hostisque suasque, inque uices adita atque exhausta pericula saepe commemorare iuuat; quid enim loqueretur Achilles, aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem? proxima praecipue domito uictoria Cycno 165 in sermone fuit: uisum mirabile cunctis, quod iuueni corpus nullo penetrabile telo inuictumque a uulnere erat ferrumque terebat. hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achiui, cum sic Nestor ait: 'uestro fuit unicus aeuo [12,170] contemptor ferri nulloque forabilis ictu Cycnus. at ipse olim patientem uulnera mille corpore non laeso Perrhaebum Caenea uidi, Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn incoluit, quoque id mirum magis esset in illo, 175 femina natus erat.' monstri nouitate mouentur quisquis adest, narretque rogant: quos inter Achilles: 'dic age! nam cunctis eadem est audire uoluntas, o facunde senex, aeui prudentia nostri, quis fuerit Caeneus, cur in contraria uersus, [12,180] qua tibi militia, cuius certamine pugnae cognitus, a quo sit uictus, si uictus ab ullo est.' tum senior: 'quamuis obstet mihi tarda uetustas, multaque me fugiant primis spectata sub annis, plura tamen memini. nec quae magis haereat ulla 185 pectore res nostro est inter bellique domique acta tot, ac si quem potuit spatiosa senectus spectatorem operum multorum reddere, uixi annos bis centum; nunc tertia uiuitur aetas. 'Clara decore fuit proles Elateia Caenis, [12,190] Thessalidum uirgo pulcherrima, perque propinquas perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille), multorum frustra uotis optata procorum. temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos: sed iam aut contigerant illi conubia matris 195 aut fuerant promissa tuae, nec Caenis in ullos denupsit thalamos secretaque litora carpens aequorei uim passa dei est (ita fama ferebat), utque nouae Veneris Neptunus gaudia cepit, "sint tua uota licet" dixit "secura repulsae: [12,200] elige, quid uoueas!" (eadem hoc quoque fama ferebat) "magnum" Caenis ait "facit haec iniuria uotum, tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim: omnia praestiteris." grauiore nouissima dixit uerba sono poteratque uiri uox illa uideri, 205 sicut erat; nam iam uoto deus aequoris alti adnuerat dederatque super, nec saucius ullis uulneribus fieri ferroue occumbere posset. munere laetus abit studiisque uirilibus aeuum exigit Atracides Peneiaque arua pererrat. [12,210] 'Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus nubigenasque feros positis ex ordine mensis arboribus tecto discumbere iusserat antro. Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi, festaque confusa resonabat regia turba. 215 ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant, cinctaque adest uirgo matrum nuruumque caterua, praesignis facie; felicem diximus illa coniuge Pirithoum, quod paene fefellimus omen. nam tibi, saeuorum saeuissime Centaurorum, [12,220] Euryte, quam uino pectus, tam uirgine uisa ardet, et ebrietas geminata libidine regnat. protinus euersae turbant conuiuia mensae, raptaturque comis per uim noua nupta prehensis. Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant 225 aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago. femineo clamore sonat domus: ocius omnes surgimus, et primus "quae te uecordia," Theseus "Euryte, pulsat," ait, "qui me uiuente lacessas Pirithoum uiolesque duos ignarus in uno?" [12,230] [neue ea magnanimus frustra memorauerit ore, submouet instantes raptamque furentibus aufert.] ille nihil contra, (neque enim defendere uerbis talia facta potest) sed uindicis ora proteruis insequitur manibus generosaque pectora pulsat. 235 forte fuit iuxta signis exstantibus asper antiquus crater; quem uastum uastior ipse sustulit Aegides aduersaque misit in ora: sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque uulnere et ore uomens madida resupinus harena [12,240] calcitrat. ardescunt germani caede bimembres certatimque omnes uno ore "arma, arma" loquuntur. uina dabant animos, et prima pocula pugna missa uolant fragilesque cadi curuique lebetes, res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae. 245 'Primus Ophionides Amycus penetralia donis haut timuit spoliare suis et primus ab aede lampadibus densum rapuit funale coruscis elatumque alte, ueluti qui candida tauri rumpere sacrifica molitur colla securi, [12,250] inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa non cognoscendo confusa relinquit in ore. exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris acta retro naris medioque est fixa palato. hunc pede conuulso mensae Pellaeus acernae 255 strauit humi Pelates deiecto in pectora mento cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes uulnere Tartareas geminato mittit ad umbras. 'Proximus ut steterat spectans altaria uultu fumida terribili "cur non" ait "utimur istis?" [12,260] cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen depressitque duos, Brotean et Orion: Orio mater erat Mycale, quam deduxisse canendo saepe reluctanti constabat cornua lunae. 265 "non impune feres, teli modo copia detur!" dixerat Exadius telique habet instar, in alta quae fuerant pinu uotiui cornua cerui. figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret, [12,270] pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet. 'Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi tempora perfringit fuluo protecta capillo. correpti rapida, ueluti seges arida, flamma 275 arserunt crines, et uulnere sanguis inustus terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum igne rubens plerumque solet, quod forcipe curua cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud stridet et in trepida submersum sibilat unda. [12,280] saucius hirsutis auidum de crinibus ignem excutit inque umeros limen tellure reuulsum tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem, ipsa facit grauitas: socium quoque saxea moles oppressit spatio stantem propiore Cometen. 285 gaudia nec retinet Rhoetus: "sic, conprecor," inquit "cetera sit fortis castrorum turba tuorum!" semicremoque nouat repetitum stipite uulnus terque quaterque graui iuncturas uerticis ictu rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro. [12,290] 'Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit; e quibus ut prima tectus lanugine malas procubuit Corythus, "puero quae gloria fuso parta tibi est?" Euagrus ait, nec dicere Rhoetus plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis 295 condidit ora uiri perque os in pectora flammas. te quoque, saeue Drya, circum caput igne rotato insequitur, sed non in te quoque constitit idem exitus: adsiduae successu caedis ouantem, qua iuncta est umero ceruix, sude figis obusta. [12,300] ingemuit duroque sudem uix osse reuulsit Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit. fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas, quique pedum nuper certamine uicerat omnes 305 Mermeros, accepto tum uulnere tardius ibat; et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum, quique suis frustra bellum dissuaserat augur Asbolus: ille etiam metuenti uulnera Nesso "ne fuge! ad Herculeos" inquit "seruaberis arcus." [12,310] at non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus effugere necem; quos omnes dextra Dryantis perculit aduersos. aduersum tu quoque, quamuis terga fugae dederas, uulnus, Crenaee, tulisti: nam graue respiciens inter duo lumina ferrum, 315 qua naris fronti committitur, accipis, imae. 'In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat sopitus uenis et inexperrectus Aphidas languentique manu carchesia mixta tenebat, fusus in Ossaeae uillosis pellibus ursae; [12,320] quem procul ut uidit frustra nulla arma mouentem, inserit amento digitos "miscenda" que dixit "cum Styge uina bibes" Phorbas; nec plura moratus in iuuenem torsit iaculum, ferrataque collo fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est. 325 mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis. 'Vidi ego Petraeum conantem tollere terra glandiferam quercum; quam dum conplexibus ambit et quatit huc illuc labefactaque robora iactat, [12,330] lancea Pirithoi costis inmissa Petraei pectora cum duro luctantia robore fixit. Pirithoi uirtute Lycum cecidisse ferebant, Pirithoi uirtute Chromin, sed uterque minorem uictori titulum quam Dictys Helopsque dederunt, 335 fixus Helops iaculo, quod peruia tempora fecit et missum a dextra laeuam penetrauit ad aurem, Dictys ab ancipiti delapsus acumine montis, dum fugit instantem trepidans Ixione natum, decidit in praeceps et pondere corporis ornum [12,340] ingentem fregit suaque induit ilia fractae. 'Ultor adest Aphareus saxumque e monte reuulsum mittere conatur; conantem stipite querno occupat Aegides cubitique ingentia frangit ossa nec ulterius dare corpus inutile leto 345 aut uacat aut curat tergoque Bienoris alti insilit, haut solito quemquam portare nisi ipsum, opposuitque genu costis prensamque sinistra caesariem retinens uultum minitantiaque ora robore nodoso praeduraque tempora fregit. [12,350] robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen sternit et inmissa protectum pectora barba Hippason et summis exstantem Riphea siluis Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos ferre domum uiuos indignantesque solebat. 355 haut tulit utentem pugnae successibus ultra Thesea Demoleon: solidoque reuellere trunco annosam pinum magno molimine temptat; quod quia non potuit, praefractam misit in hostem, sed procul a telo Theseus ueniente recessit [12,360] Pallados admonitu: credi sic ipse uolebat. non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum: armiger ille tui fuerat genitoris, Achille, quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor 365 Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque. Hunc procul ut foedo disiectum uulnere Peleus uidit, "at inferias, iuuenum gratissime Crantor, accipe" ait ualidoque in Demoleonta lacerto fraxineam misit contentis uiribus hastam, [12,370] quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens intremuit: trahit ille manu sine cuspide lignum (id quoque uix sequitur), cuspis pulmone retenta est; ipse dolor uires animo dabat: aeger in hostem erigitur pedibusque uirum proculcat equinis. 375 excipit ille ictus galea clipeoque sonantes defensatque umeros praetentaque sustinet arma perque armos uno duo pectora perforat ictu. ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque; [12,380] additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat pelle lupi saeuique uicem praestantia teli cornua uara boum multo rubefacta cruore. 'Huic ego (nam uiris animus dabat) "aspice," dixi "quantum concedant nostro tua cornua ferro" 385 et iaculum torsi: quod cum uitare nequiret, opposuit dextram passurae uulnera fronti: adfixa est cum fronte manus; fit clamor, at illum haerentem Peleus et acerbo uulnere uictum (stabat enim propior) mediam ferit ense sub aluum. [12,390] prosiluit terraque ferox sua uiscera traxit tractaque calcauit calcataque rupit et illis crura quoque inpediit et inani concidit aluo. 'Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit, si modo naturae formam concedimus illi. 395 barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea ex umeris medios coma dependebat in armos. gratus in ore uigor; ceruix umerique manusque pectoraque artificum laudatis proxima signis, et quacumque uir est; nec equi mendosa sub illo [12,400] deteriorque uiro facies; da colla caputque, Castore dignus erit: sic tergum sessile, sic sunt pectora celsa toris. totus pice nigrior atra, candida cauda tamen; color est quoque cruribus albus. multae illum petiere sua de gente, sed una 405 abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter semiferos altis habitauit femina siluis; haec et blanditiis et amando et amare fatendo Cyllaron una tenet, cultu quoque, quantus in illis esse potest membris, ut sit coma pectine leuis, [12,410] ut modo rore maris, modo se uiolaue rosaue inplicet, interdum candentia lilia gestet, bisque die lapsis Pagasaeae uertice siluae fontibus ora lauet, bis flumine corpora tinguat, nec nisi quae deceant electarumque ferarum 415 aut umero aut lateri praetendat uellera laeuo. par amor est illis: errant in montibus una, antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta intrarant pariter, pariter fera bella gerebant: (auctor in incerto est) iaculum de parte sinistra [12,420] uenit et inferius quam collo pectora subsunt, Cyllare, te fixit; paruo cor uulnere laesum corpore cum toto post tela educta refrixit. protinus Hylonome morientes excipit artus inpositaque manu uulnus fouet oraque ad ora 425 admouet atque animae fugienti obsistere temptat; ut uidet exstinctum, dictis, quae clamor ad aures arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi, incubuit moriensque suum conplexa maritum est. 'Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum [12,430] uinxerat inter se conexis uellera nodis, Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque; caudice qui misso, quem uix iuga bina mouerent, Tectaphon Oleniden a summo uertice fregit; [fracta uolubilitas capitis latissima, perque os 435 perque cauas nares oculosque auresque cerebrum molle fluit, ueluti concretum uimine querno lac solet utue liquor rari sub pondere cribri manat et exprimitur per densa foramina spissus.] ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem, [12,440] (scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima ilia demisi. Cthonius quoque Teleboasque ense iacent nostro: ramum prior ille bifurcum gesserat, hic iaculum; iaculo mihi uulnera fecit: signa uides! adparet adhuc uetus inde cicatrix. 445 tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti; tum poteram magni, si non superare, morari Hectoris arma meis! illo sed tempore nullus, aut puer, Hector erat, nunc me mea deficit aetas. quid tibi uictorem gemini Periphanta Pyraethi, [12,450] Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Echecli fixit in aduerso cornum sine cuspide uultu? uecte Pelethronium Macareus in pectus adacto strauit Erigdupum; memini et uenabula condi inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli. 455 nec tu credideris tantum cecinisse futura Ampyciden Mopsum: Mopso iaculante biformis occubuit frustraque loqui temptauit Hodites ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo. 'Quinque neci Caeneus dederat Styphelumque Bromumque [12,460] Antimachumque Elymumque securiferumque Pyracmon: uulnera non memini, numerum nomenque notaui. prouolat Emathii spoliis armatus Halesi, quem dederat leto, membris et corpore Latreus maximus: huic aetas inter iuuenemque senemque, 465 uis iuuenalis erat, uariabant tempora cani. qui clipeo galeaque Macedoniaque sarisa conspicuus faciemque obuersus in agmen utrumque armaque concussit certumque equitauit in orbem uerbaque tot fudit uacuas animosus in auras: [12,470] "et te, Caeni, feram? nam tu mihi femina semper, tu mihi Caenis eris. nec te natalis origo commonuit, mentemque subit, quo praemia facto quaque uiri falsam speciem mercede pararis? quid sis nata, uide, uel quid sis passa, columque, 475 i, cape cum calathis et stamina pollice torque; bella relinque uiris." iactanti talia Caeneus extentum cursu missa latus eruit hasta, qua uir equo commissus erat. furit ille dolore nudaque Phyllei iuuenis ferit ora sarisa: [12,480] non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando, aut siquis paruo feriat caua tympana saxo. comminus adgreditur laterique recondere duro luctatur gladium: gladio loca peruia non sunt. "haut tamen effugies! medio iugulaberis ense, 485 quandoquidem mucro est hebes" inquit et in latus ensem obliquat longaque amplectitur ilia dextra. plaga facit gemitus ut corpore marmoris icto, fractaque dissiluit percusso lammina callo. ut satis inlaesos miranti praebuit artus, [12,490] "nunc age" ait Caeneus "nostro tua corpora ferro temptemus!" capuloque tenus demisit in armos ensem fatiferum caecamque in uiscera mouit uersauitque manum uulnusque in uulnere fecit. ecce ruunt uasto rabidi clamore bimembres 495 telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque. tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni inque cruentatus Caeneus Elateius ictu. fecerat attonitos noua res. "heu dedecus ingens!" Monychus exclamat. "populus superamur ab uno [12,500] uixque uiro; quamquam ille uir est, nos segnibus actis, quod fuit ille, sumus. quid membra inmania prosunt? quid geminae uires et quod fortissima rerum in nobis natura duplex animalia iunxit? nec nos matre dea, nec nos Ixione natos 505 esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae spem caperet: nos semimari superamur ab hoste! saxa trabesque super totosque inuoluite montes uiuacemque animam missis elidite siluis! massa premat fauces, et erit pro uulnere pondus." [12,510] dixit et insanis deiectam uiribus austri forte trabem nactus ualidum coniecit in hostem exemplumque fuit, paruoque in tempore nudus arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras. obrutus inmani cumulo sub pondere Caeneus 515 aestuat arboreo congestaque robora duris fert umeris, sed enim postquam super ora caputque creuit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras, deficit interdum, modo se super aera frustra tollere conatur iactasque euoluere siluas [12,520] interdumque mouet, ueluti, quam cernimus, ecce, ardua si terrae quatiatur motibus Ide. exitus in dubio est: alii sub inania corpus Tartara detrusum siluarum mole ferebant; abnuit Ampycides medioque ex aggere fuluis 525 uidit auem pennis liquidas exire sub auras, quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum. hanc ubi lustrantem leni sua castra uolatu Mopsus et ingenti circum clangore sonantem adspexit pariterque animis oculisque secutus [12,530] "o salue," dixit "Lapithaeae gloria gentis, maxime uir quondam, sed nunc auis unica, Caencu!" credita res auctore suo est: dolor addidit iram, oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum; nec prius abstitimus ferro exercere dolorem, 535 quam data pars leto, partem fuga noxque remouit.' Haec inter Lapithas et semihomines Centauros proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore atque ait: 'Herculeae mirum est obliuia laudis [12,540] acta tibi, senior; certe mihi saepe referre nubigenas domitos a se pater esse solebat.' tristis ad haec Pylius: 'quid me meminisse malorum cogis et obductos annis rescindere luctus inque tuum genitorem odium offensasque fateri? 545 ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem inpleuit meritis, quod mallem posse negare; sed neque Deiphobum nec Pulydamanta nec ipsum Hectora laudamus: quis enim laudauerit hostem? ille tuus genitor Messenia moenia quondam [12,550] strauit et inmeritas urbes Elinque Pylonque diruit inque meos ferrum flammamque penatis inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit, bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuuentus, bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno 555 uiribus; atque alios uinci potuisse ferendum est: mira Periclymeni mors est, cui posse figuras sumere, quas uellet, rursusque reponere sumptas Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor. hic ubi nequiquam est formas uariatus in omnes, [12,560] uertitur in faciem uolucris, quae fulmina curuis ferre solet pedibus diuum gratissima regi; uiribus usus auis pennis rostroque redunco hamatisque uiri laniauerat unguibus ora. tendit in hanc nimium certos Tirynthius arcus 565 atque inter nubes sublimia membra ferentem pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala; nec graue uulnus erat, sed rupti uulnere nerui deficiunt motumque negant uiresque uolandi. decidit in terram, non concipientibus auras [12,570] infirmis pennis, et qua leuis haeserat alae corporis adflicti pressa est grauitate sagitta perque latus summum iugulo est exacta sinistro. nunc uideor debere tui praeconia rebus Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime classis? 575 nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.' Haec postquam dulci Neleius edidit ore, a sermone senis repetito munere Bacchi surrexere toris: nox est data cetera somno. [12,580] At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas, in uolucrem corpus nati Phaethontida uersum mente dolet patria saeuumque perosus Achillem exercet memores plus quam ciuiliter iras. iamque fere tracto duo per quinquennia bello 585 talibus intonsum conpellat Sminthea dictis: 'o mihi de fratris longe gratissime natis, inrita qui mecum posuisti moenia Troiae, ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces, ingemis? aut ecquid tot defendentia muros [12,590] milia caesa doles? ecquid, ne persequar omnes, Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti? cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso uiuit adhuc, operis nostri populator, Achilles. det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim, 595 sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti non datur, occulta necopinum perde sagitta!' adnuit atque animo pariter patruique suoque Delius indulgens nebula uelatus in agmen peruenit Iliacum mediaque in caede uirorum [12,600] rara per ignotos spargentem cernit Achiuos tela Parin fassusque deum, 'quid spicula perdis sanguine plebis?' ait. 'siqua est tibi cura tuorum, uertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!' dixit et ostendens sternentem Troica ferro 605 corpora Peliden, arcus obuertit in illum certaque letifera derexit spicula dextra. quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, hoc fuit; ille igitur tantorum uictor, Achille, uictus es a timido Graiae raptore maritae! [12,610] at si femineo fuerat tibi Marte cadendum, Thermodontiaca malles cecidisse bipenni. Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi nominis, Aeacides, caput insuperabile bello, arserat: armarat deus idem idemque cremarat; 615 iam cinis est, et de tam magno restat Achille nescio quid paruum, quod non bene conpleat urnam, at uiuit totum quae gloria conpleat orbem. haec illi mensura uiro respondet, et hac est par sibi Pelides nec inania Tartara sentit. [12,620] ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses, bella mouet clipeus, deque armis arma feruntur. non ea Tydides, non audet Oileos Aiax, non minor Atrides, non bello maior et aeuo poscere, non alii: solis Telamone creatis 625 Laertaque fuit tantae fiducia laudis. a se Tantalides onus inuidiamque remouit Argolicosque duces mediis considere castris iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.