[11,0] LIBER VNDECIMVS [11,1] Carmine dum tali siluas animosque ferarum Threicius uates et saxa sequentia ducit, ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinis pectora uelleribus tumuli de uertice cernunt 5 Orphea percussis sociantem carmina neruis. e quibus una leues iactato crine per auras, 'en,' ait 'en, hic est nostri contemptor!' et hastam uatis Apollinei uocalia misit in ora, quae foliis praesuta notam sine uulnere fecit; [11,10] alterius telum lapis est, qui missus in ipso aere concentu uictus uocisque lyraeque est ac ueluti supplex pro tam furialibus ausis ante pedes iacuit. sed enim temeraria crescunt bella modusque abiit insanaque regnat Erinys; 15 cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens clamor et infracto Berecyntia tibia cornu tympanaque et plausus et Bacchei ululatus obstrepuere sono citharae, tum denique saxa non exauditi rubuerunt sanguine uatis. [11,20] ac primum attonitas etiamnum uoce canentis innumeras uolucres anguesque agmenque ferarum maenades Orphei titulum rapuere triumphi; inde cruentatis uertuntur in Orphea dextris et coeunt ut aues, si quando luce uagantem 25 noctis auem cernunt, structoque utrimque theatro ceu matutina ceruus periturus harena praeda canum est, uatemque petunt et fronde uirentes coniciunt thyrsos non haec in munera factos. hae glaebas, illae direptos arbore ramos, [11,30] pars torquent silices; neu desint tela furori, forte boues presso subigebant uomere terram, nec procul hinc multo fructum sudore parantes dura lacertosi fodiebant arua coloni, agmine qui uiso fugiunt operisque relinquunt 35 arma sui, uacuosque iacent dispersa per agros sarculaque rastrique graues longique ligones; quae postquam rapuere ferae cornuque minaces diuulsere boues, ad uatis fata recurrunt tendentemque manus et in illo tempore primum [11,40] inrita dicentem nec quicquam uoce mouentem sacrilegae perimunt, perque os, pro Iuppiter! illud auditum saxis intellectumque ferarum sensibus in uentos anima exhalata recessit. Te maestae uolucres, Orpheu, te turba ferarum, 45 te rigidi silices, te carmina saepe secutae fleuerunt siluae, positis te frondibus arbor tonsa comas luxit; lacrimis quoque flumina dicunt increuisse suis, obstrusaque carbasa pullo naides et dryades passosque habuere capillos. [11,50] membra iacent diuersa locis, caput, Hebre, lyramque excipis: et (mirum!) medio dum labitur amne, flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua murmurat exanimis, respondent flebile ripae. iamque mare inuectae flumen populare relinquunt 55 et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi: hic ferus expositum peregrinis anguis harenis os petit et sparsos stillanti rore capillos. tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem arcet et in lapidem rictus serpentis apertos [11,60] congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus. Umbra subit terras, et quae loca uiderat ante, cuncta recognoscit quaerensque per arua piorum inuenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis; hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo, 65 nunc praecedentem sequitur, nunc praeuius anteit Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus. Non inpune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus amissoque dolens sacrorum uate suorum protinus in siluis matres Edonidas omnes, [11,70] quae uidere nefas, torta radice ligauit; quippe pedum digitos uia, quam tum est quaeque secuta, traxit et in solidam detrusit acumina terram, utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, crus ubi commisit uolucris sensitque teneri, 75 plangitur ac trepidans adstringit uincula motu: sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, exsternata fugam frustra temptabat, at illam lenta tenet radix exsultantemque coercet, dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, [11,80] aspicit in teretes lignum succedere suras et conata femur maerenti plangere dextra robora percussit, pectus quoque robora fiunt, robora sunt umeri; nodosaque bracchia ueros esse putes ramos, et non fallare putando. 85 Nec satis hoc Baccho est, ipsos quoque deserit agros cumque choro meliore sui uineta Timoli Pactolonque petit, quamuis non aureus illo tempore nec caris erat inuidiosus harenis. hunc adsueta cohors, satyri bacchaeque, frequentant, [11,90] at Silenus abest: titubantem annisque meroque ruricolae cepere Phryges uinctumque coronis ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo. qui simul agnouit socium comitemque sacrorum, 95 hospitis aduentu festum genialiter egit per bis quinque dies et iunctas ordine noctes, et iam stellarum sublime coegerat agmen Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros rex uenit et iuueni Silenum reddit alumno. [11,100] Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit muneris arbitrium gaudens altore recepto. ille male usurus donis ait 'effice, quicquid corpore contigero, fuluum uertatur in aurum.' adnuit optatis nocituraque munera soluit 105 Liber et indoluit, quod non meliora petisset. laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros pollicitique fidem tangendo singula temptat uixque sibi credens, non alta fronde uirentem ilice detraxit uirgam: uirga aurea facta est; [11,110] tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro; contigit et glaebam: contactu glaeba potenti massa fit; arentis Cereris decerpsit aristas: aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum: Hesperidas donasse putes; si postibus altis 115 admouit digitos, postes radiare uidentur; ille etiam liquidis palmas ubi lauerat undis, unda fluens palmis Danaen eludere posset; uix spes ipse suas animo capit aurea fingens omnia. gaudenti mensas posuere ministri [11,120] exstructas dapibus nec tostae frugis egentes: tum uero, siue ille sua Cerealia dextra munera contigerat, Cerealia dona rigebant, siue dapes auido conuellere dente parabat, lammina fulua dapes admoto dente premebat; 125 miscuerat puris auctorem muneris undis: fusile per rictus aurum fluitare uideres. Attonitus nouitate mali diuesque miserque effugere optat opes et quae modo uouerat, odit. copia nulla famem releuat; sitis arida guttur [11,130] urit, et inuiso meritus torquetur ab auro ad caelumque manus et splendida bracchia tollens 'da ueniam, Lenaee pater! peccauimus' inquit, 'sed miserere, precor, speciosoque eripe damno!' mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem 135 restituit pactique fide data munera soluit 'ne' ue 'male optato maneas circumlitus auro, uade' ait 'ad magnis uicinum Sardibus amnem perque iugum nitens labentibus obuius undis carpe uiam, donec uenias ad fluminis ortus, [11,140] spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, subde caput corpusque simul, simul elue crimen.' rex iussae succedit aquae: uis aurea tinxit flumen et humano de corpore cessit in amnem; nunc quoque iam ueteris percepto semine uenae 145 arua rigent auro madidis pallentia glaebis. Ille perosus opes siluas et rura colebat Panaque montanis habitantem semper in antris, pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante, rursus erant domino stultae praecordia mentis. [11,150] nam freta prospiciens late riget arduus alto Tmolus in ascensu cliuoque extensus utroque Sardibus hinc, illinc paruis finitur Hypaepis. Pan ibi dum teneris iactat sua sibila nymphis et leue cerata modulatur harundine carmen 155 ausus Apollineos prae se contemnere cantus, iudice sub Tmolo certamen uenit ad inpar. Monte suo senior iudex consedit et aures liberat arboribus: quercu coma caerula tantum cingitur, et pendent circum caua tempora glandes. [11,160] isque deum pecoris spectans 'in iudice' dixit 'nulla mora est.' calamis agrestibus insonat ille barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti) carmine delenit; post hunc sacer ora retorsit Tmolus ad os Phoebi: uultum sua silua secuta est. 165 ille caput flauum lauro Parnaside uinctus uerrit humum Tyrio saturata murice palla instructamque fidem gemmis et dentibus Indis sustinet a laeua, tenuit manus altera plectrum; artificis status ipse fuit. tum stamina docto [11,170] pollice sollicitat, quorum dulcedine captus Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas. Iudicium sanctique placet sententia montis omnibus, arguitur tamen atque iniusta uocatur unius sermone Midae; nec Delius aures 175 humanam stolidas patitur retinere figuram, sed trahit in spatium uillisque albentibus inplet instabilesque imas facit et dat posse moueri: cetera sunt hominis, partem damnatur in unam induiturque aures lente gradientis aselli. [11,180] ille quidem celare cupit turpique pudore tempora purpureis temptat releuare tiaris; sed solitus longos ferro resecare capillos uiderat hoc famulus, qui cum nec prodere uisum dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, 185 nec posset reticere tamen, secedit humumque effodit et, domini quales adspexerit aures, uoce refert parua terraeque inmurmurat haustae indiciumque suae uocis tellure regesta obruit et scrobibus tacitus discedit opertis. [11,190] creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus coepit et, ut primum pleno maturuit anno, prodidit agricolam: leni nam motus ab austro obruta uerba refert dominique coarguit aures. Ultus abit Tmolo liquidumque per aera uectus 195 angustum citra pontum Nepheleidos Helles Laomedonteis Latoius adstitit aruis. dextera Sigei, Rhoetei laeua profundi ara Panomphaeo uetus est sacrata Tonanti: inde nouae primum moliri moenia Troiae [11,200] Laomedonta uidet susceptaque magna labore crescere difficili nec opes exposcere paruas cumque tridentigero tumidi genitore profundi mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno aedificat muros pactus pro moenibus aurum. 205 stabat opus: pretium rex infitiatur et addit, perfidiae cumulum, falsis periuria uerbis. 'non inpune feres' rector maris inquit, et omnes inclinauit aquas ad auarae litora Troiae inque freti formam terras conpleuit opesque [11,210] abstulit agricolis et fluctibus obruit agros. poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro poscitur aequoreo, quam dura ad saxa reuinctam uindicat Alcides promissaque munera dictos poscit equos tantique operis mercede negata 215 bis periura capit superatae moenia Troiae. nec, pars militiae, Telamon sine honore recessit Hesioneque data potitur. nam coniuge Peleus clarus erat diua nec aui magis ille superbus nomine quam soceri, siquidem Iouis esse nepoti [11,220] contigit haut uni, coniunx dea contigit uni. Namque senex Thetidi Proteus 'dea' dixerat 'undae, concipe: mater eris iuuenis, qui fortibus annis acta patris uincet maiorque uocabitur illo.' ergo, ne quicquam mundus Ioue maius haberet, 225 quamuis haut tepidos sub pectore senserat ignes, Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit, in suaque Aeaciden succedere uota nepotem iussit et amplexus in uirginis ire marinae. Est sinus Haemoniae curuos falcatus in arcus, [11,230] bracchia procurrunt: ubi, si foret altior unda, portus erat; summis inductum est aequor harenis; litus habet solidum, quod nec uestigia seruet nec remoretur iter nec opertum pendeat alga; myrtea silua subest bicoloribus obsita bacis. 235 est specus in medio, natura factus an arte, ambiguum, magis arte tamen: quo saepe uenire frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas. illic te Peleus, ut somno uincta iacebas, occupat, et quoniam precibus temptata repugnas, [11,240] uim parat, innectens ambobus colla lacertis; quod nisi uenisses uariatis saepe figuris ad solitas artes, auso foret ille potitus; sed modo tu uolucris: uolucrem tamen ille tenebat; nunc grauis arbor eras: haerebat in arbore Peleus; 245 tertia forma fuit maculosae tigridis: illa territus Aeacides a corpore bracchia soluit. inde deos pelagi uino super aequora fuso et pecoris fibris et fumo turis adorat, donec Carpathius medio de gurgite uates [11,250] 'Aeacide,' dixit 'thalamis potiere petitis, tu modo, cum rigido sopita quiescet in antro, ignaram laqueis uincloque innecte tenaci. nec te decipiat centum mentita figuras, sed preme, quicquid erit, dum, quod fuit ante, reformet.' 255 dixerat haec Proteus et condidit aequore uultum admisitque suos in uerba nouissima fluctus. Pronus erat Titan inclinatoque tenebat Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto Nereis ingreditur consueta cubilia ponto; [11,260] uix bene uirgineos Peleus inuaserat artus: illa nouat formas, donec sua membra teneri sentit et in partes diuersas bracchia tendi. tum denum ingemuit, 'ne' que ait 'sine numine uincis' exhibita estque Thetis: confessam amplectitur heros 265 et potitur uotis ingentique inplet Achille. Felix et nato, felix et coniuge Peleus, et cui, si demas iugulati crimina Phoci, omnia contigerant: fraterno sanguine sontem expulsumque domo patria Trachinia tellus [11,270] accipit. hic regnum sine ui, sine caede gerebat Lucifero genitore satus patriumque nitorem ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum. quo postquam Aeacides fessus curaque uiaque 275 uenit et intrauit paucis comitantibus urbem, quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat, haut procul a muris sub opaca ualle reliquit; copia cum facta est adeundi prima tyranni, uelamenta manu praetendens supplice, qui sit [11,280] quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat mentiturque fugae causam; petit, urbe uel agro se iuuet. hunc contra placido Trachinius ore talibus adloquitur: 'mediae quoque commoda plebi nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus; 285 adicis huic animo momenta potentia, clarum nomen auumque Iouem; ne tempora perde precando! quod petis, omne feres tuaque haec pro parte uocato, qualiacumque uides! utinam meliora uideres!' et flebat: moueat tantos quae causa dolores, [11,290] Peleusque comitesque rogant; quibus ille profatur: 'forsitan hanc uolucrem, rapto quae uiuit et omnes terret aues, semper pennas habuisse putetis: uir fuit (et—tanta est animi constantia—iam tum acer erat belloque ferox ad uimque paratus) 295 nomine Daedalion. illo genitore creatis, qui uocat Auroram caeloque nouissimus exit, culta mihi pax est, pacis mihi cura tenendae coniugiique fuit, fratri fera bella placebant: illius uirtus reges gentesque subegit, [11,300] quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas. nata erat huic Chione, quae dotatissima forma mille procos habuit, bis septem nubilis annis. forte reuertentes Phoebus Maiaque creatus, ille suis Delphis, hic uertice Cyllenaeo, 305 uidere hanc pariter, pariter traxere colorem. spem ueneris differt in tempora noctis Apollo; non fert ille moras uirgaque mouente soporem uirginis os tangit: tactu iacet illa potenti uimque dei patitur; nox caelum sparserat astris: [11,310] Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit. ut sua maturus conpleuit tempora uenter, alipedis de stirpe dei uersuta propago nascitur Autolycus furtum ingeniosus ad omne, candida de nigris et de candentibus atra 315 qui facere adsuerat, patriae non degener artis; nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos) carmine uocali clarus citharaque Philammon. quid peperisse duos et dis placuisse duobus et forti genitore et progenitore nitenti [11,320] esse satam prodest? an obest quoque gloria multis? obfuit huic certe! quae se praeferre Dianae sustinuit faciemque deae culpauit, at illi ira ferox mota est "factis" que "placebimus" inquit. nec mora, curuauit cornu neruoque sagittam 325 inpulit et meritam traiecit harundine linguam. lingua tacet, nec uox temptataque uerba sequuntur, conantemque loqui cum sanguine uita reliquit; quam miser amplexans ego tum patriumque dolorem corde tuli fratrique pio solacia dixi, [11,330] quae pater haut aliter quam cautes murmura ponti accipit et natam delamentatur ademptam; ut uero ardentem uidit, quater impetus illi in medios fuit ire rogos, quater inde repulsus concita membra fugae mandat similisque iuuenco 335 spicula crabronum pressa ceruice gerenti, qua uia nulla, ruit. iam tum mihi currere uisus plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares. effugit ergo omnes ueloxque cupidine leti uertice Parnasi potitur; miseratus Apollo, [11,340] cum se Daedalion saxo misisset ab alto, fecit auem et subitis pendentem sustulit alis oraque adunca dedit, curuos dedit unguibus hamos, uirtutem antiquam, maiores corpore uires, et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes 345 saeuit aues aliisque dolens fit causa dolendi.' Quae dum Lucifero genitus miracula narrat de consorte suo, cursu festinus anhelo aduolat armenti custos Phoceus Onetor et 'Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum [11,350] cladis' ait. quodcumque ferat, iubet edere Peleus, pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris; ille refert 'fessos ad litora curua iuuencos adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe tantum respiceret, quantum superesse uideret, 355 parsque boum fuluis genua inclinarat harenis latarumque iacens campos spectabat aquarum, pars gradibus tardis illuc errabat et illuc; nant alii celsoque exstant super aequora collo. templa mari subsunt nec marmore clara neque auro, [11,360] sed trabibus densis lucoque umbrosa uetusto: Nereides Nereusque tenent (hos nauita ponti edidit esse deos, dum retia litore siccat); iuncta palus huic est densis obsessa salictis, quam restagnantis fecit maris unda paludem: 365 inde fragore graui strepitans loca proxima terret, belua uasta, lupus iuncisque palustribus exit, oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus fulmineos, rubra suffusus lumina flamma. qui quamquam saeuit pariter rabieque fameque, [11,370] acrior est rabie: neque enim ieiunia curat caede boum diramque famem finire, sed omne uulnerat armentum sternitque hostiliter omne. pars quoque de nobis funesto saucia morsu, dum defensamus, leto est data; sanguine litus 375 undaque prima rubet demugitaeque paludes. sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit: dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma, arma capessamus coniunctaque tela feramus!' dixerat agrestis: nec Pelea damna mouebant, [11,380] sed memor admissi Nereida conligit orbam damna sua inferias exstincto mittere Phoco. induere arma uiros uiolentaque sumere tela rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu 385 prosilit et nondum totos ornata capillos disicit hos ipsos colloque infusa mariti, mittat ut auxilium sine se, uerbisque precatur et lacrimis, animasque duas ut seruet in una. Aeacides illi: 'pulchros, regina, piosque [11,390] pone metus! plena est promissi gratia uestri. non placet arma mihi contra noua monstra moueri; numen adorandum pelagi est!' erat ardua turris, arce focus summa, fessis nota grata carinis: ascendunt illuc stratosque in litore tauros 395 cum gemitu adspiciunt uastatoremque cruento ore ferum, longos infectum sanguine uillos. inde manus tendens in aperti litora ponti caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram, orat, opemque ferat; nec uocibus illa rogantis [11,400] flectitur Aeacidae, Thetis hanc pro coniuge supplex accepit ueniam. sed enim reuocatus ab acri caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper, donec inhaerentem lacerae ceruice iuuencae marmore mutauit: corpus praeterque colorem 405 omnia seruauit, lapidis color indicat illum iam non esse lupum, iam non debere timeri. nec tamen hac profugum consistere Pelea terra fata sinunt, Magnetas adit uagus exul et illic sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto. [11,410] Interea fratrisque sui fratremque secutis anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx, consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes, ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus inuia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas. 415 consilii tamen ante sui, fidissima, certam te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus ossa receperunt, buxoque simillimus ora pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis. ter conata loqui, ter fletibus ora rigauit [11,420] singultuque pias interrumpente querellas 'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentem uertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat? iam potes Alcyone securus abesse relicta? iam uia longa placet? iam sum tibi carior absens? 425 at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, non etiam metuam, curaeque timore carebunt. aequora me terrent et ponti tristis imago: et laceras nuper tabulas in litore uidi et saepe in tumulis sine corpore nomina legi. [11,430] neue tuum fallax animum fiducia tangat, quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes contineat uentos, et, cum uelit, aequora placet. cum semel emissi tenuerunt aequora uenti, nil illis uetitum est: incommendataque tellus 435 omnis et omne fretum est, caeli quoque nubila uexant excutiuntque feris rutilos concursibus ignes. quo magis hos noui (nam noui et saepe paterna parua domo uidi), magis hoc reor esse timendos. quod tua si flecti precibus sententia nullis, [11,440] care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi, me quoque tolle simul! certe iactabimur una, nec nisi quae patiar, metuam, pariterque feremus, quicquid erit, pariter super aequora lata feremur.' Talibus Aeolidis dictis lacrimisque mouetur 445 sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est; sed neque propositos pelagi dimittere cursus, nec uult Alcyonen in partem adhibere pericli multaque respondit timidum solantia pectus. non tamen idcirco causam probat; addidit illis [11,450] hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem: 'longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi iuro per patrios ignes, si me modo fata remittant, ante reuersurum, quam luna bis inpleat orbem.' his ubi promissis spes est admota recursus, 455 protinus eductam naualibus aequore tingui aptarique suis pinum iubet armamentis; qua rursus uisa ueluti praesaga futuri horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas amplexusque dedit tristique miserrima tandem [11,460] ore 'uale' dixit conlapsaque corpore toto est; ast iuuenes quaerente moras Ceyce reducunt ordinibus geminis ad fortia pectora remos aequalique ictu scindunt freta: sustulit illa umentes oculos stantemque in puppe recurua 465 concussaque manu dantem sibi signa maritum prona uidet redditque notas; ubi terra recessit longius, atque oculi nequeunt cognoscere uultus, dum licet, insequitur fugientem lumine pinum; haec quoque ut haut poterat spatio submota uideri, [11,470] uela tamen spectat summo fluitantia malo; ut nec uela uidet, uacuum petit anxia lectum seque toro ponit: renouat lectusque torusque Alcyonae lacrimas et quae pars admonet absit. Portibus exierant, et mouerat aura rudentes: 475 obuertit lateri pendentes nauita remos cornuaque in summa locat arbore totaque malo carbasa deducit uenientesque accipit auras. aut minus, aut certe medium non amplius aequor puppe secabatur, longeque erat utraque tellus, [11,480] cum mare sub noctem tumidis albescere coepit fluctibus et praeceps spirare ualentius eurus. 'ardua iamdudum demittite cornua' rector clamat 'et antemnis totum subnectite uelum.' hic iubet; inpediunt aduersae iussa procellae, 485 nec sinit audiri uocem fragor aequoris ullam: sponte tamen properant alii subducere remos, pars munire latus, pars uentis uela negare; egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor, hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur, [11,490] aspera crescit hiems, omnique e parte feroces bella gerunt uenti fretaque indignantia miscent. ipse pauet nec se, qui sit status, ipse fatetur scire ratis rector, nec quid iubeatue uetetue: tanta mali moles tantoque potentior arte est. 495 quippe sonant clamore uiri, stridore rudentes, undarum incursu grauis unda, tonitribus aether. fluctibus erigitur caelumque aequare uidetur pontus et inductas aspergine tangere nubes; et modo, cum fuluas ex imo uertit harenas, [11,500] concolor est illis, Stygia modo nigrior unda, sternitur interdum spumisque sonantibus albet. ipsa quoque his agitur uicibus Trachinia puppis et nunc sublimis ueluti de uertice montis despicere in ualles imumque Acheronta uidetur, 505 nunc, ubi demissam curuum circumstetit aequor, suspicere inferno summum de gurgite caelum. saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem nec leuius pulsata sonat, quam ferreus olim cum laceras aries balistaue concutit arces, [11,510] utque solent sumptis incursu uiribus ire pectore in arma feri protentaque tela leones, sic, ubi se uentis admiserat unda coortis, ibat in alta ratis multoque erat altior illis; iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae 515 rima patet praebetque uiam letalibus undis. ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres, inque fretum credas totum descendere caelum, inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum. uela madent nimbis, et cum caelestibus undis [11,520] aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether, caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque. discutiunt tamen has praebentque micantia lumen fulmina: fulmineis ardescunt ignibus imbres. dat quoque iam saltus intra caua texta carinae 525 fluctus; et ut miles, numero praestantior omni, cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis, spe potitur tandem laudisque accensus amore inter mille uiros murum tamen occupat unus, sic ubi pulsarunt nouiens latera ardua fluctus, [11,530] uastius insurgens decimae ruit impetus undae nec prius absistit fessam oppugnare carinam, quam uelut in captae descendat moenia nauis. pars igitur temptabat adhuc inuadere pinum, pars maris intus erat: trepidant haud setius omnes, 535 quam solet urbs aliis murum fodientibus extra atque aliis murum trepidare tenentibus intus. deficit ars, animique cadunt, totidemque uidentur, quot ueniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes. non tenet hic lacrimas, stupet hic, uocat ille beatos, [11,540] funera quos maneant, hic uotis numen adorat bracchiaque ad caelum, quod non uidet, inrita tollens poscit opem; subeunt illi fraterque parensque, huic cum pignoribus domus et quodcunque relictum est; Alcyone Ceyca mouet, Ceycis in ore 545 nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam, gaudet abesse tamen; patriae quoque uellet ad oras respicere inque domum supremos uertere uultus, uerum, ubi sit, nescit: tanta uertigine pontus feruet, et inducta piceis e nubibus umbra [11,550] omne latet caelum, duplicataque noctis imago est. frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes unda, uelut uictrix, sinuataque despicit undas; nec leuius, quam siquis Athon Pindumue reuulsos 555 sede sua totos in apertum euerterit aequor, praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu mergit in ima ratem; cum qua pars magna uirorum gurgite pressa graui neque in aera reddita fato functa suo est, alii partes et membra carinae [11,560] trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat, fragmina nauigii Ceyx socerumque patremque inuocat heu! frustra, sed plurima nantis in ore Alcyone coniunx: illam meminitque refertque, illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus 565 optat et exanimis manibus tumuletur amicis. dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus, nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis. ecce super medios fluctus niger arcus aquarum frangitur et rupta mersum caput obruit unda. [11,570] Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses illa luce fuit, quoniamque excedere caelo non licuit, densis texit sua nubibus ora. Aeolis interea, tantorum ignara malorum, dinumerat noctes et iam, quas induat ille, 575 festinat uestes, iam quas, ubi uenerit ille, ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes. omnibus illa quidem superis pia tura ferebat, ante tamen cunctos Iunonis templa colebat proque uiro, qui nullus erat, ueniebat ad aras [11,580] utque foret sospes coniunx suus utque rediret, optabat, nullamque sibi praeferret; at illi hoc de tot uotis poterat contingere solum. At dea non ultra pro functo morte rogari sustinet utque manus funestas arceat aris, 585 'Iri, meae' dixit 'fidissima nuntia uocis, uise soporiferam Somni uelociter aulam exstinctique iube Ceycis imagine mittat somnia ad Alcyonen ueros narrantia casus.' dixerat: induitur uelamina mille colorum [11,590] Iris et arquato caelum curuamine signans tecta petit iussi sub nube latentia regis. Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, mons cauus, ignaui domus et penetralia Somni, quo numquam radiis oriens mediusue cadensue 595 Phoebus adire potest: nebulae caligine mixtae exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis. non uigil ales ibi cristati cantibus oris euocat Auroram, nec uoce silentia rumpunt sollicitiue canes canibusue sagacior anser; [11,600] non fera, non pecudes, non moti flamine rami humanaeue sonum reddunt conuicia linguae. muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo riuus aquae Lethes, per quem cum murmure labens inuitat somnos crepitantibus unda lapillis. 605 ante fores antri fecunda papauera florent innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem Nox legit et spargit per opacas umida terras. ianua, ne uerso stridores cardine reddat, nulla domo tota est, custos in limine nullus; [11,610] at medio torus est ebeno sublimis in antro, plumeus, atricolor, pullo uelamine tectus, quo cubat ipse deus membris languore solutis. hunc circa passim uarias imitantia formas Somnia uana iacent totidem, quot messis aristas, 615 silua gerit frondes, eiectas litus harenas. Quo simul intrauit manibusque obstantia uirgo Somnia dimouit, uestis fulgore reluxit sacra domus, tardaque deus grauitate iacentes uix oculos tollens iterumque iterumque relabens [11,620] summaque percutiens nutanti pectora mento excussit tandem sibi se cubitoque leuatus, quid ueniat, (cognouit enim) scitatur, at illa: 'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris 625 fessa ministeriis mulces reparasque labori, Somnia, quae ueras aequent imitamine formas, Herculea Trachine iube sub imagine regis Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant. imperat hoc Iuno.' postquam mandata peregit, [11,630] Iris abit: neque enim ulterius tolerare soporis uim poterat, labique ut somnum sensit in artus, effugit et remeat per quos modo uenerat arcus. At pater e populo natorum mille suorum excitat artificem simulatoremque figurae 635 Morphea: non illo quisquam sollertius alter exprimit incessus uultumque sonumque loquendi; adicit et uestes et consuetissima cuique uerba; sed hic solos homines imitatur, at alter fit fera, fit uolucris, fit longo corpore serpens: [11,640] hunc Icelon superi, mortale Phobetora uulgus nominat; est etiam diuersae tertius artis Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque, quaeque uacant anima, fallaciter omnia transit; regibus hi ducibusque suos ostendere uultus 645 nocte solent, populos alii plebemque pererrant. praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus eligit et rursus molli languore solutus deposuitque caput stratoque recondidit alto. [11,650] Ille uolat nullos strepitus facientibus alis per tenebras intraque morae breue tempus in urbem peruenit Haemoniam, positisque e corpore pennis in faciem Ceycis abit sumptaque figura luridus, exanimi similis, sine uestibus ullis, 655 coniugis ante torum miserae stetit: uda uidetur barba uiri, madidisque grauis fluere unda capillis. tum lecto incumbens fletu super ora profuso haec ait: 'agnoscis Ceyca, miserrima coniunx, an mea mutata est facies nece? respice: nosces [11,660] inueniesque tuo pro coniuge coniugis umbram! nil opis, Alcyone, nobis tua uota tulerunt! occidimus! falso tibi me promittere noli! nubilus Aegaeo deprendit in aequore nauem auster et ingenti iactatam flamine soluit, 665 oraque nostra tuum frustra clamantia nomen inplerunt fluctus.—non haec tibi nuntiat auctor ambiguus, non ista uagis rumoribus audis: ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo. surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me [11,670] indeploratum sub inania Tartara mitte!' adicit his uocem Morpheus, quam coniugis illa crederet esse sui (fletus quoque fundere ueros uisus erat), gestumque manus Ceycis habebat. ingemit Alcyone lacrimans, motatque lacertos 675 per somnum corpusque petens amplectitur auras exclamatque: 'mane! quo te rapis? ibimus una.' uoce sua specieque uiri turbata soporem excutit et primo, si sit, circumspicit, illic, qui modo uisus erat; nam moti uoce ministri [11,680] intulerant lumen. postquam non inuenit usquam, percutit ora manu laniatque a pectore uestes pectoraque ipsa ferit nec crines soluere curat: scindit et altrici, quae luctus causa, roganti 'nulla est Alcyone, nulla est' ait. 'occidit una 685 cum Ceyce suo. solantia tollite uerba! naufragus interiit: uidi agnouique manusque ad discedentem cupiens retinere tetendi. umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta uirique uera mei. non ille quidem, si quaeris, habebat [11,690] adsuetos uultus nec quo prius, ore nitebat: pallentem nudumque et adhuc umente capillo infelix uidi. stetit hoc miserabilis ipso ecce loco'; et quaerit, uestigia siqua supersint. 'hoc erat, hoc, animo quod diuinante timebam, 695 et ne me fugiens uentos sequerere rogabam. at certe uellem, quoniam periturus abibas, me quoque duxisses: multum fuit utile tecum ire mihi; neque enim de uitae tempore quicquam non simul egissem, nec mors discreta fuisset. [11,700] nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens, et sine me me pontus habet. crudelior ipso sit mihi mens pelago, si uitam ducere nitar longius et tanto pugnem superesse dolori! sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquam 705 et tibi nunc saltem ueniam comes, inque sepulcro si non urna, tamen iunget nos littera: si non ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.' plura dolor prohibet, uerboque interuenit omni plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur. [11,710] Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum maesta locum repetit, de quo spectarat euntem, dumque moratur ibi dumque 'hic retinacula soluit, hoc mihi discedens dedit oscula litore' dicit dumque notata locis reminiscitur acta fretumque 715 prospicit, in liquida, spatio distante, tuetur nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud esset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda, et, quamuis aberat, corpus tamen esse liquebat, qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est [11,720] et, tamquam ignoto lacrimam daret, 'heu! miser,' inquit 'quisquis es, et siqua est coniunx tibi!' fluctibus actum fit propius corpus: quod quo magis illa tuetur, hoc minus et minus est mentis, uae! iamque propinquae admotum terrae, iam quod cognoscere posset, 725 cernit: erat coniunx! 'ille est!' exclamat et una ora, comas, uestem lacerat tendensque trementes ad Ceyca manus 'sic, o carissime coniunx, sic ad me, miserande, redis?' ait. adiacet undis facta manu moles, quae primas aequoris iras [11,730] frangit et incursus quae praedelassat aquarum. insilit huc, mirumque fuit potuisse: uolabat percutiensque leuem modo natis aera pennis stringebat summas ales miserabilis undas, dumque uolat, maesto similem plenumque querellae 735 ora dedere sonum tenui crepitantia rostro. ut uero tetigit mutum et sine sanguine corpus, dilectos artus amplexa recentibus alis frigida nequiquam duro dedit oscula rostro. senserit hoc Ceyx, an uultum motibus undae [11,740] tollere sit uisus, populus dubitabat, at ille senserat: et tandem, superis miserantibus, ambo alite mutantur; fatis obnoxius isdem tunc quoque mansit amor nec coniugiale solutum foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes, 745 perque dies placidos hiberno tempore septem incubat Alcyone pendentibus aequore nidis. tunc iacet unda maris: uentos custodit et arcet Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor. Hos aliquis senior iunctim freta lata uolantes [11,750] spectat et ad finem seruatos laudat amores: proximus, aut idem, si fors tulit, 'hic quoque,' dixit 'quem mare carpentem substrictaque crura gerentem aspicis,' (ostendens spatiosum in guttura mergum) 'regia progenies, et si descendere ad ipsum 755 ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo Ilus et Assaracus raptusque Ioui Ganymedes Laomedonque senex Priamusque nouissima Troiae tempora sortitus; frater fuit Hectoris iste: qui nisi sensisset prima noua fata iuuenta, [11,760] forsitan inferius non Hectore nomen haberet, quamuis est illum proles enixa Dymantis, Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida fertur Alexiroe, Granico nata bicorni. oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula 765 secretos montes et inambitiosa colebat rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat. non agreste tamen nec inexpugnabile amori pectus habens siluas captatam saepe per omnes aspicit Hesperien patria Cebrenida ripa [11,770] iniectos umeris siccantem sole capillos. uisa fugit nymphe, ueluti perterrita fuluum cerua lupum longeque lacu deprensa relicto accipitrem fluuialis anas; quam Troius heros insequitur celeremque metu celer urget amore. 775 ecce latens herba coluber fugientis adunco dente pedem strinxit uirusque in corpore liquit; cum uita suppressa fuga est: amplectitur amens exanimem clamatque "piget, piget esse secutum! sed non hoc timui, neque erat mihi uincere tanti. [11,780] perdidimus miseram nos te duo: uulnus ab angue, a me causa data est! ego sim sceleratior illo, ni tibi morte mea mortis solacia mittam." dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda, se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem 785 molliter excepit nantemque per aequora pennis texit, et optatae non est data copia mortis. indignatur amans, inuitum uiuere cogi obstarique animae misera de sede uolenti exire, utque nouas umeris adsumpserat alas, [11,790] subuolat atque iterum corpus super aequora mittit. pluma leuat casus: furit Aesacos inque profundum pronus abit letique uiam sine fine retemptat. fecit amor maciem: longa internodia crurum, longa manet ceruix, caput est a corpore longe; aequora amat nomenque tenet, quia mergitur illo.'