[6,0] LIBER SEXTUS. Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas: quae placeat, positis omnibus ipse leges. Facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur, nullaque mortali numina uisa putent. [6,5] Est deus in nobis, agitante calescimus illo. Impetus hic sacrae semina mentis habet. Fas mihi praecipue uoltus uidisse deorum, uel quia sum uates, uel quia sacra cano. Est nemus arboribus densum, secretus ab omni [6,10] uoce locus, si non obstreperetur aquis. Hic ego quaerebam coepti quae mensis origo esset, et in cura nominis huius eram. Ecce deas uidi, non quas praeceptor arandi uiderat, Ascraeas cum sequeretur oues; [6,15] nec quas Priamides in aquosae uallibus Idae contulit: ex illis sed tamen una fuit. Ex illis fuit una, sui germana mariti; haec erat, agnoui, quae stat in arce Iouis. Horrueram tacitoque animum pallore fatebar; [6,20] tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus. Namque ait 'O uates, Romani conditor anni, ause per exiguos magna referre modos, ius tibi fecisti numen caeleste uidendi, cum placuit numeris condere festa tuis: [6,25] ne tamen ignores uolgique errore traharis, Iunius a nostro nomine nomen habet. Est aliquid nupsisse Ioui, Iouis esse sororem: fratre magis dubito glorier anne uiro. Si genus aspicitur, Saturnum prima parentem [6,30] feci, Saturni sors ego prima fui. A patre dicta meo quondam Saturnia Roma est: haec illi a caelo proxima terra fuit. Si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis, iunctaque Tarpeio sunt mea templa Ioui. [6,35] An potuit Maio paelex dare nomina mensi, hic honor in nobis inuidiosus erit? Cur igitur Regina uocor princepsque dearum, aurea cur dextrae sceptra dedere meae? An facient mensem luces, Lucinaque ab illis [6,40] dicar, et a nullo nomina mense traham? Tum me paeniteat posuisse fideliter iras in genus Electrae Dardaniamque domum. Causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam, forma quoque Idaeo iudice uicta mea est. [6,45] Paeniteat quod non foueo Carthaginis arces, cum mea sint illo currus et arma loco. Paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas et ueterem Latio subposuisse Samon; adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos, [6,50] quos ego Romanis succubuisse tuli. Sed neque paeniteat, nec gens mihi carior ulla est: hic colar, hic teneam cum Ioue templa meo. Ipse mihi Mauors "Commendo moenia" dixit "haec tibi: tu pollens urbe nepotis eris." [6,55] dicta fides sequitur: centum celebramur in aris, nec leuior quouis est mihi mensis honor. Nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem Roma: suburbani dant mihi munus idem. Inspice quos habeat nemoralis Aricia fastos [6,60] et populus Laurens Lanuuiumque meum: est illic mensis Iunonius. Inspice Tibur et Praenestinae moenia sacra deae, Iunonale leges tempus: nec Romulus illas condidit, at nostri Roma nepotis erat.' [6,65] Finierat Iuno, respeximus: Herculis uxor stabat, et in uoltu signa uigoris erant. 'Non ego, si toto mater me cedere caelo iusserit, inuita matre morabor' ait. 'Nunc quoque non luctor de nomine temporis huius: [6,70] blandior, et partes paene rogantis ago, remque mei iuris malim tenuisse precando: et faueas causae forsitan ipse meae. Aurea possedit socio Capitolia templo mater et, ut debet, cum Ioue summa tenet. [6,75] At decus omne mihi contingit origine mensis: unicus est, de quo sollicitamur, honor. Quid graue, si titulum mensis, Romane, dedisti Herculis uxori, posteritasque memor? Haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni [6,80] coniugis: huc captas adpulit ille boues, hic male defensus flammis et dote paterna Cacus Auentinam sanguine tinxit humum. Ad propiora uocor: populum digessit ab annis Romulus, in partes distribuitque duas; [6,85] haec dare consilium, pugnare paratior illa est, haec aetas bellum suadet, at illa gerit. Sic statuit, mensesque nota secreuit eadem: Iunius est iuuenum; qui fuit ante, senum.' Dixit; et in litem studio certaminis issent, [6,90] atque ira pietas dissimulata foret: uenit Apollinea longas Concordia lauro nexa comas, placidi numen opusque ducis. Haec ubi narrauit Tatium fortemque Quirinum binaque cum populis regna coisse suis, [6,95] et lare communi soceros generosque receptos, 'His nomen iunctis Iunius' inquit 'habet.' Dicta triplex causa est. At uos ignoscite, diuae: res est arbitrio non dirimenda meo. Ite pares a me. Perierunt iudice formae [6,100] Pergama: plus laedunt, quam iuuat una, duae. Prima dies tibi, Carna, datur. Dea cardinis haec est: numine clausa aperit, claudit aperta suo. Unde datas habeat uires, obscurior aeuo fama; sed e nostro carmine certus eris. [6,105] Adiacet antiquus Tiberino lucus Alerni: pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt. Inde sata est nymphe Cranaen dixere priores nequiquam multis saepe petita procis. Rura sequi iaculisque feras agitare solebat, [6,110] nodosasque caua tendere ualle plagas. Non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem credebant, nec erat, Phoebe, pudenda tibi. Huic aliquis iuuenum dixisset amantia uerba, reddebat tales protinus illa sonos: [6,115] 'Haec loca lucis habent nimis, et cum luce pudoris; si secreta magis ducis in antra, sequor.' Credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit, et latet et nullo est inuenienda modo. Uiderat hanc Ianus, uisaeque cupidine captus [6,120] ad duram uerbis mollibus usus erat. Nympha iubet quaeri de more remotius antrum, utque comes sequitur, destituitque ducem. Stulta! uidet Ianus quae post sua terga gerantur. Nil agis, et latebras respicit ille tuas. [6,125] Nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem occupat amplexu, speque potitus ait 'Ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto: hoc pretium positae uirginitatis habe.' Sic fatus spinam, qua tristes pellere posset [6,130] a foribus noxas haec erat alba dedit. Sunt auidae uolucres, non quae Phineia mensis guttura fraudabant, sed genus inde trahunt: grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis; canities pennis, unguibus hamus inest. [6,135] Nocte uolant puerosque petunt nutricis egentes, et uitiant cunis corpora rapta suis. Carpere dicuntur lactentia uiscera rostris, et plenum poto sanguine guttur habent. Est illis strigibus nomen; sed nominis huius [6,140] causa quod horrenda stridere nocte solent. Siue igitur nascuntur aues, seu carmine fiunt neniaque in uolucres Marsa figurat anus, in thalamos uenere Procae: Proca natus in illis praeda recens auium quinque diebus erat, [6,145] pectoraque exsorbent auidis infantia linguis; at puer infelix uagit opemque petit. Territa uoce sui nutrix accurrit alumni, et rigido sectas inuenit ungue genas. Quid faceret? color oris erat qui frondibus olim [6,150] esse solet seris, quas noua laesit hiems. Peruenit ad Cranaen, et rem docet. Illa 'Timorem pone: tuus sospes' dixit 'alumnus erit.' Uenerat ad cunas; flebant materque paterque: 'Sistite uos lacrimas, ipsa medebor' ait. [6,155] Protinus arbutea postes ter in ordine tangit fronde, ter arbutea limina fronde notat, spargit aquis aditus et aquae medicamen habebant extaque de porca cruda bimenstre tenet, atque ita 'Noctis aues, extis puerilibus' inquit [6,160] 'parcite: pro paruo uictima parua cadit. Cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras; hanc animam uobis pro meliore damus.' Sic ubi libauit, prosecta sub aethere ponit, quique adsint sacris respicere illa uetat: [6,165] uirgaque Ianalis de spina subditur alba, qua lumen thalamis parua fenestra dabat. Post illud nec aues cunas uiolasse feruntur, et rediit puero qui fuit ante color. Pinguia cur illis gustentur larda Kalendis [6,170] mixtaque cum calido sit faba farre rogas? Prisca dea est, aliturque cibis quibus ante solebat, nec petit adscitas luxuriosa dapes. Piscis adhuc illi populo sine fraude natabat, ostreaque in conchis tuta fuere suis. [6,175] Nec Latium norat quam praebet Ionia diues nec quae Pygmaeo sanguine gaudet auis. Et praeter pennas nihil in pauone placebat, nec tellus captas miserat arte feras. Sus erat in pretio, caesa sue festa colebant; [6,180] terra fabas tantum duraque farra dabat. Quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis ederit, huic laedi uiscera posse negant. Arce quoque in summa Iunoni templa Monetae ex uoto memorant facta, Camille, tuo. [6,185] Ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam a Capitolino reppulit arma Ioue. Quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa defensor solii, Iuppiter alte, tui! Uixit, ut occideret damnatus crimine regni: [6,190] hunc illi titulum longa senecta dabat. Lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra adpositum Tectae porta Capena Uiae. Te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur, cum paene est Corsis obruta classis aquis. [6,195] Haec hominum monimenta patent: si quaeritis astra, tunc oritur magni praepes adunca Iouis. Postera lux Hyadas, Taurinae cornua frontis, euocat, et multa terra madescit aqua. Mane ubi bis fuerit Phoebusque iterauerit ortus [6,200] factaque erit posito rore bis uda seges, hac sacrata die Tusco Bellona duello dicitur, et Latio prospera semper adest. Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata multum animo uidit, lumine cas erat. [6,205] Prospicit a templo summum breuis area Circum: est ibi non paruae parua columna notae; hinc solet hasta manu, belli praenuntia, mitti, in regem et gentes cum placet arma capi. Altera pars Circi Custode sub Hercule tuta est, [6,210] quod deus Euboico carmine munus habet. Muneris est tempus qui Nonas Lucifer ante est; si titulum quaeris, Sulla probauit opus. Quaerebam Nonas Sanco Fidione referrem an tibi, Semo pater; tum mihi Sancus ait: [6,215] 'Cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo: nomina terna fero: sic uoluere Cures.' Hunc igitur ueteres donarunt aede Sabini, inque Quirinali constituere iugo. Est mihi, sitque, precor, nostris diuturnior annis, [6,220] filia, qua felix sospite semper ero. Hanc ego cum uellem genero dare, tempora taedis apta requirebam, quaeque cauenda forent. Tum mihi post sacras monstratus Iunius Idus utilis et nuptis, utilis esse uiris, [6,225] primaque pars huius thalamis aliena reperta est. Bam mihi sic coniunx sancta Dialis ait: 'Donec ab Iliaca placidus purgamina Uesta detulerit flauis in mare Thybris aquis, non mihi detonso crinem depectere buxo, [6,230] non ungues ferro subsecuisse licet; non tetigisse uirum, quamuis Iouis ille sacerdos, quamuis perpetua sit mihi lege datus. Tu quoque ne propera: melius tua filia nubet ignea cum pura Uesta nitebit humo.' [6,235] Tertia post Nonas remouere Lycaona Phoebe fertur, et a tergo non habet Ursa metum. Tunc ego me memini ludos in gramine Campi aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos. Festa dies illis qui lina madentia ducunt, [6,240] quique tegunt paruis aera recurua cibis. Mens quoque numen habet: Mentis delubra uidemus uota metu belli, perfide Poene, tui. Poene, rebellaras, et leto consulis omnes attoniti Mauras pertimuere manus. [6,245] Spem metus expulerat, cum Menti uota senatus suscipit, et melior protinus illa uenit. Aspicit instantes mediis sex lucibus Idus illa dies qua sunt uota soluta deae. Uesta, faue: tibi nunc operata resoluimus ora, [6,250] ad tua si nobis sacra uenire licet. In prece totus eram: caelestia numina sensi, lactaque purpurea luce refulsit humus. Non equidem uidi ualeant mendacia uatum te, dea, nec fueras aspicienda uiro; [6,255] sed quae nescieram quorumque errore tenebar cognita sunt nullo praecipiente mihi. Dena quater memorant habuisse Parilia Romam, cum flammae custos aede recepta dea est; regis opus placidi, quo non metuentius ullum [6,260] numinis ingenium terra Sabina tulit. Quae nunc aere uides, stipula tum tecta uideres, et paries lento uimine textus erat. Hic locus exiguus, qui sustinet Atria Uestae, tunc erat intonsi regia magna Numae. [6,265] Forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse dicitur, et formae causa probanda subest. Uesta eadem est et terra: subest uigil ignis utrique: significant sedem terra focusque suam. Terra pilae similis, nullo fulcimine nixa, [6,270] aere subiecto tam graue pendet onus: ipsa uolubilitas libratum sustinet orbem, quique premat partes angulus omnis abest. Cumque sit in media rerum regione locata, ut tangat nullum plusue minusue latus, [6,275] ni conuexa foret, parti uicinior esset, nec medium terram mundus haberet onus. Arte Syracosia suspensus in aere clauso stat globus, immensi parua figura poli, et quantum a summis, tantum secessit ab imis [6,280] terra; quod ut fiat forma rotunda facit. Par facies templi; nullus procurrit in illo angulus, a pluuio uindicat imbre tholus. Cur sit uirginibus, quaeris, dea culta ministris? inueniam causas hac quoque parte suas. [6,285] Ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas semine Saturni; tertia Uesta fuit. Utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur; de tribus impatiens restitit una uiri. Quid mirum, uirgo si uirgine laeta ministra [6,290] admittit castas ad sua sacra manus? Nec tu aliud Uestam quam uiuam intellege flammam; nataque de flamma corpora nulla uides. Iure igitur uirgo est, quae semina nulla remittit nec capit, et comites uirginitatis amat. [6,295] Esse diu stultus Uestae simulacra putaui, mox didici curuo nulla subesse tholo. Ignis inexstinctus templo celatur in illo: effigiem nullam Uesta nec ignis habet. Stat ui terra sua: ui stando Uesta uocatur; [6,300] causaque par Grai nominis esse potest. At focus a flammis et quod fouet omnia dictus; qui tamen in primis aedibus ante fuit. Hinc quoque uestibulum dici reor; inde precando praefamur Uestam, quae loca prima tenet. [6,305] Ante focos olim scamnis considere longis mos erat, et mensae credere adesse deos. Nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Uacunae, ante Uacunales stantque sedentque focos. Uenit in hos annos aliquid de more uetusto: [6,310] fert missos Uestae pura patella cibos. Ecce coronatis panis dependet asellis, et uelant scabras florida serta molas. Sola prius furnis torrebant farra coloni et Fornacali sunt sua sacra deae: [6,315] subpositum cineri panem focus ipse parabat, strataque erat tepido tegula quassa solo. Inde focum seruat pistor dominamque focorum et quae pumiceas uersat asella molas. Praeteream referamne tuum, rubicunde Priape, [6,320] dedecus? est multi fabula parua ioci. Turrigera frontem Cybele redimita corona conuocat aeternos ad sua festa deos; conuocat et satyros et, rustica numina, nymphas; Silenus, quamuis nemo uocarat, adest. [6,325] Nec licet et longum est epulas narrare deorum: in multo nox est peruigilata mero. Hi temere errabant in opacae uallibus Idae; pars iacet et molli gramine membra leuat; hi ludunt, hos somnus habet; pars bracchia nectit [6,330] et uiridem celeri ter pede pulsat humum. Uesta iacet placidamque capit secura quietem, sicut erat, positum caespite fulta caput. At ruber hortorum custos nymphasque deasque captat, et errantes fertque refertque pedes. [6,335] Aspicit et Uestam: dubium nymphamne putarit an scierit Uestam, scisse sed ipse negat. Spem capit obscenam, furtimque accedere temptat, et fert suspensos corde micante gradus. Forte senex, quo uectus erat, Silenus asellum [6,340] liquerat ad ripas lene sonantis aquae; ibat ut inciperet longi deus Hellesponti, intempestiuo cum rudit ille sono. Territa uoce graui surgit dea; conuolat omnis turba, per infestas effugit ille manus. [6,345] Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo: 'Apta' canens 'flammis indicis exta damus.' Quem tu, diua, memor de pane monilibus ornas; cessat opus, uacuae conticuere molae. Nomine quam pretio celebratior arce Tonantis [6,350] dicam Pistoris quid uelit ara Iouis. Cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis: fecerat obsidio iam diuturna famem. Iuppiter, ad solium superis regale uocatis, 'Incipe' ait Marti. Protinus ille refert: [6,355] 'Scilicet ignotum est quae sit fortuna malorum, et dolor hic animi uoce querentis eget. Si tamen ut referam breuiter mala iuncta pudori exigis, Alpino Roma sub hoste iacet. Haec est cui fuerat promissa potentia rerum, [6,360] Iuppiter? Hanc terris impositurus eras? Iamque suburbanos Etruscaque contudit arma: spes erat in cursu: nunc lare pulsa suo est. Uidimus ornatos aerata per atria picta ueste triumphales occubuisse senes. [6,365] Uidimus Iliacae transferri pignora Uestae sede: putant aliquos scilicet esse deos. At si respicerent qua uos habitatis in arce totque domos uestras obsidione premi, nil opis in cura scirent superesse deorum, [6,370] et data sollicita tura perire manu. Atque utinam pugnae pateat locus; arma capessant, et, si non poterunt exsuperare, cadant. Nunc inopes uictus ignauaque fata timentes monte suo clausos barbara turba premit.' [6,375] Tunc Uenus et lituo pulcher trabeaque Quirinus Uestaque pro Latio multa locuta suo est. 'Publica' respondit 'cura est pro moenibus istis' Iuppiter 'et poenas Gallia uicta dabit. Tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur [6,380] effice, nec sedes desere, Uesta, tuas. Quodcumque est solidae Cereris, caua machina frangat, mollitamque manu duret in igne focus.' Iusserat, et fratris uirgo Saturnia iussis adnuit, et mediae tempora noctis erant. [6,385] Iam ducibus somnum dederat labor. Increpat illos Iuppiter et sacro quid uelit ore docet: 'Surgite, et in medios de summis arcibus hostes mittite, quam minime mittere uoltis, opem.' Somnus abit, quaeruntque, nouis ambagibus acti, [6,390] tradere quam nolint et iubeantur opem. Ecce Ceres uisa est; iaciunt Cerialia dona: iacta super galeas scutaque longa sonant. Posse fame uinci spes excidit: hoste repulso candida Pistori ponitur ara Ioui. [6,395] Forte reuertebar festis Uestalibus illa quae Noua Romano nunc Uia iuncta foro est: huc pede matronam nudo descendere uidi; obstipui tacitus sustinuique gradum. Sensit anus uicina loci, iussumque sedere [6,400] adloquitur, quatiens uoce tremente caput: 'Hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes; amne redundatis fossa madebat aquis. Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras, nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit. [6,405] Qua Uelabra solent in Circum ducere pompas, nil praeter salices cassaque canna fuit: saepe suburbanas rediens conuiua per undas cantat et ad nautas ebria uerba iacit. Nondum conueniens diuersis iste figuris [6,410] nomen ab auerso ceperat amne deus. Hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus et pede uelato non adeunda palus. Stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet, siccaque nunc tellus: mos tamen ille manet.' [6,415] Reddiderat causam. 'Ualeas, anus optima' dixi; 'quod superest aeui molle sit omne tui.' Cetera iam pridem didici puerilibus annis, non tamen idcirco praetereunda mihi. Moenia Dardanides nuper noua fecerat Ilus [6,420] Ilus adhuc Asiae diues habebat opes; creditur armiferae signum caeleste Mineruae urbis in Iliacae desiluisse iuga. Cura uidere fuit: uidi templumque locumque; hoc superest illi, Pallada Roma tenet. [6,425] Consulitur Smintheus, lucoque obscurus opaco hos non mentito reddidit ore sonos: 'Aetheriam seruate deam, seruabitis urbem: imperium secum transferet illa loci.' Seruat et inclusam summa tenet Ilus in arce, [6,430] curaque ad heredem Laomedonta redit. Sub Priamo seruata parum: sic ipsa uolebat, ex quo iudicio forma reuicta sua est. Seu gener Adrasti, seu furtis aptus Ulixes, seu fuit Aeneas, eripuisse ferunt. [6,435] Auctor in incerto, res est Romana: tuetur Uesta, quod assiduo lumine cuncta uidet. Heu quantum timuere patres, quo tempore Uesta arsit et est tectis obruta paene suis! Flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes, [6,440] mixtaque erat flammae flamma profana piae; attonitae flebant demisso crine ministrae: abstulerat uires corporis ipse timor. Prouolat in medium, et magna 'Succurrite' uoce, 'non est auxilium flere' Metellus ait. [6,445] 'Pignora uirgineis fatalia tollite palmis: non ea sunt uoto, sed rapienda manu. Me miserum! dubitatis?' ait. Dubitare uidebat et pauidas posito procubuisse genu. Haurit aquas, tollensque manus 'Ignoscite', dixit [6,450] 'sacra: uir intrabo non adeunda uiro. Si scelus est, in me commissi poena redundet: sit capitis damno Roma soluta mei.' Dixit, et inrupit: factum dea rapta probauit, pontificisque sui munere tuta fuit. [6,455] Nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae: ignis in Iliacis nunc erit estque focis; nullaque dicetur uittas temerasse sacerdos hoc duce, nec uiua defodietur humo; sic incesta perit, quia, quam uiolauit, in illam [6,460] conditur: est Tellus Uestaque numen idem. Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste fecit et Hispanam sanguine tinxit humum. Scilicet interdum miscentur tristia laetis, ne populum toto pectore festa iuuent: [6,465] Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque perdidit, et leto est ultimus ipse datus. 'Parthe, quid exsultas?' dixit dea 'signa remittes, quique necem Crassi uindicet ultor erit.' At simul auritis uiolae demuntur asellis, [6,470] et Cereris fruges aspera saxa terunt, nauita puppe sedens 'Delphina uidebimus', inquit 'umida cum pulso nox erit orta die.' Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui, et uigil Eois Lucifer exit aquis: [6,475] ite, bonae matres uestrum Matralia festum, flauaque Thebanae reddite liba deae. Pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo area, quae posito de boue nomen habet. Hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti [6,480] sceptriferas Serui templa dedisse manus. Quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat arcet enim libaque tosta petat, Bacche racemiferos hedera distincte capillos, si domus illa tua est, derige uatis opus. [6,485] arserat obsequio Semele Iouis: accipit Ino te, puer, et summa sedula nutrit ope. Intumuit Iuno, raptum quod paelice natum educet: at sanguis ille sororis erat. Hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa, [6,490] tuque cadis patria, parue Learche, manu. Maesta Learcheas mater tumulauerat umbras et dederat miseris omnia iusta rogis. Haec quoque, funestos ut erat laniata capillos, prosilit et cunis te, Melicerta, rapit. [6,495] Est spatio contracta breui, freta bina repellit, unaque pulsatur, terra, duabus aquis. Huc uenit insanis natum complexa lacertis, et secum celso mittit in alta iugo. Excipit inlaesos Panope centumque sorores, [6,500] et placido lapsu per sua regna ferunt. Nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon, uerticibus densi Thybridis ora tenent. Lucus erat, dubium Semelae Stimulaene uocetur; maenadas Ausonias incoluisse ferunt. [6,505] Quaerit ab his Ino quae gens foret. Arcadas esse audit et Euandrum sceptra tenere loci. Dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas instimulat fictis insidiosa sonis: 'O nimium faciles, o toto pectore captae, [6,510] non uenit haec nostris hospes amica choris. Fraude petit, sacrique parat cognoscere ritum: quo possit poenas pendere pignus habet.' Uix bene desierat, complent ululatibus auras Thyiades, effusis per sua colla comis, [6,515] iniciuntque manus puerumque reuellere pugnant. Quos ignorat adhuc, inuocat illa deos: 'Dique uirique loci, miserae succurrite matri.' Clamor Auentini saxa propinqua ferit. Adpulerat ripae uaccas Oetaeus Hiberas; [6,520] audit, et ad uocem concitus urget iter: Herculis aduentu quae uim modo ferre parabant turpia femineae terga dedere fugae. 'Quid petis hinc', cognorat enim 'matertera Bacchi? An numen, quod me, te quoque uexat?' ait. [6,525] Illa docet partim, partim praesentia nati continet, et furiis in scelus isse pudet. Rumor, ut est uelox, agitatis peruolat alis, estque frequens, Ino, nomen in ore tuum. Hospita Carmentis fidos intrasse penates [6,530] diceris et longam deposuisse famem. Liba sua properata manu Tegeaea sacerdos traditur in subito cocta dedisse foco. Nunc quoque liba iuuant festis Matralibus illam; rustica sedulitas gratior arte fuit. [6,535] 'Nunc', ait 'o uates, uenientia fata resigna, qua licet: hospitiis hoc, precor, adde meis.' Parua mora est, caelum uates ac numina sumit, fitque sui toto pectore plena dei. Uix illam subito posses cognoscere, tanto [6,540] sanctior et tanto, quam modo, maior erat. 'Laeta canam: gaude, defuncta laboribus Ino' dixit, 'et huic populo prospera semper ades. Numen eris pelagi: natum quoque pontus habebit. In uestris aliud sumite nomen aquis: [6,545] Leucothea Grais, Matuta uocabere nostris; in portus nato ius erit omne tuo, quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet. Ite, precor, nostris aequus uterque locis.' Adnuerat, promissa fides; posuere labores, [6,550] nomina mutarunt: hic deus, illa dea est. Cur uetet ancillas accedere quaeritis? odit, principiumque odii, si sinat illa, canam. Una ministrarum solita est, Cadmei, tuarum saepe sub amplexus coniugis ire tui. [6,555] Improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illa comperit agricolis semina tosta dari. Ipsa quidem fecisse negas, sed fama recepit: hoc est cur odio sit tibi serua manus. Non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret: [6,560] ipsa parum felix uisa fuisse parens. Alterius prolem melius mandabitis illi: utilior Baccho quam fuit illa suis. Hanc tibi 'Quo properas?' memorant dixisse, Rutili, 'luce mea Marso consul ab hoste cades.' [6,565] Exitus accessit uerbis, flumenque Toleni purpureum mixtis sanguine fluxit aquis. Proximus annus erat: Pallantide caesus eadem Didius hostiles ingeminauit opes. Lux eadem, Fortuna, tua est, auctorque locusque; [6,570] sed superiniectis quis latet iste togis? Seruius est, hoc constat enim: sed causa latendi discrepat, et dubium me quoque mentis habet. Dum dea furtiuos timide profitetur amores, caelestemque homini concubuisse pudet [6,575] arsit enim magno correpta cupidine regis, caecaque in hoc uno non fuit illa uiro, nocte domum parua solita est intrare fenestra, unde Fenestellae nomina porta tenet. Nunc pudet, et uoltus uelamine celat amatos, [6,580] oraque sunt multa regia tecta toga. An magis est uerum post Tulli funera plebem confusam placidi morte fuisse senis: nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus, donec eum positis occuluere togis? [6,585] Tertia causa mihi spatio maiore canenda est; nos tamen adductos intus agemus equos. Tullia coniugio, sceleris mercede, peracto his solita est dictis exstimulare uirum: 'Quid iuuat esse pares, te nostrae caede sororis [6,590] meque tui fratris, si pia uita placet? Uiuere debuerant et uir meus et tua coniunx, si nullum ausuri maius eramus opus. Et caput et regnum facio dotale parentis. Si uir es, i, dictas exige dotis opes. [6,595] Regia res scelus est: socero cape regna necato, et nostras patrio sanguine tingue manus.' Talibus instinctus solio priuatus in alto sederat; attonitum uolgus in arma ruit; hinc cruor et caedes, infirmaque uincitur aetas: [6,600] sceptra gener socero rapta Superbus habet. Ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus concidit in dura sanguinulentus humo. Filia carpento, patrios initura penates, ibat per medias alta feroxque uias. [6,605] Corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis restitit; hunc tali corripit illa sono: 'Uadis, an exspectas pretium pietatis amarum? Duc, inquam, inuitas ipsa per ora rotas.' Certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa [6,610] uicus, et aeterna res ea pressa nota. Post tamen hoc ausa est templum, monimenta parentis, tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar. Signum erat in solio residens sub imagine Tulli; dicitur hoc oculis opposuisse manum, [6,615] et uox audita est 'Uoltus abscondite nostros, ne natae uideant ora nefanda meae.' Ueste data tegitur; uetat hanc Fortuna moueri, et sic e templo est ipsa locuta suo: 'Ore reuelato qua primum luce patebit [6,620] Seruius, haec positi prima pudoris erit.' Parcite, matronae, uetitas attingere uestes; sollemni satis est uoce mouere preces; sitque caput semper Romano tectus amictu qui rex in nostra septimus urbe fuit. [6,625] Arserat hoc templum: signo tamen ille pepercit ignis; opem nato Mulciber ipse tulit. Namque pater Tulli Uolcanus, Ocresia mater praesignis facie Corniculana fuit. Hanc secum Tanaquil, sacris de more peractis, [6,630] iussit in ornatum fundere uina focum: hinc inter cineres obsceni forma uirilis aut fuit aut uisa est, sed fuit illa magis. Iussa foco captiua sedet: conceptus ab illa Seruius a caelo semina gentis habet. [6,635] signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco contigit, inque comis flammeus arsit apex. Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede Liuia, quam caro praestitit ipsa uiro. Disce tamen, ueniens aetas: ubi Liuia nunc est [6,640] porticus, immensae tecta fuere domus; urbis opus domus una fuit spatiumque tenebat quo breuius muris oppida multa tenent. Haec aequata solo est, nullo sub crimine regni, sed quia luxuria uisa nocere sua. [6,645] Sustinuit tantas operum subuertere moles totque suas heres perdere Caesar opes: sic agitur censura et sic exempla parantur, cum uindex, alios quod monet, ipse facit. Nulla nota est ueniente die, quam dicere possis; [6,650] Idibus Inuicto sunt data templa Ioui. Et iam Quinquatrus iubeor narrare minores. Nunc ades o coeptis, flaua Minerua, meis. 'Cur uagus incedit tota tibicen in Urbe? Quid sibi personae, quid stola longa uolunt?' [6,655] Sic ego. Sic posita Tritonia cuspide dixit (possim utinam doctae uerba referre deae!): 'Temporibus ueterum tibicinis usus auorum magnus et in magno semper honore fuit: cantabat fanis, cantabat tibia ludis, [6,660] cantabat maestis tibia funeribus. Dulcis erat mercede labor. Tempusque secutum quod subito gratae frangeret artis opus. Adde quod aedilis, pompam qui funeris irent, artifices solos iusserat esse decem. [6,665] Exilio mutant Urbem Tiburque recedunt: exilium quodam tempore Tibur erat! Quaeritur in scaena caua tibia, quaeritur aris; ducit supremos nenia nulla toros. Seruierat quidam, quantolibet ordine dignus, [6,670] Tibure, sed longo tempore liber erat. Rure dapes parat ille suo, turbamque canoram conuocat: ad festas conuenit illa dapes. Nox erat, et uinis oculique animique natabant, cum praecomposito nuntius ore uenit, [6,675] atque ita "Quid cessas conuiuia soluere?" dixit "Auctor uindictae nam uenit ecce tuae." Nec mora, conuiuae ualido titubantia uino membra mouent; dubii stantque labantque pedes. At dominus "Discedite" ait, plaustroque morantes [6,680] sustulit; in plaustro scirpea lata fuit. Adliciunt somnos tempus motusque merumque, potaque se Tibur turba redire putat. Iamque per Esquilias Romanam intrauerat urbem, et mane in medio plaustra fuere foro. [6,685] Plautius, ut posset specie numeroque senatum fallere, personis imperat ora tegi, admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum augeat, in longis uestibus esse iubet; sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur [6,690] contra collegi iussa uenire sui. Res placuit, cultuque nouo licet Idibus uti et canere ad ueteres uerba iocosa modos.' Haec ubi perdocuit, 'Superest mihi discere' dixi 'cur sit Quinquatrus illa uocata dies.' [6,695] 'Martius' inquit 'agit tali mea nomine festa, estque sub inuentis haec quoque turba meis. Prima, terebrato per rara foramina buxo, ut daret, effeci, tibia longa sonos. Uox placuit: faciem liquidis referentibus undis [6,700] uidi uirgineas intumuisse genas. "Ars mihi non tanti est; ualeas, mea tibia" dixi. Excipit abiectam caespite ripa suo. Inuentam satyrus primum miratur, et usum nescit, et inflatam sentit habere sonum; [6,705] et modo dimittit digitis, modo concipit auras, iamque inter nymphas arte superbus erat: prouocat et Phoebum. Phoebo superante pependit; caesa recesserunt a cute membra sua. Sum tamen inuentrix auctorque ego carminis huius: [6,710] hoc est cur nostros ars colat ista dies.' Tertia nox ueniet, qua tu, Dodoni Thyone, stabis Agenorei fronte uidenda bouis. Haec est illa dies qua tu purgamina Uestae, Thybri, per Etruscas in mare mittis aquas. [6,715] Siqua fides uentis, Zephyro date carbasa, nautae: cras ueniet uestris ille secundus aquis. At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis, et cinget geminos stella serena polos, tollet humo ualidos proles Hyriea lacertos; [6,720] continua Delphin nocte uidendus erit. Scilicet hic olim Uolscos Aequosque fugatos uiderat in campis, Algida terra, tuis; unde suburbano clarus, Tuberte, triumpho uectus es in niueis postmodo uictor equis. [6,725] Iam sex et totidem luces de mense supersunt, huic unum numero tu tamen adde diem. Sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt: coepit Auentina Pallas in arce coli. Iam tua, Laomedon, oritur nurus, ortaque noctem [6,730] pellit, et e pratis uda pruina fugit. Reddita, quisquis is est, Summano templa feruntur, tum cum Romanis, Pyrrhe, timendus eras. Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis, plenaque securae terra quietis erit, [6,735] surgit humo iuuenis telis adflatus auitis, et gemino nexas porrigit angue manus. Notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei: deuouit natum credulus ille suum. Non impune pius iuuenis Troezena petebat: [6,740] diuidit obstantes pectore taurus aquas. Solliciti terrentur equi, frustraque retenti per scopulos dominum duraque saxa trahunt. Exciderat curru, lorisque morantibus artus Hippolytus lacero corpore raptus erat, [6,745] reddideratque animam, multum indignante Diana. 'Nulla' Coronides 'causa doloris' ait: 'namque pio iuueni uitam sine uolnere reddam, et cedent arti tristia fata meae.' Gramina continuo loculis depromit eburnis: [6,750] profuerant Glauci manibus illa prius, tum cum obseruatas augur descendit in herbas, usus et auxilio est anguis ab angue dato. Pectora ter tetigit, ter uerba salubria dixit: depositum terra sustulit ille caput. [6,755] Lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu celat: Aricino Uirbius ille lacu. At Clymenus Clothoque dolent, haec fila teneri, hic fieri regni iura minora sui. Iuppiter, exemplum ueritus, derexit in ipsum [6,760] fulmina qui nimiae mouerat artis opem. Phoebe, querebaris: deus est, placare parenti: propter te, fieri quod uetat, ipse facit. Non ego te, quamuis properabis uincere, Caesar, si uetet auspicium, signa mouere uelim. [6,765] Sint tibi Flaminius Trasimenaque litora testes per uolucres aequos multa monere deos. Tempora si ueteris quaeris temeraria damni, quintus ab extremo mense bis ille dies. Postera lux melior: superat Masinissa Syphacem, [6,770] et cecidit telis Hasdrubal ipse suis. Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis, et fugiunt freno non remorante dies. Quam cito uenerunt Fortunae Fortis honores! Post septem luces Iunius actus erit. [6,775] Ite, deam laeti Fortem celebrate, Quirites! In Tiberis ripa munera regis habet. Pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba, nec pudeat potos inde redire domum. Ferte coronatae iuuenum conuiuia, lintres, [6,780] multaque per medias uina bibantur aquas. Plebs colit hanc, quia qui posuit de plebe fuisse fertur, et ex humili sceptra tulisse loco. Conuenit et seruis, serua quia Tullius ortus constituit dubiae templa propinqua deae. [6,785] Ecce suburbana rediens male sobrius aede ad stellas aliquis talia uerba iacit: 'Zona latet tua nunc, et cras fortasse latebit: dehinc erit, Orion, aspicienda mihi.' At, si non esset potus, dixisset eadem [6,790] uenturum tempus solstitiale die. Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt hic ubi fit docta multa corona manu. Tempus idem Stator aedis habet, quam Romulus olim ante Palatini condidit ora iugi. [6,795] Tot restant de mense dies quot nomina Parcis, cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae. Tempus Iuleis cras est natale Kalendis: Pierides, coeptis addite summa meis. Dicite, Pierides, quis uos addixerit isti [6,800] cui dedit inuitas uicta nouerca manus. Sic ego. Sic Clio: 'Clari monimenta Philippi aspicis, unde trahit Marcia casta genus, Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco, in qua par facies nobilitate sua. [6,805] Par animo quoque forma suo respondet; in illa et genus et facies ingeniumque simul. Nec, quod laudamus formam, tu turpe putaris: laudamus magnas hac quoque parte deas. Nupta fuit quondam matertera Caesaris illi: [6,810] o decus, o sacra femina digna domo!' Sic cecinit Clio, doctae adsensere sorores; adnuit Alcides increpuitque lyram.