[5,0] LIBER QUINTUS. Quaeritis unde putem Maio data nomina mensi? Non satis est liquido cognita causa mihi. Ut stat et incertus qua sit sibi nescit eundum, cum uidet ex omni parte, uiator, iter, [5,5] sic, quia posse datur diuersas reddere causas, qua ferar ignoro, copiaque ipsa nocet. Dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes, grata Medusaei signa, tenetis, equi. Dissensere deae; quarum Polyhymnia coepit [5,10] prima (silent aliae, dictaque mente notant): 'Post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo inque nouas species omne recessit opus, pondere terra suo subsedit et aequora traxit: at caelum leuitas in loca summa tulit. [5,15] Sol quoque cum stellis nulla grauitate retentus et uos, Lunares, exsiluistis, equi. Sed neque terra diu caelo, nec cetera Phoebo sidera cedebant: par erat omnis honos. Saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, [5,20] ausus de media plebe sedere deus: nec latus Oceano quisquam deus aduena iunxit, et Themis extremo saepe recepta loco est, donec Honor placidoque decens Reuerentia uoltu corpora legitimis imposuere toris. [5,25] Hinc sata Maiestas, hos est dea censa parentes, quaque die partu est edita, magna fuit. Nec mora, consedit medio sublimis Olympo aurea, purpureo conspicienda sinu; consedere simul Pudor et Metus. Omne uideres [5,30] numen ad hanc uoltus composuisse suos. Protinus intrauit mentes suspectus honorum: fit pretium dignis, nec sibi quisque placet. Hic status in caelo multos permansit in annos, dum senior fatis excidit arce deus. [5,35] Terra feros partus, immania monstra, Gigantas edidit ausuros in Iouis ire domum. Mille manus illis dedit et pro cruribus angues, atque ait "In magnos arma mouete deos." Exstruere hi montes ad sidera summa parabant [5,40] et magnum bello sollicitare Iouem; fulmina de caeli iaculatus Iuppiter arce uertit in auctores pondera uasta suos. His bene Maiestas armis defensa deorum restat, et ex illo tempore culta manet. [5,45] Assidet inde Ioui, Iouis est fidissima custos, et praestat sine ui sceptra timenda Ioui. Uenit et in terras: coluerunt Romulus illam et Numa, mox alii, tempore quisque suo. Illa patres in honore pio matresque tuetur, [5,50] illa comes pueris uirginibusque uenit; illa datos fasces commendat eburque curule, illa coronatis alta triumphat equis.' Finierat uoces Polyhymnia: dicta probarunt Clioque et curuae scita Thalia lyrae. [5,55] Excipit Uranie: fecere silentia cunctae, et uox audiri nulla, nisi illa, potest. 'Magna fuit quondam capitis reuerentia cani, inque suo pretio ruga senilis erat. Martis opus iuuenes animosaque bella gerebant, [5,60] et pro dis aderant in statione suis; uiribus illa minor nec habendis utilis armis consilio patriae saepe ferebat opem; nec nisi post annos patuit tunc curia seros, nomen et aetatis mite senatus habet. [5,65] Iura dabat populo senior, finitaque certis legibus est aetas unde petatur honor, et medius iuuenum, non indignantibus ipsis, ibat, et interior, si comes unus erat. Uerba quis auderet coram sene digna rubore [5,70] dicere? censuram longa senecta dabat. Romulus hoc uidit selectaque pectora patres dixit: ad hos urbis summa relata nouae. Hinc sua maiores tribuisse uocabula Maio tangor, et aetati consuluisse suae. [5,75] Et Numitor dixisse potest "Da, Romule, mensem hunc senibus", nec auum sustinuisse nepos. Nec leue propositi pignus successor honoris Iunius, a iuuenum nomine dictus, habet.' Tunc sic, neglectos hedera redimita capillos, [5,80] prima sui coepit Calliopea chori: 'Duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn, qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis; hinc sata Pleione cum caelifero Atlante iungitur, ut fama est, Pleiadasque parit. [5,85] Quarum Maia suas forma superasse sorores traditur et summo concubuisse Ioui. Haec enixa iugo cupressiferae Cyllenes aetherium uolucri qui pede carpit iter; Arcades hunc Ladonque rapax et Maenalos ingens [5,90] rite colunt, luna credita terra prior. Exul ab Arcadia Latios Euander in agros uenerat, impositos attuleratque deos. Hic, ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbae et paucae pecudes et casa rara fuit: [5,95] quo postquam uentum est, "Consistite", praescia mater "nam locus imperii rus erit istud" ait. Et matri et uati paret Nonacrius heros, inque peregrina constitit hospes humo; sacraque multa quidem, sed Fauni prima bicornis [5,100] has docuit gentes alipedisque dei. Semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis, cum lustrant celebres uerbera secta uias; at tu materno donasti nomine mensem, inuentor curuae, furibus apte, fidis. [5,105] Nec pietas haec prima tua est: septena putaris, Pleiadum numerum, fila dedisse lyrae.' Haec quoque desierat: laudata est uoce suarum. Quid faciam? Turbae pars habet omnis idem. Gratia Pieridum nobis aequaliter adsit, [5,110] nullaque laudetur plusue minusue mihi. Ab Ioue surgat opus. Prima mihi nocte uidenda stella est in cunas officiosa Iouis: nascitur Oleniae signum pluuiale Capellae; illa dati caelum praemia lactis habet. [5,115] Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida, dicitur in siluis occuluisse Iouem. Huic fuit haedorum mater formosa duorum, inter Dictaeos conspicienda greges, cornibus aeriis atque in sua terga recuruis, [5,120] ubere, quod nutrix posset habere Iouis. Lac dabat illa deo; sed fregit in arbore cornu, truncaque dimidia parte decoris erat. Sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis, et plenum pomis ad Iouis ora tulit. [5,125] Ille ubi res caeli tenuit solioque paterno sedit, et inuicto nil Ioue maius erat, sidera nutricem, nutricis fertile cornu fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet. Praestitibus Maiae Laribus uidere Kalendae [5,130] aram constitui paruaque signa deum: uouerat illa quidem Curius, sed multa uetustas destruit; et saxo longa senecta nocet. Causa tamen positi fuerat cognominis illis quod praestant oculis omnia tuta suis: [5,135] stant quoque pro nobis et praesunt moenibus Urbis, et sunt praesentes auxiliumque ferunt. At canis ante pedes saxo fabricatus eodem stabat: quae standi cum Lare causa fuit? Seruat uterque domum, domino quoque fidus uterque: [5,140] compita grata deo, compita grata cani. Exagitant et Lar et turba Diania fures: peruigilantque Lares, peruigilantque canes. Bina gemellorum quaerebam signa deorum uiribus annosae facta caduca morae: [5,145] mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos, Urbs habet, et uici numina terna colunt. Quo feror? Augustus mensis mihi carminis huius ius dabit: interea Diua canenda Bona est. Est moles natiua, loco res nomina fecit: [5,150] appellant Saxum; pars bona montis ea est. Huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri prima Palatinae signa dedistis aues; templa patres illic oculos exosa uiriles leniter adcliui constituere iugo. [5,155] Dedicat haec ueteris Crassorum nominis heres, uirgineo nullum corpore passa uirum: Liuia restituit, ne non imitata maritum esset et ex omni parte secuta ~uirum~. Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris [5,160] in matutinis lampada tollet equis, frigidus Argestes summas mulcebit aristas, candidaque a Calabris uela dabuntur aquis. At simul inducent obscura crepuscula noctem, pars Hyadum toto de grege nulla latet. [5,165] Ora micant Tauri septem radiantia flammis, nauita quas Hyadas Graius ab imbre uocat; pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse Tethyos has neptes Oceanique senis. Nondum stabat Atlas umeros oneratus Olympo [5,170] cum satus est forma conspiciendus Hyas: hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas. Dum noua lanugo est, pauidos formidine ceruos terret, et est illi praeda benigna lepus: [5,175] at postquam uirtus annis adoleuit, in apros audet et hirsutas comminus ire leas; dumque petit latebras fetae catulosque leaenae, ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae. Mater Hyan et Hyan maestae fleuere sorores [5,180] ceruicemque polo subpositurus Atlas. Uictus uterque parens tamen est pietate sororum: illa dedit caelum, nomina fecit Hyas. 'Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis: distuleram partes mense priore tuas. [5,185] Incipis Aprili, transis in tempora Maii: alter te fugiens, cum uenit alter habet. Cum tua sint cedantque tibi confinia mensum, conuenit in laudes ille uel ille tuas. Circus in hunc exit clamataque palma theatris; [5,190] hoc quoque cum Circi munere carmen eat. Ipsa doce quae sis: hominum sententia fallax; optima tu proprii nominis auctor eris.' Sic ego; sic nostris respondit diua rogatis (dum loquitur, uernas efflat ab ore rosas): [5,195] 'Chloris eram quae Flora uocor: corrupta Latino nominis est nostri littera Graeca sono. Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis rem fortunatis ante fuisse uiris. Quae fuerit mihi forma, graue est narrare modestae; [5,200] sed generum matri repperit illa deum. Uer erat, errabam; Zephyrus conspexit, abibam; insequitur, fugio: fortior ille fuit. Et dederat fratri Boreas ius omne rapinae, ausus Erecthea praemia ferre domo. [5,205] Uim tamen emendat dando mihi nomina nuptae, inque meo non est ulla querella toro. Uere fruor semper: semper nitidissimus annus, arbor habet frondes, pabula semper humus. Est mihi fecundus dotalibus hortus in agris; [5,210] aura fouet, liquidae fonte rigatur aquae: hunc meus impleuit generoso flore maritus, atque ait "Arbitrium tu, dea, floris habe." Saepe ego digestos uolui numerare colores, nec potui: numero copia maior erat. [5,215] Roscida cum primum foliis excussa pruina est et uariae radiis intepuere comae, conueniunt pictis incinctae uestibus Horae, inque leues calathos munera nostra legunt; protinus accedunt Charites, nectuntque coronas [5,220] sertaque caelestes implicitura comas. Prima per immensas sparsi noua semina gentes: unius tellus ante coloris erat; prima Therapnaeo feci de sanguine florem, et manet in folio scripta querella suo. [5,225] Tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos, infelix, quod non alter et alter eras. Quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum, de quorum per me uolnere surgit honor? Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes: [5,230] Iuppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor. Sancta Iouem Iuno nata sine matre Minerua officio doluit non eguisse suo. Ibat ut Oceano quereretur facta mariti; restitit ad nostras fessa labore fores. [5,235] Quam simul aspexi, "Quid te, Saturnia", dixi "attulit?" exponit, quem petat, illa, locum; addidit et causam. Uerbis solabar amicis. "Non" inquit "uerbis cura leuanda mea est. Si pater est factus neglecto coniugis usu [5,240] Iuppiter, et solus nomen utrumque tenet, cur ego desperem fieri sine coniuge mater, et parere intacto, dummodo casta, uiro? Omnia temptabo latis medicamina terris, et freta Tartareos excutiamque sinus." [5,245] Uox erat in cursu: uoltum dubitantis habebam. "Nescioquid, nymphe, posse uideris" ait. Ter uolui promittere opem, ter lingua retenta est: ira Iouis magni causa timoris erat. "Fer, precor, auxilium" dixit, "celabitur auctor", [5,250] et Stygiae numen testificatur aquae. "Quod petis, Oleniis" inquam "mihi missus ab aruis flos dabit: est hortis unicus ille meis. Qui dabat, 'Hoc' dixit 'sterilem quoque tange iuuencam, mater erit': tetigi, nec mora, mater erat." [5,255] Protinus haerentem decerpsi pollice florem; tangitur, et tacto concipit illa sinu. Iamque grauis Thracen et laeua Propontidos intrat, fitque potens uoti, Marsque creatus erat. Qui memor accepti per me natalis "habeto [5,260] tu quoque Romulea" dixit "in urbe locum." Forsitan in teneris tantum mea regna coronis esse putes? Tangit numen et arua meum. Si bene floruerint segetes, erit area diues: si bene floruerit uinea, Bacchus erit; [5,265] si bene floruerint oleae, nitidissimus annus, pomaque prouentum temporis huius habent. Flore semel laeso pereunt uiciaeque fabaeque, et pereunt lentes, aduena Nile, tuae. Uina quoque in magnis operose condita cellis [5,270] florent, et nebulae dolia summa tegunt. Mella meum munus: uolucres ego mella daturas ad uiolam et cytisos et thyma cana uoco.' Nos quoque idem facimus tunc, cum iuuenalibus annis luxuriant animi, corporaque ipsa uigent. [5,275] Talia dicentem tacitus mirabar; at illa 'Ius tibi discendi, siqua requiris' ait. 'Dic, dea', respondi 'ludorum quae sit origo.' Uix bene desieram, rettulit illa mihi: 'Cetera luxuriae nondum instrumenta uigebant; [5,280] aut pecus aut latam diues habebat humum hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est; sed iam de uetito quisque parabat opes. Uenerat in morem populi depascere saltus, idque diu licuit, poenaque nulla fuit; [5,285] uindice seruabat nullo sua publica uolgus, iamque in priuato pascere inertis erat. Plebis ad aediles perducta licentia talis Publicios; animus defuit ante uiris. Rem populus recipit, multam subiere nocentes. [5,290] Uindicibus laudi publica cura fuit. Multa data est ex parte mihi, magnoque fauore uictores ludos instituere nouos; parte locant cliuum, qui tunc erat ardua rupes, utile nunc iter est, Publiciumque uocant.' [5,295] Annua credideram spectacula facta: negauit, addidit et dictis altera uerba suis: 'Nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris, turbaque caelestes ambitiosa sumus. Saepe deos aliquis peccando fecit iniquos, [5,300] et pro delictis hostia blanda fuit; saepe Iouem uidi, cum iam sua mittere uellet fulmina, ture dato sustinuisse manum. At si neglegimur, magnis iniuria poenis soluitur, et iustum praeterit ira modum. [5,305] Respice Thestiaden: flammis absentibus arsit; causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit. Respice Tantaliden: eadem dea uela tenebat; uirgo est, et spretos bis tamen ulta focos. Hippolyte infelix, uelles coluisse Dionen, [5,310] cum consternatis diripereris equis. Longa referre mora est correcta obliuia damnis: me quoque Romani praeteriere patres. Quid facerem, per quod fierem manifesta doloris? Exigerem nostrae qualia damna notae? [5,315] excidit officium tristi mihi: nulla tuebar rura, nec in pretio fertilis hortus erat; lilia deciderant, uiolas arere uideres, filaque punicei languida facta croci. Saepe mihi Zephyrus "Dotes corrumpere noli [5,320] ipsa tuas" dixit: dos mihi uilis erat. Florebant oleae, uenti nocuere proterui: florebant segetes, grandine laesa seges. In spe uitis erat, caelum nigrescit ab Austris et subita frondes decutiuntur aqua. [5,325] Nec uolui fieri nec sum crudelis in ira; cura repellendi sed mihi nulla fuit. Conuenere patres, et, si bene floreat annus, numinibus nostris annua festa uouent. Adnuimus uoto: consul cum consule ludos [5,330] Postumio Laenas persoluere mihi.' Quaerere conabar quare lasciuia maior his foret in ludis liberiorque iocus; sed mihi succurrit numen non esse seuerum, aptaque deliciis munera ferre deam. [5,335] Tempora sutilibus cinguntur tota coronis, et latet iniecta splendida mensa rosa; ebrius incinctis philyra conuiua capillis saltat, et imprudens utitur arte meri; ebrius ad durum formosae limen amicae [5,340] cantat, habent unctae mollia serta comae. Nulla coronata peraguntur seria fronte, nec liquidae uinctis flore bibuntur aquae; donec eras mixtus nullis, Acheloe, racemis, gratia sumendae non erat ulla rosae. [5,345] Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronam ex Ariadnaeo sidere nosse potes. Scaena leuis decet hanc: non est, mihi credite, non est illa cothurnatas inter habenda deas. Turba quidem cur hos celebret meretricia ludos [5,350] non ex difficili causa petita subest. Non est de tetricis, non est de magna professis: uolt sua plebeio sacra patere choro, et monet aetatis specie, dum floreat, uti; contemni spinam, cum cecidere rosae. [5,355] Cur tamen, ut dantur uestes Cerialibus albae, sic haec est cultu uersicolore decens? An quia maturis albescit messis aristis, et color et species floribus omnis inest? Adnuit, et motis flores cecidere capillis, [5,360] accidere in mensas ut rosa missa solet. Lumina restabant, quorum me causa latebat, cum sic errores abstulit illa meos: 'Uel quia purpureis conlucent floribus agri, lumina sunt nostros uisa decere dies; [5,365] uel quia nec flos est hebeti nec flamma colore, atque oculos in se splendor uterque trahit; uel quia deliciis nocturna licentia nostris conuenit: a uero tertia causa uenit.' 'Est breue praeterea, de quo mihi quaerere restat, [5,370] si liceat' dixi: dixit et illa 'Licet'. 'Cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis inbelles capreae sollicitusque lepus?' Non sibi respondit siluas cessisse, sed hortos aruaque pugnaci non adeunda ferae. [5,375] Omnia finierat: tenues secessit in auras, mansit odor; posses scire fuisse deam. Floreat ut toto carmen Nasonis in aeuo, sparge, precor, donis pectora nostra tuis. Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron [5,380] semiuir et flaui corpore mixtus equi. Pelion Haemoniae mons est obuersus in Austros: summa uirent pinu, cetera quercus habet. Phillyrides tenuit; saxo stant antra uetusto, quae iustum memorant incoluisse senem. [5,385] Ille manus olim missuras Hectora leto creditur in lyricis detinuisse modis. Uenerat Alcides exhausta parte laborum, iussaque restabant ultima paene uiro. Stare simul casu Troiae duo fata uideres: [5,390] hinc puer Aeacides, hinc Ioue natus erat. Excipit hospitio iuuenem Philyreius heros, et causam aduentus hic rogat, ille docet. Respicit interea clauam spoliumque leonis, 'Uir' que ait 'his armis, armaque digna uiro!' [5,395] Nec se, quin horrens auderent tangere saetis uellus, Achilleae continuere manus. Dumque senex tractat squalentia tela uenenis, excidit et laeuo fixa sagitta pede est. Ingemuit Chiron, traxitque e corpore ferrum: [5,400] adgemit Alcides Haemoniusque puer. Ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas temperat et uaria uolnera mulcet ope. Uirus edax superabat opem, penitusque recepta ossibus et toto corpore pestis erat. [5,405] Sanguine Centauri Lernaeae sanguis echidnae mixtus ad auxilium tempora nulla dabat. Stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles; sic flendus Peleus, si moreretur, erat. Saepe manus aegras manibus fingebat amicis: [5,410] morum, quos fecit, praemia doctor habet. Oscula saepe dedit, dixit quoque saepe iacenti 'Uiue, precor, nec me, care, relinque, pater.' Nona dies aderat, cum tu, iustissime Chiron, bis septem stellis corpora cinctus eras. [5,415] Hunc Lyra curua sequi cuperet, sed idonea nondum est uia: nox aptum tertia tempus erit. Scorpius in caelo, cum cras lucescere Nonas dicimus, a media parte notandus erit. Hinc ubi protulerit formosa ter Hesperos ora, [5,420] ter dederint Phoebo sidera uicta locum, ritus erit ueteris, nocturna Lemuria, sacri: inferias tacitis manibus illa dabunt. Annus erat breuior, nec adhuc pia februa norant, nec tu dux mensum, Iane biformis, eras: [5,425] iam tamen exstincto cineri sua dona ferebant, compositique nepos busta piabat aui. Mensis erat Maius, maiorum nomine dictus, qui partem prisci nunc quoque moris habet. Nox ubi iam media est somnoque silentia praebet, [5,430] et canis et uariae conticuistis aues, ille memor ueteris ritus timidusque deorum surgit; habent gemini uincula nulla pedes, signaque dat digitis medio cum pollice iunctis, occurrat tacito ne leuis umbra sibi. [5,435] Cumque manus puras fontana perluit unda, uertitur et nigras accipit ante fabas, auersusque iacit; sed dum iacit, 'Haec ego mitto, his' inquit 'redimo meque meosque fabis.' Hoc nouies dicit nec respicit: umbra putatur [5,440] colligere et nullo terga uidente sequi. Rursus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera, et rogat ut tectis exeat umbra suis. Cum dixit nouies 'Manes exite paterni' respicit, et pure sacra peracta putat. [5,445] Dicta sit unde dies, quae nominis exstet origo me fugit: ex aliquo est inuenienda deo. Pliade nate, mone, uirga uenerande potenti: saepe tibi est Stygii regia uisa Iouis. Uenit adoratus Caducifer. Accipe causam [5,450] nominis: ex ipso est cognita causa deo. Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras, et male ueloci iusta soluta Remo, Faustulus infelix et passis Acca capillis spargebant lacrimis ossa perusta suis; [5,445] inde domum redeunt sub prima crepuscula maesti, utque erat, in duro procubuere toro. Umbra cruenta Remi uisa est adsistere lecto, atque haec exiguo murmure uerba loqui: 'En ego dimidium uestri parsque altera uoti, [5,460] cernite sim qualis, qui modo qualis eram! Qui modo, si uolucres habuissem regna iubentes, in populo potui maximus esse meo, nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago: haec est ex illo forma relicta Remo. [5,465] Heu ubi Mars pater est? Si uos modo uera locuti, uberaque expositis ille ferina dedit. Quem lupa seruauit, manus hunc temeraria ciuis perdidit. O quanto mitior illa fuit! Saeue Celer, crudelem animam per uolnera reddas, [5,470] utque ego, sub terras sanguinulentus eas. Noluit hoc frater, pietas aequalis in illo est: quod potuit, lacrimas in mea fata dedit. Hunc uos per lacrimas, per uestra alimenta rogate ut celebrem nostro signet honore diem.' [5,475] Mandantem amplecti cupiunt et bracchia tendunt: lubrica prensantes effugit umbra manus. Ut secum fugiens somnos abduxit imago, ad regem uoces fratris uterque ferunt. Romulus obsequitur, lucemque Remuria dicit [5,480] illam, qua positis iusta feruntur auis. Aspera mutata est in lenem tempore longo littera, quae toto nomine prima fuit; mox etiam lemures animas dixere silentum: hic sensus uerbi, uis ea uocis erat. [5,485] Fana tamen ueteres illis clausere diebus, ut nunc ferali tempore operta uides; nec uiduae taedis eadem nec uirginis apta tempora: quae nupsit, non diuturna fuit. Hac quoque de causa, si te prouerbia tangunt, [5,490] mense malas Maio nubere uolgus ait. Sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa inter se nulla continuata die. Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres, falsus eris: signi causa canenda mihi. [5,495] Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater carpebant socias Mercuriusque uias; tempus erat quo uersa iugo referuntur aratra, et pronus saturae lac bibit agnus ouis. Forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli, [5,500] hos uidet, exiguam stabat ut ante casam, atque ita 'Longa uia est, nec tempora longa supersunt', dixit 'et hospitibus ianua nostra patet.' Addidit et uoltum uerbis, iterumque rogauit: parent promissis dissimulantque deos. [5,505] Tecta senis subeunt nigro deformia fumo; ignis in hesterno stipite paruus erat: ipse genu nixus flammas exsuscitat aura, et promit quassas comminuitque faces. Stant calices; minor inde fabas, holus alter habebat, [5,510] et spumat testo pressus uterque suo. Dumque mora est, tremula dat uina rubentia dextra: accipit aequoreus pocula prima deus. Quae simul exhausit, 'Da nunc bibat ordine' dixit 'Iuppiter.' Audito palluit ille Ioue. [5,515] Ut rediit animus, cultorem pauperis agri immolat et magno torret in igne bouem; quaeque puer quondam primis diffuderat annis promit fumoso condita uina cado. Nec mora, flumineam lino celantibus uluam, [5,520] sic quoque non altis, incubuere toris. Nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo; terra rubens crater, pocula fagus erant. Uerba fuere Iouis: 'Si quid fert impetus, opta: omne feres.' Placidi uerba fuere senis: [5,525] 'Cara fuit coniunx, primae mihi uere iuuentae cognita. Nunc ubi sit quaeritis? Urna tegit. Huic ego iuratus, uobis in uerba uocatis, "Coniugio" dixi "sola fruere meo." Et dixi et seruo; sed enim diuersa uoluntas [5,530] est mihi: nec coniunx et pater esse uolo.' Adnuerant omnes. Omnes ad terga iuuenci constiterant - pudor est ulteriora loqui. Tum superiniecta texere madentia terra: iamque decem menses, et puer ortus erat. [5,535] Hunc Hyrieus, quia sic genitus, uocat Uriona: perdidit antiquum littera prima sonum. Creuerat immensum: comitem sibi Delia sumpsit; ille deae custos, ille satelles erat. Uerba mouent iras non circumspecta deorum: [5,540] 'Quam nequeam' dixit 'uincere nulla fera est.' Scorpion immisit Tellus: fuit impetus illi curua gemelliparae spicula ferre deae. Obstitit Orion. Latona nitentibus astris addidit et 'Meriti praemia' dixit 'habe.' [5,545] Sed quid et Orion et cetera sidera mundo cedere festinant, noxque coartat iter? Quid solito citius liquido iubar aequore tollit candida, Lucifero praeueniente, dies? Fallor, an arma sonant? Non fallimur, arma sonabant: [5,550] Mars uenit et ueniens bellica signa dedit. Ultor ad ipse suos caelo descendit honores templaque in Augusto conspicienda foro. Et deus est ingens et opus: debebat in urbe non aliter nati Mars habitare sui. [5,555] Digna Giganteis haec sunt delubra tropaeis: hinc fera Gradiuum bella mouere decet, seu quis ab Eoo nos impius orbe lacesset, seu quis ab occiduo sole domandus erit. Perspicit Armipotens operis fastigia summi, [5,560] et probat inuictas summa tenere deas; perspicit in foribus diuersae tela figurae, armaque terrarum milite uicta suo. Hinc uidet Aenean oneratum pondere caro et tot Iuleae nobilitatis auos; [5,565] hinc uidet Iliaden umeris ducis arma ferentem, claraque dispositis acta subesse uiris. Spectat et Augusto praetextum nomine templum, et uisum lecto Caesare maius opus. Uouerat hoc iuuenis tum cum pia sustulit arma: [5,570] a tantis princeps incipiendus erat. Ille manus tendens, hinc stanti milite iusto, hinc coniuratis, talia dicta dedit: 'Si mihi bellandi pater est Uestaeque sacerdos auctor, et ulcisci numen utrumque paro, [5,575] Mars, ades et satia scelerato sanguine ferrum, stetque fauor causa pro meliore tuus. Templa feres et, me uictore, uocaberis Ultor.' Uouerat, et fuso laetus ab hoste redit. Nec satis est meruisse semel cognomina Marti: [5,580] persequitur Parthi signa retenta manu. Gens fuit et campis et equis et tuta sagittis et circumfusis inuia fluminibus; addiderant animos Crassorum funera genti, cum periit miles signaque duxque simul. [5,585] Signa, decus belli, Parthus Romana tenebat, Romanaeque aquilae signifer hostis erat; isque pudor mansisset adhuc, nisi fortibus armis Caesaris Ausoniae protegerentur opes. Ille notas ueteres et longi dedecus aeui [5,590] sustulit: agnorunt signa recepta suos. Quid tibi nunc solitae mitti post terga sagittae, quid loca, quid rapidi profuit usus equi? Parthe, refers aquilas, uictos quoque porrigis arcus: pignora iam nostri nulla pudoris habes. [5,595] Rite deo templumque datum nomenque bis ulto, et meritus uoti debita soluit honor. Sollemnes ludos Circo celebrate, Quirites: non uisa est fortem scaena decere deum. Pliadas aspicies omnes totumque sororum [5,600] agmen, ubi ante Idus nox erit una super. Tum mihi non dubiis auctoribus incipit aestas, et tepidi finem tempora ueris habent. Idibus ora prior stellantia tollere Taurum indicat: huic signo fabula nota subest. [5,605] Praebuit ut taurus Tyriae sua terga puellae Iuppiter et falsa cornua fronte tulit. Illa iubam dextra, laeua retinebat amictus, et timor ipse noui causa decoris erat. Aura sinus implet, flauos mouet aura capillos: [5,610] Sidoni, sic fueras aspicienda Ioui. Saepe puellares subduxit ab aequore plantas, et metuit tactus adsilientis aquae; saepe deus prudens tergum demisit in undas, haereat ut collo fortius illa suo. [5,615] Litoribus tactis stabat sine cornibus ullis Iuppiter inque deum de boue uersus erat. Taurus init caelum: te, Sidoni, Iuppiter implet, parsque tuum terrae tertia nomen habet. Hoc alii signum Phariam dixere iuuencam, [5,620] quae bos ex homine est, ex boue facta dea. Tum quoque priscorum Uirgo simulacra uirorum mittere roboreo scirpea ponte solet. Corpora post decies senos qui credidit annos missa neci, sceleris crimine damnat auos. [5,625] Fama uetus, tum cum Saturnia terra uocata est, talia fatidici dicta fuisse Iouis: 'Falcifero libata seni duo corpora gentis mittite, quae Tuscis excipiantur aquis'; donec in haec uenit Tirynthius arua, quotannis [5,630] tristia Leucadio sacra peracta modo; illum stramineos in aquam misisse Quirites, Herculis exemplo corpora falsa iaci. Pars putat, ut ferrent iuuenes suffragia soli, pontibus infirmos praecipitasse senes. [5,635] Thybri, doce uerum: tua ripa uetustior Urbe est; principium ritus tu bene nosse potes. Thybris harundiferum medio caput extulit alueo raucaque dimouit talibus ora sonis: 'Haec loca desertas uidi sine moenibus herbas: [5,640] pascebat sparsas utraque ripa boues, et, quem nunc gentes Tiberim noruntque timentque, tunc etiam pecori despiciendus eram. Arcadis Euandri nomen tibi saepe refertur: ille meas remis aduena torsit aquas. [5,645] Uenit et Alcides, turba comitatus Achiua: Albula, si memini, tunc mihi nomen erat. Excipit hospitio iuuenem Pallantius heros, et tandem Caco debita poena uenit. Uictor abit, secumque boues, Erytheida praedam, [5,650]] abstrahit; at comites longius ire negant. Magnaque pars horum desertis uenerat Argis: montibus his ponunt spemque laremque suum. Saepe tamen patriae dulci tanguntur amore, atque aliquis moriens hoc breue mandat opus: [5,655] "Mittite me in Tiberim, Tiberinis uectus ut undis litus ad Inachium puluis inanis eam." Displicet heredi mandati cura sepulcri: mortuus Ausonia conditur hospes humo; scirpea pro domino Tiberi iactatur imago, [5,660] ut repetat Graias per freta longa domos.' Hactenus, et subiit uiuo rorantia saxo antra; leues cursum sustinuistis aquae. Clare nepos Atlantis, ades, quem montibus olim edidit Arcadiis Pleias una Ioui: [5,665] pacis et armorum superis imisque deorum arbiter, alato qui pede carpis iter, laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra, quo didicit culte lingua docente loqui, templa tibi posuere patres spectantia Circum [5,670] Idibus; ex illo est haec tibi festa dies. Te, quicumque suas profitentur uendere merces, ture dato tribuas ut sibi lucra rogant. Est aqua Mercurii portae uicina Capenae; si iuuat expertis credere, numen habet. [5,675] Huc uenit incinctus tunica mercator et urna purus suffita, quam ferat, haurit aquam. Uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda omnia quae dominos sunt habitura nouos. Spargit et ipse suos lauro rorante capillos, [5,680] et peragit solita fallere uoce preces: 'Ablue praeteriti periuria temporis', inquit 'ablue praeteritae perfida uerba die. Siue ego te feci testem, falsoue citaui non audituri numina uana Iouis, [5,685] siue deum prudens alium diuamue fefelli abstulerint celeres improba dicta Noti: et pateant ueniente die periuria nobis, nec curent superi siqua locutus ero. Da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro, [5,690] et fac ut emptori uerba dedisse iuuet.' Talia Mercurius poscenti ridet ab alto, se memor Ortygias subripuisse boues. At mihi pande, precor, tanto meliora petenti, in Geminos ex quo tempore Phoebus eat. [5,695] 'Cum totidem de mense dies superesse uidebis quot sunt Herculei facta laboris' ait. 'Dic' ego respondi 'causam mihi sideris huius.' Causam facundo reddidit ore deus: 'Abstulerant raptas Phoeben Phoebesque sororem [5,700] Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil. Bella parant repetuntque suas et frater et Idas, Leucippo fieri pactus uterque gener. His amor ut repetant, illis ut reddere nolint, suadet; et ex causa pugnat uterque pari. [5,705] Effugere Oebalidae cursu potuere sequentes, sed uisum celeri uincere turpe fuga. Liber ab arboribus locus est, apta area pugnae: constiterant illo nomen Aphidna loco. Pectora traiectus Lynceo Castor ab ense [5,710] non exspectato uolnere pressit humum; ultor adest Pollux, et Lyncea perforat hasta, qua ceruix umeros continuata premit. Ibat in hunc Idas, uixque est Iouis igne repulsus; tela tamen dextrae fulmine rapta negant. [5,715] Iamque tibi, Pollux, caelum sublime patebat, cum "Mea" dixisti "percipe uerba, pater: quod mihi das uni caelum, partire duobus; dimidium toto munere maius erit." Dixit et alterna fratrem statione redemit: [5,720] utile sollicitae sidus utrumque rati.' Ad Ianum redeat, qui quaerit Agonia quid sint: quae tamen in fastis hoc quoque tempus habent. Nocte sequente diem canis Erigoneius exit: est alio signi reddita causa loco. [5,725] Proxima Uolcani lux est, Tubilustria dicunt: lustrantur purae, quas facit ille, tubae. Quattuor inde notis locus est, quibus ordine lectis uel mos sacrorum uel fuga regis inest. Nec te praetereo, populi Fortuna potentis [5,730] publica, cui templum luce sequente datum est. Hanc ubi diues aquis acceperit Amphitrite, grata Ioui fuluae rostra uidebis auis. Auferet ex oculis ueniens aurora Booten, continuaque die sidus Hyantis erit.