[1,0] LIBER PRIMVS. [1,1] Tempora cum causis Latium digesta per annum lapsaque sub terras ortaque signa canam. Excipe pacato, Caesar Germanice, uoltu hoc opus et timidae derige nauis iter, [1,5] officioque, leuem non auersatus honorem, en tibi deuoto numine dexter ades. Sacra recognosces annalibus eruta priscis et quo sit merito quaeque notata dies. Inuenies illic et festa domestica uobis; [1,10] saepe tibi pater est, saepe legendus auus, quaeque ferunt illi, pictos signantia fastos, tu quoque cum Druso praemia fratre feres. Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras et quoscumque sacris addidit ille dies. [1,15] Adnue conanti per laudes ire tuorum deque meo pauidos excute corde metus. Da mihi te placidum, dederis in carmina uires: ingenium uoltu statque caditque tuo. Pagina iudicium docti subitura mouetur [1,20] principis, ut Clario missa legenda deo. Quae sit enim culti facundia sensimus oris, ciuica pro trepidis cum tulit arma reis. Scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes, ingenii currant flumina quanta tui. [1,25] Si licet et fas est, uates rege uatis habenas, auspice te felix totus ut annus eat. Tempora digereret cum conditor Vrbis, in anno constituit menses quinque bis esse suo. Scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras, [1,30] curaque finitimos uincere maior erat. Est tamen et ratio, Caesar, quae mouerit illum, erroremque suum quo tueatur habet. Quod satis est, utero matris dum prodeat infans, hoc anno statuit temporis esse satis; [1,35] per totidem menses a funere coniugis uxor sustinet in uidua tristia signa domo. Haec igitur uidit trabeati cura Quirini, cum rudibus populis annua iura daret. Martis erat primus mensis, Venerisque secundus; [1,40] haec generis princeps, ipsius ille pater: tertius a senibus, iuuenum de nomine quartus, quae sequitur, numero turba notata fuit. At Numa nec Ianum nec auitas praeterit umbras, mensibus antiquis praeposuitque duos. [1,45] Ne tamen ignores uariorum iura dierum, non habet officii Lucifer omnis idem. Ille nefastus erit, per quem tria uerba silentur: fastus erit, per quem lege licebit agi. Nec toto perstare die sua iura putaris: [1,50] qui iam fastus erit, mane nefastus erat; nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari, uerbaque honoratus libera praetor habet. Est quoque, quo populum ius est includere saeptis; est quoque, qui nono semper ab orbe redit. [1,55] uindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas; Idibus alba Ioui grandior agna cadit; nonarum tutela deo caret. Omnibus istis ne fallare caue proximus ater erit. Omen ab euentu est: illis nam Roma diebus [1,60] damna sub auerso tristia Marte tulit. Haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis, ne seriem rerum scindere cogar, erunt. Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum inque meo primum carmine Ianus adest. [1,65] Iane biceps, anni tacite labentis origo, solus de superis qui tua terga uides, dexter ades ducibus, quorum secura labore otia terra ferax, otia pontus habet: dexter ades patribusque tuis populoque Quirini, [1,70] et resera nutu candida templa tuo. Prospera lux oritur: linguis animisque fauete; nunc dicenda bona sunt bona uerba die. Lite uacent aures, insanaque protinus absint iurgia: differ opus, liuida turba, tuum. [1,75] Cernis odoratis ut luceat ignibus aether, et sonet accensis spica Cilissa focis? Flamma nitore suo templorum uerberat aurum, et tremulum summa spargit in aede iubar. Vestibus intactis Tarpeias itur in arces [1,80] et populus festo concolor ipse suo est, iamque noui praeeunt fasces, noua purpura fulget, et noua conspicuum pondera sentit ebur. Colla rudes operum praebent ferienda iuuenci, quos aluit campis herba Falisca suis. [1,85] Iuppiter arce sua totum cum spectet in orbem, nil nisi Romanum quod tueatur habet. Salue, laeta dies, meliorque reuertere semper, a populo rerum digna potente coli. Quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis? [1,90] nam tibi par nullum Graecia numen habet. Ede simul causam, cur de caelestibus unus sitque quod a tergo sitque quod ante uides. Haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis, lucidior uisa est quam fuit ante domus. [1,95] Tum sacer ancipiti mirandus imagine Ianus bina repens oculis obtulit ora meis. Extimui sensique metu riguisse capillos, et gelidum subito frigore pectus erat. Ille tenens baculum dextra clauemque sinistra [1,100] edidit hos nobis ore priore sonos: 'disce metu posito, uates operose dierum, quod petis, et uoces percipe mente meas. Me Chaos antiqui nam sum res prisca uocabant: aspice quam longi temporis acta canam. [1,105] lucidus hic aer et quae tria corpora restant, ignis, aquae, tellus, unus aceruus erat. Vt semel haec rerum secessit lite suarum inque nouas abiit massa soluta domos, flamma petit altum, propior locus aera cepit, [1,110] sederunt medio terra fretumque solo. Tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles, in faciem redii dignaque membra deo. nunc quoque, confusae quondam nota parua figurae, ante quod est in me postque uidetur idem. [1,115] Accipe, quaesitae quae causa sit altera formae, hanc simul ut noris officiumque meum. Quicquid ubique uides, caelum, mare, nubila, terras, omnia sunt nostra clausa patentque manu. Me penes est unum uasti custodia mundi, [1,120] et ius uertendi cardinis omne meum est. Cum libuit Pacem placidis emittere tectis, libera perpetuas ambulat illa uias: sanguine letifero totus miscebitur orbis, ni teneant rigidae condita bella serae. [1,125] Praesideo foribus caeli cum mitibus Horis: it, redit officio Iuppiter ipse meo. Inde uocor Ianus; cui cum Ceriale sacerdos imponit libum farraque mixta sale, nomina ridebis: modo namque Patulcius idem [1,130] et modo sacrifico Clusius ore uocor. Scilicet alterno uoluit rudis illa uetustas nomine diuersas significare uices. Vis mea narrata est; causam nunc disce figurae: iam tamen hanc aliqua tu quoque parte uides. [1,135] Omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontes, e quibus haec populum spectat, at illa Larem, utque sedens primi uester prope limina tecti ianitor egressus introitusque uidet, sic ego perspicio caelestis ianitor aulae [1,140] Eoas partes Hesperiasque simul. Ora uides Hecates in tres uertentia partes, seruet ut in ternas compita secta uias: et mihi, ne flexu ceruicis tempora perdam, cernere non moto corpore bina licet.' [1,145] Dixerat: et uoltu, si plura requirere uellem, difficilem mihi se non fore pactus erat. Sumpsi animum, gratesque deo non territus egi, uerbaque sum spectans plura locutus humum: 'Dic, age, frigoribus quare nouus incipit annus, [1,150] qui melius per uer incipiendus erat? Omnia tunc florent, tunc est noua temporis aetas, et noua de grauido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, [1,155] et tepidum uolucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus. Tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus: tum patitur cultus ager et renouatur aratro. [1,160] Haec anni nouitas iure uocanda fuit.' Quaesieram multis; non multis ille moratus contulit in uersus sic sua uerba duos: 'Bruma noui prima est ueterisque nouissima solis: principium capiunt Phoebus et annus idem.' [1,165] Post ea mirabar cur non sine litibus esset prima dies. 'Causam percipe' Ianus ait. 'Tempora commisi nascentia rebus agendis, totus ab auspicio ne foret annus iners. Quisque suas artes ob idem delibat agendo, [1,170] nec plus quam solitum testificatur opus.' Mox ego, 'cur, quamuis aliorum numina placem, Iane, tibi primum tura merumque fero?' 'Vt possis aditum per me, qui limina seruo, ad quoscumque uoles' inquit 'habere deos.' [1,175] 'At cur laeta tuis dicuntur uerba Kalendis, et damus alternas accipimusque preces?' Tum deus incumbens baculo, quod dextra gerebat, 'Omina principiis' inquit 'inesse solent. Ad primam uocem timidas aduertitis aures, [1,180] et uisam primum consulit augur auem. Templa patent auresque deum, nec lingua caducas concipit ulla preces, dictaque pondus habent.' Desierat Ianus. Nec longa silentia feci, sed tetigi uerbis ultima uerba meis: [1,185] 'Quid uolt palma sibi rugosaque carica' dixi 'et data sub niueo candida mella cado?' 'Omen' ait 'causa est, ut res sapor ille sequatur et peragat coeptum dulcis ut annus iter.' 'Dulcia cur dentur uideo: stipis adice causam, [1,190] pars mihi de festo ne labet ulla tuo.' Risit, et 'O quam te fallunt tua saecula' dixit, 'qui stipe mel sumpta dulcius esse putas! Vix ego Saturno quemquam regnante uidebam cuius non animo dulcia lucra forent. [1,195] Tempore creuit amor, qui nunc est summus, habendi: uix ultra quo iam progrediatur habet. Pluris opes nunc sunt quam prisci temporis annis, dum populus pauper, dum noua Roma fuit, dum casa Martigenam capiebat parua Quirinum, [1,200] et dabat exiguum fluminis ulua torum. Iuppiter angusta uix totus stabat in aede, inque Iouis dextra fictile fulmen erat. Frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis, pascebatque suas ipse senator oues: [1,205] nec pudor in stipula placidam cepisse quietem et fenum capiti subposuisse fuit. Iura dabat populis posito modo praetor aratro, et leuis argenti lammina crimen erat. At postquam fortuna loci caput extulit huius [1,210] et tetigit summo uertice Roma deos, creuerunt et opes et opum furiosa cupido, et, cum possideant plurima, plura petunt. Quaerere ut absumant, absumpta requirere certant, atque ipsae uitiis sunt alimenta uices: [1,215] sic quibus intumuit suffusa uenter ab unda, quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. In pretio pretium nunc est: dat census honores, census amicitias; pauper ubique iacet. Tu tamen auspicium si sit stipis utile quaeris, [1,220] curque iuuent nostras aera uetusta manus, aera dabant olim: melius nunc omen in auro est, uictaque concessit prisca moneta nouae. Nos quoque templa iuuant, quamuis antiqua probemus, aurea: maiestas conuenit ipsa deo. [1,225] Laudamus ueteres, sed nostris utimur annis: mos tamen est aeque dignus uterque coli.' Finierat monitus. Placidis ita rursus, ut ante, clauigerum uerbis adloquor ipse deum: 'Multa quidem didici: sed cur naualis in aere [1,230] altera signata est, altera forma biceps?' 'Noscere me duplici posses ut imagine' dixit, 'ni uetus ipsa dies extenuasset opus. Causa ratis superest: Tuscum rate uenit ad amnem ante pererrato falcifer orbe deus. [1,235] Hac ego Saturnum memini tellure receptum caelitibus regnis a Ioue pulsus erat. Inde diu genti mansit Saturnia nomen; dicta quoque est Latium terra latente deo. At bona posteritas puppem formauit in aere, [1,240] hospitis aduentum testificata dei. Ipse solum colui, cuius placidissima laeuum radit harenosi Thybridis unda latus. Hic, ubi nunc Roma est, incaedua silua uirebat, tantaque res paucis pascua bubus erat. [1,245] Arx mea collis erat, quem uolgo nomine nostro nuncupat, haec aetas Ianiculumque uocat. Tunc ego regnabam, patiens cum terra deorum esset, et humanis numina mixta locis. Nondum Iustitiam facinus mortale fugarat [1,250] ultima de superis illa reliquit humum, proque metu populum sine ui pudor ipse regebat; nullus erat iustis reddere iura labor. Nil mihi cum bello: pacem postesque tuebar, et', clauem ostendens, 'haec' ait 'arma gero.' [1,255] Presserat ora deus. Tunc sic ego nostra resolui, uoce mea uoces eliciente dei: 'Cum tot sint iani, cur stas sacratus in uno, hic ubi iuncta foris templa duobus habes?' Ille, manu mulcens propexam ad pectora barbam, [1,260] protinus Oebalii rettulit arma Tati, utque leuis custos, armillis capta, Sabinos ad summae tacitos duxerit arcis iter. 'Inde, uelut nunc est, per quem descenditis', inquit, 'arduus in ualles per fora cliuus erat. [1,265] Et iam contigerat portam, Saturnia cuius dempserat oppositas inuidiosa seras; cum tanto ueritus committere numine pugnam, ipse meae moui callidus artis opus, oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi, [1,270] sumque repentinas eiaculatus aquas. Ante tamen madidis subieci sulpura uenis, clauderet ut Tatio feruidus umor iter. Cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis, quae fuerat, tuto reddita forma loco est; [1,275] ara mihi posita est paruo coniuncta sacello: haec adolet flammis cum strue farra suis.' 'At cur pace lates, motisque recluderis armis?' Nec mora, quaesiti reddita causa mihi est: 'Vt populo reditus pateant ad bella profecto, [1,280] tota patet dempta ianua nostra sera. Pace fores obdo, ne qua discedere possit; Caesareoque diu numine clausus ero.' Dixit, et attollens oculos diuersa uidentes aspexit toto quicquid in orbe fuit: [1,285] pax erat, et uestri, Germanice, causa triumphi, tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas. Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros, neue suum praesta deserat auctor opus. Quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis, [1,290] sacrauere patres hac duo templa die. Accepit Phoebo nymphaque Coronide natum insula, diuidua quam premit amnis aqua. Iuppiter in parte est: cepit locus unus utrumque iunctaque sunt magno templa nepotis auo. [1,295] Quid uetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque, dicere? promissi pars sit et ista mei. Felices animae, quibus haec cognoscere primis inque domos superas scandere cura fuit! Credibile est illos pariter uitiisque locisque [1,300] altius humanis exseruisse caput. Non Venus et uinum sublimia pectora fregit officiumque fori militiaeue labor; nec leuis ambitio perfusaque gloria fuco magnarumque fames sollicitauit opum. [1,305] Admouere oculis distantia sidera nostris aetheraque ingenio subposuere suo. Sic petitur caelum, non ut ferat Ossan Olympus summaque Peliacus sidera tangat apex. Nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis, [1,310] ponemusque suos ad uaga signa dies. Ergo ubi nox aderit uenturis tertia Nonis, sparsaque caelesti rore madebit humus, octipedis frustra quaerentur bracchia Cancri: praeceps occiduas ille subibit aquas. [1,315] Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris signa dabunt imbres exoriente Lyra. Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis, Ianus Agonali luce piandus erit. Nominis esse potest succinctus causa minister, [1,320] hostia caelitibus quo feriente cadit, qui calido strictos tincturus sanguine cultros semper agatne rogat nec nisi iussus agit. Pars, quia non ueniant pecudes, sed agantur, ab actu nomen Agonalem credit habere diem. [1,325] Pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum, una sit ut proprio littera dempta loco. An, quia praeuisos in aqua timet hostia cultros, a pecoris lux est ipsa notata metu? Fas etiam fieri solitis aetate priorum [1,330] nomina de ludis Graeca tulisse diem. Et pecus antiquus dicebat agonia sermo; ueraque iudicio est ultima causa meo. Vtque ea non certa est, ita rex placare sacrorum numina lanigerae coniuge debet ouis. [1,335] Victima quae dextra cecidit uictrice uocatur; hostibus a domitis hostia nomen habet. Ante, deos homini quod conciliare ualeret, far erat et puri lucida mica salis. Nondum pertulerat lacrimatas cortice murras [1,340] acta per aequoreas hospita nauis aquas, tura nec Euphrates nec miserat India costum, nec fuerant rubri cognita fila croci. Ara dabat fumos herbis contenta Sabinis, et non exiguo laurus adusta sono; [1,345] siquis erat factis prati de flore coronis qui posset uiolas addere, diues erat. Hic, qui nunc aperit percussi uiscera tauri, in sacris nullum culter habebat opus. Prima Ceres auidae gauisa est sanguine porcae, [1,350] ulta suas merita caede nocentis opes: nam sata uere nouo teneris lactentia sucis eruta saetigerae comperit ore suis. Sus dederat poenas: exemplo territus huius palmite debueras abstinuisse, caper. [1,355] Quem spectans aliquis dentes in uite prementem, talia non tacito dicta dolore dedit: 'Rode, caper, uitem: tamen hinc, cum stabis ad aram, in tua quod spargi cornua possit erit.' Verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis [1,360] spargitur adfuso cornua, Bacche, mero. Culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae: quid bos, quid placidae commeruistis oues? Flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas uiderat inceptos destituisse fauos; [1,365] caerula quem genetrix aegre solata dolentem addidit haec dictis ultima uerba suis: 'Siste, puer, lacrimas: Proteus tua damna leuabit quoque modo repares quae periere dabit. Decipiat ne te uersis tamen ille figuris, [1,370] impediant geminas uincula firma manus.' Peruenit ad uatem iuuenis, resolutaque somno alligat aequorei bracchia capta senis. Ille sua faciem transformis adulterat arte; mox domitus uinclis in sua membra redit, [1,375] oraque caerulea tollens rorantia barba , 'Qua' dixit 'repares arte requiris apes? Obrue mactati corpus tellure iuuenci: quod petis a nobis, obrutus ille dabit.' Iussa facit pastor; feruent examina putri [1,380] de boue: mille animas una necata dedit. Poscit ouem fatum: uerbenas improba carpsit, quas pia dis ruris ferre solebat anus. Quid tuti superest, animam cum ponat in aris lanigerumque pecus ruricolaeque boues? [1,385] Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, ne detur celeri uictima tarda deo. Quod semel est geminae pro uirgine caesa Dianae, nunc quoque pro nulla uirgine cerua cadit. Exta canum uidi Triuiae libare Sapaeos [1,390] et quicumque tuas accolit, Haeme, niues. Caeditur et rigido custodi ruris asellus; causa pudenda quidem, sed tamen apta deo. Festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi, tertia quae solito tempore bruma refert. [1,395] Di quoque cultores in idem uenere Lyaei et quicumque iocis non alienus erat, Panes et in Venerem Satyrorum prona iuuentus quaeque colunt amnes solaque rura deae. Venerat et senior pando Silenus asello, [1,400] quique ruber pauidas inguine terret aues. Dulcia qui dignum nemus in conuiuia nacti gramine uestitis accubuere toris: uina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam, miscendas parce riuus agebat aquas. [1,405] Naides effusis aliae sine pectinis usu, pars aderant positis arte manuque comis; illa super suras tunicam collecta ministrat, altera dissuto pectus aperta sinu; exserit haec umerum, uestes trahit illa per herbas, [1,410] impediunt teneros uincula nulla pedes. Hinc aliae Satyris incendia mitia praebent, pars tibi, qui pinu tempora nexa geris: te quoque, inexstinctae Silene libidinis, urunt: nequitia est quae te non sinit esse senem. [1,415] At ruber, hortorum decus et tutela, Priapus omnibus ex illis Lotide captus erat: hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa, signaque dat nutu sollicitatque notis. Fastus inest pulchris sequiturque superbia formam: [1,420] inrisum uoltu despicit illa suo. Nox erat, et uino somnum faciente iacebant corpora diuersis uicta sopore locis; Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis, sicut erat lusu fessa, quieuit humo. [1,425] Surgit amans animamque tenens uestigia furtim suspenso digitis fert taciturna gradu. Vt tetigit niueae secreta cubilia nymphae, ipsa sui flatus ne sonet aura cauet; et iam finitima corpus librabat in herba: [1,430] illa tamen multi plena soporis erat. Gaudet et a pedibus tracto uelamine uota ad sua felici coeperat ire uia. Ecce rudens rauco Sileni uector asellus intempestiuos edidit ore sonos. [1,435] Territa consurgit nymphe, manibusque Priapum reicit, et fugiens concitat omne nemus. At deus, obscena nimium quoque parte paratus, omnibus ad lunae lumina risus erat. Morte dedit poenas auctor clamoris; et haec est [1,440] Hellespontiaco uictima grata deo. Intactae fueratis aues, solacia ruris, adsuetum siluis innocuumque genus, quae facitis nidos et plumis oua fouetis, et facili dulces editis ore modos; [1,445] sed nihil ista iuuant, quia linguae crimen habetis, dique putant mentes uos aperire suas. Nec tamen hoc falsum: nam, dis ut proxima quaeque, nunc pinna ueras, nunc datis ore notas. Tuta diu uolucrum proles tum denique caesa est, [1,450] iuueruntque deos indicis exta sui. Ergo saepe suo coniunx abducta marito uritur Idaliis alba columba focis. Nec defensa iuuant Capitolia, quo minus anser det iecur in lances, Inachioti, tuas. [1,455] Nocte deae Nocti cristatus caeditur ales, quod tepidum uigili prouocet ore diem. Interea Delphin clarum super aequora sidus tollitur et patriis exserit ora uadis. Postera lux hiemem medio discrimine signat, [1,460] aequaque praeteritae quae superabit erit. Proxima prospiciet Tithono nupta relicto Arcadiae sacrum pontificale deae. Te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit, hic ubi Virginea Campus obitur aqua. [1,465] Vnde petam causas horum moremque sacrorum? deriget in medio quis mea uela freto? Ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum, propositoque faue, ne tuus erret honor. Orta prior luna, de se si creditur ipsi, [1,470] a magno tellus Arcade nomen habet. Hinc fuit Euander, qui, quamquam clarus utroque, nobilior sacrae sanguine matris erat; quae, simul aetherios animo conceperat ignes, ore dabat uero carmina plena dei. [1,475] Dixerat haec nato motus instare sibique, multaque praeterea tempore nacta fidem. Nam iuuenis nimium uera cum matre fugatus deserit Arcadiam Parrhasiumque larem. Cui genetrix flenti 'Fortuna uiriliter' inquit [1,480] 'siste, precor, lacrimas! ista ferenda tibi est. Sic erat in fatis, nec te tua culpa fugauit, sed deus: offenso pulsus es urbe deo. Non meriti poenam pateris, sed numinis iram: est aliquid magnis crimen abesse malis. [1,485] Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra pectora pro facto spemque metumque suo. Nec tamen ut primus maere mala talia passus: obruit ingentes ista procella uiros. Passus idem est Tyriis qui quondam pulsus ab oris [1,490] Cadmus in Aonia constitit exul humo; passus idem Tydeus et idem Pagasaeus Iason, et quos praeterea longa referre mora est. Omne solum forti patria est, ut piscibus aequor, ut uolucri uacuo quicquid in orbe patet. [1,495] Nec fera tempestas toto tamen horret in anno: et tibi, crede mihi, tempora ueris erunt.' Vocibus Euander firmata mente parentis naue secat fluctus Hesperiamque tenet. Iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem [1,500] egerat et Tuscis obuius ibat aquis: fluminis illa latus, cui sunt uada iuncta Tarenti, aspicit et sparsas per loca sola casas; utque erat, immissis puppem stetit ante capillis, continuitque manum torua regentis iter, [1,505] et procul in dextram tendens sua bracchia ripam pinea non sano ter pede texta ferit, neue daret saltum properans insistere terrae uix est Euandri uixque retenta manu; 'di' que 'petitorum' dixit 'saluete locorum, [1,510] tuque, nouos caelo terra datura deos, fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus, et nemorum siluae Naiadumque chori, este bonis auibus uisi natoque mihique, ripaque felici tacta sit ista pede. [1,515] Fallor, an hi fient ingentia moenia colles, iuraque ab hac terra cetera terra petet? montibus his olim totus promittitur orbis. Quis tantum fati credat habere locum? et iam Dardaniae tangent haec litora pinus: [1,520] hic quoque causa noui femina Martis erit. Care nepos Palla, funesta quid induis arma? indue: non humili uindice caesus eris. Victa tamen uinces euersaque, Troia, resurges: obruit hostiles ista ruina domos. [1,525] Vrite uictrices Neptunia Pergama flammae: num minus hic toto est altior orbe cinis? Iam pius Aeneas sacra et, sacra altera, patrem adferet: Iliacos accipe, Vesta, deos. Tempus erit cum uos orbemque tuebitur idem, [1,530] et fient ipso sacra colente deo, et penes Augustos patriae tutela manebit: hanc fas imperii frena tenere domum. Inde nepos natusque dei, licet ipse recuset, pondera caelesti mente paterna feret, [1,535] utque ego perpetuis olim sacrabor in aris, sic Augusta nouum Iulia numen erit.' Talibus ut dictis nostros descendit in annos, substitit in medio praescia lingua sono. Puppibus egressus Latia stetit exul in herba: [1,540] felix, exilium cui locus ille fuit! Nec mora longa fuit: stabant noua tecta, nec alter montibus Ausoniis Arcade maior erat. Ecce boues illuc Erytheidas adplicat heros emensus longi clauiger orbis iter, [1,545] dumque huic hospitium domus est Tegeaea, uagantur incustoditae lata per arua boues. Mane erat: excussus somno Tirynthius actor de numero tauros sentit abesse duos. Nulla uidet quaerens taciti uestigia furti: [1,550] traxerat auersos Cacus in antra ferox, Cacus, Auentinae timor atque infamia siluae, non leue finitimis hospitibusque malum. Dira uiro facies, uires pro corpore, corpus grande pater monstri Mulciber huius erat, [1,555] proque domo longis spelunca recessibus ingens, abdita, uix ipsis inuenienda feris; ora super postes adfixaque bracchia pendent, squalidaque humanis ossibus albet humus. seruata male parte boum Ioue natus abibat: [1,560] mugitum rauco furta dedere sono. 'Accipio reuocamen' ait, uocemque secutus impia per siluas ultor ad antra uenit. Ille aditum fracti praestruxerat obice montis; uix iuga mouissent quinque bis illud opus. [1,565] Nititur hic umeris caelum quoque sederat illis, et uastum motu conlabefactat onus. Quod simul euersum est, fragor aethera terruit ipsum, ictaque subsedit pondere molis humus. Prima mouet Cacus conlata proelia dextra [1,570] remque ferox saxis stipitibusque gerit. Quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes confugit, et flammas ore sonante uomit; quas quotiens proflat, spirare Typhoea credas et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci. [1,575] Occupat Alcides, adductaque claua trinodis ter quater aduerso sedit in ore uiri. Ille cadit mixtosque uomit cum sanguine fumos et lato moriens pectore plangit humum. Immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum [1,580] uictor et Euandrum ruricolasque uocat, constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram, hic ubi pars Vrbis de boue nomen habet. Nec tacet Euandri mater prope tempus adesse Hercule quo tellus sit satis usa suo. [1,585] At felix uates, ut dis gratissima uixit, possidet hunc Iani sic dea mense diem. Idibus in magni castus Iouis aede sacerdos semimaris flammis uiscera libat ouis; redditaque est omnis populo prouincia nostro [1,590] et tuus Augusto nomine dictus auus. Perlege dispositas generosa per atria ceras: contigerunt nulli nomina tanta uiro. Africa uictorem de se uocat, alter Isauras aut Cretum domitas testificatur opes; [1,595] hunc Numidae faciunt, illum Messana superbum; ille Numantina traxit ab urbe notam. Et mortem et nomen Druso Germania fecit; me miserum, uirtus quam breuis illa fuit! si petat a uictis, tot sumet nomina Caesar [1,600] quot numero gentes maximus orbis habet. Ex uno quidam celebres aut torquis adempti aut corui titulos auxiliaris habent. Magne, tuum nomen rerum est mensura tuarum: sed qui te uicit nomine maior erat. [1,605] Nec gradus est supra Fabios cognominis ullus: illa domus meritis Maxima dicta suis; sed tamen humanis celebrantur honoribus omnes, hic socium summo cum Ioue nomen habet. Sancta uocant augusta patres, augusta uocantur [1,610] templa sacerdotum rite dicata manu: huius et augurium dependet origine uerbi et quodcumque sua Iuppiter auget ope. augeat imperium nostri ducis, augeat annos, protegat et uestras querna corona fores: [1,615] auspicibusque deis tanti cognominis heres omine suscipiat, quo pater, orbis onus. Respiciet Titan actas ubi tertius Idus, fient Parrhasiae sacra relata deae. Nam prius Ausonias matres carpenta uehebant [1,620] haec quoque ab Euandri dicta parente reor; mox honor eripitur, matronaque destinat omnis ingratos nulla prole nouare uiros, neue daret partus, ictu temeraria caeco uisceribus crescens excutiebat onus. [1,625] Corripuisse patres ausas immitia nuptas, ius tamen exemptum restituisse ferunt, binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti pro pueris fieri uirginibusque iubent. Scortea non illi fas est inferre sacello, [1,630] ne uiolent puros exanimata focos. Si quis amas ueteres ritus, adsiste precanti; nomina percipies non tibi nota prius. Porrima placatur Postuertaque, siue sorores, siue fugae comites, Maenali diua, tuae; [1,635] altera quod porro fuerat cecinisse putatur, altera uenturum postmodo quicquid erat. Candida, te niueo posuit lux proxima templo, qua fert sublimes alta Moneta gradus, nunc bene prospiciens Latiam Concordia turbam, [1,640] nunc te sacratae constituere manus. Furius antiquam, populi superator Etrusci, uouerat et uoti soluerat ille fidem. Causa, quod a patribus sumptis secesserat armis uolgus, et ipsa suas Roma timebat opes. [1,645] Causa recens melior: passos Germania crines porrigit auspiciis, dux uenerande, tuis. Inde triumphatae libasti munera gentis templaque fecisti, quam colis ipse, deae. Haec tua constituit genetrix et rebus et ara, [1,650] sola toro magni digna reperta Iouis. Haec ubi transierint, Capricorno, Phoebe, relicto per iuuenis curres signa regentis aquam. Septimus hinc Oriens cum se demiserit undis, fulgebit toto iam Lyra nulla polo. [1,655] Sidere ab hoc ignis uenienti nocte, Leonis qui micat in medio pectore, mersus erit. Ter quater euolui signantes tempora fastos, nec Sementiua est ulla reperta dies; cum mihi (sensit enim) 'lux haec indicitur' inquit [1,660] Musa, 'quid a fastis non stata sacra petis? Vtque dies incerta sacri, sic tempora certa, seminibus iactis est ubi fetus ager.' State coronati plenum ad praesepe, iuuenci: cum tepido uestrum uere redibit opus. [1,665] Rusticus emeritum palo suspendat aratrum: omne reformidat frigore uolnus humus. Vilice, da requiem terrae semente peracta; da requiem, terram qui coluere, uiris. Pagus agat festum: pagum lustrate, coloni, [1,670] et date paganis annua liba focis. Placentur frugum matres, Tellusque Ceresque, farre suo grauidae uisceribusque suis: officium commune Ceres et Terra tuentur; haec praebet causam frugibus, illa locum. [1,675] Consortes operis, per quas correcta uetustas quernaque glans uicta est utiliore cibo, frugibus immensis auidos satiate colonos, ut capiant cultus praemia digna sui. Vos date perpetuos teneris sementibus auctus, [1,680] nec noua per gelidas herba sit usta niues. Cum serimus, caelum uentis aperite serenis; cum latet, aetheria spargite semen aqua. Neue graues cultis Cerialia rura cauete agmine laesuro depopulentur aues. [1,685] Vos quoque, formicae, subiectis parcite granis: post messem praedae copia maior erit. Interea crescat scabrae robiginis expers nec uitio caeli palleat ulla seges, et neque deficiat macie nec pinguior aequo [1,690] diuitiis pereat luxuriosa suis; et careant loliis oculos uitiantibus agri, nec sterilis culto surgat auena solo; triticeos fetus passuraque farra bis ignem hordeaque ingenti fenore reddat ager. [1,695] Haec ego pro uobis, haec uos optate coloni, efficiatque ratas utraque diua preces. Bella diu tenuere uiros: erat aptior ensis uomere, cedebat taurus arator equo; sarcula cessabant, uersique in pila ligones, [1,700] factaque de rastri pondere cassis erat. Gratia dis domuique tuae: religata catenis iampridem uestro sub pede Bella iacent. Sub iuga bos ueniat, sub terras semen aratas: Pax Cererem nutrit, Pacis alumna Ceres. [1,705] At quae uenturas praecedit sexta Kalendas, hac sunt Ledaeis templa dicata deis: fratribus illa deis fratres de gente deorum circa Iuturnae composuere lacus. Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram: [1,710] haec erit a mensis fine secunda dies. Frondibus Actiacis comptos redimita capillos, Pax, ades et toto mitis in orbe mane. Dum desint hostes, desit quoque causa triumphi: tu ducibus bello gloria maior eris. [1,715] Sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma, canteturque fera nil nisi pompa tuba. Horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis: siqua parum Romam terra timebat, amet. Tura, sacerdotes, Pacalibus addite flammis, [1,720] albaque perfusa uictima fronte cadat; utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet ad pia propensos uota rogate deos. Sed iam prima mei pars est exacta laboris, cumque suo finem mense libellus habet. [2,0] LIBER SECVNDVS. Ianus habet finem. Cum carmine crescit et annus: alter ut hic mensis, sic liber alter eat. nunc primum uelis, elegi, maioribus itis: exiguum, memini, nuper eratis opus. [2,5] ipse ego uos habui faciles in amore ministros, cum lusit numeris prima iuuenta suis. idem sacra cano signataque tempora fastis: ecquis ad haec illinc crederet esse uiam? haec mea militia est; ferimus quae possumus arma, [2,10] dextraque non omni munere nostra uacat. si mihi non ualido torquentur pila lacerto nec bellatoris terga premuntur equi, nec galea tegimur, nec acuto cingimur ense (his habilis telis quilibet esse potest), [2,15] at tua prosequimur studioso pectore, Caesar, nomina, per titulos ingredimurque tuos. ergo ades et placido paulum mea munera uoltu respice, pacando siquid ab hoste uacat. Februa Romani dixere piamina patres: [2,20] nunc quoque dant uerbo plurima signa fidem. pontifices ab rege petunt et flamine lanas, quis ueterum lingua februa nomen erat; quaeque capit lictor domibus purgamina certis, torrida cum mica farra, uocantur idem; [2,25] nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura casta sacerdotum tempora fronde tegit. ipse ego flaminicam poscentem februa uidi; februa poscenti pinea uirga data est. denique quodcumque est quo corpora nostra piantur, [2,30] hoc apud intonsos nomen habebat auos. Mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci omne solum lustrant, idque piamen habent; aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris, tum cum ferales praeteriere dies. [2,35] omne nefas omnemque mali purgamina causam credebant nostri tollere posse senes. Graecia principium moris dedit: illa nocentes impia lustratos ponere facta putat. Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci [2,40] caede per Haemonias soluit Acastus aquas; uectam frenatis per inane draconibus Aegeus credulus immerita Phasida fouit ope; Amphiareiades Naupactoo Acheloo 'solue nefas' dixit, soluit et ille nefas. [2,45] ah nimium faciles, qui tristia crimina caedis fluminea tolli posse putatis aqua! Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres, primus, ut est, Iani mensis et ante fuit; qui sequitur Ianum, ueteris fuit ultimus anni: [2,50] tu quoque sacrorum, Termine, finis eras. primus enim Iani mensis, quia ianua prima est: qui sacer est imis manibus, imus erat. postmodo creduntur spatio distantia longo tempora bis quini continuasse uiri. [2,55] Principio mensis Phrygiae contermina Matri Sospita delubris dicitur aucta nouis. nunc ubi sunt, illis quae sunt sacrata Kalendis templa deae? longa procubuere die. cetera ne simili caderent labefacta ruina [2,60] cauit sacrati prouida cura ducis, sub quo delubris sentitur nulla senectus; nec satis est homines, obligat ille deos. templorum positor, templorum sancte repostor, sit superis opto mutua cura tui. [2,65] Dent tibi caelestes, quos tu caelestibus, annos, proque tua maneant in statione domo. tum quoque uicini lucus celebratur Alerni, qua petit aequoreas aduena Thybris aquas. ad penetrale Numae Capitolinumque Tonantem [2,70] inque Iouis summa caeditur arce bidens. Saepe graues pluuias adopertus nubibus aether concitat, aut posita sub niue terra latet. Proximus Hesperias Titan abiturus in undas gemmea purpureis cum iuga demet equis, [2,75] illa nocte aliquis, tollens ad sidera uoltum, dicet 'ubi est hodie quae Lyra fulsit heri?' dumque Lyram quaeret, medii quoque terga Leonis in liquidas subito mersa notabit aquas. Quem modo caelatum stellis Delphina uidebas, [2,80] is fugiet uisus nocte sequente tuos, seu fuit occultis felix in amoribus index, Lesbida cum domino seu tulit ille lyram. quod mare non nouit, quae nescit Ariona tellus? carmine currentes ille tenebat aquas. [2,85] saepe sequens agnam lupus est a uoce retentus, saepe auidum fugiens restitit agna lupum; saepe canes leporesque umbra iacuere sub una, et stetit in saxo proxima cerua leae, et sine lite loquax cum Palladis alite cornix [2,90] sedit, et accipitri iuncta columba fuit. Cynthia saepe tuis fertur, uocalis Arion, tamquam fraternis obstipuisse modis. nomen Arionium Siculas impleuerat urbes captaque erat lyricis Ausonis ora sonis; [2,95] inde domum repetens puppem conscendit Arion, atque ita quaesitas arte ferebat opes. forsitan, infelix, uentos undasque timebas: at tibi naue tua tutius aequor erat. namque gubernator destricto constitit ense [2,100] ceteraque armata conscia turba manu. quid tibi cum gladio? dubiam rege, nauita, puppem: non haec sunt digitis arma tenenda tuis. Ille, metu pauidus, 'Mortem non deprecor' inquit, 'sed liceat sumpta pauca referre lyra.' [2,105] Dant ueniam ridentque moram: capit ille coronam, quae possit crines, Phoebe, decere tuos; induerat Tyrio bis tinctam murice pallam: reddidit icta suos pollice chorda sonos, flebilibus numeris ueluti canentia dura [2,110] traiectus penna tempora cantat olor. Protinus in medias ornatus desilit undas; spargitur impulsa caerula puppis aqua. Inde (fide maius) tergo delphina recuruo se memorant oneri subposuisse nouo. [2,115] Ille, sedens citharamque tenens, pretiumque uehendi cantat et aequoreas carmine mulcet aquas. Di pia facta uident: astris delphina recepit Iuppiter et stellas iussit habere nouem. Nunc mihi mille sonos quoque est memoratus Achilles [2,120] uellem, Maeonide, pectus inesse tuum, dum canimus sacras alterno carmine Nonas. Maximus hic fastis accumulatur honor. Deficit ingenium, maioraque uiribus urgent: haec mihi praecipuo est ore canenda dies. [2,125] Quid uolui demens elegis imponere tantum ponderis? heroi res erat ista pedis. Sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques. Res tamen ante dedit: sero quoque uera tulisti [2,130] nomina, iam pridem tu pater orbis eras. Hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto, nomen habes: hominum tu pater, ille deum. Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo moenia, tu dederas transilienda Remo. [2,135] Te Tatius paruique Cures Caeninaque sensit, hoc duce Romanum est solis utrumque latus; tu breue nescioquid uictae telluris habebas, quodcumque est alto sub Ioue, Caesar habet. Tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas; [2,140] tu recipis luco, reppulit ille nefas; uis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges; tu domini nomen, principis ille tenet; te Remus incusat, ueniam dedit hostibus ille; caelestem fecit te pater, ille patrem. [2,145] Iam puer Idaeus media tenus eminet aluo, et liquidas mixto nectare fundit aquas. En etiam, siquis Borean horrere solebat, gaudeat: a Zephyris mollior aura uenit. Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis [2,150] Lucifer, et primi tempora ueris erunt. Ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant, magnaque discedens signa reliquit hiems. Tertia nox ueniat, Custodem protinus Vrsae aspicies geminos exseruisse pedes. [2,155] Inter hamadryadas iaculatricemque Dianam Callisto sacri pars fuit una chori. Illa, deae tangens arcus, 'quos tangimus arcus, este meae testes uirginitatis' ait. Cynthia laudauit, 'Promissa' que 'foedera serua, [2,160] et comitum princeps tu mihi' dixit 'eris.' Foedera seruasset, si non formosa fuisset: cauit mortales, de Ioue crimen habet. Mille feras Phoebe siluis uenata redibat aut plus aut medium sole tenente diem; [2,165] ut tetigit lucum (densa niger ilice lucus, in medio gelidae fons erat altus aquae), 'Hic' ait 'in silua, uirgo Tegeaea, lauemur'; Erubuit falso uirginis illa sono. Dixerat et nymphis. Nymphae uelamina ponunt; [2,170] hanc pudet, et tardae dat mala signa morae. Exuerat tunicas; uteri manifesta tumore proditur indicio ponderis ipsa suo. Cui dea 'uirgineos, periura Lycaoni, coetus desere, nec castas pollue' dixit 'aquas.' [2,175] luna nouum decies implerat cornibus orbem: quae fuerat uirgo credita, mater erat. Laesa furit Iuno, formam mutatque puellae: quid facis? inuito est pectore passa Iouem. Vtque ferae uidit turpes in paelice uoltus, [2,180] 'Huius in amplexus, Iuppiter,' inquit 'eas.' Vrsa per incultos errabat squalida montes quae fuerat summo nuper amata Ioui. Iam tria lustra puer furto conceptus agebat, cum mater nato est obuia facta suo. [2,185] illa quidem, tamquam cognosceret, adstitit amens, et gemuit: gemitus uerba parentis erant. Hanc puer ignarus iaculo fixisset acuto ni foret in superas raptus uterque domos. Signa propinqua micant: prior est, quam dicimus Arcton, [2,190] Arctophylax formam terga sequentis habet. Saeuit adhuc canamque rogat Saturnia Tethyn Maenaliam tactis ne lauet Arcton aquis. Idibus agrestis fumant altaria Fauni hic ubi discretas insula rumpit aquas. [2,195] Haec fuit illa dies in qua Veientibus armis ter centum Fabii ter cecidere duo. Vna domus uires et onus susceperat urbis: sumunt gentiles arma professa manus. Egreditur castris miles generosus ab isdem, [2,200] e quis dux fieri quilibet aptus erat. Carmentis portae dextro est uia proxima iano: ire per hanc noli, quisquis es; omen habet. Illa fama refert Fabios exisse trecentos: porta uacat culpa, sed tamen omen habet. [2,205] Vt celeri passu Cremeram tetigere rapacem (turbidus hibernis ille fluebat aquis), castra loco ponunt: destrictis ensibus ipsi Tyrrhenum ualido Marte per agmen eunt; non aliter quam cum Libyca de gente leones [2,210] inuadunt sparsos lata per arua greges. Diffugiunt hostes inhonestaque uolnera tergo accipiunt: Tusco sanguine terra rubet. Sic iterum, sic saepe cadunt; ubi uincere aperte non datur, insidias armaque tecta parant. [2,215] campus erat, campi claudebant ultima colles siluaque montanas occulere apta feras. In medio paucos armentaque rara relinquunt, cetera uirgultis abdita turba latet. Ecce uelut torrens undis pluuialibus auctus [2,220] aut niue, quae Zephyro uicta tepente fluit, per sata perque uias fertur nec, ut ante solebat, riparum clausas margine finit aquas, sic Fabii uallem latis discursibus implent, quodque uident sternunt, nec metus alter inest. [2,225] quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti: simplex nobilitas, perfida tela caue. Fraude perit uirtus: in apertos undique campos prosiliunt hostes et latus omne tenent. Quid faciant pauci contra tot milia fortes? [2,230] quidue, quod in misero tempore restet, adest? Sicut aper longe siluis latratibus actus fulmineo celeres dissipat ore canes, mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti, uolneraque alterna dantque feruntque manu. [2,235] Vna dies Fabios ad bellum miserat omnes, ad bellum missos perdidit una dies. Vt tamen Herculeae superessent semina gentis, credibile est ipsos consuluisse deos: nam puer impubes et adhuc non utilis armis [2,240] unus de Fabia gente relictus erat; scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci, cui res cunctando restituenda foret. Continuata loco tria sidera, Coruus et Anguis et medius Crater inter utrumque, iacent. [2,245] Idibus illa latent, oriuntur nocte sequenti; quae, tibi, cur tria sint tam sociata, canam. Forte Ioui Phoebus festum sollemne parabat (non faciet longas fabula nostra moras): 'I, mea' dixit 'auis, ne quid pia sacra moretur, [2,250] et tenuem uiuis fontibus adfer aquam.' Coruus inauratum pedibus cratera recuruis tollit et aerium peruolat altus iter. Stabat adhuc duris ficus densissima pomis: temptat eam rostro, non erat apta legi; [2,255] immemor imperii sedisse sub arbore fertur, dum fierent tarda dulcia poma mora. Iamque satur nigris longum rapit unguibus hydrum, ad dominumque redit, fictaque uerba refert: 'Hic mihi causa morae, uiuarum obsessor aquarum: [2,260] hic tenuit fontes officiumque meum.' 'Addis' ait 'culpae mendacia' Phoebus 'et audes fatidicum uerbis fallere uelle deum? At tibi, dum lactens haerebit in arbore ficus, de nullo gelidae fonte bibentur aquae.' [2,265] Dixit, et, antiqui monimenta perennia facti, Anguis, auis, Crater sidera iuncta micant. Tertia post Idus nudos aurora Lupercos aspicit, et Fauni sacra bicornis eunt. Dicite, Pierides, sacrorum quae sit origo, [2,270] attigerint Latias unde petita domos. Pana deum pecoris ueteres coluisse feruntur Arcades; Arcadiis plurimus ille iugis. Testis erit Pholoe, testes Stymphalides undae, quique citis Ladon in mare currit aquis, [2,275] cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini, altaque Tricrene Parrhasiaeque niues. Pan erat armenti, Pan illic numen equarum, munus ob incolumes ille ferebat oues. Transtulit Euander siluestria numina secum: [2,280] hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat. inde deum colimus deuectaque sacra Pelasgis: flamen ad haec prisco more Dialis erat. Cur igitur currant, et cur (sic currere mos est) nuda ferant posita corpora ueste, rogas? [2,285] Ipse deus uelox discurrere gaudet in altis montibus, et subitas concipit ipse fugas: ipse deus nudus nudos iubet ire ministros; nec satis ad cursus commoda uestis erit. Ante Iouem genitum terras habuisse feruntur [2,290] Arcades, et luna gens prior illa fuit. Vita feris similis, nullos agitata per usus: artis adhuc expers et rude uolgus erat. Pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas; nectar erat palmis hausta duabus aqua. [2,295] Nullus anhelabat sub adunco uomere taurus, nulla sub imperio terra colentis erat: nullus adhuc erat usus equi; se quisque ferebat: ibat ouis lana corpus amicta sua. Sub Ioue durabant et corpora nuda gerebant, [2,300] docta graues imbres et tolerare Notos. Nunc quoque detecti referunt monimenta uetusti moris, et antiquas testificantur opes. Sed cur praecipue fugiat uelamina Faunus, traditur antiqui fabula plena ioci. [2,305] Forte comes dominae iuuenis Tirynthius ibat: uidit ab excelso Faunus utrumque iugo; uidit et incaluit, 'Montana' que 'numina', dixit 'nil mihi uobiscum est: hic meus ardor erit.' Ibat odoratis umeros perfusa capillis [2,310] Maeonis, aurato conspicienda sinu: aurea pellebant tepidos umbracula soles, quae tamen Herculeae sustinuere manus. Iam Bacchi nemus et Tmoli uineta tenebat, Hesperos et fusco roscidus ibat equo. [2,315] Antra subit tofis laqueata et pumice uiuo; garrulus in primo limine riuus erat. Dumque parant epulas potandaque uina ministri, cultibus Alciden instruit illa suis: dat tenues tunicas Gaetulo murice tinctas, [2,320] dat teretem zonam, qua modo cincta fuit. Ventre minor zona est; tunicarum uincla relaxat, ut posset magnas exseruisse manus. Fregerat armillas non illa ad bracchia factas, scindebant magni uincula parua pedes. [2,325] Ipsa capit clauamque grauem spoliumque leonis conditaque in pharetra tela minora sua. Sic epulis functi sic dant sua corpora somno, et positis iuxta secubuere toris: causa, repertori uitis quia sacra parabant, [2,330] quae facerent pure, cum foret orta dies. Noctis erat medium. Quid non amor improbus audet? roscida per tenebras Faunus ad antra uenit: utque uidet comites somno uinoque solutos, spem capit in dominis esse soporis idem. [2,335] Intrat et huc illuc temerarius errat adulter, et praefert cautas subsequiturque manus. Venerat ad strati captata cubilia lecti, et felix prima sorte futurus erat; ut tetigit fului saetis hirsuta leonis [2,340] uellera, pertimuit sustinuitque manum, attonitusque metu rediit, ut saepe uiator turbatum uiso rettulit angue pedem. Inde tori qui iunctus erat uelamina tangit mollia, mendaci decipiturque nota. [2,345] Ascendit spondaque sibi propiore recumbit, et tumidum cornu durius inguen erat. Interea tunicas ora subducit ab ima: horrebant densis aspera crura pilis. Cetera temptantem subito Tirynthius heros [2,350] reppulit: e summo decidit ille toro. Fit sonus, inclamat comites et lumina poscit Maeonis: inlatis ignibus acta patent. Ille gemit lecto grauiter deiectus ab alto, membraque de dura uix sua tollit humo. [2,355] Ridet et Alcides et qui uidere iacentem, ridet amatorem Lyda puella suum. Veste deus lusus fallentes lumina uestes non amat, et nudos ad sua sacra uocat. Adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas, [2,360] inque suo noster puluere currat equus. Cornipedi Fauno caesa de more capella uenit ad exiguas turba uocata dapes. Dumque sacerdotes ueribus transuta salignis exta parant, medias sole tenente uias, [2,365] Romulus et frater pastoralisque iuuentus solibus et campo corpora nuda dabant. Vectibus et iaculis et misso pondere saxi bracchia per lusus experienda dabant: pastor ab excelso 'Per deuia rura iuuencos, [2,370] Romule, praedones, et Reme', dixit 'agunt.' Longum erat armari: diuersis exit uterque partibus, occursu praeda recepta Remi. Vt rediit, ueribus stridentia detrahit exta atque ait 'Haec certe non nisi uictor edet.' [2,375] Dicta facit, Fabiique simul. Venit inritus illuc Romulus et mensas ossaque nuda uidet. Risit, et indoluit Fabios potuisse Remumque uincere, Quintilios non potuisse suos. Fama manet facti: posito uelamine currunt, [2,380] et memorem famam quod bene cessit habet. Forsitan et quaeras cur sit locus ille Lupercal, quaeue diem tali nomine causa notet. Siluia Vestalis caelestia semina partu ediderat, patruo regna tenente suo; [2,385] is iubet auferri paruos et in amne necari: quid facis? ex istis Romulus alter erit. Iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri (flent tamen) et geminos in loca sola ferunt. Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis [2,390] reddidit, hibernis forte tumebat aquis: hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare uideres, quaque iacent ualles, Maxime Circe, tuae. Huc ubi uenerunt (neque enim procedere possunt longius), ex illis unus et alter ait: [2,395] 'At quam sunt similes! at quam formosus uterque! plus tamen ex illis iste uigoris habet. Si genus arguitur uoltu, nisi fallit imago, nescioquem in uobis suspicor esse deum. At siquis uestrae deus esset originis auctor, [2,400] in tam praecipiti tempore ferret opem: ferret opem certe, si non ope, mater, egeret, quae facta est uno mater et orba die. Nata simul, moritura simul, simul ite sub undas corpora.' Desierat, deposuitque sinu. [2,405] Vagierunt ambo pariter: sensisse putares. Hi redeunt udis in sua tecta genis. Sustinet impositos summa cauus alueus unda: heu quantum fati parua tabella tulit! Alueus in limo siluis adpulsus opacis [2,410] paulatim fluuio deficiente sedet. Arbor erat: remanent uestigia, quaeque uocatur Rumina nunc ficus Romula ficus erat. Venit ad expositos, mirum, lupa feta gemellos: quis credat pueris non nocuisse feram? [2,415] Non nocuisse parum est, prodest quoque. Quos lupa nutrit, perdere cognatae sustinuere manus. Constitit et cauda teneris blanditur alumnis, et fingit lingua corpora bina sua. Marte satos scires: timor abfuit. Vbera ducunt [2,420] nec sibi promissi lactis aluntur ope. Illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis; magna dati nutrix praemia lactis habet. Quid uetat Arcadio dictos a monte Lupercos? Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet. [2,425] Nupta, quid exspectas? non tu pollentibus herbis nec prece nec magico carmine mater eris; excipe fecundae patienter uerbera dextrae, iam socer optatum nomen habebit aui. Nam fuit illa dies, dura cum sorte maritae [2,430] reddebant uteri pignora rara sui. 'Quid mihi' clamabat 'prodest rapuisse Sabinas' Romulus (hoc illo sceptra tenente fuit), 'si mea non uires, sed bellum iniuria fecit? utilius fuerat non habuisse nurus.' [2,435] Monte sub Esquilio multis incaeduus annis Iunonis magnae nomine lucus erat. Huc ubi uenerunt, pariter nuptaeque uirique suppliciter posito procubuere genu: cum subito motae tremuere cacumina siluae, [2,440] et dea per lucos mira locuta suos. 'Italidas matres' inquit 'sacer hircus inito.' Obstipuit dubio territa turba sono. Augur erat, nomen longis intercidit annis: nuper ab Etrusca uenerat exul humo; [2,445] ille caprum mactat: iussae sua terga puellae pellibus exsectis percutienda dabant. Luna resumebat decimo noua cornua motu, uirque pater subito nuptaque mater erat. Gratia Lucinae: dedit haec tibi nomina lucus, [2,450] aut quia principium tu, dea, lucis habes. Parce, precor, grauidis, facilis Lucina, puellis, maturumque utero molliter aufer onus. Orta dies fuerit, tu desine credere uentis; perdidit illius temporis aura fidem. [2,455] Flamina non constant, et sex reserata diebus carceris Aeolii ianua lata patet. Iam leuis obliqua subsedit Aquarius urna: proximus aetherios excipe, Piscis, equos. Te memorant fratremque tuum (nam iuncta micatis [2,460] signa) duos tergo sustinuisse deos. Terribilem quondam fugiens Typhona Dione, tum, cum pro caelo Iuppiter arma tulit, uenit ad Euphraten comitata Cupidine paruo, inque Palaestinae margine sedit aquae. [2,465] Populus et cannae riparum summa tenebant, spemque dabant salices hos quoque posse tegi. Dum latet, insonuit uento nemus: illa timore pallet, et hostiles credit adesse manus, utque sinu tenuit natum, 'Cuccurrite, nymphae, [2,470] et dis auxilium ferte duobus' ait. Nec mora, prosiluit. Pisces subiere gemelli: pro quo nunc, cernis, sidera nomen habent. Inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis nec uiolant timidi piscibus ora Syri. [2,475] Proxima lux uacua est; at tertia dicta Quirino, qui tenet hoc nomen (Romulus ante fuit), siue quod hasta 'curis' priscis est dicta Sabinis (bellicus a telo uenit in astra deus); siue suum regi nomen posuere Quirites, [2,480] seu quia Romanis iunxerat ille Cures. Nam pater armipotens postquam noua moenia uidit, multaque Romulea bella peracta manu, 'Iuppiter', inquit 'habet Romana potentia uires: sanguinis officio non eget illa mei. [2,485] Redde patri natum: quamuis intercidit alter, pro se proque Remo qui mihi restat erit. "Vnus erit quem tu tolles in caerula caeli" tu mihi dixisti: sint rata dicta Iouis.' Iuppiter adnuerat: nutu tremefactus uterque [2,490] est polus, et caeli pondera nouit Atlas. Est locus, antiqui Caprae dixere paludem: forte tuis illic, Romule, iura dabas. Sol fugit, et remouent subeuntia nubila caelum, et grauis effusis decidit imber aquis. [2,495] Hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether: fit fuga, rex patriis astra petebat equis. Luctus erat, falsaeque patres in crimine caedis, haesissetque animis forsitan illa fides; sed Proculus Longa ueniebat Iulius Alba, [2,500] lunaque fulgebat, nec facis usus erat, cum subito motu saepes tremuere sinistrae: rettulit ille gradus, horrueruntque comae. Pulcher et humano maior trabeaque decorus Romulus in media uisus adesse uia [2,505] et dixisse simul 'prohibe lugere Quirites, nec uiolent lacrimis numina nostra suis: tura ferant placentque nouum pia turba Quirinum, et patrias artes militiamque colant.' Iussit et in tenues oculis euanuit auras; [2,510] conuocat hic populos iussaque uerba refert. Templa deo fiunt: collis quoque dictus ab illo est, et referunt certi sacra paterna dies. Lux quoque cur eadem Stultorum festa uocetur accipe: parua quidem causa, sed apta, subest. [2,515] Non habuit doctos tellus antiqua colonos: lassabant agiles aspera bella uiros. Plus erat in gladio quam curuo laudis aratro: neglectus domino pauca ferebat ager. Farra tamen ueteres iaciebant, farra metebant, [2,520] primitias Cereri farra resecta dabant: usibus admoniti flammis torrenda dederunt, multaque peccato damna tulere suo; Nam modo uerrebant nigras pro farre fauillas, nunc ipsas ignes corripuere casas. [2,525] Facta dea est Fornax: laeti Fornace coloni orant ut fruges temperet illa suas. Curio legitimis nunc Fornacalia uerbis maximus indicit nec stata sacra facit: inque foro, multa circum pendente tabella, [2,530] signatur certa curia quaeque nota, stultaque pars populi quae sit sua curia nescit, sed facit extrema sacra relata die. Est honor et tumulis, animas placare paternas, paruaque in exstructas munera ferre pyras. [2,535] parua petunt manes: pietas pro diuite grata est munere; non auidos Styx habet ima deos. Tegula porrectis satis est uelata coronis et sparsae fruges parcaque mica salis, inque mero mollita Ceres uiolaeque solutae: [2,540] haec habeat media testa relicta uia. Nec maiora ueto, sed et his placabilis umbra est: adde preces positis et sua uerba focis. Hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor, attulit in terras, iuste Latine, tuas. [2,545] Ille patris Genio sollemnia dona ferebat: hinc populi ritus edidicere pios. At quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis bella, Parentales deseruere dies. Non impune fuit; nam dicitur omine ab isto [2,550] Roma suburbanis incaluisse rogis. Vix equidem credo: bustis exisse feruntur et tacitae questi tempore noctis aui, perque uias Vrbis latosque ululasse per agros deformes animas, uolgus inane, ferunt. [2,555] Post ea praeteriti tumulis redduntur honores, prodigiisque uenit funeribusque modus. Dum tamen haec fiunt, uiduae cessate puellae: exspectet puros pinea taeda dies, nec tibi, quae cupidae matura uidebere matri, [2,560] comat uirgineas hasta recurua comas. Conde tuas, Hymenaee, faces, et ab ignibus atris aufer: habent alias maesta sepulcra faces. Di quoque templorum foribus celentur opertis, ture uacent arae stentque sine igne foci. [2,565] Nunc animae tenues et corpora functa sepulcris errant, nunc posito pascitur umbra cibo. Nec tamen haec ultra, quam tot de mense supersint Luciferi, quot habent carmina nostra pedes. Hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem; [2,570] ultima placandis manibus illa dies. Ecce anus in mediis residens annosa puellis sacra facit Tacitae (uix tamen ipsa tacet), et digitis tria tura tribus sub limine ponit, qua breuis occultum mus sibi fecit iter: [2,575] tum cantata ligat cum fusco licia plumbo, et septem nigras uersat in ore fabas, quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena, obsutum maenae torret in igne caput; uina quoque instillat: uini quodcumque relictum est, [2,580] aut ipsa aut comites, plus tamen ipsa, bibit. 'Hostiles linguas inimicaque uinximus ora' dicit discedens ebriaque exit anus. Protinus a nobis quae sit dea Muta requires: disce per antiquos quae mihi nota senes. [2,585] Iuppiter, inmodico Iuturnae uictus amore, multa tulit tanto non patienda deo: illa modo in siluis inter coryleta latebat, nunc in cognatas desiliebat aquas. Conuocat hic nymphas, Latium quaecumque tenebant, [2,590] et iacit in medio talia uerba choro: 'Inuidet ipsa sibi uitatque quod expedit illi uestra soror, summo iungere membra deo. Consulite ambobus: nam quae mea magna uoluptas, utilitas uestrae magna sororis erit. [2,595] Vos illi in prima fugienti obsistite ripa, ne sua fluminea corpora mergat aqua.' Dixerat; adnuerant nymphae Tiberinides omnes quaeque colunt thalamos, Ilia diua, tuos. Forte fuit Nais, Lara nomine; prima sed illi [2,600] dicta bis antiquum syllaba nomen erat, ex uitio positum. Saepe illi dixerat Almo 'Nata, tene linguam': nec tamen illa tenet. Quae simul ac tetigit Iuturnae stagna sororis, 'Effuge' ait 'ripas', dicta refertque Iouis. [2,605] Illa etiam Iunonem adiit, miserataque nuptas 'Naida Iuturnam uir tuus' inquit 'amat.' Iuppiter intumuit, quaque est non usa modeste eripit huic linguam, Mercuriumque uocat: 'Duc hanc ad manes: locus ille silentibus aptus. [2,610] Nympha, sed infernae nympha paludis erit.' Iussa Iouis fiunt. Accepit lucus euntes: dicitur illa duci tum placuisse deo. Vim parat hic, uoltu pro uerbis illa precatur, et frustra muto nititur ore loqui, [2,615] fitque grauis geminosque parit, qui compita seruant et uigilant nostra semper in urbe Lares. Proxima cognati dixere Karistia kari, et uenit ad socios turba propinqua deos. Scilicet a tumulis et qui periere propinquis [2,620] protinus ad uiuos ora referre iuuat, postque tot amissos quicquid de sanguine restat aspicere et generis dinumerare gradus. Innocui ueniant: procul hinc, procul impius esto frater et in partus mater acerba suos, [2,625] cui pater est uiuax, qui matris digerit annos, quae premit inuisam socrus iniqua nurum. Tantalidae fratres absint et Iasonis uxor, et quae ruricolis semina tosta dedit, et soror et Procne Tereusque duabus iniquus [2,630] et quicumque suas per scelus auget opes. Dis generis date tura boni: Concordia fertur illa praecipue mitis adesse die; et libate dapes, ut, grati pignus honoris, nutriat incinctos missa patella Lares. [2,635] Iamque, ubi suadebit placidos nox umida somnos, larga precaturi sumite uina manu, et 'Bene uos, bene te, patriae pater, optime Caesar' dicite; suffuso ~sub sacra uerba~ mero. Nox ubi transierit, solito celebretur honore [2,640] separat indicio qui deus arua suo. Termine, siue lapis siue es defossus in agro stipes, ab antiquis tu quoque numen habes. Te duo diuersa domini de parte coronant, binaque serta tibi binaque liba ferunt. [2,645] Ara fit: huc ignem curto fert rustica testo sumptum de tepidis ipsa colona focis. Ligna senex minuit concisaque construit arte, et solida ramos figere pugnat humo; tum sicco primas inritat cortice flammas; [2,650] stat puer et manibus lata canistra tenet. Inde ubi ter fruges medios immisit in ignes, porrigit incisos filia parua fauos. Vina tenent alii: libantur singula flammis; spectant, et linguis candida turba fauet. [2,655] Spargitur et caeso communis Terminus agno, nec queritur lactans cum sibi porca datur. Conueniunt celebrantque dapes uicinia simplex et cantant laudes, Termine sancte, tuas: 'Tu populos urbesque et regna ingentia finis: [2,660] omnis erit sine te litigiosus ager. Nulla tibi ambitio est, nullo corrumperis auro, legitima seruas credita rura fide. Si tu signasses olim Thyreatida terram, corpora non leto missa trecenta forent, [2,665] nec foret Othryades congestis lectus in armis. O quantum patriae sanguinis ille dedit! Quid, noua cum fierent Capitolia? nempe deorum cuncta Ioui cessit turba locumque dedit; Terminus, ut ueteres memorant, inuentus in aede [2,670] restitit et magno cum Ioue templa tenet. Nunc quoque, se supra ne quid nisi sidera cernat, exiguum templi tecta foramen habent. Termine, post illud leuitas tibi libera non est: qua positus fueris in statione, mane; [2,675] nec tu uicino quicquam concede roganti, ne uideare hominem praeposuisse Ioui: et seu uomeribus seu tu pulsabere rastris, clamato "Tuus est hic ager, ille tuus".' Est uia quae populum Laurentes ducit in agros, [2,680] quondam Dardanio regna petita duci: illa lanigeri pecoris tibi, Termine, fibris sacra uidet fieri sextus ab Vrbe lapis. Gentibus est aliis tellus data limite certo: Romanae spatium est Vrbis et orbis idem. [2,685] Nunc mihi dicenda est regis fuga. Traxit ab illa sextus ab extremo nomina mense dies. Vltima Tarquinius Romanae gentis habebat regna, uir iniustus, fortis ad arma tamen. Ceperat hic alias, alias euerterat urbes, [2,690] et Gabios turpi fecerat arte suos. Namque trium minimus, proles manifesta Superbi, in medios hostes nocte silente uenit. Nudarant gladios: 'Occidite' dixit 'inermem: hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater, [2,695] qui mea crudeli lacerauit uerbere terga' (Dicere ut hoc posset, uerbera passus erat). Luna fuit: spectant iuuenem, gladiosque recondunt, tergaque, deducta ueste, notata uident: flent quoque, et ut secum tueatur bella precantur. [2,700] Callidus ignaris adnuit ille uiris. Iamque potens misso genitorem appellat amico, perdendi Gabios quod sibi monstret iter. Hortus odoratis suberat cultissimus herbis, sectus humum riuo lene sonantis aquae: [2,705] illic Tarquinius mandata latentia nati accipit, et uirga lilia summa metit. Nuntius ut rediit decussaque lilia dixit, filius 'Agnosco iussa parentis' ait. Nec mora, principibus caesis ex urbe Gabina, [2,710] traduntur ducibus moenia nuda suis. Ecce, nefas uisu, mediis altaribus anguis exit et exstinctis ignibus exta rapit. Consulitur Phoebus. Sors est ita reddita: 'Matri qui dederit princeps oscula, uictor erit.' [2,715] Oscula quisque suae matri properata tulerunt, non intellecto credula turba deo. Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis. Ille iacens pronus matri dedit oscula Terrae, [2,720] creditus offenso procubuisse pede. Cingitur interea Romanis Ardea signis, et patitur longas obsidione moras. Dum uacat et metuunt hostes committere pugnam, luditur in castris, otia miles agit. [2,725] Tarquinius iuuenis socios dapibusque meroque accipit; ex illis rege creatus ait: 'Dum nos sollicitos pigro tenet Ardea bello, nec sinit ad patrios arma referre deos, ecquid in officio torus est socialis? et ecquid [2,730] coniugibus nostris mutua cura sumus?' Quisque suam laudat: studiis certamina crescunt, et feruet multo linguaque corque mero. Surgit cui dederat clarum Collatia nomen: 'Non opus est uerbis, credite rebus' ait. [2,735] 'Nox superest: tollamur equis Vrbemque petamus'; dicta placent, frenis impediuntur equi. Pertulerant dominos. Regalia protinus illi tecta petunt: custos in fore nullus erat. Ecce nurum regis fusis per colla coronis [2,740] inueniunt posito peruigilare mero. Inde cito passu petitur Lucretia, cuius ante torum calathi lanaque mollis erat. Lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant; inter quas tenui sic ait illa sono: [2,745] 'Mittenda est domino (nunc, nunc properate, puellae) quamprimum nostra facta lacerna manu. Quid tamen auditis (nam plura audire potestis)? quantum de bello dicitur esse super? Postmodo uicta cades: melioribus, Ardea, restas, [2,750] improba, quae nostros cogis abesse uiros. Sint tantum reduces. Sed enim temerarius ille est meus, et stricto qualibet ense ruit. Mens abit et morior, quotiens pugnantis imago me subit, et gelidum pectora frigus habet.' [2,755] Desinit in lacrimas inceptaque fila remisit, in gremio uoltum deposuitque suum. Hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicam, et facies animo dignaque parque fuit. 'Pone metum, ueni' coniunx ait; illa reuixit, [2,760] deque uiri collo dulce pependit onus. Interea iuuenis furiales regius ignes concipit, et caeco raptus amore furit. Forma placet niueusque color flauique capilli quique aderat nulla factus ab arte decor: [2,765] uerba placent et uox et quod corrumpere non est; quoque minor spes est, hoc magis ille cupit. Iam dederat cantus lucis praenuntius ales, cum referunt iuuenes in sua castra pedem. Carpitur attonitos absentis imagine sensus [2,770] ille; recordanti plura magisque placent. Sic sedit, sic culta fuit, sic stamina neuit, iniectae collo sic iacuere comae, hos habuit uoltus, haec illi uerba fuerunt, hic color, haec facies, hic decor oris erat. [2,775] Vt solet a magno fluctus languescere flatu, sed tamen a uento, qui fuit, unda tumet, sic, quamuis aberat placitae praesentia formae, quem dederat praesens forma, manebat amor. Ardet, et iniusti stimulis agitatus amoris [2,780] comparat indigno uimque metumque toro. 'Exitus in dubio est: audebimus ultima' dixit: 'Viderit! audentes forsque deusque iuuat. Cepimus audendo Gabios quoque.' Talia fatus ense latus cinxit tergaque pressit equi. [2,785] Accipit aerata iuuenem Collatia porta, condere iam uoltus sole parante suos. Hostis ut hospes init penetralia Collatini: comiter excipitur; sanguine iunctus erat. Quantum animis erroris inest! parat inscia rerum [2,790] infelix epulas hostibus illa suis. Functus erat dapibus: poscunt sua tempora somnum; nox erat, et tota lumina nulla domo. Surgit et aurata uagina liberat ensem et uenit in thalamos, nupta pudica, tuos; [2,795] utque torum pressit, 'Ferrum, Lucretia, mecum est' natus ait regis, 'Tarquiniusque loquor.' Illa nihil, neque enim uocem uiresque loquendi aut aliquid toto pectore mentis habet; sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis [2,800] parua sub infesto cum iacet agna lupo. Quid faciat? pugnet? uincetur femina pugnans. Clamet? at in dextra, qui uetet, ensis erat. Effugiat? positis urgentur pectora palmis, tum primum externa pectora tacta manu. [2,805] Instat amans hostis precibus pretioque minisque: nec prece nec pretio nec mouet ille minis. 'Nil agis: eripiam' dixit 'per crimina uitam: falsus adulterii testis adulter ero: interimam famulum, cum quo deprensa fereris.' [2,810] Succubuit famae uicta puella metu. Quid, uictor, gaudes? haec te uictoria perdet. Heu quanto regnis nox stetit una tuis! Iamque erat orta dies: passis sedet illa capillis, ut solet ad nati mater itura rogum, [2,815] grandaeuumque patrem fido cum coniuge castris euocat: et posita uenit uterque mora. Vtque uident habitum, quae luctus causa, requirunt, cui paret exsequias, quoque sit icta malo. Illa diu reticet pudibundaque celat amictu [2,820] ora: fluunt lacrimae more perennis aquae. Hinc pater, hinc coniunx lacrimas solantur et orant indicet et caeco flentque pauentque metu. Ter conata loqui ter destitit, ausaque quarto non oculos ideo sustulit illa suos. [2,825] 'Hoc quoque Tarquinio debebimus? eloquar' inquit, 'eloquar infelix dedecus ipsa meum?' Quaeque potest, narrat; restabant ultima: fleuit, et matronales erubuere genae. Dant ueniam facto genitor coniunxque coactae: [2,830] 'Quam' dixit 'ueniam uos datis, ipsa nego.' Nec mora, celato fixit sua pectora ferro, et cadit in patrios sanguinulenta pedes. Tum quoque iam moriens ne non procumbat honeste respicit: haec etiam cura cadentis erat. [2,835] Ecce super corpus, communia damna gementes, obliti decoris uirque paterque iacent. Brutus adest, tandemque animo sua nomina fallit, fixaque semanimi corpore tela rapit, stillantemque tenens generoso sanguine cultrum [2,840] edidit impauidos ore minante sonos: 'Per tibi ego hunc iuro fortem castumque cruorem, perque tuos manes, qui mihi numen erunt, Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum. Iam satis est uirtus dissimulata diu.' [2,845] Illa iacens ad uerba oculos sine lumine mouit, uisaque concussa dicta probare coma. Fertur in exsequias animi matrona uirilis et secum lacrimas inuidiamque trahit. Volnus inane patet: Brutus clamore Quirites [2,850] concitat et regis facta nefanda refert. Tarquinius cum prole fugit: capit annua consul iura: dies regnis illa suprema fuit. Fallimur, an ueris praenuntia uenit hirundo, nec metuit ne qua uersa recurrat hiems? [2,855] Saepe tamen, Procne, nimium properasse quereris, uirque tuo Tereus frigore laetus erit. Iamque duae restant noctes de mense secundo, Marsque citos iunctis curribus urget equos; ex uero positum permansit Equirria nomen, [2,860] quae deus in campo prospicit ipse suo. Iure uenis, Gradiue: locum tua tempora poscunt, signatusque tuo nomine mensis adest. Venimus in portum libro cum mense peracto. nauiget hinc alia iam mihi linter aqua. [3,0] LIBER TERTIVS. Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta, Mars, ades et nitidas casside solue comas. Forsitan ipse roges quid sit cum Marte poetae: a te qui canitur nomina mensis habet. [3,5] Ipse uides manibus peragi fera bella Mineruae: num minus ingenuis artibus illa uacat? Palladis exemplo ponendae tempora sume cuspidis: inuenies et quod inermis agas. Tum quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos [3,10] cepit, ut huic urbi semina magna dares. Siluia Vestalis quid enim uetat inde moueri? sacra lauaturas mane petebat aquas. Ventum erat ad molli decliuem tramite ripam; ponitur e summa fictilis urna coma: [3,15] fessa resedit humo, uentosque accepit aperto pectore, turbatas restituitque comas. Dum sedet, umbrosae salices uolucresque canorae fecerunt somnos et leue murmur aquae; blanda quies furtim uictis obrepsit ocellis, [3,20] et cadit a mento languida facta manus. Mars uidet hanc uisamque cupit potiturque cupita, et sua diuina furta fefellit ope. Somnus abit, iacet ipsa grauis; iam scilicet intra uiscera Romanae conditor urbis erat. [3,25] Languida consurgit, nec scit cur languida surgat, et peragit tales arbore nixa sonos: 'utile sit faustumque, precor, quod imagine somni uidimus: an somno clarius illud erat? Ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis [3,30] decidit ante sacros lanea uitta focos. Inde duae pariter, uisu mirabile, palmae surgunt: ex illis altera maior erat, et grauibus ramis totum protexerat orbem, contigeratque sua sidera summa coma. [3,35] Ecce meus ferrum patruus molitur in illas: terreor admonitu, corque timore micat. Martia, picus, auis gemino pro stipite pugnant et lupa: tuta per hos utraque palma fuit.' Dixerat, et plenam non firmis uiribus urnam [3,40] sustulit: implerat, dum sua uisa refert. Interea crescente Remo, crescente Quirino, caelesti tumidus pondere uenter erat. Quo minus emeritis exiret cursibus annus restabant nitido iam duo signa deo: [3,45] Siluia fit mater; Vestae simulacra feruntur uirgineas oculis opposuisse manus. Ara deae certe tremuit pariente ministra, et subiit cineres territa flamma suos. Hoc ubi cognouit contemptor Amulius aequi [3,50] nam raptas fratri uictor habebat opes, amne iubet mergi geminos. Scelus unda refugit: in sicca pueri destituuntur humo. Lacte quis infantes nescit creuisse ferino, et picum expositis saepe tulisse cibos? [3,55] Non ego te, tantae nutrix Larentia gentis, nec taceam uestras, Faustule pauper, opes: uester honos ueniet, cum Larentalia dicam: acceptus geniis illa December habet. Martia ter senos proles adoleuerat annos, [3,60] et suberat flauae iam noua barba comae: omnibus agricolis armentorumque magistris Iliadae fratres iura petita dabant. Saepe domum ueniunt praedonum sanguine laeti et redigunt actos in sua rura boues. [3,65] Vt genus audierunt, animos pater editus auget, et pudet in paucis nomen habere casis, Romuleoque cadit traiectus Amulius ense, regnaque longaeuo restituuntur auo. Moenia conduntur, quae, quamuis parua fuerunt, [3,70] non tamen expediit transiluisse Remo. Iam, modo quae fuerant siluae pecorumque recessus, urbs erat, aeternae cum pater urbis ait: 'arbiter armorum, de cuius sanguine natus credor et, ut credar, pignora multa dabo, [3,75] a te principium Romano dicimus anno: primus de patrio nomine mensis erit.' Vox rata fit, patrioque uocat de nomine mensem: dicitur haec pietas grata fuisse deo. Et tamen ante omnes Martem coluere priores; [3,80] hoc dederat studiis bellica turba suis. Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam, Volcanum tellus Hypsipylaea colit, Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae, pinigerum Fauni Maenalis ora caput: [3,85] Mars Latio uenerandus erat, quia praesidet armis; arma ferae genti remque decusque dabant. Quod si forte uacas, peregrinos inspice fastos: mensis in his etiam nomine Martis erit. Tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis, [3,90] sextus apud populos, Hernica terra, tuos; inter Aricinos Albanaque tempora constat factaque Telegoni moenia celsa manu; quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer, a tribus hunc primum turba Curensis habet; [3,95] et tibi cum proauis, miles Paeligne, Sabinis conuenit; huic genti quartus utrique deus. Romulus, hos omnes ut uinceret ordine saltem, sanguinis auctori tempora prima dedit. Nec totidem ueteres, quot nunc, habuere Kalendas: [3,100] ille minor geminis mensibus annus erat. Nondum tradiderat uictas uictoribus artes Graecia, facundum sed male forte genus: qui bene pugnabat, Romanam nouerat artem; mittere qui poterat pila, disertus erat. [3,105] Quis tunc aut Hyadas aut Pliadas Atlanteas senserat, aut geminos esse sub axe polos, esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur Sidoniis, Helicen Graia carina notet, signaque quae longo frater percenseat anno, [3,110] ire per haec uno mense sororis equos? Libera currebant et inobseruata per annum sidera; constabat sed tamen esse deos. Non illi caelo labentia signa tenebant, sed sua, quae magnum perdere crimen erat, [3,115] illa quidem feno, sed erat reuerentia feno quantam nunc aquilas cernis habere tuas. Pertica suspensos portabat longa maniplos, unde maniplaris nomina miles habet. Ergo animi indociles et adhuc ratione carentes [3,120] mensibus egerunt lustra minora decem. Annus erat decimum cum luna receperat orbem: hic numerus magno tunc in honore fuit, seu quia tot digiti, per quos numerare solemus, seu quia bis quinto femina mense parit, [3,125] seu quod adusque decem numero crescente uenitur, principium spatiis sumitur inde nouis. Inde patres centum denos secreuit in orbes Romulus, hastatos instituitque decem, et totidem princeps, totidem pilanus habebat [3,130] corpora, legitimo quique merebat equo. Quin etiam partes totidem Titiensibus ille, quosque uocant Ramnes, Luceribusque dedit. Adsuetos igitur numeros seruauit in anno; hoc luget spatio femina maesta uirum. [3,135] Neu dubites primae fuerint quin ante Kalendae Martis, ad haec animum signa referre potes. Laurea flaminibus quae toto perstitit anno tollitur, et frondes sunt in honore nouae; ianua tum regis posita uiret arbore Phoebi; [3,140] ante tuas fit idem, Curia prisca,fores. Vesta quoque ut folio niteat uelata recenti, cedit ab Iliacis laurea cana focis. Adde quod arcana fieri nouus ignis in aede dicitur, et uires flamma refecta capit. [3,145] Nec mihi parua fides annos hinc isse priores Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli. Hinc etiam ueteres initi memorantur honores ad spatium belli, perfide Poene, tui. Denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde [3,150] incipit a numero nomina quisquis habet. Primus, oliuiferis Romam deductus ab aruis, Pompilius menses sensit abesse duos, siue hoc a Samio doctus, qui posse renasci nos putat, Egeria siue monente sua. [3,155] Sed tamen errabant etiam nunc tempora,donec Caesaris in multis haec quoque cura fuit. Non haec ille deus tantaeque propaginis auctor credidit officiis esse minora suis, promissumque sibi uoluit praenoscere caelum [3,160] nec deus ignotas hospes inire domos. Ille moras solis, quibus in sua signa rediret, traditur exactis disposuisse notis; is decies senos ter centum et quinque diebus iunxit et a pleno tempora quinta die. [3,165] Hic anni modus est: in lustrum accedere debet, quae consummatur partibus, una dies. 'Si licet occultos monitus audire deorum uatibus, ut certe fama licere putat, cum sis officiis, Gradiue, uirilibus aptus, [3,170] dic mihi matronae cur tua festa colant.' Sic ego. Sic posita dixit mihi casside Mauors sed tamen in dextra missilis hasta fuit: 'nunc primum studiis pacis deus utilis armis aduocor, et gressus in noua castra fero. [3,175] Nec piget incepti: iuuat hac quoque parte morari, hoc solam ne se posse Minerua putet. Disce, Latinorum uates operose dierum, quod petis, et memori pectore dicta nota. Parua fuit, si prima uelis elementa referre, [3,180] Roma, sed in parua spes tamen huius erat. Moenia iam stabant, populis angusta futuris, credita sed turbae tum nimis ampla suae. Quae fuerit nostri si quaeris regia nati, aspice de canna straminibusque domum. [3,185] In stipula placidi capiebat munera somni, et tamen ex illo uenit in astra toro. Iamque loco maius nomen Romanus habebat, nec coniunx illi nec socer ullus erat. Spernebant generos inopes uicinia diues, [3,190] et male credebar sanguinis auctor ego. In stabulis habitasse et oues pauisse nocebat iugeraque inculti pauca tenere soli. Cum pare quaeque suo coeunt uolucresque feraeque atque aliquam de qua procreet anguis habet. [3,195] Extremis dantur conubia gentibus: at quae Romano uellet nubere nulla fuit. Indolui patriamque dedi tibi, Romule, mentem. "tolle preces", dixi "quod petis arma dabunt." Festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet, [3,200] illa facta die dum sua sacra canet. Intumuere Cures et quos dolor attigit idem: tum primum generis intulit arma socer. Iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant, tractaque erant longa bella propinqua mora: [3,205] conueniunt nuptae dictam Iunonis in aedem, quas inter mea sic est nurus ausa loqui: "O pariter raptae, quoniam hoc commune tenemus, non ultra lente possumus esse piae. Stant acies: sed utra di sint pro parte rogandi [3,210] eligite; hinc coniunx, hinc pater arma tenet. Quaerendum est uiduae fieri malitis an orbae. consilium uobis forte piumque dabo." Consilium dederat: parent, crinesque resoluunt maestaque funerea corpora ueste tegunt. [3,215] Iam steterant acies ferro mortique paratae, iam lituus pugnae signa daturus erat, cum raptae ueniunt inter patresque uirosque, inque sinu natos, pignora cara, tenent. Vt medium campi scissis tetigere capillis, [3,220] in terram posito procubuere genu; et, quasi sentirent, blando clamore nepotes tendebant ad auos bracchia parua suos. Qui poterat, clamabat auum tum denique uisum, et, qui uix poterat, posse coactus erat. [3,225] Tela uiris animique cadunt, gladiisque remotis dant soceri generis accipiuntque manus, laudatasque tenent natas, scutoque nepotem fert auus: hic scuti dulcior usus erat. Inde ~diem quae prima mea est~ celebrare Kalendas [3,230] Oebaliae matres non leue munus habent, aut quia committi strictis mucronibus ausae finierant lacrimis Martia bella suis; uel quod erat de me feliciter Ilia mater rite colunt matres sacra diemque meum. [3,235] Quid quod hiems adoperta gelu tum denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente niues; arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uuidaque in tenero palmite gemma tumet; quaeque diu latuit, nunc, se qua tollat in auras, [3,240] fertilis occultas inuenit herba uias? Nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi, nunc auis in ramo tecta laremque parat. Tempora iure colunt Latiae fecunda parentes, quarum militiam uotaque partus habet. [3,245] Adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat, qui nunc Esquilias nomina collis habet, illic a nuribus Iunoni templa Latinis hac sunt, si memini, publica facta die. Quid moror et uariis onero tua pectora causis? [3,250] eminet ante oculos quod petis ecce tuos. Mater amat nuptas: matris me turba frequentat. Haec nos praecipue tam pia causa decet.' ferte deae flores: gaudet florentibus herbis haec dea; de tenero cingite flore caput: [3,255] dicite 'tu nobis lucem, Lucina, dedisti': dicite 'tu uoto parturientis ades.' Siqua tamen grauida est, resoluto crine precetur ut soluat partus molliter illa suos. Quis mihi nunc dicet quare caelestia Martis [3,260] arma ferant Salii Mamuriumque canant? Nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae; nympha, Numae coniunx, ad tua facta ueni. Vallis Aricinae silua praecinctus opaca est lacus, antiqua religione sacer; [3,265] hic latet Hippolytus loris direptus equorum, unde nemus nullis illud aditur equis. Licia dependent longas uelantia saepes, et posita est meritae multa tabella deae. Saepe potens uoti, frontem redimita coronis, [3,270] femina lucentes portat ab Vrbe faces. Regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces, et perit exemplo postmodo quisque suo. Defluit incerto lapidosus murmure riuus: saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi. [3,275] Egeria est quae praebet aquas, dea grata Camenis: illa Numae coniunx consiliumque fuit. Principio nimium promptos ad bella Quirites molliri placuit iure deumque metu. Inde datae leges, ne firmior omnia posset, [3,280] coeptaque sunt pure tradita sacra coli. Exuitur feritas, armisque potentius aequum est, et cum ciue pudet conseruisse manus, atque aliquis, modo trux, uisa iam uertitur ara uinaque dat tepidis farraque salsa focis. [3,285] Ecce deum genitor rutilas per nubila flammas spargit, et effusis aethera siccat aquis. Non alias missi cecidere frequentius ignes: rex pauet et uolgi pectora terror habet. Cui dea 'ne nimium terrere: piabile fulmen [3,290] est' ait 'et saeui flectitur ira Iouis. Sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi tradere, Romani numen utrumque soli. Nec sine ui tradent: adhibe tu uincula captis'; atque ita qua possint edidit arte capi. [3,295] Lucus Auentino suberat niger ilicis umbra, quo posses uiso dicere 'numen inest'. In medio gramen, muscoque adoperta uirenti manabat saxo uena perennis aquae; inde fere soli Faunus Picusque bibebant: [3,300] huc uenit et fonti rex Numa mactat ouem, plenaque odorati disponit pocula Bacchi, cumque suis antro conditus ipse latet. Ad solitos ueniunt siluestria numina fontes et releuant multo pectora sicca mero. [3,305] Vina quies sequitur: gelido Numa prodit ab antro uinclaque sopitas addit in arta manus. Somnus ut abscessit, pugnando uincula temptant rumpere; pugnantes fortius illa tenent. Tum Numa: 'di nemorum, factis ignoscite nostris [3,310] si scelus ingenio scitis abesse meo, quoque modo possit fulmen monstrate piari.' Sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait: 'Magna petis, nec quae monitu tibi discere nostro fas sit: habent fines numina nostra suos. [3,315] Di sumus agrestes et qui dominemur in altis montibus; arbitrium est in sua tecta Ioui. Hunc tu non poteris per te deducere caelo, at poteris nostra forsitan usus ope.' Dixerat haec Faunus; par est sententia Pici. [3,320] 'Deme tamen nobis uincula', Picus ait, 'Iuppiter huc ueniet, ualida perductus ab arte: nubila promissi Styx mihi testis erit.' Emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant, quaque trahant superis sedibus arte Iouem [3,325] scire nefas homini. Nobis concessa canentur quaeque pio dici uatis ab ore licet. Eliciunt caelo te, Iuppiter; unde minores nunc quoque te celebrant Eliciumque uocant. Constat Auentinae tremuisse cacumina siluae, [3,330] terraque subsedit pondere pressa Iouis: corda micant regis totoque e corpore sanguis fugit et hirsutae deriguere comae. Vt rediit animus, 'da certa piamina' dixit 'fulminis, altorum rexque paterque deum, [3,335] si tua contigimus manibus donaria puris, hoc quoque quod petitur si pia lingua rogat.' Adnuit oranti, sed uerum ambage remota abdidit et dubio terruit ore uirum. 'Caede caput' dixit; cui rex 'parebimus' inquit; [3,340] 'caedenda est hortis eruta cepa meis.' Addidit hic 'hominis'; 'sumes' ait ille 'capillos.' Postulat hic animam; cui Numa 'piscis' ait. Risit, et 'his' inquit 'facito mea tela procures, o uir conloquio non abigende deum. [3,345] Sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem Cynthius, imperii pignora certa dabo.' Dixit et ingenti tonitru super aethera motum fertur, adorantem destituitque Numam. Ille redit laetus memoratque Quiritibus acta: [3,350] tarda uenit dictis difficilisque fides. 'At certe credemur' ait 'si uerba sequetur exitus: en audi crastina, quisquis ades. Protulerit terris cum totum Cynthius orbem, Iuppiter imperii pignora certa dabit.' [3,355] Discedunt dubii, promissaque tarda uidentur, dependetque fides a ueniente die. Mollis erat tellus rorata mane pruina: ante sui populus limina regis adest. Prodit et in solio medius consedit acerno; [3,360] innumeri circa stantque silentque uiri. Ortus erat summo tantummodo margine Phoebus: sollicitae mentes speque metuque pauent. Constitit atque caput niueo uelatus amictu iam bene dis notas sustulit ille manus, [3,365] atque ita 'tempus adest promissi muneris' inquit; 'pollicitam dictis, Iuppiter, adde fidem.' Dum loquitur, totum iam sol emouerat orbem, et grauis aetherio uenit ab axe fragor. Ter tonuit sine nube deus, tria fulgura misit. [3,370] Credite dicenti: mira sed acta loquor: a media caelum regione dehiscere coepit: summisere oculos cum duce turba suo. Ecce leui scutum uersatum leniter aura decidit: a populo clamor ad astra uenit. [3,375] Tollit humo munus caesa prius ille iuuenca quae dederat nulli colla premenda iugo, idque ancile uocat, quod ab omni parte recisum est, quaque notes oculis angulus omnis abest. Tum, memor imperii sortem consistere in illo, [3,380] consilium multae calliditatis init: plura iubet fieri simili caelata figura, error ut ante oculos insidiantis eat. Mamurius, morum fabraene exactior artis difficile est, illud, dicere, clausit opus. [3,385] Cui Numa munificus 'facti pete praemia' dixit: 'si mea nota fides, inrita nulla petes.' Iam dederat Saliis a saltu nomina ducta armaque et ad certos uerba canenda modos; tum sic Mamurius: 'merces mihi gloria detur, [3,390] nominaque extremo carmine nostra sonent.' Inde sacerdotes operi promissa uetusto praemia persoluunt Mamuriumque uocant. Nubere siqua uoles, quamuis properabitis ambo, differ; habent paruae commoda magna morae. [3,395] Arma mouent pugnas, pugna est aliena maritis; condita cum fuerint, aptius omen erit. His etiam coniunx apicati cincta Dialis lucibus impexas debet habere comas. Tertia nox de mense suos ubi mouerit ortus [3,400] conditus e geminis Piscibus alter erit. Nam duo sunt: Austris hic est, Aquilonibus ille proximus; a uento nomen uterque tenet. Cum croceis rorare genis Tithonia coniunx coeperit et quintae tempora lucis aget, [3,405] siue est Arctophylax, siue est piger ille Bootes, mergetur uisus effugietque tuos. At non effugiet Vindemitor: hoc quoque causam unde trahat sidus parua docere mora est. Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum [3,410] fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis. Tradidit huic uitem pendentem frondibus ulmi, quae nunc de pueri nomine nomen habet. Dum legit in ramo pictas temerarius uuas, decidit: amissum Liber in astra tulit. [3,415] Sextus ubi Oceano cliuosum scandit Olympum Phoebus et alatis aethera carpit equis, quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae, gratare, Iliacis turaque pone focis. Caesaris innumeris, quos maluit ille mereri, [3,420] accessit titulis pontificalis honor. Ignibus aeternis aeterni numina praesunt Caesaris: imperii pignora iuncta uides. Di ueteris Troiae, dignissima praeda ferenti, qua grauis Aeneas tutus ab hoste fuit, [3,425] ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos numina: cognatum, Vesta, tuere caput. Quos sancta fouet ille manu, bene uiuitis, ignes: uiuite inexstincti, flammaque duxque, precor. Vna nota est Marti Nonis, sacrata quod illis [3,430] templa putant lucos Veiouis ante duos. Romulus, ut saxo lucum circumdedit alto, 'quilibet huc' inquit 'confuge; tutus eris.' O quam de tenui Romanus origine creuit, turba uetus quam non inuidiosa fuit! [3,435] Ne tamen ignaro nouitas tibi nominis obstet, disce quis iste deus, curue uocetur ita. Iuppiter est iuuenis: iuuenales aspice uoltus; aspice deinde manum: fulmina nulla tenet. Fulmina post ausos caelum adfectare Gigantas [3,440] sumpta Ioui: primo tempore inermis erat; ignibus Ossa nouis et Pelion altius Ossa arsit et in solida fixus Olympus humo. Stat quoque capra simul: nymphae pauisse feruntur Cretides, infanti lac dedit illa Ioui. [3,445] Nunc uocor ad nomen: uegrandia farra coloni quae male creuerunt, uescaque parua uocant; uis ea si uerbi est, cur non ego Veiouis aedem aedem non magni suspicer esse Iouis? Iamque ubi caeruleum uariabunt sidera caelum, [3,450] suspice: Gorgonei colla uidebis equi. Creditur hic caesae grauida ceruice Medusae sanguine respersis prosiluisse iubis. Huic supra nubes et subter sidera lapso caelum pro terra, pro pede pinna fuit; [3,455] iamque indignanti noua frena receperat ore cum leuis Aonias ungula fodit aquas. Nunc fruitur caelo, quod pinnis ante petebat, et nitidus stellis quinque decemque micat. [3,460] Protinus aspicies uenienti nocte Coronam Cnosida: Theseo crimine facta dea est. Iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum quae dedit ingrato fila legenda uiro; sorte tori gaudens 'quid flebam rustica?' dixit; 'utiliter nobis perfidus ille fuit.' [3,465] Interea Liber depexos crinibus Indos uicit, et Eoo diues ab orbe redit. Inter captiuas facie praestante puellas grata nimis Baccho filia regis erat. Flebat amans coniunx, spatiataque litore curuo [3,470] edidit incultis talia uerba comis: 'en iterum, fluctus, similes audite querellas. en iterum lacrimas accipe, harena, meas. Dicebam, memini, "periure et perfide Theseu!" ille abiit, eadem crimina Bacchus habet. [3,475] Nunc quoque "nulla uiro" clamabo "femina credat"; nomine mutato causa relata mea est. O utinam mea sors qua primum coeperat isset, iamque ego praesenti tempore nulla forem. Quid me desertis morituram, Liber, harenis [3,480] seruabas? potui dedoluisse semel. Bacche leuis leuiorque tuis, quae tempora cingunt, frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas, ausus es ante oculos adducta paelice nostros tam bene compositum sollicitare torum? [3,485] Heu ubi pacta fides? ubi quae iurare solebas? Me miseram, quotiens haec ego uerba loquar? Thesea culpabas fallacemque ipse uocabas: iudicio peccas turpius ipse tuo. Ne sciat haec quisquam tacitisque doloribus urar, [3,490] ne totiens falli digna fuisse puter. Praecipue cupiam celari Thesea, ne te consortem culpae gaudeat esse suae. At, puto, praeposita est fuscae mihi candida paelex! eueniat nostris hostibus ille color. [3,495] Quid tamen hoc refert? uitio tibi gratior ipso est. Quid facis? amplexus inquinat illa tuos. Bacche, fidem praesta, nec praefer amoribus ullam coniugis: adsueui semper amare uirum. Ceperunt matrem formosi cornua tauri, [3,500] me tua; at hic laudi est, ille pudendus amor. Ne noceat quod amo: neque enim tibi, Bacche, nocebat quod flammas nobis fassus es ipse tuas. Nec, quod nos uris, mirum facis: ortus in igne diceris, et patria raptus ab igne manu. [3,505] Illa ego sum cui tu solitus promittere caelum. ei mihi, pro caelo qualia dona fero!' Dixerat; audibat iamdudum uerba querentis Liber, ut a tergo forte secutus erat. Occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat, [3,510] et 'pariter caeli summa petamus' ait: 'Tu mihi iuncta toro mihi iuncta uocabula sumes, nam tibi mutatae Libera nomen erit, sintque tuae tecum faciam monimenta coronae, Volcanus Veneri quam dedit, illa tibi.' [3,515] Dicta facit, gemmasque nouem transformat in ignes: aurea per stellas nunc micat illa nouem. Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes purpureum rapido qui uehit axe diem, altera gramineo spectabis Equirria Campo, [3,520] quem Tiberis curuis in latus urget aquis; qui tamen eiecta si forte tenebitur unda, Caelius accipiat puluerulentus equos. Idibus est Annae festum geniale Perennae non procul a ripis, aduena Thybri, tuis. [3,525] Plebs uenit ac uirides passim disiecta per herbas potat, et accumbit cum pare quisque sua. Sub Ioue pars durat, pauci tentoria ponunt, sunt quibus e ramis frondea facta casa est; pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis, [3,530] desuper extentas imposuere togas. Sole tamen uinoque calent annosque precantur quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt. Inuenies illic qui Nestoris ebibat annos, quae sit per calices facta Sibylla suos. [3,535] Illic et cantant quicquid didicere theatris, et iactant faciles ad sua uerba manus, et ducunt posito duras cratere choreas, cultaque diffusis saltat amica comis. Cum redeunt, titubant et sunt spectacula uolgi, [3,540] et fortunatos obuia turba uocat. Occurrit nuper uisa est mihi digna relatu pompa: senem potum pota trahebat anus. Quae tamen haec dea sit quoniam rumoribus errat, fabula proposito nulla tegenda meo. [3,545] Arserat Aeneae Dido miserabilis igne, arserat exstructis in sua fata rogis, compositusque cinis, tumulique in marmore carmen hoc breue, quod moriens ipsa reliquit, erat: praebuit aeneas et causam mortis et ensem: [3,550] ipsa sua dido concidit usa manu. Protinus inuadunt Numidae sine uindice regnum, et potitur capta Maurus Iarba domo, seque memor spretum 'thalamis tamen' inquit 'Elissae en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.' [3,555] Diffugiunt Tyrii quo quemque agit error, ut olim amisso dubiae rege uagantur apes. Tertia nudandas acceperat area messes, inque cauos ierant tertia musta lacus: pellitur Anna domo, lacrimansque sororia linquit [3,560] moenia; germanae iusta dat ante suae. Mixta bibunt molles lacrimis unguenta fauillae, uertice libatas accipiuntque comas, terque 'uale' dixit, cineres ter ad ora relatos pressit, et est illis uisa subesse soror. [3,565] Nacta ratem comitesque fugae pede labitur aequo moenia respiciens, dulce sororis opus. Fertilis est Melite sterili uicina Cosyrae insula, quam Libyci uerberat unda freti. Hanc petit, hospitio regis confisa uetusto: [3,570] hospes opum diues rex ibi Battus erat. Qui postquam didicit casus utriusque sororis, 'haec' inquit 'tellus quantulacumque tua est.' Et tamen hospitii seruasset ad ultima munus; sed timuit magnas Pygmalionis opes. [3,575] Signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat annus, et exilio terra paranda noua est. Frater adest belloque petit. Rex arma perosus 'nos sumus inbelles, tu fuge sospes' ait. Iussa fugit uentoque ratem committit et undis: [3,580] asperior quouis aequore frater erat. Est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes paruus ager, Cameren incola turba uocat: illuc cursus erat. Nec longius abfuit inde quam quantum nouies mittere funda potest: [3,585] uela cadunt primo et dubia librantur ab aura: 'findite remigio' nauita dixit 'aquas'; dumque parant torto subducere carbasa lino, percutitur rapido puppis adunca Noto, inque patens aequor, frustra pugnante magistro, [3,590] fertur, et ex oculis uisa refugit humus. Adsiliunt fluctus imoque a gurgite pontus uertitur, et canas alueus haurit aquas. Vincitur ars uento nec iam moderator habenis utitur, at uotis is quoque poscit opem. [3,595] Iactatur tumidas exul Phoenissa per undas, umidaque opposita lumina ueste tegit. Tum primum Dido felix est dicta sorori et quaecumque aliquam corpore pressit humum. Ducitur ad Laurens ingenti flamine litus [3,600] puppis, et expositis omnibus hausta perit. Iam pius Aeneas regno nataque Latini auctus erat, populos miscueratque duos. Litore dotali solo comitatus Achate secretum nudo dum pede carpit iter, [3,605] aspicit errantem, nec credere sustinet Annam esse: quid in Latios illa ueniret agros? Dum secum Aeneas, 'Anna est!' exclamat Achates: ad nomen uoltus sustulit illa suos. Heu, quid agat? fugiat? quos terrae quaerat hiatus? [3,610] Ante oculos miserae fata sororis erant. Sensit, et adloquitur trepidam Cythereius heros flet tamen admonitu motus, Elissa, tui: 'Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas tellurem fato prosperiore dari, [3,615] perque deos comites, hac nuper sede locatos, saepe meas illos increpuisse moras. Nec timui de morte tamen: metus abfuit iste. ei mihi, credibili fortior illa fuit. Ne refer: aspexi non illo corpore digna [3,620] uolnera Tartareas ausus adire domos. At tu, seu ratio te nostris adpulit oris siue deus, regni commoda carpe mei. Multa tibi memores, nil non debemus Elissae: nomine grata tuo, grata sororis eris.' [3,625] Talia dicenti neque enim spes altera restat credidit, errores exposuitque suos; utque domum intrauit Tyrios induta paratus, incipit Aeneas cetera turba tacet: 'hanc tibi cur tradam, pia causa, Lauinia coniunx, [3,630] est mihi: consumpsi naufragus huius opes. Orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora: quam precor ut carae more sororis ames.' Omnia promittit falsumque Lauinia uolnus mente premit tacita dissimulatque metus; [3,635] donaque cum uideat praeter sua lumina ferri multa, tamen mitti clam quoque multa putat. Non habet exactum quid agat: furialiter odit, et parat insidias et cupit ulta mori. Nox erat: ante torum uisa est adstare sororis [3,640] squalenti Dido sanguinulenta coma et 'fuge, ne dubita, maestum fuge' dicere 'tectum'; sub uerbum querulas impulit aura fores. Exsilit et uelox humili ~super ausa~ fenestra se iacit audacem fecerat ipse timor, [3,645] cumque metu rapitur tunica uelata recincta, currit ut auditis territa damma lupis, corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis creditur et stagnis occuluisse suis. Sidonis interea magno clamore per agros [3,650] quaeritur: apparent signa notaeque pedum; uentum erat ad ripas: inerant uestigia ripis; sustinuit tacitas conscius amnis aquas. Ipsa loqui uisa est 'placidi sum nympha Numici: amne perenne latens Anna Perenna uocor.' [3,655] Protinus erratis laeti uescuntur in agris et celebrant largo seque diemque mero. Sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum; pars Themin, Inachiam pars putat esse bouem. Inuenies qui te nymphen Azanida dicant [3,660] teque Ioui primos, Anna, dedisse cibos. Haec quoque, quam referam, nostras peruenit ad aures fama, nec a ueri dissidet illa fide. Plebs uetus et nullis etiam nunc tuta tribunis fugit et in Sacri uertice Montis erat; [3,665] iam quoque quem secum tulerant defecerat illos uictus et humanis usibus apta Ceres. Orta suburbanis quaedam fuit Anna Bouillis, pauper, sed multae sedulitatis anus; illa, leui mitra canos incincta capillos, [3,670] fingebat tremula rustica liba manu, atque ita per populum fumantia mane solebat diuidere: haec populo copia grata fuit. Pace domi facta signum posuere Perennae, quod sibi defectis illa ferebat opem. [3,675] Nunc mihi, cur cantent, superest, obscena puellae, dicere; nam coeunt certaque probra canunt. Nuper erat dea facta: uenit Gradiuus ad Annam, et cum seducta talia uerba facit: 'mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum; [3,680] pendet ab officio spes mihi magna tuo. Armifer armiferae correptus amore Mineruae uror, et hoc longo tempore uolnus alo. Effice, di studio similes coeamus in unum: conueniunt partes hae tibi, comis anus.' [3,685] Dixerat; illa deum promisso ludit inani, et stultam dubia spem trahit usque mora. Saepius instanti 'mandata peregimus' inquit; 'euicta est: precibus uix dedit illa manus.' Credit amans thalamosque parat. Deducitur illuc [3,690] Anna tegens uoltus, ut noua nupta, suos. Oscula sumpturus subito Mars aspicit Annam: nunc pudor elusum, nunc subit ira, deum. Ridet amatorem carae noua diua Mineruae, nec res hac Veneri gratior ulla fuit. [3,695] Inde ioci ueteres obscenaque dicta canuntur, et iuuat hanc magno uerba dedisse deo. Praeteriturus eram gladios in principe fixos, cum sic a castis Vesta locuta focis: 'ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos; [3,700] sacrilegae telis me petiere manus. Ipsa uirum rapui simulacraque nuda reliqui: quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit.' ille quidem caelo positus Iouis atria uidit, et tenet in magno templa dicata foro; [3,705] at quicumque nefas ausi, prohibente deorum numine, polluerant pontificale caput, morte iacent merita: testes estote, Philippi, et quorum sparsis ossibus albet humus. Hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt [3,710] Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem. Postera cum teneras aurora refecerit herbas, Scorpios a prima parte uidendus erit. Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho: Bacche, faue uati, dum tua festa cano. [3,715] Nec referam Semelen, ad quam nisi fulmina secum Iuppiter adferret, ~partus hic et bis erat~; nec, puer ut posses maturo tempore nasci, expletum patrio corpore matris opus. Sithonas et Scythicos longum narrare triumphos [3,720] et domitas gentes, turifer Inde, tuas. Tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris, inque tuum furiis acte Lycurge genus. Ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra dicere; sed non est carminis huius opus. [3,725] Carminis huius opus causas exponere quare uitisator populos ad sua liba uocet. Ante tuos ortus arae sine honore fuerunt, Liber, et in gelidis herba reperta focis. Te memorant, Gange totoque Oriente subacto, [3,730] primitias magno seposuisse Ioui: cinnama tu primus captiuaque tura dedisti deque triumphato uiscera tosta boue. Nomine ab auctoris ducunt libamina nomen libaque, quod sanctis pars datur inde focis; [3,735] liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt. Ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro non habet ingratos fabula nostra iocos; iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida uentum: [3,740] aeriferae comitum concrepuere manus. Ecce nouae coeunt uolucres tinnitibus actae, quosque mouent sonitus aera, sequuntur apes; colligit errantes et in arbore claudit inani Liber, et inuenti praemia mellis habet. [3,745] Vt satyri leuisque senex tetigere saporem quaerebant flauos per nemus omne fauos. Audit in exesa stridorem examinis ulmo, aspicit et ceras dissimulatque senex; utque piger pandi tergo residebat aselli, [3,750] adplicat hunc ulmo corticibusque cauis. Constitit ipse super ramoso stipite nixus, atque auide trunco condita mella petit: milia crabronum coeunt, et uertice nudo spicula defigunt oraque sima notant. [3,755] Ille cadit praeceps et calce feritur aselli, inclamatque suos auxiliumque rogat. Concurrunt satyri turgentiaque ora parentis rident: percusso claudicat ille genu. Ridet et ipse deus, limumque inducere monstrat; [3,760] hic paret monitis et linit ora luto. Melle pater fruitur, liboque infusa calenti iure repertori splendida mella damus. Femina cur praesit, non est rationis opertae: femineos thyrso concitat ille choros. [3,765] Cur anus hoc faciat, quaeris? Vinosior aetas ~haec erat et~ grauidae munera uitis amat. Cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho; hoc quoque cur ita sit, discere nulla mora est. Nysiadas nymphas puerum quaerente nouerca [3,770] hanc frondem cunis opposuisse ferunt. Restat ut inueniam quare toga libera detur Lucifero pueris, candide Bacche, tuo: siue quod ipse puer semper iuuenisque uideris, et media est aetas inter utrumque tibi; [3,775] seu quia tu pater es, patres sua pignora, natos, commendant curae numinibusque tuis: siue, quod es Liber, uestis quoque libera per te sumitur et uitae liberioris iter: an quia, cum colerent prisci studiosius agros, [3,780] et faceret patrio rure senator opus, et caperet fasces a curuo consul aratro, nec crimen duras esset habere manus, rusticus ad ludos populus ueniebat in Vrbem (sed dis, non studiis ille dabatur honor: [3,785] luce sua ludos uuae commentor habebat, quos cum taedifera nunc habet ille dea) ergo ut tironem celebrare frequentia possit, uisa dies dandae non aliena togae? Mite caput, pater, huc placataque cornua uertas, [3,790] et des ingenio uela secunda meo. Itur ad Argeos qui sint, sua pagina dicet hac, si commemini, praeteritaque die. Stella Lycaoniam uergit declinis ad Arcton Miluus: haec illa nocte uidenda uenit. [3,795] Quid dederit uolucri, si uis cognoscere, caelum, Saturnus regnis a Ioue pulsus erat; concitat iratus ualidos Titanas in arma, quaeque fuit fatis debita temptat opem. Matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus [3,800] parte sui serpens posteriore fuit: hunc triplici muro lucis incluserat atris Parcarum monitu Styx uiolenta trium. Viscera qui tauri flammis adolenda dedisset, sors erat aeternos uincere posse deos. [3,805] Immolat hunc Briareus facta ex adamante securi, et iamiam flammis exta daturus erat: Iuppiter alitibus rapere imperat: attulit illi miluus, et meritis uenit in astra suis. Vna dies media est, et fiunt sacra Mineruae, [3,810] nomina quae iunctis quinque diebus habent. Sanguine prima uacat, nec fas concurrere ferro: causa, quod est illa nata Minerua die. Altera tresque super rasa celebrantur harena: ensibus exsertis bellica laeta dea est. [3,815] Pallada nunc pueri teneraeque orate puellae; qui bene placarit Pallada, doctus erit. Pallade placata lanam mollire puellae discant et plenas exonerare colos. Illa etiam stantes radio percurrere telas [3,820] erudit et rarum pectine denset opus. Hanc cole, qui maculas laesis de uestibus aufers: hanc cole, uelleribus quisquis aena paras. Nec quisquam inuita faciet bene uincula plantae Pallade, sit Tychio doctior ille licet: [3,825] et licet antiquo manibus conlatus Epeo sit prior, irata Pallade mancus erit. Vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte, munera de uestris pauca referte deae. Nec uos, turba fere censu fraudata, magistri, [3,830] spernite discipulos attrahit illa nouos, quique moues caelum, tabulamque coloribus uris, quique facis docta mollia saxa manu. Mille dea est operum: certe dea carminis illa est; si mereor, studiis adsit amica meis. [3,835] Caelius ex alto qua mons descendit in aequum, hic, ubi non plana est, sed prope plana uia, parua licet uideas Captae delubra Mineruae, quae dea natali coepit habere suo. Nominis in dubio causa est. Capitale uocamus [3,840] ingenium sollers: ingeniosa dea est. An quia de capitis fertur sine matre paterni uertice cum clipeo prosiluisse suo? An quia perdomitis ad nos captiua Faliscis uenit? et hoc signo littera prisca docet. [3,845] An quod habet legem, capitis quae pendere poenas ex illo iubeat furta recepta loco? a quacumque trahis ratione uocabula, Pallas, pro ducibus nostris aegida semper habe. Summa dies e quinque tubas lustrare canoras [3,850] admonet et forti sacrificare deae. Nunc potes ad solem sublato dicere uoltu 'hic here Phrixeae uellera pressit ouis.' Seminibus tostis sceleratae fraude nouercae sustulerat nullas, ut solet, herba comas: [3,855] mittitur ad tripodas certa qui sorte reportet quam sterili terrae Delphicus edat opem. Hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles et iuuenis Phrixi funera sorte peti. Vsque recusantem ciues et tempus et Ino [3,860] compulerunt regem iussa nefanda pati; et soror et Phrixus, uelati tempora uittis, stant simul ante aras iunctaque fata gemunt. Aspicit hos, ut forte pependerat aethere, mater et ferit attonita pectora nuda manu, [3,865] inque draconigenam nimbis comitantibus urbem desilit, et natos eripit inde suos; utque fugam capiant, aries nitidissimus auro traditur: ille uehit per freta longa duos. Dicitur infirma cornu tenuisse sinistra [3,870] femina, cum de se nomina fecit aquae. Paene simul periit, dum uolt succurrere lapsae, frater, et extentas porrigit usque manus. Flebat, ut amissa gemini consorte pericli, caeruleo iunctam nescius esse deo. [3,875] Litoribus tactis aries fit sidus; at huius peruenit in Colchas aurea lana domos. Tres ubi Luciferos ueniens praemiserit Eos, tempora nocturnis aequa diurna feres. Inde quater pastor saturos ubi clauserit haedos, [3,880] canuerint herbae rore recente quater, Ianus adorandus cumque hoc Concordia mitis et Romana Salus Araque Pacis erit. Luna regit menses: huius quoque tempora mensis finit Auentino Luna colenda iugo. [4,0] LIBER QVARTVS. 'Alma, faue', dixi 'geminorum mater Amorum'; ad uatem uoltus rettulit illa suos; 'Quid tibi' ait 'mecum? Certe maiora canebas. Num uetus in molli pectore uolnus habes?' [4,5] 'Scis, dea', respondi 'de uolnere.' Risit, et aether protinus ex illa parte serenus erat. 'Saucius an sanus numquid tua signa reliqui? Tu mihi propositum, tu mihi semper opus. Quae decuit primis sine crimine lusimus annis; [4,10] nunc teritur nostris area maior equis. Tempora cum causis, annalibus eruta priscis, lapsaque sub terras ortaque signa cano. Venimus ad quartum, quo tu celeberrima mense: et uatem et mensem scis, Venus, esse tuos.' [4,15] Mota Cytheriaca leuiter mea tempora myrto contigit et 'Coeptum perfice' dixit 'opus'. Sensimus, et causae subito patuere dierum: dum licet et spirant flamina, nauis eat. Siqua tamen pars te de fastis tangere debet, [4,20] Caesar, in Aprili quod tuearis habes: hic ad te magna descendit imagine mensis, et fit adoptiua nobilitate tuus. Hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum, uidit et auctores rettulit ipse tuos: [4,25] utque fero Marti primam dedit ordine sortem, quod sibi nascendi proxima causa fuit, sic Venerem gradibus multis in gente receptam alterius uoluit mensis habere locum; principiumque sui generis reuolutaque quaerens [4,30] saecula, cognatos uenit adusque deos. Dardanon Electra nesciret Atlantide natum scilicet, Electran concubuisse Ioui? Huius Ericthonius, Tros est generatus ab illo, Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn; [4,35] proximus Anchises, cum quo commune parentis non dedignata est nomen habere Venus: hinc satus Aeneas; pietas spectata per ignes sacra patremque umeris, altera sacra, tulit. Venimus ad felix aliquando nomen Iuli, [4,40] unde domus Teucros Iulia tangit auos. Postumus hinc, qui, quod siluis fuit ortus in altis, Siluius in Latia gente uocatus erat. Isque, Latine, tibi pater est; subit Alba Latinum; proximus est titulis Epytus, Alba, tuis. [4,45] Ille dedit Capyi repetita uocabula Troiae et tuus est idem, Calpete, factus auus. Cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet, dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae. Iam tamen Agrippam natum Remulumque nepotem [4,50] uiderat; in Remulum fulmina missa ferunt. Venit Auentinus post hos, locus unde uocatur, mons quoque; post illum tradita regna Procae; quem sequitur duri Numitor germanus Amuli; Ilia cum Lauso de Numitore sati: [4,55] ense cadit patrui Lausus; placet Ilia Marti, teque parit, gemino iuncte Quirine Remo. Ille suos semper Venerem Martemque parentes dixit, et emeruit uocis habere fidem: neue secuturi possent nescire nepotes, [4,60] tempora dis generis continuata dedit. sed Veneris mensem Graio sermone notatum auguror; a spumis est dea dicta maris. Nec tibi sit mirum Graeco rem nomine dici; Itala nam tellus Graecia maior erat. [4,65] Venerat Euander plena cum classe suorum, uenerat Alcides, Graius uterque genus hospes Auentinis armentum pauit in herbis clauiger, et tanto est Albula pota deo, dux quoque Neritius; testes Laestrygones exstant [4,70] et quod adhuc Circes nomina litus habet; et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi stabant, Argolicae quod posuere manus. Venerat Atridae fatis agitatus Halaesus, a quo se dictam terra Falisca putat. [4,75] Adice Troianae suasorem Antenora pacis, et generum Oeniden, Apule Daune, tuum. Serus ab Iliacis, et post Antenora, flammis attulit Aeneas in loca nostra deos. Huius erat Solimus Phrygia comes unus ab Ida, [4,80] a quo Sulmonis moenia nomen habent, Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae. Me miserum, Scythico quam procul illa solo est! Ergo ego tam longe - sed supprime, Musa, querellas: non tibi sunt maesta sacra canenda lyra. [4,85] Quo non liuor abit? sunt qui tibi mensis honorem eripuisse uelint inuideantque, Venus. Nam, quia uer aperit tunc omnia densaque cedit frigoris asperitas fetaque terra patet, Aprilem memorant ab aperto tempore dictum, [4,90] quem Venus iniecta uindicat alma manu. Illa quidem totum dignissima temperat orbem, illa tenet nullo regna minora deo, iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis, perque suos initus continet omne genus. [4,95] Illa deos omnes longum est numerare creauit, illa satis causas arboribusque dedit, illa rudes animos hominum contraxit in unum, et docuit iungi cum pare quemque sua. Quid genus omne creat uolucrum, nisi blanda uoluptas? [4,100] Nec coeant pecudes, si leuis absit amor. Cum mare trux aries cornu decertat, at idem frontem dilectae laedere parcit ouis; deposita sequitur taurus feritate iuuencam, quem toti saltus, quem nemus omne tremit; [4,105] uis eadem lato quodcumque sub aequore uiuit seruat, et innumeris piscibus implet aquas. Prima feros habitus homini detraxit: ab illa uenerunt cultus mundaque cura sui. Primus amans carmen uigilatum nocte negata [4,110] dicitur ad clausas concinuisse fores, eloquiumque fuit duram exorare puellam, proque sua causa quisque disertus erat. Mille per hanc artes motae; studioque placendi, quae latuere prius, multa reperta ferunt. [4,115] Hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi audeat? A nobis sit furor iste procul. Quid quod ubique potens templisque frequentibus aucta, urbe tamen nostra ius dea maius habet? Pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat, [4,120] cum gemuit teneram cuspide laesa manum; caelestesque duas Troiano iudice uicit ah nolim uictas hoc meminisse deas, Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim magnus Iuleos Caesar haberet auos. [4,125] Nec Veneri tempus, quam uer, erat aptius ullum uere nitent terrae, uere remissus ager; nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt, nunc tumido gemmas cortice palmes agit, et formosa Venus formoso tempore digna est, [4,130] utque solet, Marti continuata suo est. Vere monet curuas materna per aequora puppes ire nec hibernas iam timuisse minas. Rite deam colitis, Latiae matresque nurusque et uos, quis uittae longaque uestis abest. [4,135] Aurea marmoreo redimicula demite collo, demite diuitias: tota lauanda dea est. Aurea siccato redimicula reddite collo: nunc alii flores, nunc noua danda rosa est. Vos quoque sub uiridi myrto iubet ipsa lauari: [4,140] causaque cur iubeat, discite, certa subest. Litore siccabat rorantes nuda capillos: uiderunt satyri, turba proterua, deam. Sensit et opposita texit sua corpora myrto: tuta fuit facto, uosque referre iubet. [4,145] Discite nunc, quare Fortunae tura Virili detis eo, gelida qui locus umet aqua. Accipit ille locus posito uelamine cunctas et uitium nudi corporis omne uidet; ut tegat hoc celetque uiros, Fortuna Virilis [4,150] praestat et hoc paruo ture rogata facit. Nec pigeat tritum niueo cum lacte papauer sumere et expressis mella liquata fauis: cum primum cupido Venus est deducta marito, hoc bibit; ex illo tempore nupta fuit. [4,155] Supplicibus uerbis illam placate: sub illa et forma et mores et bona fama manet. Roma pudicitia proauorum tempore lapsa est: Cumaeam, ueteres, consuluistis anum. Templa iubet fieri Veneri: quibus ordine factis [4,160] inde Venus uerso nomina corde tenet. Semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, uoltu respice, totque tuas, diua, tuere nurus. Dum loquor, elatae metuendus acumine caudae Scorpios in uirides praecipitatur aquas. [4,165] Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo coeperit, et tactae rore querentur aues, semustamque facem uigilata nocte uiator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pliades incipient umeros releuare paternos, [4,170] quae septem dici, sex tamen esse solent: seu quod in amplexum sex hinc uenere deorum nam Steropen Marti concubuisse ferunt, Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno, Maian et Electran Taygetenque Ioui, [4,175] septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit; paenitet, et facti sola pudore latet: siue quod Electra Troiae spectare ruinas non tulit, ante oculos opposuitque manum. [4,180] Ter sine perpetuo caelum uersetur in axe, ter iungat Titan terque resoluat equos, protinus inflexo Berecyntia tibia cornu flabit, et Idaeae festa parentis erunt. Ibunt semimares et inania tympana tundent, aeraque tinnitus aere repulsa dabunt; [4,185] ipsa sedens molli comitum ceruice feretur Vrbis per medias exululata uias. Scaena sonat, ludique uocant: spectate, Quirites, et fora Marte suo litigiosa uacent. Quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti [4,190] terret et horrendo lotos adunca sono. 'Da, dea, quam sciter.' Doctas Cybeleia neptes uidit et has curae iussit adesse meae. 'Pandite mandati memores, Heliconis alumnae, gaudeat assiduo cur dea Magna sono.' [4,195] Sic ego. Sic Erato (mensis Cythereius illi cessit, quod teneri nomen amoris habet): 'Reddita Saturno sors haec erat: "Optime regum, a nato sceptris excutiere tuis." Ille suam metuens, ut quaeque erat edita, prolem [4,200] deuorat, immersam uisceribusque tenet. Saepe Rhea questa est totiens fecunda nec umquam mater, et indoluit fertilitate sua. Iuppiter ortus erat: pro magno teste uetustas creditur; acceptam parce mouere fidem [4,205] ueste latens saxum caelesti gutture sedit: sic genitor fatis decipiendus erat. Ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide, tutus ut infanti uagiat ore puer. Pars clipeos sudibus, galeas pars tundit inanes: [4,210] hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. Res latuit, priscique manent imitamina facti: aera deae comites raucaque terga mouent. Cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant: tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos.' [4,215] Desierat; coepi: 'Cur huic genus acre leonum praebent insolitas ad iuga curua iubas?' Desieram; coepit: 'Feritas mollita per illam creditur; id curru testificata suo est.' 'At cur turrifera caput est onerata corona? [4,220] An primis turres urbibus illa dedit?' Adnuit. 'Vnde uenit' dixi 'sua membra secandi impetus?' Vt tacui, Pieris orsa loqui: 'Phryx puer in siluis, facie spectabilis, Attis turrigeram casto uinxit amore deam; [4,225] hunc sibi seruari uoluit, sua templa tueri, et dixit "Semper fac puer esse uelis." Ille fidem iussis dedit, et "Si mentiar", inquit "ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi." Fallit, et in nympha Sagaritide desinit esse [4,230] quod fuit: hinc poenas exigit ira deae. Naida uolneribus succidit in arbore factis, illa perit; fatum Naidos arbor erat; hic furit, et credens thalami procumbere tectum effugit, et cursu Dindyma summa petit; [4,235] et modo "Tolle faces", "Remoue" modo "uerbera" clamat, saepe ~Palaestinas~ iurat adesse deas. Ille etiam saxo corpus laniauit acuto, longaque in immundo puluere tracta coma est, uoxque fuit "merui: meritas do sanguine poenas. [4,240] Ah pereant partes quae nocuere mihi!" "Ah pereant" dicebat adhuc; onus inguinis aufert, nullaque sunt subito signa relicta uiri. Venit in exemplum furor hic, mollesque ministri caedunt iactatis uilia membra comis.' [4,245] Talibus Aoniae facunda uoce Camenae reddita quaesiti causa furoris erat. 'Hoc quoque, dux operis, moneas precor, unde petita uenerit; an nostra semper in urbe fuit?' 'Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Iden [4,250] semper et Iliacas Mater amauit opes: cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros, est dea sacriferas paene secuta rates, sed nondum fatis Latio sua numina posci senserat, adsuetis substiteratque locis. [4,255] Post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque uidit et edomito sustulit orbe caput, carminis Euboici fatalia uerba sacerdos inspicit; inspectum tale fuisse ferunt: "Mater abest: matrem iubeo, Romane, requiras. [4,260] Cum ueniet, casta est accipienda manu." Obscurae sortis patres ambagibus errant, quaeue parens absit, quoue petenda loco. Consulitur Paean, "Diuum" que "arcessite Matrem" inquit; "in Idaeo est inuenienda iugo." [4,265] Mittuntur proceres. Phrygiae tum sceptra tenebat Attalus; Ausoniis rem negat ille uiris. Mira canam: longo tremuit cum murmure tellus, et sic est adytis diua locuta suis: "Ipsa peti uolui: ne sit mora; mitte uolentem: [4,270] dignus Roma locus quo deus omnis eat." Ille soni terrore pauens "Proficiscere" dixit; "nostra eris: in Phrygios Roma refertur auos." Protinus innumerae caedunt pineta secures illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat. [4,275] Mille manus coeunt, et picta coloribus ustis caelestum Matrem concaua puppis habet. Illa sui per aquas fertur tutissima nati, longaque Phrixeae stagna sororis adit, Rhoeteumque capax Sigeaque litora transit, [4,280] et Tenedum et ueteres Eetionis opes. Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relicta, quaeque Carysteis frangitur unda uadis; transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas Icarus, et uastae nomina fecit aquae. [4,285] Tum laeua Creten, dextra Pelopeidas undas deserit, et Veneris sacra Cythera petit. Hinc mare Trinacrium, candens ubi tinguere ferrum Brontes et Steropes Acmonidesque solent, aequoraque Afra legit, Sardoaque regna sinistris [4,290] respicit a remis, Ausoniamque tenet. Ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum diuidit et campo liberiore natat: omnis eques mixtaque grauis cum plebe senatus obuius ad Tusci fluminis ora uenit. [4,295] Procedunt pariter matres nataeque nurusque quaeque colunt sanctos uirginitate focos. Sedula fune uiri contento bracchia lassant: uix subit aduersas hospita nauis aquas. Sicca diu fuerat tellus, sitis usserat herbas: [4,300] sedit limoso pressa carina uado. Quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat, adiuuat et fortes uoce sonante manus: illa uelut medio stabilis sedet insula ponto; attoniti monstro stantque pauentque uiri. [4,305] Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto nec facies impar nobilitate fuit, casta quidem, sed non et credita: rumor iniquus laeserat, et falsi criminis acta rea est. Cultus et ornatis uarie prodisse capillis [4,310] obfuit ad rigidos promptaque lingua senes. conscia mens recti famae mendacia risit, sed nos in uitium credula turba sumus. Haec ubi castarum processit ab agmine matrum et manibus puram fluminis hausit aquam, [4,315] ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas quicumque aspiciunt, mente carere putant, summissoque genu uoltus in imagine diuae figit, et hos edit crine iacente sonos: "Supplicis, alma, tuae, genetrix fecunda deorum, [4,320] accipe sub certa condicione preces. Casta negor: si tu damnas, meruisse fatebor; morte luam poenas iudice uicta dea; sed si crimen abest, tu nostrae pignora uitae re dabis, et castas casta sequere manus." [4,325] Dixit, et exiguo funem conamine traxit; mira, sed et scaena testificata loquar: mota dea est, sequiturque ducem laudatque sequendo; index laetitiae fertur ad astra sonus. Fluminis ad flexum ueniunt Tiberina priores [4,330] Atria dixerunt, unde sinister abit. Nox aderat: querno religant in stipite funem, dantque leui somno corpora functa cibo. Lux aderat: querno soluunt a stipite funem, ante tamen posito tura dedere foco, [4,335] ante coronarunt puppem, sine labe iuuencam mactarunt operum coniugiique rudem. Est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo et nomen magno perdit in amne minor. Illic purpurea canus cum ueste sacerdos [4,340] Almonis dominam sacraque lauit aquis. Exululant comites, furiosaque tibia flatur, et feriunt molles taurea terga manus. Claudia praecedit laeto celeberrima uoltu, credita uix tandem teste pudica dea; [4,345] ipsa sedens plaustro porta est inuecta Capena: sparguntur iunctae flore recente boues. Nasica accepit; templi non perstitit auctor: Augustus nunc est, ante Metellus erat.' Substitit hic Erato. Mora fit, si cetera quaeram. [4,350] 'Dic' inquam 'parua cur stipe quaerat opes.' 'Contulit aes populus, de quo delubra Metellus fecit' ait; 'dandae mos stipis inde manet.' Cur uicibus factis ineant conuiuia, quaero, tum magis indictas concelebrentque dapes. [4,355] 'Quod bene mutarit sedem Berecyntia', dixit 'captant mutatis sedibus omen idem.' Institeram, quare primi Megalesia ludi urbe forent nostra, cum dea sensit enim 'illa deos' inquit 'peperit: cessere parenti, [4,360] principiumque dati Mater honoris habet.' 'Cur igitur Gallos qui se excidere uocamus, cum tanto a Phrygia Gallica distet humus?' 'Inter' ait 'uiridem Cybelen altasque Celaenas amnis it insana, nomine Gallus, aqua. [4,365] Qui bibit inde, furit: procul hinc discedite, quis est cura bonae mentis: qui bibit inde, furit.' 'Non pudet herbosum' dixi 'posuisse moretum in dominae mensis: an sua causa subest?' 'Lacte mero ueteres usi narrantur et herbis, [4,370] sponte sua siquas terra ferebat' ait; 'candidus elisae miscetur caseus herbae, cognoscat priscos ut dea prisca cibos.' Postera cum caelo motis Pallantias astris fulserit, et niueos Luna leuarit equos, [4,375] qui dicet 'Quondam sacrata est colle Quirini hac Fortuna die Publica', uerus erit. Tertia lux memini ludis erat, ac mihi quidam spectanti senior continuusque loco 'Haec' ait 'illa dies, Libycis qua Caesar in oris [4,380] perfida magnanimi contudit arma Iubae. Dux mihi Caesar erat, sub quo meruisse tribunus glorior: officio praefuit ille meo. Hanc ego militia sedem, tu pace parasti, inter bis quinos usus honore uiros.' [4,385] Plura locuturi subito seducimur imbre: pendula caelestes Libra mouebat aquas. Ante tamen quam summa dies spectacula sistat ensifer Orion aequore mersus erit. Proxima uictricem cum Romam inspexerit Eos [4,390] et dederit Phoebo stella fugata locum, Circus erit pompa celeber numeroque deorum, primaque uentosis palma petetur equis. Hinc Cereris ludi: non est opus indice causae; sponte deae munus promeritumque patet. [4,395] Panis erat primis uirides mortalibus herbae, quas tellus nullo sollicitante dabat; et modo carpebant uiuax e caespite gramen, nunc epulae tenera fronde cacumen erant. Postmodo glans nota est: bene erat iam glande reperta, [4,400] duraque magnificas quercus habebat opes. Prima Ceres homine ad meliora alimenta uocato mutauit glandes utiliore cibo. Illa iugo tauros collum praebere coegit: tum primum soles eruta uidit humus. [4,405] Aes erat in pretio, Chalybeia massa latebat. Eheu, perpetuo debuit illa tegi. Pace Ceres laeta est; et uos orate, coloni, perpetuam pacem pacificumque ducem. Farra deae micaeque licet salientis honorem [4,410] detis et in ueteres turea grana focos; et, si tura aberunt, unctas accendite taedas: parua bonae Cereri, sint modo casta, placent. A boue succincti cultros remouete ministri: bos aret; ignauam sacrificate suem. [4,415] Apta iugo ceruix non est ferienda securi: uiuat et in dura saepe laboret humo. Exigit ipse locus raptus ut uirginis edam: plura recognosces, pauca docendus eris. Terra tribus scopulis uastum procurrit in aequor [4,420] Trinacris, a positu nomen adepta loci, grata domus Cereri: multas ea possidet urbes, in quibus est culto fertilis Henna solo. Frigida caelestum matres Arethusa uocarat: uenerat ad sacras et dea flaua dapes. [4,425] Filia, consuetis ut erat comitata puellis, errabat nudo per sua prata pede. Valle sub umbrosa locus est aspergine multa uuidus ex alto desilientis aquae. Tot fuerant illic, quot habet natura, colores, [4,430] pictaque dissimili flore nitebat humus. Quam simul aspexit, 'Comites, accedite' dixit 'et mecum plenos flore referte sinus.' Praeda puellares animos prolectat inanis, et non sentitur sedulitate labor. [4,435] Haec implet lento calathos e uimine nexos, haec gremium, laxos degrauat illa sinus; illa legit calthas, huic sunt uiolaria curae, illa papauereas subsecat ungue comas; has, hyacinthe, tenes; illas, amarante, moraris; [4,440] pars thyma, pars rhoean et meliloton amat; plurima lecta rosa est, sunt et sine nomine flores: ipsa crocos tenues liliaque alba legit. Carpendi studio paulatim longius itur, et dominam casu nulla secuta comes. [4,445] Hanc uidet et uisam patruus uelociter aufert regnaque caeruleis in sua portat equis. Illa quidem clamabat 'Io, carissima mater, auferor!', ipsa suos abscideratque sinus: panditur interea Diti uia, namque diurnum [4,450] lumen inadsueti uix patiuntur equi. At, chorus aequalis, cumulatae flore ministrae 'Persephone', clamant 'ad tua dona ueni.' Vt clamata silet, montes ululatibus implent, et feriunt maesta pectora nuda manu. [4,455] Attonita est plangore Ceres modo uenerat Hennam nec mora, 'Me miseram! Filia' dixit 'ubi es?' Mentis inops rapitur, quales audire solemus Threicias fusis maenadas ire comis. Vt uitulo mugit sua mater ab ubere rapto [4,460] et quaerit fetus per nemus omne suos, sic dea nec retinet gemitus, et concita cursu fertur, et e campis incipit, Henna, tuis. Inde puellaris nacta est uestigia plantae et pressam noto pondere uidit humum; [4,465] forsitan illa dies erroris summa fuisset, si non turbassent signa reperta sues. Iamque Leontinos Amenanaque flumina cursu praeterit et ripas, herbifer Aci, tuas. Praeterit et Cyanen et fontes lenis Anapi [4,470] et te, uerticibus non adeunde Gela. Liquerat Ortygien Megareaque Pantagienque, quaque Symaetheas accipit aequor aquas, antraque Cyclopum positis exusta caminis, quique locus curuae nomina falcis habet, [4,475] Himeraque et Didymen Acragantaque Tauromenumque, sacrarumque Mylas pascua laeta boum. Hinc Camerinan adit Thapsonque et Heloria tempe, quaque iacet Zephyro semper apertus Eryx. Iamque Peloriadem Lilybaeaque, iamque Pachynon [4,480] lustrarat, terrae cornua prima suae. Quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querellis implet, ut amissum cum gemit ales Ityn. Perque uices modo 'Persephone!' modo 'Filia!' clamat, clamat et alternis nomen utrumque ciet, [4,485] sed neque Persephone Cererem nec filia matrem audit, et alternis nomen utrumque perit. Vnaque, pastorem uidisset an arua colentem, uox erat 'Hac gressus ecqua puella tulit?' Iam color unus inest rebus tenebrisque teguntur [4,490] omnia, iam uigiles conticuere canes. Alta iacet uasti super ora Typhoeos Aetne, cuius anhelatis ignibus ardet humus. Illic accendit geminas pro lampade pinus; hinc Cereris sacris nunc quoque taeda datur. [4,495] Est specus exesi structura pumicis asper, non homini regio, non adeunda ferae; quo simul ac uenit, frenatos curribus angues iungit et aequoreas sicca pererrat aquas. Effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdi, [4,500] et uos, Nisei, naufraga monstra, canes, Hadriacumque patens late bimaremque Corinthon; sic uenit ad portus, Attica terra, tuos. Hic primum sedit gelido maestissima saxo: illud Cecropidae nunc quoque triste uocant. [4,505] Sub Ioue durauit multis immota diebus, et lunae patiens et pluuialis aquae. Sors sua cuique loco est: quod nunc Cerialis Eleusin dicitur, hoc Celei rura fuere senis. Ille domum glandes excussaque mora rubetis [4,510] portat et arsuris arida ligna focis. Filia parua duas redigebat monte capellas, et tener in cunis filius aeger erat. 'Mater' ait uirgo mota est dea nomine matris, 'Quid facis in solis incomitata locis?' [4,515] Perstitit et senior, quamuis onus urget, et orat tecta suae subeat quantulacumque casae. Illa negat simularat anum mitraque capillos presserat; instanti talia dicta refert: 'Sospes eas semperque parens; mihi filia rapta est. [4,520] Heu, melior quanto sors tua sorte mea est!' Dixit, et ut lacrimae neque enim lacrimare deorum est decidit in tepidos lucida gutta sinus. Flent pariter molles animis uirgoque senexque; e quibus haec iusti uerba fuere senis: [4,525] 'Sic tibi, quam raptam quaeris, sit filia sospes; surge, nec exiguae despice tecta casae.' Cui dea 'Duc' inquit; 'scisti qua cogere posses', seque leuat saxo subsequiturque senem. Dux comiti narrat quam sit sibi filius aeger, [4,530] nec capiat somnos inuigiletque malis. Illa soporiferum, paruos initura penates, colligit agresti lene papauer humo. Dum legit, oblito fertur gustasse palato longamque imprudens exsoluisse famem; [4,535] quae quia principio posuit ieiunia noctis, tempus habent mystae sidera uisa cibi. Limen ut intrauit, luctus uidet omnia plena; iam spes in puero nulla salutis erat. Matre salutata mater Metanira uocatur [4,540] iungere dignata est os puerile suo. Pallor abit, subitasque uident in corpore uires: tantus caelesti uenit ab ore uigor. Tota domus laeta est, hoc est, materque paterque nataque: tres illi tota fuere domus. [4,545] Mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte pomaque et in ceris aurea mella suis. Abstinet alma Ceres, somnique papauera causas dat tibi cum tepido lacte bibenda, puer. Noctis erat medium placidique silentia somni: [4,550] Triptolemum gremio sustulit illa suo, terque manu permulsit eum, tria carmina dixit, carmina mortali non referenda sono, inque foco corpus pueri uiuente fauilla obruit, humanum purget ut ignis onus. [4,555] Excutitur somno stulte pia mater, et amens 'Quid facis?' exclamat, membraque ab igne rapit. Cui dea 'Dum non es', dixit 'scelerata fuisti: inrita materno sunt mea dona metu. Iste quidem mortalis erit: sed primus arabit [4,560] et seret et culta praemia tollet humo.' Dixit et egrediens nubem trahit, inque dracones transit et aligero tollitur axe Ceres. Sunion expositum Piraeaque tuta recessu linquit et in dextrum quae iacet ora latus. [4,565] Hinc init Aegaeum, quo Cycladas aspicit omnes, Ioniumque rapax Icariumque legit, perque urbes Asiae longum petit Hellespontum, diuersumque locis alta pererrat iter. Nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos; [4,570] hinc Libys, hinc Meroe siccaque terra subest. Nunc adit Hesperios, Rhenum Rhodanumque Padumque teque, future parens, Thybri, potentis aquae. Quo feror? immensum est erratas dicere terras: praeteritus Cereri nullus in orbe locus. [4,575] Errat et in caelo, liquidique immunia ponti adloquitur gelido proxima signa polo: 'Parrhasides stellae, namque omnia nosse potestis, aequoreas numquam cum subeatis aquas, Persephonen natam miserae monstrate parenti.' [4,580] Dixerat. Huic Helice talia uerba refert: 'Crimine nox uacua est; Solem de uirgine rapta consule, qui late facta diurna uidet.' Sol aditus 'Quam quaeris', ait 'ne uana labores, nupta Iouis fratri tertia regna tenet.' [4,505] Questa diu secum, sic est adfata Tonantem maximaque in uoltu signa dolentis erant: 'Si memor es de quo mihi sit Proserpina nata, dimidium curae debet habere tuae. Orbe pererrato sola est iniuria facti [4,590] cognita: commissi praemia raptor habet. At neque Persephone digna est praedone marito, nec gener hoc nobis more parandus erat. Quid grauius uictore Gyge captiua tulissem quam nunc te caeli sceptra tenente tuli? [4,595] Verum impune ferat, nos haec patiemur inultae; reddat et emendet facta priora nouis.' Iuppiter hanc lenit, factumque excusat amore, nec gener est nobis ille pudendus ait; 'Non ego nobilior: posita est mihi regia caelo, [4,600] possidet alter aquas, alter inane chaos. sed si forte tibi non est mutabile pectus, statque semel iuncti rumpere uincla tori, hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit; si minus, inferni coniugis uxor erit.' [4,605] Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis, speque redit citius uisaque certa refert: 'Rapta tribus' dixit 'soluit ieiunia granis, Punica quae lento cortice poma tegunt.' Non secus indoluit quam si modo rapta fuisset [4,610] maesta parens, longa uixque refecta mora est. Atque ita 'Nec nobis caelum est habitabile' dixit; 'Taenaria recipi me quoque ualle iube.' Et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset bis tribus ut caelo mensibus illa foret. [4,615] Tum demum uoltumque Ceres animumque recepit, imposuitque suae spicea serta comae. Largaque prouenit cessatis messis in aruis, et uix congestas area cepit opes. Alba decent Cererem: uestes Cerialibus albas [4,620] sumite; nunc pulli uelleris usus abest. Occupat Apriles Idus cognomine Victor Iuppiter: hac illi sunt data templa die. Hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro atria Libertas coepit habere sua. [4,625] Luce secutura tutos pete, nauita, portus: uentus ab occasu grandine mixtus erit. Scilicet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar grandine militia perculit arma sua. Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus, [4,630] pontifices, forda sacra litate boue. Forda ferens bos est fecundaque dicta ferendo: hinc etiam fetus nomen habere putant. Nunc grauidum pecus est, grauidae quoque semine terrae. Telluri plenae uictima plena datur. [4,635] Pars cadit arce Iouis, ter denas curia uaccas accipit et largo sparsa cruore madet. Ast ubi uisceribus uitulos rapuere ministri, sectaque fumosis exta dedere focis, igne cremat uitulos quae natu maxima Virgo est, [4,640] luce Palis populos purget ut ille cinis. Rege Numa, fructu non respondente labori, inrita decepti uota colentis erant. Nam modo siccus erat gelidis Aquilonibus annus, nunc ager assidua luxuriabat aqua. [4,645] Saepe Ceres primis dominum fallebat in herbis, et leuis obsesso stabat auena solo, et pecus ante diem partus edebat acerbos, agnaque nascendo saepe necabat ouem. Silua uetus nullaque diu uiolata securi [4,650] stabat, Maenalio sacra relicta deo. Ille dabat tacitis animo responsa quieto noctibus; hic geminas rex Numa mactat oues. Prima cadit Fauno, leni cadit altera Somno; sternitur in duro uellus utrumque solo. [4,655] Bis caput intonsum fontana spargitur unda, bis sua faginea tempora fronde premit. Vsus abest Veneris, nec fas animalia mensis ponere, nec digitis anulus ullus inest. Veste rudi tectus supra noua uellera corpus [4,660] ponit, adorato per sua uerba deo. Interea placidam redimita papauere frontem Nox uenit, et secum somnia nigra trahit. Faunus adest, ouiumque premens pede uellera duro edidit a dextro talia uerba toro: [4,665] 'Morte boum tibi, rex, Tellus placanda duarum: det sacris animas una iuuenca duas.' Excutitur terrore quies: Numa uisa reuoluit, et secum ambages caecaque iussa refert. Expedit errantem nemori gratissima coniunx [4,670] et dixit 'Grauidae posceris exta bouis.' Exta bouis grauidae dantur; fecundior annus prouenit, et fructum terra pecusque ferunt. Hanc quondam Cytherea diem properantius ire iussit et admissos praecipitauit equos, [4,675] ut titulum imperii cum primum luce sequenti Augusto iuueni prospera bella darent. Sed iam praeteritas quartus tibi Lucifer Idus respicit; hac Hyades Dorida nocte tenent. Tertia post Hyadas cum lux erit orta remotas, [4,680] carcere partitos Circus habebit equos. Cur igitur missae uinctis ardentia taedis terga ferant uolpes causa docenda mihi est. Frigida Carseolis nec oliuis apta ferendis terra, sed ad segetes ingeniosus ager; [4,685] hac ego Paelignos, natalia rura, petebam, parua, sed assiduis obuia semper aquis. Hospitis antiqui solitas intrauimus aedes; dempserat emeritis iam iuga Phoebus equis. Is mihi multa quidem, sed et haec narrare solebat, [4,690] unde meum praesens instrueretur opus: 'Hoc' ait 'in campo' campumque ostendit 'habebat rus breue cum duro parca colona uiro. Ille suam peragebat humum, siue usus aratri, seu curuae falcis, siue bidentis erat. [4,695] Haec modo uerrebat stantem tibicine uillam, nunc matris plumis oua fouenda dabat, aut uirides maluas aut fungos colligit albos aut humilem grato calfacit igne focum; et tamen assiduis exercet bracchia telis, [4,700] aduersusque minas frigoris arma parat. Filius huius erat primo lasciuus in aeuo, addideratque annos ad duo lustra duos. Is capit extremi uolpem conualle salicti; abstulerat multas illa cohortis aues. [4,705] Captiuam stipula fenoque inuoluit et ignes admouet: urentes effugit illa manus, qua fugit, incendit uestitos messibus agros; damnosis uires ignibus aura dabat. Factum abiit, monimenta manent: ~nam dicere certam~ [4,710] nunc quoque lex uolpem Carseolana uetat, utque luat poenas, gens haec Cerialibus ardet, quoque modo segetes perdidit ipsa perit.' Proxima cum ueniet terras uisura patentes Memnonis in roseis lutea mater equis, [4,715] de duce lanigeri pecoris, qui prodidit Hellen, sol abit: egresso uictima maior adest. Vacca sit an taurus non est cognoscere promptum: pars prior apparet, posteriora latent. Seu tamen est taurus siue est hoc femina signum, [4,720] Iunone inuita munus amoris habet. Nox abiit, oriturque aurora: Parilia poscor; non poscor frustra, si fauet alma Pales. Alma Pales, faueas pastoria sacra canenti, prosequor officio si tua festa meo. [4,725] certe ego de uitulo cinerem stipulasque fabales saepe tuli plena, februa tosta, manu; certe ego transilui positas ter in ordine flammas, udaque roratas laurea misit aquas. Mota dea est, operique fauet. Naualibus exit [4,730] puppis; habent uentos iam mea uela suos. I, pete uirginea, populus, suffimen ab ara. Vesta dabit, Vestae munere purus eris. Sanguis equi suffimen erit uitulique fauilla, tertia res durae culmen inane fabae. [4,735] Pastor, oues saturas ad prima crepuscula lustra. Vnda prius spargat, uirgaque uerrat humum; frondibus et fixis decorentur ouilia ramis, et tegat ornatas longa corona fores. Caerulei fiant puro de sulpure fumi, [4,740] tactaque fumanti sulpure balet ouis. Vre mares oleas taedamque herbasque Sabinas, et crepet in mediis laurus adusta focis. Libaque de milio milii fiscella sequatur: rustica praecipue est hoc dea laeta cibo. [4,745] Adde dapes mulctramque suas, dapibusque resectis siluicolam tepido lacte precare Palem. 'Consule' dic 'pecori pariter pecorisque magistris. Effugiat stabulis noxa repulsa meis. Siue sacro paui, sediue sub arbore sacra, [4,750] pabulaque e bustis inscia carpsit ouis; si nemus intraui uetitum, nostrisue fugatae sunt oculis nymphae semicaperque deus; si mea falx ramo lucum spoliauit opaco, unde data est aegrae fiscina frondis oui, [4,755] da ueniam culpae: nec, dum degrandinat, obsit agresti fano subposuisse pecus. Nec noceat turbasse lacus: ignoscite, nymphae, mota quod obscuras ungula fecit aquas. Tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa [4,760] numina, tu sparsos per nemus omne deos. Nec dryadas nec nos uideamus labra Dianae nec Faunum, medio cum premit arua die. Pelle procul morbos; ualeant hominesque gregesque, et ualeant uigiles, prouida turba, canes. [4,765] Neue minus multos redigam quam mane fuerunt, neue gemam referens uellera rapta lupo. Absit iniqua fames: herbae frondesque supersint, quaeque lauent artus quaeque bibantur aquae. Vbera plena premam, referat mihi caseus aera, [4,770] dentque uiam liquido uimina rara sero; sitque salax aries, conceptaque semina coniunx reddat, et in stabulo multa sit agna meo; lanaque proueniat nullas laesura puellas, mollis et ad teneras quamlibet apta manus. [4,775] Quae precor, eueniant, et nos faciamus ad annum pastorum dominae grandia liba Pali.' His dea placanda est: haec tu conuersus ad ortus dic quater et uiuo perlue rore manus. Tum licet adposita, ueluti cratere, camella [4,780] lac niueum potes purpureamque sapam; moxque per ardentes stipulae crepitantis aceruos traicias celeri strenua membra pede. Expositus mos est; moris mihi restat origo. Turba facit dubium coeptaque nostra tenet. [4,785] Omnia purgat edax ignis uitiumque metallis excoquit: idcirco cum duce purgat oues? An, quia cunctarum contraria semina rerum sunt duo discordes, ignis et unda, dei, iunxerunt elementa patres, aptumque putarunt [4,790] ignibus et sparsa tangere corpus aqua? An, quod in his uitae causa est, haec perdidit exul, his noua fit coniunx, haec duo magna putant? Vix equidem credo: sunt qui Phaethonta referri credant et nimias Deucalionis aquas. [4,795] Pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant, scintillam subito prosiluisse ferunt; prima quidem periit, stipulis excepta secunda est: hoc argumentum flamma Parilis habet? An magis hunc morem pietas Aeneia fecit, [4,800] innocuum uicto cui dedit ignis iter? Num tamen est uero propius, cum condita Roma est, transferri iussos in noua tecta Lares, mutantesque domum tectis agrestibus ignem et cessaturae subposuisse casae, [4,805] per flammas saluisse pecus, saluisse colonos? Quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo. Ipse locum casus uati facit: Vrbis origo uenit; ades factis, magne Quirine, tuis. Iam luerat poenas frater Numitoris, et omne [4,810] pastorum gemino sub duce uolgus erat; contrahere agrestes et moenia ponere utrique conuenit: ambigitur moenia ponat uter. 'Nil opus est' dixit 'certamine' Romulus 'ullo; magna fides auium est: experiamur aues.' [4,15] Res placet: alter init nemorosi saxa Palati; alter Auentinum mane cacumen init. Sex Remus, hic uolucres bis sex uidet ordine; pacto statur, et arbitrium Romulus urbis habet. Apta dies legitur qua moenia signet aratro: [4,820] sacra Palis suberant; inde mouetur opus. Fossa fit ad solidum, fruges iaciuntur in ima et de uicino terra petita solo; fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara, et nouus accenso fungitur igne focus. [4,825] Inde premens stiuam designat moenia sulco. Alba iugum niueo cum boue uacca tulit. Vox fuit haec regis: 'Condenti, Iuppiter, urbem, et genitor Mauors Vestaque mater, ades, quosque pium est adhibere deos, aduertite cuncti: [4,830] auspicibus uobis hoc mihi surgat opus. Longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae, sitque sub hac oriens occiduusque dies.' Ille precabatur, tonitru dedit omina laeuo Iuppiter, et laeuo fulmina missa polo. [4,835] Augurio laeti iaciunt fundamina ciues, et nouus exiguo tempore murus erat. Hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse uocarat, 'Sint' que, 'Celer, curae' dixerat 'ista tuae, neue quis aut muros aut factam uomere fossam [4,840] transeat; audentem talia dede neci.' Quod Remus ignorans humiles contemnere muros coepit, et 'his populus' dicere 'tutus erit?' Nec mora, transiluit: rutro Celer occupat ausum; ille premit duram sanguinulentus humum. [4,845] Haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas deuorat et clausum pectore uolnus habet. Flere palam non uolt exemplaque fortia seruat, 'Sic' que 'meos muros transeat hostis' ait. Dat tamen exsequias; nec iam suspendere fletum [4,850] sustinet, et pietas dissimulata patet; osculaque adplicuit posito suprema feretro, atque ait 'Inuito frater adempte, uale', arsurosque artus unxit: fecere, quod ille, Faustulus et maestas Acca soluta comas. [4,855] Tum iuuenem nondum facti fleuere Quirites; ultima plorato subdita flamma rogo est. Vrbs oritur quis tunc hoc ulli credere posset? Victorem terris impositura pedem. Cuncta regas et sis magno sub Caesare semper, [4,860] saepe etiam plures nominis huius habe; et, quotiens steteris domito sublimis in orbe, omnia sint humeris inferiora tuis. Dicta Pales nobis: idem Vinalia dicam. Vna tamen media est inter utramque dies. [4,865] Numina, uolgares, Veneris celebrate, puellae. Multa professarum quaestibus apta Venus. Poscite ture dato formam populique fauorem, poscite blanditias dignaque uerba ioco; cumque sua dominae date grata sisymbria myrto [4,870] tectaque composita iuncea uincla rosa. Templa frequentari Collinae proxima portae nunc decet; a Siculo nomina colle tenent, utque Syracusas Arethusidas abstulit armis Claudius et bello te quoque cepit, Eryx, [4,875] carmine uiuacis Venus est translata Sibyllae, inque suae stirpis maluit urbe coli. Cur igitur Veneris festum Vinalia dicant quaeritis, et quare sit Iouis ista dies? Turnus an Aeneas Latiae gener esset Amatae [4,880] bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes. Clarus erat sumptisque ferox Mezentius armis, et uel equo magnus uel pede maior erat; quem Rutuli Turnusque suis adsciscere temptat partibus. Haec contra dux ita Tuscus ait: [4,885] 'Stat mihi non paruo uirtus mea: uolnera testor armaque, quae sparsi sanguine saepe meo. Qui petis auxilium, non grandia diuide mecum praemia, de lacubus proxima musta tuis. Nulla mora est operae: uestrum est dare, uincere nostrum. [4,890] Quam uelit Aeneas ista negata mihi!' Adnuerant Rutuli. Mezentius induit arma, induit Aeneas adloquiturque Iouem: 'Hostica Tyrrheno uota est uindemia regi: Iuppiter, e Latio palmite musta feres.' [4,895] Vota ualent meliora: cadit Mezentius ingens atque indignanti pectore plangit humum. Venerat Autumnus calcatis sordidus uuis: redduntur merito debita uina Ioui. Dicta dies hinc est Vinalia; Iuppiter illa [4,900] uindicat, et festis gaudet inesse suis. Sex ubi, quae restant, luces Aprilis habebit, in medio cursu tempora ueris erunt, et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles, signaque dant imbres, exoriturque Canis. [4,905] Hac mihi Nomento Romam cum luce redirem, obstitit in media candida turba uia: flamen in antiquae lucum Robiginis ibat, exta canis flammis, exta daturus ouis. Protinus accessi, ritus ne nescius essem; [4,910] edidit haec flamen uerba, Quirine, tuus: 'Aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis, et tremat in summa leue cacumen humo. Tu sata sideribus caeli nutrita secundi crescere, dum fiant falcibus apta, sinas. [4,915] Vis tua non leuis est: quae tu frumenta notasti, maestus in amissis illa colonus habet; nec uenti tantum Cereri nocuere nec imbres, nec sic marmoreo pallet adusta gelu, quantum si culmos Titan incalfacit udos: [4,920] tum locus est irae, diua timenda, tuae. parce, precor, scabrasque manus a messibus aufer, neue noce cultis; posse nocere sat est. Nec teneras segetes, sed durum amplectere ferrum, quodque potest alios perdere perde prior. [4,925] Vtilius gladios et tela nocentia carpes: nil opus est illis; otia mundus agit. Sarcula nunc durusque bidens et uomer aduncus, ruris opes, niteant; inquinet arma situs, conatusque aliquis uagina ducere ferrum [4,930] adstrictum longa sentiat esse mora. At tu ne uiola Cererem, semperque colonus absenti possit soluere uota tibi.' Dixerat; a dextra uillis mantele solutis cumque meri patera turis acerra fuit. [4,935] Tura focis uinumque dedit fibrasque bidentis turpiaque obscenae uidimus exta canis. Tum mihi 'Cur detur sacris noua uictima quaeris?' Quaesieram ' Causam percipe' flamen ait. 'Est Canis, Icarium dicunt, quo sidere moto [4,940] tosta sitit tellus praecipiturque seges: pro cane sidereo canis hic imponitur arae, et quare fiat nil nisi nomen habet.' Cum Phrygis Assaraci Tithonia fratre relicto sustulit immenso ter iubar orbe suum, [4,945] mille uenit uariis florum dea nexa coronis; scaena ioci morem liberioris habet. Exit et in Maias sacrum Florale Kalendas: tunc repetam, nunc me grandius urget opus. Aufer, Vesta, diem: cognati Vesta recepta est [4,950] limine; sic iusti constituere patres. Phoebus habet partem: Vestae pars altera cessit: quod superest illis, tertius ipse tenet. State Palatinae laurus, praetextaque quercu stet domus: aeternos tres habet una deos. [5,0] LIBER QVINTVS. Quaeritis unde putem Maio data nomina mensi? Non satis est liquido cognita causa mihi. Vt stat et incertus qua sit sibi nescit eundum, cum uidet ex omni parte, uiator, iter, [5,5] sic, quia posse datur diuersas reddere causas, qua ferar ignoro, copiaque ipsa nocet. Dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes, grata Medusaei signa, tenetis, equi. Dissensere deae; quarum Polyhymnia coepit [5,10] prima (silent aliae, dictaque mente notant): 'Post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo inque nouas species omne recessit opus, pondere terra suo subsedit et aequora traxit: at caelum leuitas in loca summa tulit. [5,15] Sol quoque cum stellis nulla grauitate retentus et uos, Lunares, exsiluistis, equi. Sed neque terra diu caelo, nec cetera Phoebo sidera cedebant: par erat omnis honos. Saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, [5,20] ausus de media plebe sedere deus: nec latus Oceano quisquam deus aduena iunxit, et Themis extremo saepe recepta loco est, donec Honor placidoque decens Reuerentia uoltu corpora legitimis imposuere toris. [5,25] Hinc sata Maiestas, hos est dea censa parentes, quaque die partu est edita, magna fuit. Nec mora, consedit medio sublimis Olympo aurea, purpureo conspicienda sinu; consedere simul Pudor et Metus. Omne uideres [5,30] numen ad hanc uoltus composuisse suos. Protinus intrauit mentes suspectus honorum: fit pretium dignis, nec sibi quisque placet. Hic status in caelo multos permansit in annos, dum senior fatis excidit arce deus. [5,35] Terra feros partus, immania monstra, Gigantas edidit ausuros in Iouis ire domum. Mille manus illis dedit et pro cruribus angues, atque ait "In magnos arma mouete deos." Exstruere hi montes ad sidera summa parabant [5,40] et magnum bello sollicitare Iouem; fulmina de caeli iaculatus Iuppiter arce uertit in auctores pondera uasta suos. His bene Maiestas armis defensa deorum restat, et ex illo tempore culta manet. [5,45] Assidet inde Ioui, Iouis est fidissima custos, et praestat sine ui sceptra timenda Ioui. Venit et in terras: coluerunt Romulus illam et Numa, mox alii, tempore quisque suo. Illa patres in honore pio matresque tuetur, [5,50] illa comes pueris uirginibusque uenit; illa datos fasces commendat eburque curule, illa coronatis alta triumphat equis.' Finierat uoces Polyhymnia: dicta probarunt Clioque et curuae scita Thalia lyrae. [5,55] Excipit Vranie: fecere silentia cunctae, et uox audiri nulla, nisi illa, potest. 'Magna fuit quondam capitis reuerentia cani, inque suo pretio ruga senilis erat. Martis opus iuuenes animosaque bella gerebant, [5,60] et pro dis aderant in statione suis; uiribus illa minor nec habendis utilis armis consilio patriae saepe ferebat opem; nec nisi post annos patuit tunc curia seros, nomen et aetatis mite senatus habet. [5,65] Iura dabat populo senior, finitaque certis legibus est aetas unde petatur honor, et medius iuuenum, non indignantibus ipsis, ibat, et interior, si comes unus erat. Verba quis auderet coram sene digna rubore [5,70] dicere? censuram longa senecta dabat. Romulus hoc uidit selectaque pectora patres dixit: ad hos urbis summa relata nouae. Hinc sua maiores tribuisse uocabula Maio tangor, et aetati consuluisse suae. [5,75] Et Numitor dixisse potest "Da, Romule, mensem hunc senibus", nec auum sustinuisse nepos. Nec leue propositi pignus successor honoris Iunius, a iuuenum nomine dictus, habet.' Tunc sic, neglectos hedera redimita capillos, [5,80] prima sui coepit Calliopea chori: 'Duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn, qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis; hinc sata Pleione cum caelifero Atlante iungitur, ut fama est, Pleiadasque parit. [5,85] Quarum Maia suas forma superasse sorores traditur et summo concubuisse Ioui. Haec enixa iugo cupressiferae Cyllenes aetherium uolucri qui pede carpit iter; Arcades hunc Ladonque rapax et Maenalos ingens [5,90] rite colunt, luna credita terra prior. Exul ab Arcadia Latios Euander in agros uenerat, impositos attuleratque deos. Hic, ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbae et paucae pecudes et casa rara fuit: [5,95] quo postquam uentum est, "Consistite", praescia mater "nam locus imperii rus erit istud" ait. Et matri et uati paret Nonacrius heros, inque peregrina constitit hospes humo; sacraque multa quidem, sed Fauni prima bicornis [5,100] has docuit gentes alipedisque dei. Semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis, cum lustrant celebres uerbera secta uias; at tu materno donasti nomine mensem, inuentor curuae, furibus apte, fidis. [5,105] Nec pietas haec prima tua est: septena putaris, Pleiadum numerum, fila dedisse lyrae.' Haec quoque desierat: laudata est uoce suarum. Quid faciam? Turbae pars habet omnis idem. Gratia Pieridum nobis aequaliter adsit, [5,110] nullaque laudetur plusue minusue mihi. Ab Ioue surgat opus. Prima mihi nocte uidenda stella est in cunas officiosa Iouis: nascitur Oleniae signum pluuiale Capellae; illa dati caelum praemia lactis habet. [5,115] Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida, dicitur in siluis occuluisse Iouem. Huic fuit haedorum mater formosa duorum, inter Dictaeos conspicienda greges, cornibus aeriis atque in sua terga recuruis, [5,120] ubere, quod nutrix posset habere Iouis. Lac dabat illa deo; sed fregit in arbore cornu, truncaque dimidia parte decoris erat. Sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis, et plenum pomis ad Iouis ora tulit. [5,125] Ille ubi res caeli tenuit solioque paterno sedit, et inuicto nil Ioue maius erat, sidera nutricem, nutricis fertile cornu fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet. Praestitibus Maiae Laribus uidere Kalendae [5,130] aram constitui paruaque signa deum: uouerat illa quidem Curius, sed multa uetustas destruit; et saxo longa senecta nocet. Causa tamen positi fuerat cognominis illis quod praestant oculis omnia tuta suis: [5,135] stant quoque pro nobis et praesunt moenibus Vrbis, et sunt praesentes auxiliumque ferunt. At canis ante pedes saxo fabricatus eodem stabat: quae standi cum Lare causa fuit? Seruat uterque domum, domino quoque fidus uterque: [5,140] compita grata deo, compita grata cani. Exagitant et Lar et turba Diania fures: peruigilantque Lares, peruigilantque canes. Bina gemellorum quaerebam signa deorum uiribus annosae facta caduca morae: [5,145] mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos, Vrbs habet, et uici numina terna colunt. Quo feror? Augustus mensis mihi carminis huius ius dabit: interea Diua canenda Bona est. Est moles natiua, loco res nomina fecit: [5,150] appellant Saxum; pars bona montis ea est. Huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri prima Palatinae signa dedistis aues; templa patres illic oculos exosa uiriles leniter adcliui constituere iugo. [5,155] Dedicat haec ueteris Crassorum nominis heres, uirgineo nullum corpore passa uirum: Liuia restituit, ne non imitata maritum esset et ex omni parte secuta ~uirum~. Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris [5,160] in matutinis lampada tollet equis, frigidus Argestes summas mulcebit aristas, candidaque a Calabris uela dabuntur aquis. At simul inducent obscura crepuscula noctem, pars Hyadum toto de grege nulla latet. [5,165] Ora micant Tauri septem radiantia flammis, nauita quas Hyadas Graius ab imbre uocat; pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse Tethyos has neptes Oceanique senis. Nondum stabat Atlas umeros oneratus Olympo [5,170] cum satus est forma conspiciendus Hyas: hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas. Dum noua lanugo est, pauidos formidine ceruos terret, et est illi praeda benigna lepus: [5,175] at postquam uirtus annis adoleuit, in apros audet et hirsutas comminus ire leas; dumque petit latebras fetae catulosque leaenae, ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae. Mater Hyan et Hyan maestae fleuere sorores [5,180] ceruicemque polo subpositurus Atlas. Victus uterque parens tamen est pietate sororum: illa dedit caelum, nomina fecit Hyas. 'Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis: distuleram partes mense priore tuas. [5,185] Incipis Aprili, transis in tempora Maii: alter te fugiens, cum uenit alter habet. Cum tua sint cedantque tibi confinia mensum, conuenit in laudes ille uel ille tuas. Circus in hunc exit clamataque palma theatris; [5,190] hoc quoque cum Circi munere carmen eat. Ipsa doce quae sis: hominum sententia fallax; optima tu proprii nominis auctor eris.' Sic ego; sic nostris respondit diua rogatis (dum loquitur, uernas efflat ab ore rosas): [5,195] 'Chloris eram quae Flora uocor: corrupta Latino nominis est nostri littera Graeca sono. Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis rem fortunatis ante fuisse uiris. Quae fuerit mihi forma, graue est narrare modestae; [5,200] sed generum matri repperit illa deum. Ver erat, errabam; Zephyrus conspexit, abibam; insequitur, fugio: fortior ille fuit. Et dederat fratri Boreas ius omne rapinae, ausus Erecthea praemia ferre domo. [5,205] Vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae, inque meo non est ulla querella toro. Vere fruor semper: semper nitidissimus annus, arbor habet frondes, pabula semper humus. Est mihi fecundus dotalibus hortus in agris; [5,210] aura fouet, liquidae fonte rigatur aquae: hunc meus impleuit generoso flore maritus, atque ait "Arbitrium tu, dea, floris habe." Saepe ego digestos uolui numerare colores, nec potui: numero copia maior erat. [5,215] Roscida cum primum foliis excussa pruina est et uariae radiis intepuere comae, conueniunt pictis incinctae uestibus Horae, inque leues calathos munera nostra legunt; protinus accedunt Charites, nectuntque coronas [5,220] sertaque caelestes implicitura comas. Prima per immensas sparsi noua semina gentes: unius tellus ante coloris erat; prima Therapnaeo feci de sanguine florem, et manet in folio scripta querella suo. [5,225] Tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos, infelix, quod non alter et alter eras. Quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum, de quorum per me uolnere surgit honor? Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes: [5,230] Iuppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor. Sancta Iouem Iuno nata sine matre Minerua officio doluit non eguisse suo. Ibat ut Oceano quereretur facta mariti; restitit ad nostras fessa labore fores. [5,235] Quam simul aspexi, "Quid te, Saturnia", dixi "attulit?" exponit, quem petat, illa, locum; addidit et causam. Verbis solabar amicis. "Non" inquit "uerbis cura leuanda mea est. Si pater est factus neglecto coniugis usu [5,240] Iuppiter, et solus nomen utrumque tenet, cur ego desperem fieri sine coniuge mater, et parere intacto, dummodo casta, uiro? Omnia temptabo latis medicamina terris, et freta Tartareos excutiamque sinus." [5,245] Vox erat in cursu: uoltum dubitantis habebam. "Nescioquid, nymphe, posse uideris" ait. Ter uolui promittere opem, ter lingua retenta est: ira Iouis magni causa timoris erat. "Fer, precor, auxilium" dixit, "celabitur auctor", [5,250] et Stygiae numen testificatur aquae. "Quod petis, Oleniis" inquam "mihi missus ab aruis flos dabit: est hortis unicus ille meis. Qui dabat, 'Hoc' dixit 'sterilem quoque tange iuuencam, mater erit': tetigi, nec mora, mater erat." [5,255] Protinus haerentem decerpsi pollice florem; tangitur, et tacto concipit illa sinu. Iamque grauis Thracen et laeua Propontidos intrat, fitque potens uoti, Marsque creatus erat. Qui memor accepti per me natalis "habeto [5,260] tu quoque Romulea" dixit "in urbe locum." Forsitan in teneris tantum mea regna coronis esse putes? Tangit numen et arua meum. Si bene floruerint segetes, erit area diues: si bene floruerit uinea, Bacchus erit; [5,265] si bene floruerint oleae, nitidissimus annus, pomaque prouentum temporis huius habent. Flore semel laeso pereunt uiciaeque fabaeque, et pereunt lentes, aduena Nile, tuae. Vina quoque in magnis operose condita cellis [5,270] florent, et nebulae dolia summa tegunt. Mella meum munus: uolucres ego mella daturas ad uiolam et cytisos et thyma cana uoco.' Nos quoque idem facimus tunc, cum iuuenalibus annis luxuriant animi, corporaque ipsa uigent. [5,275] Talia dicentem tacitus mirabar; at illa 'Ius tibi discendi, siqua requiris' ait. 'Dic, dea', respondi 'ludorum quae sit origo.' Vix bene desieram, rettulit illa mihi: 'Cetera luxuriae nondum instrumenta uigebant; [5,280] aut pecus aut latam diues habebat humum hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est; sed iam de uetito quisque parabat opes. Venerat in morem populi depascere saltus, idque diu licuit, poenaque nulla fuit; [5,285] uindice seruabat nullo sua publica uolgus, iamque in priuato pascere inertis erat. Plebis ad aediles perducta licentia talis Publicios; animus defuit ante uiris. Rem populus recipit, multam subiere nocentes. [5,290] Vindicibus laudi publica cura fuit. Multa data est ex parte mihi, magnoque fauore uictores ludos instituere nouos; parte locant cliuum, qui tunc erat ardua rupes, utile nunc iter est, Publiciumque uocant.' [5,295] Annua credideram spectacula facta: negauit, addidit et dictis altera uerba suis: 'Nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris, turbaque caelestes ambitiosa sumus. Saepe deos aliquis peccando fecit iniquos, [5,300] et pro delictis hostia blanda fuit; saepe Iouem uidi, cum iam sua mittere uellet fulmina, ture dato sustinuisse manum. At si neglegimur, magnis iniuria poenis soluitur, et iustum praeterit ira modum. [5,305] Respice Thestiaden: flammis absentibus arsit; causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit. Respice Tantaliden: eadem dea uela tenebat; uirgo est, et spretos bis tamen ulta focos. Hippolyte infelix, uelles coluisse Dionen, [5,310] cum consternatis diripereris equis. Longa referre mora est correcta obliuia damnis: me quoque Romani praeteriere patres. Quid facerem, per quod fierem manifesta doloris? Exigerem nostrae qualia damna notae? [5,315] excidit officium tristi mihi: nulla tuebar rura, nec in pretio fertilis hortus erat; lilia deciderant, uiolas arere uideres, filaque punicei languida facta croci. Saepe mihi Zephyrus "Dotes corrumpere noli [5,320] ipsa tuas" dixit: dos mihi uilis erat. Florebant oleae, uenti nocuere proterui: florebant segetes, grandine laesa seges. In spe uitis erat, caelum nigrescit ab Austris et subita frondes decutiuntur aqua. [5,325] Nec uolui fieri nec sum crudelis in ira; cura repellendi sed mihi nulla fuit. Conuenere patres, et, si bene floreat annus, numinibus nostris annua festa uouent. Adnuimus uoto: consul cum consule ludos [5,330] Postumio Laenas persoluere mihi.' Quaerere conabar quare lasciuia maior his foret in ludis liberiorque iocus; sed mihi succurrit numen non esse seuerum, aptaque deliciis munera ferre deam. [5,335] Tempora sutilibus cinguntur tota coronis, et latet iniecta splendida mensa rosa; ebrius incinctis philyra conuiua capillis saltat, et imprudens utitur arte meri; ebrius ad durum formosae limen amicae [5,340] cantat, habent unctae mollia serta comae. Nulla coronata peraguntur seria fronte, nec liquidae uinctis flore bibuntur aquae; donec eras mixtus nullis, Acheloe, racemis, gratia sumendae non erat ulla rosae. [5,345] Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronam ex Ariadnaeo sidere nosse potes. Scaena leuis decet hanc: non est, mihi credite, non est illa cothurnatas inter habenda deas. Turba quidem cur hos celebret meretricia ludos [5,350] non ex difficili causa petita subest. Non est de tetricis, non est de magna professis: uolt sua plebeio sacra patere choro, et monet aetatis specie, dum floreat, uti; contemni spinam, cum cecidere rosae. [5,355] Cur tamen, ut dantur uestes Cerialibus albae, sic haec est cultu uersicolore decens? An quia maturis albescit messis aristis, et color et species floribus omnis inest? Adnuit, et motis flores cecidere capillis, [5,360] accidere in mensas ut rosa missa solet. Lumina restabant, quorum me causa latebat, cum sic errores abstulit illa meos: 'Vel quia purpureis conlucent floribus agri, lumina sunt nostros uisa decere dies; [5,365] uel quia nec flos est hebeti nec flamma colore, atque oculos in se splendor uterque trahit; uel quia deliciis nocturna licentia nostris conuenit: a uero tertia causa uenit.' 'Est breue praeterea, de quo mihi quaerere restat, [5,370] si liceat' dixi: dixit et illa 'Licet'. 'Cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis inbelles capreae sollicitusque lepus?' Non sibi respondit siluas cessisse, sed hortos aruaque pugnaci non adeunda ferae. [5,375] Omnia finierat: tenues secessit in auras, mansit odor; posses scire fuisse deam. Floreat ut toto carmen Nasonis in aeuo, sparge, precor, donis pectora nostra tuis. Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron [5,380] semiuir et flaui corpore mixtus equi. Pelion Haemoniae mons est obuersus in Austros: summa uirent pinu, cetera quercus habet. Phillyrides tenuit; saxo stant antra uetusto, quae iustum memorant incoluisse senem. [5,385] Ille manus olim missuras Hectora leto creditur in lyricis detinuisse modis. Venerat Alcides exhausta parte laborum, iussaque restabant ultima paene uiro. Stare simul casu Troiae duo fata uideres: [5,390] hinc puer Aeacides, hinc Ioue natus erat. Excipit hospitio iuuenem Philyreius heros, et causam aduentus hic rogat, ille docet. Respicit interea clauam spoliumque leonis, 'Vir' que ait 'his armis, armaque digna uiro!' [5,395] Nec se, quin horrens auderent tangere saetis uellus, Achilleae continuere manus. Dumque senex tractat squalentia tela uenenis, excidit et laeuo fixa sagitta pede est. Ingemuit Chiron, traxitque e corpore ferrum: [5,400] adgemit Alcides Haemoniusque puer. Ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas temperat et uaria uolnera mulcet ope. Virus edax superabat opem, penitusque recepta ossibus et toto corpore pestis erat. [5,405] Sanguine Centauri Lernaeae sanguis echidnae mixtus ad auxilium tempora nulla dabat. Stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles; sic flendus Peleus, si moreretur, erat. Saepe manus aegras manibus fingebat amicis: [5,410] morum, quos fecit, praemia doctor habet. Oscula saepe dedit, dixit quoque saepe iacenti 'Viue, precor, nec me, care, relinque, pater.' Nona dies aderat, cum tu, iustissime Chiron, bis septem stellis corpora cinctus eras. [5,415] Hunc Lyra curua sequi cuperet, sed idonea nondum est uia: nox aptum tertia tempus erit. Scorpius in caelo, cum cras lucescere Nonas dicimus, a media parte notandus erit. Hinc ubi protulerit formosa ter Hesperos ora, [5,420] ter dederint Phoebo sidera uicta locum, ritus erit ueteris, nocturna Lemuria, sacri: inferias tacitis manibus illa dabunt. Annus erat breuior, nec adhuc pia februa norant, nec tu dux mensum, Iane biformis, eras: [5,425] iam tamen exstincto cineri sua dona ferebant, compositique nepos busta piabat aui. Mensis erat Maius, maiorum nomine dictus, qui partem prisci nunc quoque moris habet. Nox ubi iam media est somnoque silentia praebet, [5,430] et canis et uariae conticuistis aues, ille memor ueteris ritus timidusque deorum surgit; habent gemini uincula nulla pedes, signaque dat digitis medio cum pollice iunctis, occurrat tacito ne leuis umbra sibi. [5,435] Cumque manus puras fontana perluit unda, uertitur et nigras accipit ante fabas, auersusque iacit; sed dum iacit, 'Haec ego mitto, his' inquit 'redimo meque meosque fabis.' Hoc nouies dicit nec respicit: umbra putatur [5,440] colligere et nullo terga uidente sequi. Rursus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera, et rogat ut tectis exeat umbra suis. Cum dixit nouies 'Manes exite paterni' respicit, et pure sacra peracta putat. [5,445] Dicta sit unde dies, quae nominis exstet origo me fugit: ex aliquo est inuenienda deo. Pliade nate, mone, uirga uenerande potenti: saepe tibi est Stygii regia uisa Iouis. Venit adoratus Caducifer. Accipe causam [5,450] nominis: ex ipso est cognita causa deo. Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras, et male ueloci iusta soluta Remo, Faustulus infelix et passis Acca capillis spargebant lacrimis ossa perusta suis; [5,445] inde domum redeunt sub prima crepuscula maesti, utque erat, in duro procubuere toro. Vmbra cruenta Remi uisa est adsistere lecto, atque haec exiguo murmure uerba loqui: 'En ego dimidium uestri parsque altera uoti, [5,460] cernite sim qualis, qui modo qualis eram! Qui modo, si uolucres habuissem regna iubentes, in populo potui maximus esse meo, nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago: haec est ex illo forma relicta Remo. [5,465] Heu ubi Mars pater est? Si uos modo uera locuti, uberaque expositis ille ferina dedit. Quem lupa seruauit, manus hunc temeraria ciuis perdidit. O quanto mitior illa fuit! Saeue Celer, crudelem animam per uolnera reddas, [5,470] utque ego, sub terras sanguinulentus eas. Noluit hoc frater, pietas aequalis in illo est: quod potuit, lacrimas in mea fata dedit. Hunc uos per lacrimas, per uestra alimenta rogate ut celebrem nostro signet honore diem.' [5,475] Mandantem amplecti cupiunt et bracchia tendunt: lubrica prensantes effugit umbra manus. Vt secum fugiens somnos abduxit imago, ad regem uoces fratris uterque ferunt. Romulus obsequitur, lucemque Remuria dicit [5,480] illam, qua positis iusta feruntur auis. Aspera mutata est in lenem tempore longo littera, quae toto nomine prima fuit; mox etiam lemures animas dixere silentum: hic sensus uerbi, uis ea uocis erat. [5,485] Fana tamen ueteres illis clausere diebus, ut nunc ferali tempore operta uides; nec uiduae taedis eadem nec uirginis apta tempora: quae nupsit, non diuturna fuit. Hac quoque de causa, si te prouerbia tangunt, [5,490] mense malas Maio nubere uolgus ait. Sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa inter se nulla continuata die. Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres, falsus eris: signi causa canenda mihi. [5,495] Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater carpebant socias Mercuriusque uias; tempus erat quo uersa iugo referuntur aratra, et pronus saturae lac bibit agnus ouis. Forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli, [5,500] hos uidet, exiguam stabat ut ante casam, atque ita 'Longa uia est, nec tempora longa supersunt', dixit 'et hospitibus ianua nostra patet.' Addidit et uoltum uerbis, iterumque rogauit: parent promissis dissimulantque deos. [5,505] Tecta senis subeunt nigro deformia fumo; ignis in hesterno stipite paruus erat: ipse genu nixus flammas exsuscitat aura, et promit quassas comminuitque faces. Stant calices; minor inde fabas, holus alter habebat, [5,510] et spumat testo pressus uterque suo. Dumque mora est, tremula dat uina rubentia dextra: accipit aequoreus pocula prima deus. Quae simul exhausit, 'Da nunc bibat ordine' dixit 'Iuppiter.' Audito palluit ille Ioue. [5,515] Vt rediit animus, cultorem pauperis agri immolat et magno torret in igne bouem; quaeque puer quondam primis diffuderat annis promit fumoso condita uina cado. Nec mora, flumineam lino celantibus uluam, [5,520] sic quoque non altis, incubuere toris. Nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo; terra rubens crater, pocula fagus erant. Verba fuere Iouis: 'Si quid fert impetus, opta: omne feres.' Placidi uerba fuere senis: [5,525] 'Cara fuit coniunx, primae mihi uere iuuentae cognita. Nunc ubi sit quaeritis? Vrna tegit. Huic ego iuratus, uobis in uerba uocatis, "Coniugio" dixi "sola fruere meo." Et dixi et seruo; sed enim diuersa uoluntas [5,530] est mihi: nec coniunx et pater esse uolo.' Adnuerant omnes. Omnes ad terga iuuenci constiterant - pudor est ulteriora loqui. Tum superiniecta texere madentia terra: iamque decem menses, et puer ortus erat. [5,535] Hunc Hyrieus, quia sic genitus, uocat Vriona: perdidit antiquum littera prima sonum. Creuerat immensum: comitem sibi Delia sumpsit; ille deae custos, ille satelles erat. Verba mouent iras non circumspecta deorum: [5,540] 'Quam nequeam' dixit 'uincere nulla fera est.' Scorpion immisit Tellus: fuit impetus illi curua gemelliparae spicula ferre deae. Obstitit Orion. Latona nitentibus astris addidit et 'Meriti praemia' dixit 'habe.' [5,545] Sed quid et Orion et cetera sidera mundo cedere festinant, noxque coartat iter? Quid solito citius liquido iubar aequore tollit candida, Lucifero praeueniente, dies? Fallor, an arma sonant? Non fallimur, arma sonabant: [5,550] Mars uenit et ueniens bellica signa dedit. Vltor ad ipse suos caelo descendit honores templaque in Augusto conspicienda foro. Et deus est ingens et opus: debebat in urbe non aliter nati Mars habitare sui. [5,555] Digna Giganteis haec sunt delubra tropaeis: hinc fera Gradiuum bella mouere decet, seu quis ab Eoo nos impius orbe lacesset, seu quis ab occiduo sole domandus erit. Perspicit Armipotens operis fastigia summi, [5,560] et probat inuictas summa tenere deas; perspicit in foribus diuersae tela figurae, armaque terrarum milite uicta suo. Hinc uidet Aenean oneratum pondere caro et tot Iuleae nobilitatis auos; [5,565] hinc uidet Iliaden umeris ducis arma ferentem, claraque dispositis acta subesse uiris. Spectat et Augusto praetextum nomine templum, et uisum lecto Caesare maius opus. Vouerat hoc iuuenis tum cum pia sustulit arma: [5,570] a tantis princeps incipiendus erat. Ille manus tendens, hinc stanti milite iusto, hinc coniuratis, talia dicta dedit: 'Si mihi bellandi pater est Vestaeque sacerdos auctor, et ulcisci numen utrumque paro, [5,575] Mars, ades et satia scelerato sanguine ferrum, stetque fauor causa pro meliore tuus. Templa feres et, me uictore, uocaberis Vltor.' Vouerat, et fuso laetus ab hoste redit. Nec satis est meruisse semel cognomina Marti: [5,580] persequitur Parthi signa retenta manu. Gens fuit et campis et equis et tuta sagittis et circumfusis inuia fluminibus; addiderant animos Crassorum funera genti, cum periit miles signaque duxque simul. [5,585] Signa, decus belli, Parthus Romana tenebat, Romanaeque aquilae signifer hostis erat; isque pudor mansisset adhuc, nisi fortibus armis Caesaris Ausoniae protegerentur opes. Ille notas ueteres et longi dedecus aeui [5,590] sustulit: agnorunt signa recepta suos. Quid tibi nunc solitae mitti post terga sagittae, quid loca, quid rapidi profuit usus equi? Parthe, refers aquilas, uictos quoque porrigis arcus: pignora iam nostri nulla pudoris habes. [5,595] Rite deo templumque datum nomenque bis ulto, et meritus uoti debita soluit honor. Sollemnes ludos Circo celebrate, Quirites: non uisa est fortem scaena decere deum. Pliadas aspicies omnes totumque sororum [5,600] agmen, ubi ante Idus nox erit una super. Tum mihi non dubiis auctoribus incipit aestas, et tepidi finem tempora ueris habent. Idibus ora prior stellantia tollere Taurum indicat: huic signo fabula nota subest. [5,605] Praebuit ut taurus Tyriae sua terga puellae Iuppiter et falsa cornua fronte tulit. Illa iubam dextra, laeua retinebat amictus, et timor ipse noui causa decoris erat. Aura sinus implet, flauos mouet aura capillos: [5,610] Sidoni, sic fueras aspicienda Ioui. Saepe puellares subduxit ab aequore plantas, et metuit tactus adsilientis aquae; saepe deus prudens tergum demisit in undas, haereat ut collo fortius illa suo. [5,615] Litoribus tactis stabat sine cornibus ullis Iuppiter inque deum de boue uersus erat. Taurus init caelum: te, Sidoni, Iuppiter implet, parsque tuum terrae tertia nomen habet. Hoc alii signum Phariam dixere iuuencam, [5,620] quae bos ex homine est, ex boue facta dea. Tum quoque priscorum Virgo simulacra uirorum mittere roboreo scirpea ponte solet. Corpora post decies senos qui credidit annos missa neci, sceleris crimine damnat auos. [5,625] Fama uetus, tum cum Saturnia terra uocata est, talia fatidici dicta fuisse Iouis: 'Falcifero libata seni duo corpora gentis mittite, quae Tuscis excipiantur aquis'; donec in haec uenit Tirynthius arua, quotannis [5,630] tristia Leucadio sacra peracta modo; illum stramineos in aquam misisse Quirites, Herculis exemplo corpora falsa iaci. Pars putat, ut ferrent iuuenes suffragia soli, pontibus infirmos praecipitasse senes. [5,635] Thybri, doce uerum: tua ripa uetustior Vrbe est; principium ritus tu bene nosse potes. Thybris harundiferum medio caput extulit alueo raucaque dimouit talibus ora sonis: 'Haec loca desertas uidi sine moenibus herbas: [5,640] pascebat sparsas utraque ripa boues, et, quem nunc gentes Tiberim noruntque timentque, tunc etiam pecori despiciendus eram. Arcadis Euandri nomen tibi saepe refertur: ille meas remis aduena torsit aquas. [5,645] Venit et Alcides, turba comitatus Achiua: Albula, si memini, tunc mihi nomen erat. Excipit hospitio iuuenem Pallantius heros, et tandem Caco debita poena uenit. Victor abit, secumque boues, Erytheida praedam, [5,650]] abstrahit; at comites longius ire negant. Magnaque pars horum desertis uenerat Argis: montibus his ponunt spemque laremque suum. Saepe tamen patriae dulci tanguntur amore, atque aliquis moriens hoc breue mandat opus: [5,655] "Mittite me in Tiberim, Tiberinis uectus ut undis litus ad Inachium puluis inanis eam." Displicet heredi mandati cura sepulcri: mortuus Ausonia conditur hospes humo; scirpea pro domino Tiberi iactatur imago, [5,660] ut repetat Graias per freta longa domos.' Hactenus, et subiit uiuo rorantia saxo antra; leues cursum sustinuistis aquae. Clare nepos Atlantis, ades, quem montibus olim edidit Arcadiis Pleias una Ioui: [5,665] pacis et armorum superis imisque deorum arbiter, alato qui pede carpis iter, laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra, quo didicit culte lingua docente loqui, templa tibi posuere patres spectantia Circum [5,670] Idibus; ex illo est haec tibi festa dies. Te, quicumque suas profitentur uendere merces, ture dato tribuas ut sibi lucra rogant. Est aqua Mercurii portae uicina Capenae; si iuuat expertis credere, numen habet. [5,675] Huc uenit incinctus tunica mercator et urna purus suffita, quam ferat, haurit aquam. Vda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda omnia quae dominos sunt habitura nouos. Spargit et ipse suos lauro rorante capillos, [5,680] et peragit solita fallere uoce preces: 'Ablue praeteriti periuria temporis', inquit 'ablue praeteritae perfida uerba die. Siue ego te feci testem, falsoue citaui non audituri numina uana Iouis, [5,685] siue deum prudens alium diuamue fefelli abstulerint celeres improba dicta Noti: et pateant ueniente die periuria nobis, nec curent superi siqua locutus ero. Da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro, [5,690] et fac ut emptori uerba dedisse iuuet.' Talia Mercurius poscenti ridet ab alto, se memor Ortygias subripuisse boues. At mihi pande, precor, tanto meliora petenti, in Geminos ex quo tempore Phoebus eat. [5,695] 'Cum totidem de mense dies superesse uidebis quot sunt Herculei facta laboris' ait. 'Dic' ego respondi 'causam mihi sideris huius.' Causam facundo reddidit ore deus: 'Abstulerant raptas Phoeben Phoebesque sororem [5,700] Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil. Bella parant repetuntque suas et frater et Idas, Leucippo fieri pactus uterque gener. His amor ut repetant, illis ut reddere nolint, suadet; et ex causa pugnat uterque pari. [5,705] Effugere Oebalidae cursu potuere sequentes, sed uisum celeri uincere turpe fuga. Liber ab arboribus locus est, apta area pugnae: constiterant illo nomen Aphidna loco. Pectora traiectus Lynceo Castor ab ense [5,710] non exspectato uolnere pressit humum; ultor adest Pollux, et Lyncea perforat hasta, qua ceruix umeros continuata premit. Ibat in hunc Idas, uixque est Iouis igne repulsus; tela tamen dextrae fulmine rapta negant. [5,715] Iamque tibi, Pollux, caelum sublime patebat, cum "Mea" dixisti "percipe uerba, pater: quod mihi das uni caelum, partire duobus; dimidium toto munere maius erit." Dixit et alterna fratrem statione redemit: [5,720] utile sollicitae sidus utrumque rati.' Ad Ianum redeat, qui quaerit Agonia quid sint: quae tamen in fastis hoc quoque tempus habent. Nocte sequente diem canis Erigoneius exit: est alio signi reddita causa loco. [5,725] Proxima Volcani lux est, Tubilustria dicunt: lustrantur purae, quas facit ille, tubae. Quattuor inde notis locus est, quibus ordine lectis uel mos sacrorum uel fuga regis inest. Nec te praetereo, populi Fortuna potentis [5,730] publica, cui templum luce sequente datum est. Hanc ubi diues aquis acceperit Amphitrite, grata Ioui fuluae rostra uidebis auis. Auferet ex oculis ueniens aurora Booten, continuaque die sidus Hyantis erit. [6,0] LIBER SEXTVS. Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas: quae placeat, positis omnibus ipse leges. Facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur, nullaque mortali numina uisa putent. [6,5] Est deus in nobis, agitante calescimus illo. Impetus hic sacrae semina mentis habet. Fas mihi praecipue uoltus uidisse deorum, uel quia sum uates, uel quia sacra cano. Est nemus arboribus densum, secretus ab omni [6,10] uoce locus, si non obstreperetur aquis. Hic ego quaerebam coepti quae mensis origo esset, et in cura nominis huius eram. Ecce deas uidi, non quas praeceptor arandi uiderat, Ascraeas cum sequeretur oues; [6,15] nec quas Priamides in aquosae uallibus Idae contulit: ex illis sed tamen una fuit. Ex illis fuit una, sui germana mariti; haec erat, agnoui, quae stat in arce Iouis. Horrueram tacitoque animum pallore fatebar; [6,20] tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus. Namque ait 'O uates, Romani conditor anni, ause per exiguos magna referre modos, ius tibi fecisti numen caeleste uidendi, cum placuit numeris condere festa tuis: [6,25] ne tamen ignores uolgique errore traharis, Iunius a nostro nomine nomen habet. Est aliquid nupsisse Ioui, Iouis esse sororem: fratre magis dubito glorier anne uiro. Si genus aspicitur, Saturnum prima parentem [6,30] feci, Saturni sors ego prima fui. A patre dicta meo quondam Saturnia Roma est: haec illi a caelo proxima terra fuit. Si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis, iunctaque Tarpeio sunt mea templa Ioui. [6,35] An potuit Maio paelex dare nomina mensi, hic honor in nobis inuidiosus erit? Cur igitur Regina uocor princepsque dearum, aurea cur dextrae sceptra dedere meae? An facient mensem luces, Lucinaque ab illis [6,40] dicar, et a nullo nomina mense traham? Tum me paeniteat posuisse fideliter iras in genus Electrae Dardaniamque domum. Causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam, forma quoque Idaeo iudice uicta mea est. [6,45] Paeniteat quod non foueo Carthaginis arces, cum mea sint illo currus et arma loco. Paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas et ueterem Latio subposuisse Samon; adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos, [6,50] quos ego Romanis succubuisse tuli. Sed neque paeniteat, nec gens mihi carior ulla est: hic colar, hic teneam cum Ioue templa meo. Ipse mihi Mauors "Commendo moenia" dixit "haec tibi: tu pollens urbe nepotis eris." [6,55] dicta fides sequitur: centum celebramur in aris, nec leuior quouis est mihi mensis honor. Nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem Roma: suburbani dant mihi munus idem. Inspice quos habeat nemoralis Aricia fastos [6,60] et populus Laurens Lanuuiumque meum: est illic mensis Iunonius. Inspice Tibur et Praenestinae moenia sacra deae, Iunonale leges tempus: nec Romulus illas condidit, at nostri Roma nepotis erat.' [6,65] Finierat Iuno, respeximus: Herculis uxor stabat, et in uoltu signa uigoris erant. 'Non ego, si toto mater me cedere caelo iusserit, inuita matre morabor' ait. 'Nunc quoque non luctor de nomine temporis huius: [6,70] blandior, et partes paene rogantis ago, remque mei iuris malim tenuisse precando: et faueas causae forsitan ipse meae. Aurea possedit socio Capitolia templo mater et, ut debet, cum Ioue summa tenet. [6,75] At decus omne mihi contingit origine mensis: unicus est, de quo sollicitamur, honor. Quid graue, si titulum mensis, Romane, dedisti Herculis uxori, posteritasque memor? Haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni [6,80] coniugis: huc captas adpulit ille boues, hic male defensus flammis et dote paterna Cacus Auentinam sanguine tinxit humum. Ad propiora uocor: populum digessit ab annis Romulus, in partes distribuitque duas; [6,85] haec dare consilium, pugnare paratior illa est, haec aetas bellum suadet, at illa gerit. Sic statuit, mensesque nota secreuit eadem: Iunius est iuuenum; qui fuit ante, senum.' Dixit; et in litem studio certaminis issent, [6,90] atque ira pietas dissimulata foret: uenit Apollinea longas Concordia lauro nexa comas, placidi numen opusque ducis. Haec ubi narrauit Tatium fortemque Quirinum binaque cum populis regna coisse suis, [6,95] et lare communi soceros generosque receptos, 'His nomen iunctis Iunius' inquit 'habet.' Dicta triplex causa est. At uos ignoscite, diuae: res est arbitrio non dirimenda meo. Ite pares a me. Perierunt iudice formae [6,100] Pergama: plus laedunt, quam iuuat una, duae. Prima dies tibi, Carna, datur. Dea cardinis haec est: numine clausa aperit, claudit aperta suo. Vnde datas habeat uires, obscurior aeuo fama; sed e nostro carmine certus eris. [6,105] Adiacet antiquus Tiberino lucus Alerni: pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt. Inde sata est nymphe Cranaen dixere priores nequiquam multis saepe petita procis. Rura sequi iaculisque feras agitare solebat, [6,110] nodosasque caua tendere ualle plagas. Non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem credebant, nec erat, Phoebe, pudenda tibi. Huic aliquis iuuenum dixisset amantia uerba, reddebat tales protinus illa sonos: [6,115] 'Haec loca lucis habent nimis, et cum luce pudoris; si secreta magis ducis in antra, sequor.' Credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit, et latet et nullo est inuenienda modo. Viderat hanc Ianus, uisaeque cupidine captus [6,120] ad duram uerbis mollibus usus erat. Nympha iubet quaeri de more remotius antrum, utque comes sequitur, destituitque ducem. Stulta! uidet Ianus quae post sua terga gerantur. Nil agis, et latebras respicit ille tuas. [6,125] Nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem occupat amplexu, speque potitus ait 'Ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto: hoc pretium positae uirginitatis habe.' Sic fatus spinam, qua tristes pellere posset [6,130] a foribus noxas haec erat alba dedit. Sunt auidae uolucres, non quae Phineia mensis guttura fraudabant, sed genus inde trahunt: grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis; canities pennis, unguibus hamus inest. [6,135] Nocte uolant puerosque petunt nutricis egentes, et uitiant cunis corpora rapta suis. Carpere dicuntur lactentia uiscera rostris, et plenum poto sanguine guttur habent. Est illis strigibus nomen; sed nominis huius [6,140] causa quod horrenda stridere nocte solent. Siue igitur nascuntur aues, seu carmine fiunt neniaque in uolucres Marsa figurat anus, in thalamos uenere Procae: Proca natus in illis praeda recens auium quinque diebus erat, [6,145] pectoraque exsorbent auidis infantia linguis; at puer infelix uagit opemque petit. Territa uoce sui nutrix accurrit alumni, et rigido sectas inuenit ungue genas. Quid faceret? color oris erat qui frondibus olim [6,150] esse solet seris, quas noua laesit hiems. Peruenit ad Cranaen, et rem docet. Illa 'Timorem pone: tuus sospes' dixit 'alumnus erit.' Venerat ad cunas; flebant materque paterque: 'Sistite uos lacrimas, ipsa medebor' ait. [6,155] Protinus arbutea postes ter in ordine tangit fronde, ter arbutea limina fronde notat, spargit aquis aditus et aquae medicamen habebant extaque de porca cruda bimenstre tenet, atque ita 'Noctis aues, extis puerilibus' inquit [6,160] 'parcite: pro paruo uictima parua cadit. Cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras; hanc animam uobis pro meliore damus.' Sic ubi libauit, prosecta sub aethere ponit, quique adsint sacris respicere illa uetat: [6,165] uirgaque Ianalis de spina subditur alba, qua lumen thalamis parua fenestra dabat. Post illud nec aues cunas uiolasse feruntur, et rediit puero qui fuit ante color. Pinguia cur illis gustentur larda Kalendis [6,170] mixtaque cum calido sit faba farre rogas? Prisca dea est, aliturque cibis quibus ante solebat, nec petit adscitas luxuriosa dapes. Piscis adhuc illi populo sine fraude natabat, ostreaque in conchis tuta fuere suis. [6,175] Nec Latium norat quam praebet Ionia diues nec quae Pygmaeo sanguine gaudet auis. Et praeter pennas nihil in pauone placebat, nec tellus captas miserat arte feras. Sus erat in pretio, caesa sue festa colebant; [6,180] terra fabas tantum duraque farra dabat. Quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis ederit, huic laedi uiscera posse negant. Arce quoque in summa Iunoni templa Monetae ex uoto memorant facta, Camille, tuo. [6,185] Ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam a Capitolino reppulit arma Ioue. Quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa defensor solii, Iuppiter alte, tui! Vixit, ut occideret damnatus crimine regni: [6,190] hunc illi titulum longa senecta dabat. Lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra adpositum Tectae porta Capena Viae. Te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur, cum paene est Corsis obruta classis aquis. [6,195] Haec hominum monimenta patent: si quaeritis astra, tunc oritur magni praepes adunca Iouis. Postera lux Hyadas, Taurinae cornua frontis, euocat, et multa terra madescit aqua. Mane ubi bis fuerit Phoebusque iterauerit ortus [6,200] factaque erit posito rore bis uda seges, hac sacrata die Tusco Bellona duello dicitur, et Latio prospera semper adest. Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata multum animo uidit, lumine cas erat. [6,205] Prospicit a templo summum breuis area Circum: est ibi non paruae parua columna notae; hinc solet hasta manu, belli praenuntia, mitti, in regem et gentes cum placet arma capi. Altera pars Circi Custode sub Hercule tuta est, [6,210] quod deus Euboico carmine munus habet. Muneris est tempus qui Nonas Lucifer ante est; si titulum quaeris, Sulla probauit opus. Quaerebam Nonas Sanco Fidione referrem an tibi, Semo pater; tum mihi Sancus ait: [6,215] 'Cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo: nomina terna fero: sic uoluere Cures.' Hunc igitur ueteres donarunt aede Sabini, inque Quirinali constituere iugo. Est mihi, sitque, precor, nostris diuturnior annis, [6,220] filia, qua felix sospite semper ero. Hanc ego cum uellem genero dare, tempora taedis apta requirebam, quaeque cauenda forent. Tum mihi post sacras monstratus Iunius Idus utilis et nuptis, utilis esse uiris, [6,225] primaque pars huius thalamis aliena reperta est. Bam mihi sic coniunx sancta Dialis ait: 'Donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta detulerit flauis in mare Thybris aquis, non mihi detonso crinem depectere buxo, [6,230] non ungues ferro subsecuisse licet; non tetigisse uirum, quamuis Iouis ille sacerdos, quamuis perpetua sit mihi lege datus. Tu quoque ne propera: melius tua filia nubet ignea cum pura Vesta nitebit humo.' [6,235] Tertia post Nonas remouere Lycaona Phoebe fertur, et a tergo non habet Vrsa metum. Tunc ego me memini ludos in gramine Campi aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos. Festa dies illis qui lina madentia ducunt, [6,240] quique tegunt paruis aera recurua cibis. Mens quoque numen habet: Mentis delubra uidemus uota metu belli, perfide Poene, tui. Poene, rebellaras, et leto consulis omnes attoniti Mauras pertimuere manus. [6,245] Spem metus expulerat, cum Menti uota senatus suscipit, et melior protinus illa uenit. Aspicit instantes mediis sex lucibus Idus illa dies qua sunt uota soluta deae. Vesta, faue: tibi nunc operata resoluimus ora, [6,250] ad tua si nobis sacra uenire licet. In prece totus eram: caelestia numina sensi, lactaque purpurea luce refulsit humus. Non equidem uidi ualeant mendacia uatum te, dea, nec fueras aspicienda uiro; [6,255] sed quae nescieram quorumque errore tenebar cognita sunt nullo praecipiente mihi. Dena quater memorant habuisse Parilia Romam, cum flammae custos aede recepta dea est; regis opus placidi, quo non metuentius ullum [6,260] numinis ingenium terra Sabina tulit. Quae nunc aere uides, stipula tum tecta uideres, et paries lento uimine textus erat. Hic locus exiguus, qui sustinet Atria Vestae, tunc erat intonsi regia magna Numae. [6,265] Forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse dicitur, et formae causa probanda subest. Vesta eadem est et terra: subest uigil ignis utrique: significant sedem terra focusque suam. Terra pilae similis, nullo fulcimine nixa, [6,270] aere subiecto tam graue pendet onus: ipsa uolubilitas libratum sustinet orbem, quique premat partes angulus omnis abest. Cumque sit in media rerum regione locata, ut tangat nullum plusue minusue latus, [6,275] ni conuexa foret, parti uicinior esset, nec medium terram mundus haberet onus. Arte Syracosia suspensus in aere clauso stat globus, immensi parua figura poli, et quantum a summis, tantum secessit ab imis [6,280] terra; quod ut fiat forma rotunda facit. Par facies templi; nullus procurrit in illo angulus, a pluuio uindicat imbre tholus. Cur sit uirginibus, quaeris, dea culta ministris? inueniam causas hac quoque parte suas. [6,285] Ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas semine Saturni; tertia Vesta fuit. Vtraque nupserunt, ambae peperisse feruntur; de tribus impatiens restitit una uiri. Quid mirum, uirgo si uirgine laeta ministra [6,290] admittit castas ad sua sacra manus? Nec tu aliud Vestam quam uiuam intellege flammam; nataque de flamma corpora nulla uides. Iure igitur uirgo est, quae semina nulla remittit nec capit, et comites uirginitatis amat. [6,295] Esse diu stultus Vestae simulacra putaui, mox didici curuo nulla subesse tholo. Ignis inexstinctus templo celatur in illo: effigiem nullam Vesta nec ignis habet. Stat ui terra sua: ui stando Vesta uocatur; [6,300] causaque par Grai nominis esse potest. At focus a flammis et quod fouet omnia dictus; qui tamen in primis aedibus ante fuit. Hinc quoque uestibulum dici reor; inde precando praefamur Vestam, quae loca prima tenet. [6,305] Ante focos olim scamnis considere longis mos erat, et mensae credere adesse deos. Nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae, ante Vacunales stantque sedentque focos. Venit in hos annos aliquid de more uetusto: [6,310] fert missos Vestae pura patella cibos. Ecce coronatis panis dependet asellis, et uelant scabras florida serta molas. Sola prius furnis torrebant farra coloni et Fornacali sunt sua sacra deae: [6,315] subpositum cineri panem focus ipse parabat, strataque erat tepido tegula quassa solo. Inde focum seruat pistor dominamque focorum et quae pumiceas uersat asella molas. Praeteream referamne tuum, rubicunde Priape, [6,320] dedecus? est multi fabula parua ioci. Turrigera frontem Cybele redimita corona conuocat aeternos ad sua festa deos; conuocat et satyros et, rustica numina, nymphas; Silenus, quamuis nemo uocarat, adest. [6,325] Nec licet et longum est epulas narrare deorum: in multo nox est peruigilata mero. Hi temere errabant in opacae uallibus Idae; pars iacet et molli gramine membra leuat; hi ludunt, hos somnus habet; pars bracchia nectit [6,330] et uiridem celeri ter pede pulsat humum. Vesta iacet placidamque capit secura quietem, sicut erat, positum caespite fulta caput. At ruber hortorum custos nymphasque deasque captat, et errantes fertque refertque pedes. [6,335] Aspicit et Vestam: dubium nymphamne putarit an scierit Vestam, scisse sed ipse negat. Spem capit obscenam, furtimque accedere temptat, et fert suspensos corde micante gradus. Forte senex, quo uectus erat, Silenus asellum [6,340] liquerat ad ripas lene sonantis aquae; ibat ut inciperet longi deus Hellesponti, intempestiuo cum rudit ille sono. Territa uoce graui surgit dea; conuolat omnis turba, per infestas effugit ille manus. [6,345] Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo: 'Apta' canens 'flammis indicis exta damus.' Quem tu, diua, memor de pane monilibus ornas; cessat opus, uacuae conticuere molae. Nomine quam pretio celebratior arce Tonantis [6,350] dicam Pistoris quid uelit ara Iouis. Cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis: fecerat obsidio iam diuturna famem. Iuppiter, ad solium superis regale uocatis, 'Incipe' ait Marti. Protinus ille refert: [6,355] 'Scilicet ignotum est quae sit fortuna malorum, et dolor hic animi uoce querentis eget. Si tamen ut referam breuiter mala iuncta pudori exigis, Alpino Roma sub hoste iacet. Haec est cui fuerat promissa potentia rerum, [6,360] Iuppiter? Hanc terris impositurus eras? Iamque suburbanos Etruscaque contudit arma: spes erat in cursu: nunc lare pulsa suo est. Vidimus ornatos aerata per atria picta ueste triumphales occubuisse senes. [6,365] Vidimus Iliacae transferri pignora Vestae sede: putant aliquos scilicet esse deos. At si respicerent qua uos habitatis in arce totque domos uestras obsidione premi, nil opis in cura scirent superesse deorum, [6,370] et data sollicita tura perire manu. Atque utinam pugnae pateat locus; arma capessant, et, si non poterunt exsuperare, cadant. Nunc inopes uictus ignauaque fata timentes monte suo clausos barbara turba premit.' [6,375] Tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus Vestaque pro Latio multa locuta suo est. 'Publica' respondit 'cura est pro moenibus istis' Iuppiter 'et poenas Gallia uicta dabit. Tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur [6,380] effice, nec sedes desere, Vesta, tuas. Quodcumque est solidae Cereris, caua machina frangat, mollitamque manu duret in igne focus.' Iusserat, et fratris uirgo Saturnia iussis adnuit, et mediae tempora noctis erant. [6,385] Iam ducibus somnum dederat labor. Increpat illos Iuppiter et sacro quid uelit ore docet: 'Surgite, et in medios de summis arcibus hostes mittite, quam minime mittere uoltis, opem.' Somnus abit, quaeruntque, nouis ambagibus acti, [6,390] tradere quam nolint et iubeantur opem. Ecce Ceres uisa est; iaciunt Cerialia dona: iacta super galeas scutaque longa sonant. Posse fame uinci spes excidit: hoste repulso candida Pistori ponitur ara Ioui. [6,395] Forte reuertebar festis Vestalibus illa quae Noua Romano nunc Via iuncta foro est: huc pede matronam nudo descendere uidi; obstipui tacitus sustinuique gradum. Sensit anus uicina loci, iussumque sedere [6,400] adloquitur, quatiens uoce tremente caput: 'Hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes; amne redundatis fossa madebat aquis. Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras, nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit. [6,405] Qua Velabra solent in Circum ducere pompas, nil praeter salices cassaque canna fuit: saepe suburbanas rediens conuiua per undas cantat et ad nautas ebria uerba iacit. Nondum conueniens diuersis iste figuris [6,410] nomen ab auerso ceperat amne deus. Hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus et pede uelato non adeunda palus. Stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet, siccaque nunc tellus: mos tamen ille manet.' [6,415] Reddiderat causam. 'Valeas, anus optima' dixi; 'quod superest aeui molle sit omne tui.' Cetera iam pridem didici puerilibus annis, non tamen idcirco praetereunda mihi. Moenia Dardanides nuper noua fecerat Ilus [6,420] Ilus adhuc Asiae diues habebat opes; creditur armiferae signum caeleste Mineruae urbis in Iliacae desiluisse iuga. Cura uidere fuit: uidi templumque locumque; hoc superest illi, Pallada Roma tenet. [6,425] Consulitur Smintheus, lucoque obscurus opaco hos non mentito reddidit ore sonos: 'Aetheriam seruate deam, seruabitis urbem: imperium secum transferet illa loci.' Seruat et inclusam summa tenet Ilus in arce, [6,430] curaque ad heredem Laomedonta redit. Sub Priamo seruata parum: sic ipsa uolebat, ex quo iudicio forma reuicta sua est. Seu gener Adrasti, seu furtis aptus Vlixes, seu fuit Aeneas, eripuisse ferunt. [6,435] Auctor in incerto, res est Romana: tuetur Vesta, quod assiduo lumine cuncta uidet. Heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta arsit et est tectis obruta paene suis! Flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes, [6,440] mixtaque erat flammae flamma profana piae; attonitae flebant demisso crine ministrae: abstulerat uires corporis ipse timor. Prouolat in medium, et magna 'Succurrite' uoce, 'non est auxilium flere' Metellus ait. [6,445] 'Pignora uirgineis fatalia tollite palmis: non ea sunt uoto, sed rapienda manu. Me miserum! dubitatis?' ait. Dubitare uidebat et pauidas posito procubuisse genu. Haurit aquas, tollensque manus 'Ignoscite', dixit [6,450] 'sacra: uir intrabo non adeunda uiro. Si scelus est, in me commissi poena redundet: sit capitis damno Roma soluta mei.' Dixit, et inrupit: factum dea rapta probauit, pontificisque sui munere tuta fuit. [6,455] Nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae: ignis in Iliacis nunc erit estque focis; nullaque dicetur uittas temerasse sacerdos hoc duce, nec uiua defodietur humo; sic incesta perit, quia, quam uiolauit, in illam [6,460] conditur: est Tellus Vestaque numen idem. Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste fecit et Hispanam sanguine tinxit humum. Scilicet interdum miscentur tristia laetis, ne populum toto pectore festa iuuent: [6,465] Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque perdidit, et leto est ultimus ipse datus. 'Parthe, quid exsultas?' dixit dea 'signa remittes, quique necem Crassi uindicet ultor erit.' At simul auritis uiolae demuntur asellis, [6,470] et Cereris fruges aspera saxa terunt, nauita puppe sedens 'Delphina uidebimus', inquit 'umida cum pulso nox erit orta die.' Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui, et uigil Eois Lucifer exit aquis: [6,475] ite, bonae matres uestrum Matralia festum, flauaque Thebanae reddite liba deae. Pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo area, quae posito de boue nomen habet. Hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti [6,480] sceptriferas Serui templa dedisse manus. Quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat arcet enim libaque tosta petat, Bacche racemiferos hedera distincte capillos, si domus illa tua est, derige uatis opus. [6,485] arserat obsequio Semele Iouis: accipit Ino te, puer, et summa sedula nutrit ope. Intumuit Iuno, raptum quod paelice natum educet: at sanguis ille sororis erat. Hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa, [6,490] tuque cadis patria, parue Learche, manu. Maesta Learcheas mater tumulauerat umbras et dederat miseris omnia iusta rogis. Haec quoque, funestos ut erat laniata capillos, prosilit et cunis te, Melicerta, rapit. [6,495] Est spatio contracta breui, freta bina repellit, unaque pulsatur, terra, duabus aquis. Huc uenit insanis natum complexa lacertis, et secum celso mittit in alta iugo. Excipit inlaesos Panope centumque sorores, [6,500] et placido lapsu per sua regna ferunt. Nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon, uerticibus densi Thybridis ora tenent. Lucus erat, dubium Semelae Stimulaene uocetur; maenadas Ausonias incoluisse ferunt. [6,505] Quaerit ab his Ino quae gens foret. Arcadas esse audit et Euandrum sceptra tenere loci. Dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas instimulat fictis insidiosa sonis: 'O nimium faciles, o toto pectore captae, [6,510] non uenit haec nostris hospes amica choris. Fraude petit, sacrique parat cognoscere ritum: quo possit poenas pendere pignus habet.' Vix bene desierat, complent ululatibus auras Thyiades, effusis per sua colla comis, [6,515] iniciuntque manus puerumque reuellere pugnant. Quos ignorat adhuc, inuocat illa deos: 'Dique uirique loci, miserae succurrite matri.' Clamor Auentini saxa propinqua ferit. Adpulerat ripae uaccas Oetaeus Hiberas; [6,520] audit, et ad uocem concitus urget iter: Herculis aduentu quae uim modo ferre parabant turpia femineae terga dedere fugae. 'Quid petis hinc', cognorat enim 'matertera Bacchi? An numen, quod me, te quoque uexat?' ait. [6,525] Illa docet partim, partim praesentia nati continet, et furiis in scelus isse pudet. Rumor, ut est uelox, agitatis peruolat alis, estque frequens, Ino, nomen in ore tuum. Hospita Carmentis fidos intrasse penates [6,530] diceris et longam deposuisse famem. Liba sua properata manu Tegeaea sacerdos traditur in subito cocta dedisse foco. Nunc quoque liba iuuant festis Matralibus illam; rustica sedulitas gratior arte fuit. [6,535] 'Nunc', ait 'o uates, uenientia fata resigna, qua licet: hospitiis hoc, precor, adde meis.' Parua mora est, caelum uates ac numina sumit, fitque sui toto pectore plena dei. Vix illam subito posses cognoscere, tanto [6,540] sanctior et tanto, quam modo, maior erat. 'Laeta canam: gaude, defuncta laboribus Ino' dixit, 'et huic populo prospera semper ades. Numen eris pelagi: natum quoque pontus habebit. In uestris aliud sumite nomen aquis: [6,545] Leucothea Grais, Matuta uocabere nostris; in portus nato ius erit omne tuo, quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet. Ite, precor, nostris aequus uterque locis.' Adnuerat, promissa fides; posuere labores, [6,550] nomina mutarunt: hic deus, illa dea est. Cur uetet ancillas accedere quaeritis? odit, principiumque odii, si sinat illa, canam. Vna ministrarum solita est, Cadmei, tuarum saepe sub amplexus coniugis ire tui. [6,555] Improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illa comperit agricolis semina tosta dari. Ipsa quidem fecisse negas, sed fama recepit: hoc est cur odio sit tibi serua manus. Non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret: [6,560] ipsa parum felix uisa fuisse parens. Alterius prolem melius mandabitis illi: utilior Baccho quam fuit illa suis. Hanc tibi 'Quo properas?' memorant dixisse, Rutili, 'luce mea Marso consul ab hoste cades.' [6,565] Exitus accessit uerbis, flumenque Toleni purpureum mixtis sanguine fluxit aquis. Proximus annus erat: Pallantide caesus eadem Didius hostiles ingeminauit opes. Lux eadem, Fortuna, tua est, auctorque locusque; [6,570] sed superiniectis quis latet iste togis? Seruius est, hoc constat enim: sed causa latendi discrepat, et dubium me quoque mentis habet. Dum dea furtiuos timide profitetur amores, caelestemque homini concubuisse pudet [6,575] arsit enim magno correpta cupidine regis, caecaque in hoc uno non fuit illa uiro, nocte domum parua solita est intrare fenestra, unde Fenestellae nomina porta tenet. Nunc pudet, et uoltus uelamine celat amatos, [6,580] oraque sunt multa regia tecta toga. An magis est uerum post Tulli funera plebem confusam placidi morte fuisse senis: nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus, donec eum positis occuluere togis? [6,585] Tertia causa mihi spatio maiore canenda est; nos tamen adductos intus agemus equos. Tullia coniugio, sceleris mercede, peracto his solita est dictis exstimulare uirum: 'Quid iuuat esse pares, te nostrae caede sororis [6,590] meque tui fratris, si pia uita placet? Viuere debuerant et uir meus et tua coniunx, si nullum ausuri maius eramus opus. Et caput et regnum facio dotale parentis. Si uir es, i, dictas exige dotis opes. [6,595] Regia res scelus est: socero cape regna necato, et nostras patrio sanguine tingue manus.' Talibus instinctus solio priuatus in alto sederat; attonitum uolgus in arma ruit; hinc cruor et caedes, infirmaque uincitur aetas: [6,600] sceptra gener socero rapta Superbus habet. Ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus concidit in dura sanguinulentus humo. Filia carpento, patrios initura penates, ibat per medias alta feroxque uias. [6,605] Corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis restitit; hunc tali corripit illa sono: 'Vadis, an exspectas pretium pietatis amarum? Duc, inquam, inuitas ipsa per ora rotas.' Certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa [6,610] uicus, et aeterna res ea pressa nota. Post tamen hoc ausa est templum, monimenta parentis, tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar. Signum erat in solio residens sub imagine Tulli; dicitur hoc oculis opposuisse manum, [6,615] et uox audita est 'Voltus abscondite nostros, ne natae uideant ora nefanda meae.' Veste data tegitur; uetat hanc Fortuna moueri, et sic e templo est ipsa locuta suo: 'Ore reuelato qua primum luce patebit [6,620] Seruius, haec positi prima pudoris erit.' Parcite, matronae, uetitas attingere uestes; sollemni satis est uoce mouere preces; sitque caput semper Romano tectus amictu qui rex in nostra septimus urbe fuit. [6,625] Arserat hoc templum: signo tamen ille pepercit ignis; opem nato Mulciber ipse tulit. Namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater praesignis facie Corniculana fuit. Hanc secum Tanaquil, sacris de more peractis, [6,630] iussit in ornatum fundere uina focum: hinc inter cineres obsceni forma uirilis aut fuit aut uisa est, sed fuit illa magis. Iussa foco captiua sedet: conceptus ab illa Seruius a caelo semina gentis habet. [6,635] signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco contigit, inque comis flammeus arsit apex. Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede Liuia, quam caro praestitit ipsa uiro. Disce tamen, ueniens aetas: ubi Liuia nunc est [6,640] porticus, immensae tecta fuere domus; urbis opus domus una fuit spatiumque tenebat quo breuius muris oppida multa tenent. Haec aequata solo est, nullo sub crimine regni, sed quia luxuria uisa nocere sua. [6,645] Sustinuit tantas operum subuertere moles totque suas heres perdere Caesar opes: sic agitur censura et sic exempla parantur, cum uindex, alios quod monet, ipse facit. Nulla nota est ueniente die, quam dicere possis; [6,650] Idibus Inuicto sunt data templa Ioui. Et iam Quinquatrus iubeor narrare minores. Nunc ades o coeptis, flaua Minerua, meis. 'Cur uagus incedit tota tibicen in Vrbe? Quid sibi personae, quid stola longa uolunt?' [6,655] Sic ego. Sic posita Tritonia cuspide dixit (possim utinam doctae uerba referre deae!): 'Temporibus ueterum tibicinis usus auorum magnus et in magno semper honore fuit: cantabat fanis, cantabat tibia ludis, [6,660] cantabat maestis tibia funeribus. Dulcis erat mercede labor. Tempusque secutum quod subito gratae frangeret artis opus. Adde quod aedilis, pompam qui funeris irent, artifices solos iusserat esse decem. [6,665] Exilio mutant Vrbem Tiburque recedunt: exilium quodam tempore Tibur erat! Quaeritur in scaena caua tibia, quaeritur aris; ducit supremos nenia nulla toros. Seruierat quidam, quantolibet ordine dignus, [6,670] Tibure, sed longo tempore liber erat. Rure dapes parat ille suo, turbamque canoram conuocat: ad festas conuenit illa dapes. Nox erat, et uinis oculique animique natabant, cum praecomposito nuntius ore uenit, [6,675] atque ita "Quid cessas conuiuia soluere?" dixit "Auctor uindictae nam uenit ecce tuae." Nec mora, conuiuae ualido titubantia uino membra mouent; dubii stantque labantque pedes. At dominus "Discedite" ait, plaustroque morantes [6,680] sustulit; in plaustro scirpea lata fuit. Adliciunt somnos tempus motusque merumque, potaque se Tibur turba redire putat. Iamque per Esquilias Romanam intrauerat urbem, et mane in medio plaustra fuere foro. [6,685] Plautius, ut posset specie numeroque senatum fallere, personis imperat ora tegi, admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum augeat, in longis uestibus esse iubet; sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur [6,690] contra collegi iussa uenire sui. Res placuit, cultuque nouo licet Idibus uti et canere ad ueteres uerba iocosa modos.' Haec ubi perdocuit, 'Superest mihi discere' dixi 'cur sit Quinquatrus illa uocata dies.' [6,695] 'Martius' inquit 'agit tali mea nomine festa, estque sub inuentis haec quoque turba meis. Prima, terebrato per rara foramina buxo, ut daret, effeci, tibia longa sonos. Vox placuit: faciem liquidis referentibus undis [6,700] uidi uirgineas intumuisse genas. "Ars mihi non tanti est; ualeas, mea tibia" dixi. Excipit abiectam caespite ripa suo. Inuentam satyrus primum miratur, et usum nescit, et inflatam sentit habere sonum; [6,705] et modo dimittit digitis, modo concipit auras, iamque inter nymphas arte superbus erat: prouocat et Phoebum. Phoebo superante pependit; caesa recesserunt a cute membra sua. Sum tamen inuentrix auctorque ego carminis huius: [6,710] hoc est cur nostros ars colat ista dies.' Tertia nox ueniet, qua tu, Dodoni Thyone, stabis Agenorei fronte uidenda bouis. Haec est illa dies qua tu purgamina Vestae, Thybri, per Etruscas in mare mittis aquas. [6,715] Siqua fides uentis, Zephyro date carbasa, nautae: cras ueniet uestris ille secundus aquis. At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis, et cinget geminos stella serena polos, tollet humo ualidos proles Hyriea lacertos; [6,720] continua Delphin nocte uidendus erit. Scilicet hic olim Volscos Aequosque fugatos uiderat in campis, Algida terra, tuis; unde suburbano clarus, Tuberte, triumpho uectus es in niueis postmodo uictor equis. [6,725] Iam sex et totidem luces de mense supersunt, huic unum numero tu tamen adde diem. Sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt: coepit Auentina Pallas in arce coli. Iam tua, Laomedon, oritur nurus, ortaque noctem [6,730] pellit, et e pratis uda pruina fugit. Reddita, quisquis is est, Summano templa feruntur, tum cum Romanis, Pyrrhe, timendus eras. Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis, plenaque securae terra quietis erit, [6,735] surgit humo iuuenis telis adflatus auitis, et gemino nexas porrigit angue manus. Notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei: deuouit natum credulus ille suum. Non impune pius iuuenis Troezena petebat: [6,740] diuidit obstantes pectore taurus aquas. Solliciti terrentur equi, frustraque retenti per scopulos dominum duraque saxa trahunt. Exciderat curru, lorisque morantibus artus Hippolytus lacero corpore raptus erat, [6,745] reddideratque animam, multum indignante Diana. 'Nulla' Coronides 'causa doloris' ait: 'namque pio iuueni uitam sine uolnere reddam, et cedent arti tristia fata meae.' Gramina continuo loculis depromit eburnis: [6,750] profuerant Glauci manibus illa prius, tum cum obseruatas augur descendit in herbas, usus et auxilio est anguis ab angue dato. Pectora ter tetigit, ter uerba salubria dixit: depositum terra sustulit ille caput. [6,755] Lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu celat: Aricino Virbius ille lacu. At Clymenus Clothoque dolent, haec fila teneri, hic fieri regni iura minora sui. Iuppiter, exemplum ueritus, derexit in ipsum [6,760] fulmina qui nimiae mouerat artis opem. Phoebe, querebaris: deus est, placare parenti: propter te, fieri quod uetat, ipse facit. Non ego te, quamuis properabis uincere, Caesar, si uetet auspicium, signa mouere uelim. [6,765] Sint tibi Flaminius Trasimenaque litora testes per uolucres aequos multa monere deos. Tempora si ueteris quaeris temeraria damni, quintus ab extremo mense bis ille dies. Postera lux melior: superat Masinissa Syphacem, [6,770] et cecidit telis Hasdrubal ipse suis. Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis, et fugiunt freno non remorante dies. Quam cito uenerunt Fortunae Fortis honores! Post septem luces Iunius actus erit. [6,775] Ite, deam laeti Fortem celebrate, Quirites! In Tiberis ripa munera regis habet. Pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba, nec pudeat potos inde redire domum. Ferte coronatae iuuenum conuiuia, lintres, [6,780] multaque per medias uina bibantur aquas. Plebs colit hanc, quia qui posuit de plebe fuisse fertur, et ex humili sceptra tulisse loco. Conuenit et seruis, serua quia Tullius ortus constituit dubiae templa propinqua deae. [6,785] Ecce suburbana rediens male sobrius aede ad stellas aliquis talia uerba iacit: 'Zona latet tua nunc, et cras fortasse latebit: dehinc erit, Orion, aspicienda mihi.' At, si non esset potus, dixisset eadem [6,790] uenturum tempus solstitiale die. Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt hic ubi fit docta multa corona manu. Tempus idem Stator aedis habet, quam Romulus olim ante Palatini condidit ora iugi. [6,795] Tot restant de mense dies quot nomina Parcis, cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae. Tempus Iuleis cras est natale Kalendis: Pierides, coeptis addite summa meis. Dicite, Pierides, quis uos addixerit isti [6,800] cui dedit inuitas uicta nouerca manus. Sic ego. Sic Clio: 'Clari monimenta Philippi aspicis, unde trahit Marcia casta genus, Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco, in qua par facies nobilitate sua. [6,805] Par animo quoque forma suo respondet; in illa et genus et facies ingeniumque simul. Nec, quod laudamus formam, tu turpe putaris: laudamus magnas hac quoque parte deas. Nupta fuit quondam matertera Caesaris illi: [6,810] o decus, o sacra femina digna domo!' Sic cecinit Clio, doctae adsensere sorores; adnuit Alcides increpuitque lyram.