[1,0] LIBER PRIMVS ARTIS AMATORIAE [1,1] Siquis in hoc artem populo non nouit amandi, Hoc legat et lecto carmine doctus amet. Arte citae ueloque rates remoque mouentur, Arte leues currus: arte regendus amor. Curribus Automedon lentisque erat aptus habenis, Tiphys in Haemonia puppe magister erat: Me Venus artificem tenero praefecit Amori; Tiphys et Automedon dicar Amoris ego. Ille quidem ferus est et qui mihi saepe repugnet: [1,10] Sed puer est, aetas mollis et apta regi. Phillyrides puerum cithara perfecit Achillem, Atque animos placida contudit arte feros. Qui totiens socios, totiens exterruit hostes, Creditur annosum pertimuisse senem. Quas Hector sensurus erat, poscente magistro Verberibus iussas praebuit ille manus. Aeacidae Chiron, ego sum praeceptor Amoris: Saeuus uterque puer, natus uterque dea. Sed tamen et tauri ceruix oneratur aratro, [1,20] Frenaque magnanimi dente teruntur equi; Et mihi cedet Amor, quamuis mea uulneret arcu Pectora, iactatas excutiatque faces. Quo me fixit Amor, quo me uiolentius ussit, Hoc melior facti uulneris ultor ero: Non ego, Phoebe, datas a te mihi mentiar artes, Nec nos aeriae uoce monemur auis, Nec mihi sunt uisae Clio Cliusque sorores Seruanti pecudes uallibus, Ascra, tuis: Usus opus mouet hoc: uati parete perito; [1,30] Vera canam: coeptis, mater Amoris, ades! Este procul, uittae tenues, insigne pudoris, Quaeque tegis medios, instita longa, pedes. Nos uenerem tutam concessaque furta canemus, Inque meo nullum carmine crimen erit. Principio, quod amare uelis, reperire labora, Qui noua nunc primum miles in arma uenis. Proximus huic labor est placitam exorare puellam: Tertius, ut longo tempore duret amor. Hic modus, haec nostro signabitur area curru: [1,40] Haec erit admissa meta terenda rota. Dum licet, et loris passim potes ire solutis, Elige cui dicas 'tu mihi sola places.' Haec tibi non tenues ueniet delapsa per auras: Quaerenda est oculis apta puella tuis. Scit bene uenator, ceruis ubi retia tendat, Scit bene, qua frendens ualle moretur aper; Aucupibus noti frutices; qui sustinet hamos, Nouit quae multo pisce natentur aquae: Tu quoque, materiam longo qui quaeris amori, [1,50] Ante frequens quo sit disce puella loco. Non ego quaerentem uento dare uela iubebo, Nec tibi, ut inuenias, longa terenda uia est. Andromedan Perseus nigris portarit ab Indis, Raptaque sit Phrygio Graia puella uiro, Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas, 'Haec habet' ut dicas 'quicquid in orbe fuit.' Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos, Aequore quot pisces, fronde teguntur aues, Quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas: [1,60] Mater in Aeneae constitit urbe sui. Seu caperis primis et adhuc crescentibus annis, Ante oculos ueniet uera puella tuos: Siue cupis iuuenem, iuuenes tibi mille placebunt. Cogeris uoti nescius esse tui: Seu te forte iuuat sera et sapientior aetas, Hoc quoque, crede mihi, plenius agmen erit. Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra, Cum sol Herculei terga leonis adit: Aut ubi muneribus nati sua munera mater [1,70] Addidit, externo marmore diues opus. Nec tibi uitetur quae, priscis sparsa tabellis, Porticus auctoris Liuia nomen habet: Quaque parare necem miseris patruelibus ausae Belides et stricto stat ferus ense pater. Nec te praetereat Veneri ploratus Adonis, Cultaque Iudaeo septima sacra Syro. Nec fuge linigerae Memphitica templa iuuencae: Multas illa facit, quod fuit ipsa Ioui. Et fora conueniunt (quis credere possit?) amori: [1,80] Flammaque in arguto saepe reperta foro: Subdita qua Veneris facto de marmore templo Appias expressis aera pulsat aquis, Illo saepe loco capitur consultus Amori, Quique aliis cauit, non cauet ipse sibi: Illo saepe loco desunt sua uerba diserto, Resque nouae ueniunt, causaque agenda sua est. Hunc Venus e templis, quae sunt confinia, ridet: Qui modo patronus, nunc cupit esse cliens. Sed tu praecipue curuis uenare theatris: [1,90] Haec loca sunt uoto fertiliora tuo. Illic inuenies quod ames, quod ludere possis, Quodque semel tangas, quodque tenere uelis. Ut redit itque frequens longum formica per agmen, Granifero solitum cum uehit ore cibum, Aut ut apes saltusque suos et olentia nactae Pascua per flores et thyma summa uolant, Sic ruit ad celebres cultissima femina ludos: Copia iudicium saepe morata meum est. Spectatum ueniunt, ueniunt spectentur ut ipsae: [1,100] Ille locus casti damna pudoris habet. Primus sollicitos fecisti, Romule, ludos, Cum iuuit uiduos rapta Sabina uiros. Tunc neque marmoreo pendebant uela theatro, Nec fuerant liquido pulpita rubra croco; Illic quas tulerant nemorosa Palatia, frondes Simpliciter positae, scena sine arte fuit; In gradibus sedit populus de caespite factis, Qualibet hirsutas fronde tegente comas. Respiciunt, oculisque notant sibi quisque puellam [1,110] Quam uelit, et tacito pectore multa mouent. Dumque, rudem praebente modum tibicine Tusco, Ludius aequatam ter pede pulsat humum, In medio plausu (plausus tunc arte carebant) Rex populo praedae signa petita dedit. Protinus exiliunt, animum clamore fatentes, Virginibus cupidas iniciuntque manus. Ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae, Ut fugit inuisos agna nouella lupos: Sic illae timuere uiros sine more ruentes; [1,120] Constitit in nulla qui fuit ante color. Nam timor unus erat, facies non una timoris: Pars laniat crines, pars sine mente sedet; Altera maesta silet, frustra uocat altera matrem: Haec queritur, stupet haec; haec manet, illa fugit; Ducuntur raptae, genialis praeda, puellae, Et potuit multas ipse decere timor. Siqua repugnarat nimium comitemque negabat, Sublatam cupido uir tulit ipse sinu, Atque ita 'quid teneros lacrimis corrumpis ocellos? [1,130] Quod matri pater est, hoc tibi' dixit 'ero.' Romule, militibus scisti dare commoda solus: Haec mihi si dederis commoda, miles ero. Scilicet ex illo sollemnia more theatra Nunc quoque formosis insidiosa manent. Nec te nobilium fugiat certamen equorum; Multa capax populi commoda Circus habet. Nil opus est digitis, per quos arcana loquaris, Nec tibi per nutus accipienda nota est: Proximus a domina, nullo prohibente, sedeto, [1,140] Iunge tuum lateri qua potes usque latus; Et bene, quod cogit, si nolis, linea iungi, Quod tibi tangenda est lege puella loci. Hic tibi quaeratur socii sermonis origo, Et moueant primos publica uerba sonos. Cuius equi ueniant, facito, studiose, requiras: Nec mora, quisquis erit, cui fauet illa, faue. At cum pompa frequens caelestibus ibit eburnis, Tu Veneri dominae plaude fauente manu; Utque fit, in gremium puluis si forte puellae [1,150] Deciderit, digitis excutiendus erit: Etsi nullus erit puluis, tamen excute nullum: Quaelibet officio causa sit apta tuo. Pallia si terra nimium demissa iacebunt, Collige, et inmunda sedulus effer humo; Protinus, officii pretium, patiente puella Contingent oculis crura uidenda tuis. Respice praeterea, post uos quicumque sedebit, Ne premat opposito mollia terga genu. Parua leues capiunt animos: fuit utile multis [1,160] Puluinum facili composuisse manu. Profuit et tenui uentos mouisse tabella, Et caua sub tenerum scamna dedisse pedem. Hos aditus Circusque nouo praebebit amori, Sparsaque sollicito tristis harena foro. Illa saepe puer Veneris pugnauit harena, Et qui spectauit uulnera, uulnus habet. Dum loquitur tangitque manum poscitque libellum Et quaerit posito pignore, uincat uter, Saucius ingemuit telumque uolatile sensit, [1,170] Et pars spectati muneris ipse fuit. Quid, modo cum belli naualis imagine Caesar Persidas induxit Cecropiasque rates? Nempe ab utroque mari iuuenes, ab utroque puellae Venere, atque ingens orbis in Urbe fuit. Quis non inuenit turba, quod amaret, in illa? Eheu, quam multos aduena torsit amor! Ecce, parat Caesar domito quod defuit orbi Addere: nunc, oriens ultime, noster eris. Parthe, dabis poenas: Crassi gaudete sepulti, [1,180] Signaque barbaricas non bene passa manus. Ultor adest, primisque ducem profitetur in annis, Bellaque non puero tractat agenda puer. Parcite natales timidi numerare deorum: Caesaribus uirtus contigit ante diem. Ingenium caeleste suis uelocius annis Surgit, et ignauae fert male damna morae. Paruus erat, manibusque duos Tirynthius angues Pressit, et in cunis iam Ioue dignus erat. Nunc quoque qui puer es, quantus tum, Bacche, fuisti, [1,190] Cum timuit thyrsos India uicta tuos? Auspiciis annisque patris, puer, arma mouebis, Et uinces annis auspiciisque patris: Tale rudimentum tanto sub nomine debes, Nunc iuuenum princeps, deinde future senum; Cum tibi sint fratres, fratres ulciscere laesos: Cumque pater tibi sit, iura tuere patris. Induit arma tibi genitor patriaeque tuusque: Hostis ab inuito regna parente rapit; Tu pia tela feres, sceleratas ille sagittas: [1,200] Stabit pro signis iusque piumque tuis. Vincuntur causa Parthi: uincantur et armis; Eoas Latio dux meus addat opes. Marsque pater Caesarque pater, date numen eunti: Nam deus e uobis alter es, alter eris. Auguror, en, uinces; uotiuaque carmina reddam, Et magno nobis ore sonandus eris. Consistes, aciemque meis hortabere uerbis; O desint animis ne mea uerba tuis! Tergaque Parthorum Romanaque pectora dicam, [1,210] Telaque, ab auerso quae iacit hostis equo. Qui fugis ut uincas, quid uicto, Parthe, relinquis? Parthe, malum iam nunc Mars tuus omen habet. Ergo erit illa dies, qua tu, pulcherrime rerum, Quattuor in niueis aureus ibis equis. Ibunt ante duces onerati colla catenis, Ne possint tuti, qua prius, esse fuga. Spectabunt laeti iuuenes mixtaeque puellae, Diffundetque animos omnibus ista dies. Atque aliqua ex illis cum regum nomina quaeret, [1,220] Quae loca, qui montes, quaeue ferantur aquae, Omnia responde, nec tantum siqua rogabit; Et quae nescieris, ut bene nota refer. Hic est Euphrates, praecinctus harundine frontem: Cui coma dependet caerula, Tigris erit. Hos facito Armenios; haec est Danaeia Persis: Urbs in Achaemeniis uallibus ista fuit. Ille uel ille, duces; et erunt quae nomina dicas, Si poteris, uere, si minus, apta tamen. Dant etiam positis aditum conuiuia mensis: [1,230] Est aliquid praeter uina, quod inde petas. Saepe illic positi teneris adducta lacertis Purpureus Bacchi cornua pressit Amor: Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas, Permanet et capto stat grauis ille loco. Ille quidem pennas uelociter excutit udas: Sed tamen et spargi pectus amore nocet. Vina parant animos faciuntque caloribus aptos: Cura fugit multo diluiturque mero. Tunc ueniunt risus, tum pauper cornua sumit, [1,240] Tum dolor et curae rugaque frontis abit. Tunc aperit mentes aeuo rarissima nostro Simplicitas, artes excutiente deo. Illic saepe animos iuuenum rapuere puellae, Et Venus in uinis ignis in igne fuit. Hic tu fallaci nimium ne crede lucernae: Iudicio formae noxque merumque nocent. Luce deas caeloque Paris spectauit aperto, Cum dixit Veneri 'uincis utramque, Venus.' Nocte latent mendae, uitioque ignoscitur omni, [1,250] Horaque formosam quamlibet illa facit. Consule de gemmis, de tincta murice lana, Consule de facie corporibusque diem. Quid tibi femineos coetus uenatibus aptos Enumerem? numero cedet harena meo. Quid referam Baias, praetextaque litora uelis, Et quae de calido sulpure fumat aqua? Hinc aliquis uulnus referens in pectore dixit 'Non haec, ut fama est, unda salubris erat.' Ecce suburbanae templum nemorale Dianae [1,260] Partaque per gladios regna nocente manu: Illa, quod est uirgo, quod tela Cupidinis odit, Multa dedit populo uulnera, multa dabit. Hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas, Praecipit imparibus uecta Thalea rotis. Nunc tibi, quae placuit, quas sit capienda per artes, Dicere praecipuae molior artis opus. Quisquis ubique, uiri, dociles aduertite mentes, Pollicitisque fauens, uulgus, adeste meis. Prima tuae menti ueniat fiducia, cunctas [1,270] Posse capi; capies, tu modo tende plagas. Vere prius uolucres taceant, aestate cicadae, Maenalius lepori det sua terga canis, Femina quam iuueni blande temptata repugnet: Haec quoque, quam poteris credere nolle, uolet. Utque uiro furtiua uenus, sic grata puellae: Vir male dissimulat: tectius illa cupit. Conueniat maribus, nequam nos ante rogemus, Femina iam partes uicta rogantis agat. Mollibus in pratis admugit femina tauro: [1,280] Femina cornipedi semper adhinnit equo. Parcior in nobis nec tam furiosa libido: Legitimum finem flamma uirilis habet. Byblida quid referam, uetito quae fratris amore Arsit et est laqueo fortiter ulta nefas? Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amauit, Et nunc obducto cortice pressa latet: Illius lacrimis, quas arbore fundit odora, Unguimur, et dominae nomina gutta tenet. Forte sub umbrosis nemorosae uallibus Idae [1,290] Candidus, armenti gloria, taurus erat, Signatus tenui media inter cornua nigro: Una fuit labes, cetera lactis erant. Illum Cnosiadesque Cydoneaeque iuuencae Optarunt tergo sustinuisse suo. Pasiphae fieri gaudebat adultera tauri; Inuida formosas oderat illa boues. Nota cano: non hoc, centum quae sustinet urbes, Quamuis sit mendax, Creta negare potest. Ipsa nouas frondes et prata tenerrima tauro [1,300] Fertur inadsueta subsecuisse manu. It comes armentis, nec ituram cura moratur Coniugis, et Minos a boue uictus erat. Quo tibi, Pasiphae, pretiosas sumere uestes? Ille tuus nullas sentit adulter opes. Quid tibi cum speculo, montana armenta petenti? Quid totiens positas fingis, inepta, comas? Crede tamen speculo, quod te negat esse iuuencam. Quam cuperes fronti cornua nata tuae! Siue placet Minos, nullus quaeratur adulter: [1,310] Siue uirum mauis fallere, falle uiro! In nemus et saltus thalamo regina relicto Fertur, ut Aonio concita Baccha deo. A, quotiens uaccam uultu spectauit iniquo, Et dixit 'domino cur placet ista meo? Aspice, ut ante ipsum teneris exultet in herbis: Nec dubito, quin se stulta decere putet.' Dixit, et ingenti iamdudum de grege duci Iussit et inmeritam sub iuga curua trahi, Aut cadere ante aras commentaque sacra coegit, [1,320] Et tenuit laeta paelicis exta manu. Paelicibus quotiens placauit numina caesis, Atque ait, exta tenens 'ite, placete meo!' Et modo se Europen fieri, modo postulat Io, Altera quod bos est, altera uecta boue. Hanc tamen impleuit, uacca deceptus acerna, Dux gregis, et partu proditus auctor erat. Cressa Thyesteo si se abstinuisset amore (Et quantum est uno posse carere uiro?), Non medium rupisset iter, curruque retorto [1,330] Auroram uersis Phoebus adisset equis. Filia purpureos Niso furata capillos Pube premit rabidos inguinibusque canes. Qui Martem terra, Neptunum effugit in undis, Coniugis Atrides uictima dira fuit. Cui non defleta est Ephyraeae flamma Creusae, Et nece natorum sanguinolenta parens? Fleuit Amyntorides per inania lumina Phoenix: Hippolytum pauidi diripuistis equi. Quid fodis inmeritis, Phineu, sua lumina natis? [1,340] Poena reuersura est in caput ista tuum. Omnia feminea sunt ista libidine mota; Acrior est nostra, plusque furoris habet. Ergo age, ne dubita cunctas sperare puellas; Vix erit e multis, quae neget, una, tibi. Quae dant quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae: Ut iam fallaris, tuta repulsa tua est. Sed cur fallaris, cum sit noua grata uoluptas Et capiant animos plus aliena suis? Fertilior seges est alienis semper in agris, [1,350] Vicinumque pecus grandius uber habet. Sed prius ancillam captandae nosse puellae Cura sit: accessus molliet illa tuos. Proxima consiliis dominae sit ut illa, uideto, Neue parum tacitis conscia fida iocis. Hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando: Quod petis, ex facili, si uolet illa, feres. Illa leget tempus (medici quoque tempora seruant) Quo facilis dominae mens sit et apta capi. Mens erit apta capi tum, cum laetissima rerum [1,360] Ut seges in pingui luxuriabit humo. Pectora dum gaudent nec sunt adstricta dolore, Ipsa patent, blanda tum subit arte Venus. Tum, cum tristis erat, defensa est Ilios armis: Militibus grauidum laeta recepit equum. Tum quoque temptanda est, cum paelice laesa dolebit: Tum facies opera, ne sit inulta, tua. Hanc matutinos pectens ancilla capillos Incitet, et uelo remigis addat opem, Et secum tenui suspirans murmure dicat [1,370] 'At, puto, non poteras ipsa referre uicem.' Tum de te narret, tum persuadentia uerba Addat, et insano iuret amore mori. Sed propera, ne uela cadant auraeque residant: Ut fragilis glacies, interit ira mora. Quaeris, an hanc ipsam prosit uiolare ministram? Talibus admissis alea grandis inest. Haec a concubitu fit sedula, tardior illa, Haec dominae munus te parat, illa sibi. Casus in euentu est: licet hic indulgeat ausis, [1,380] Consilium tamen est abstinuisse meum. Non ego per praeceps et acuta cacumina uadam, Nec iuuenum quisquam me duce captus erit. Si tamen illa tibi, dum dat recipitque tabellas, Corpore, non tantum sedulitate placet, Fac domina potiare prius, comes illa sequatur: Non tibi ab ancilla est incipienda uenus. Hoc unum moneo, siquid modo creditur arti, Nec mea dicta rapax per mare uentus agit: Aut non rem temptes aut perfice; tollitur index, [1,390] Cum semel in partem criminis ipsa uenit. Non auis utiliter uiscatis effugit alis; Non bene de laxis cassibus exit aper. Saucius arrepto piscis teneatur ab hamo: Perprime temptatam, nec nisi uictor abi. Tunc neque te prodet communi noxia culpa, Factaque erunt dominae dictaque nota tibi. Sed bene celetur: bene si celabitur index, Notitiae suberit semper amica tuae. Tempora qui solis operosa colentibus arua, [1,400] Fallitur, et nautis aspicienda putat; Nec semper credenda ceres fallacibus aruis, Nec semper uiridi concaua puppis aquae, Nec teneras semper tutum captare puellas: Saepe dato melius tempore fiet idem. Siue dies suberit natalis, siue Kalendae, Quas Venerem Marti continuasse iuuat, Siue erit ornatus non ut fuit ante sigillis, Sed regum positas Circus habebit opes, Differ opus: tunc tristis hiems, tunc Pliades instant, [1,410] Tunc tener aequorea mergitur Haedus aqua; Tunc bene desinitur: tunc siquis creditur alto, Vix tenuit lacerae naufraga membra ratis. Tu licet incipias qua flebilis Allia luce Vulneribus Latiis sanguinolenta fluit, Quaque die redeunt, rebus minus apta gerendis, Culta Palaestino septima festa Syro. Magna superstitio tibi sit natalis amicae: Quaque aliquid dandum est, illa sit atra dies. Cum bene uitaris, tamen auferet; inuenit artem [1,420] Femina, qua cupidi carpat amantis opes. Institor ad dominam ueniet discinctus emacem, Expediet merces teque sedente suas: Quas illa, inspicias, sapere ut uideare, rogabit: Oscula deinde dabit; deinde rogabit, emas. Hoc fore contentam multos iurabit in annos, Nunc opus esse sibi, nunc bene dicet emi. Si non esse domi, quos des, causabere nummos, Littera poscetur ++ ne didicisse iuuet. Quid, quasi natali cum poscit munera libo, [1,430] Et, quotiens opus est, nascitur illa, sibi? Quid, cum mendaci damno maestissima plorat, Elapsusque caua fingitur aure lapis? Multa rogant utenda dari, data reddere nolunt: Perdis, et in damno gratia nulla tuo. Non mihi, sacrilegas meretricum ut persequar artes, Cum totidem linguis sint satis ora decem. Cera uadum temptet, rasis infusa tabellis: Cera tuae primum conscia mentis eat. Blanditias ferat illa tuas imitataque amantem [1,440] Verba; nec exiguas, quisquis es, adde preces. Hectora donauit Priamo prece motus Achilles; Flectitur iratus uoce rogante deus. Promittas facito: quid enim promittere laedit? Pollicitis diues quilibet esse potest. Spes tenet in tempus, semel est si credita, longum: Illa quidem fallax, sed tamen apta dea est. Si dederis aliquid, poteris ratione relinqui: Praeteritum tulerit, perdideritque nihil. At quod non dederis, semper uideare daturus: [1,450] Sic dominum sterilis saepe fefellit ager: Sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor, Et reuocat cupidas alea saepe manus. Hoc opus, hic labor est, primo sine munere iungi; Ne dederit gratis quae dedit, usque dabit. Ergo eat et blandis peraretur littera uerbis, Exploretque animos, primaque temptet iter. Littera Cydippen pomo perlata fefellit, Insciaque est uerbis capta puella suis. Disce bonas artes, moneo, Romana iuuentus, [1,460] Non tantum trepidos ut tueare reos; Quam populus iudexque grauis lectusque senatus, Tam dabit eloquio uicta puella manus. Sed lateant uires, nec sis in fronte disertus; Effugiant uoces uerba molesta tuae. Quis, nisi mentis inops, tenerae declamat amicae? Saepe ualens odii littera causa fuit. Sit tibi credibilis sermo consuetaque uerba, Blanda tamen, praesens ut uideare loqui. Si non accipiet scriptum, inlectumque remittet, [1,470] Lecturam spera, propositumque tene. Tempore difficiles ueniunt ad aratra iuuenci, Tempore lenta pati frena docentur equi: Ferreus adsiduo consumitur anulus usu, Interit adsidua uomer aduncus humo. Quid magis est saxo durum, quid mollius unda? Dura tamen molli saxa cauantur aqua. Penelopen ipsam, persta modo, tempore uinces: Capta uides sero Pergama, capta tamen. Legerit, et nolit rescribere? cogere noli: [1,480] Tu modo blanditias fac legat usque tuas. Quae uoluit legisse, uolet rescribere lectis: Per numeros uenient ista gradusque suos. Forsitan et primo ueniet tibi littera tristis, Quaeque roget, ne se sollicitare uelis. Quod rogat illa, timet; quod non rogat, optat, ut instes; Insequere, et uoti postmodo compos eris. Interea, siue illa toro resupina feretur, Lecticam dominae dissimulanter adi, Neue aliquis uerbis odiosas offerat auris, [1,490] Qua potes ambiguis callidus abde notis. Seu pedibus uacuis illi spatiosa teretur Porticus, hic socias tu quoque iunge moras: Et modo praecedas facito, modo terga sequaris, Et modo festines, et modo lentus eas: Nec tibi de mediis aliquot transire columnas Sit pudor, aut lateri continuasse latus; Nec sine te curuo sedeat speciosa theatro: Quod spectes, umeris adferet illa suis. Illam respicias, illam mirere licebit: [1,500] Multa supercilio, multa loquare notis. Et plaudas, aliquam mimo saltante puellam: Et faueas illi, quisquis agatur amans. Cum surgit, surges; donec sedet illa, sedebis; Arbitrio dominae tempora perde tuae. Sed tibi nec ferro placeat torquere capillos, Nec tua mordaci pumice crura teras. Ista iube faciant, quorum Cybeleia mater Concinitur Phrygiis exululata modis. Forma uiros neglecta decet; Minoida Theseus [1,510] Abstulit, a nulla tempora comptus acu. Hippolytum Phaedra, nec erat bene cultus, amauit; Cura deae siluis aptus Adonis erat. Munditie placeant, fuscentur corpora Campo: Sit bene conueniens et sine labe toga: Lingula ne rigeat, careant rubigine dentes, Nec uagus in laxa pes tibi pelle natet: Nec male deformet rigidos tonsura capillos: Sit coma, sit trita barba resecta manu. Et nihil emineant, et sint sine sordibus ungues: [1,520] Inque caua nullus stet tibi nare pilus. Nec male odorati sit tristis anhelitus oris: Nec laedat naris uirque paterque gregis. Cetera lasciuae faciant, concede, puellae, Et siquis male uir quaerit habere uirum. Ecce, suum uatem Liber uocat; hic quoque amantes Adiuuat, et flammae, qua calet ipse, fauet. Cnosis in ignotis amens errabat harenis, Qua breuis aequoreis Dia feritur aquis. Utque erat e somno tunica uelata recincta, [1,530] Nuda pedem, croceas inreligata comas, Thesea crudelem surdas clamabat ad undas, Indigno teneras imbre rigante genas. Clamabat, flebatque simul, sed utrumque decebat; Non facta est lacrimis turpior illa suis. Iamque iterum tundens mollissima pectora palmis 'Perfidus ille abiit; quid mihi fiet?' ait. 'Quid mihi fiet?' ait: sonuerunt cymbala toto Litore, et adtonita tympana pulsa manu. Excidit illa metu, rupitque nouissima uerba; [1,540] Nullus in exanimi corpore sanguis erat. Ecce Mimallonides sparsis in terga capillis: Ecce leues satyri, praeuia turba dei: Ebrius, ecce, senex pando Silenus asello Vix sedet, et pressas continet ante iubas. Dum sequitur Bacchas, Bacchae fugiuntque petuntque Quadrupedem ferula dum malus urget eques, In caput aurito cecidit delapsus asello: Clamarunt satyri 'surge age, surge, pater.' Iam deus in curru, quem summum texerat uuis, [1,550] Tigribus adiunctis aurea lora dabat: Et color et Theseus et uox abiere puellae: Terque fugam petiit, terque retenta metu est. Horruit, ut graciles, agitat quas uentus, aristae, Ut leuis in madida canna palude tremit. Cui deus 'en, adsum tibi cura fidelior' inquit: 'Pone metum: Bacchi, Cnosias, uxor eris. Munus habe caelum; caelo spectabere sidus; Saepe reges dubiam Cressa Corona ratem.' Dixit, et e curru, ne tigres illa timeret, [1,560] Desilit; inposito cessit harena pede: Implicitamque sinu (neque enim pugnare ualebat) Abstulit; in facili est omnia posse deo. Pars 'Hymenaee' canunt, pars clamant 'Euhion, euhoe!' Sic coeunt sacro nupta deusque toro. Ergo ubi contigerint positi tibi munera Bacchi, Atque erit in socii femina parte tori, Nycteliumque patrem nocturnaque sacra precare, Ne iubeant capiti uina nocere tuo. Hic tibi multa licet sermone latentia tecto [1,570] Dicere, quae dici sentiat illa sibi: Blanditiasque leues tenui perscribere uino, Ut dominam in mensa se legat illa tuam: Atque oculos oculis spectare fatentibus ignem: Saepe tacens uocem uerbaque uultus habet. Fac primus rapias illius tacta labellis Pocula, quaque bibet parte puella, bibas: Et quemcumque cibum digitis libauerit illa, Tu pete, dumque petis, sit tibi tacta manus. Sint etiam tua uota, uiro placuisse puellae: [1,580] Utilior uobis factus amicus erit. Huic, si sorte bibes, sortem concede priorem: Huic detur capiti missa corona tuo. Siue erit inferior, seu par, prior omnia sumat: Nec dubites illi uerba secunda loqui. Tuta frequensque uia est, per amici fallere nomen: Tuta frequensque licet sit uia, crimen habet. Inde procurator nimium quoque multa procurat, Et sibi mandatis plura uidenda putat. Certa tibi a nobis dabitur mensura bibendi: [1,590] Officium praestent mensque pedesque suum. Iurgia praecipue uino stimulata caueto, Et nimium faciles ad fera bella manus. Occidit Eurytion stulte data uina bibendo; Aptior est dulci mensa merumque ioco. Si uox est, canta: si mollia brachia, salta: Et quacumque potes dote placere, place. Ebrietas ut uera nocet, sic ficta iuuabit: Fac titubet blaeso subdola lingua sono, Ut, quicquid facias dicasue proteruius aequo, [1,600] Credatur nimium causa fuisse merum. Et bene dic dominae, bene, cum quo dormiat illa; Sed, male sit, tacita mente precare, uiro. At cum discedet mensa conuiua remota, Ipsa tibi accessus turba locumque dabit. Insere te turbae, leuiterque admotus eunti Velle latus digitis, et pede tange pedem. Conloquii iam tempus adest; fuge rustice longe Hinc pudor; audentem Forsque Venusque iuuat. Non tua sub nostras ueniat facundia leges: [1,610] Fac tantum cupias, sponte disertus eris. Est tibi agendus amans, imitandaque uulnera uerbis; Haec tibi quaeratur qualibet arte fides. Nec credi labor est: sibi quaeque uidetur amanda; Pessima sit, nulli non sua forma placet. Saepe tamen uere coepit simulator amare, Saepe, quod incipiens finxerat esse, fuit. Quo magis, o, faciles imitantibus este, puellae: Fiet amor uerus, qui modo falsus erat. Blanditiis animum furtim deprendere nunc sit, [1,620] Ut pendens liquida ripa subestur aqua. Nec faciem, nec te pigeat laudare capillos Et teretes digitos exiguumque pedem: Delectant etiam castas praeconia formae; Virginibus curae grataque forma sua est. Nam cur in Phrygiis Iunonem et Pallada siluis Nunc quoque iudicium non tenuisse pudet? Laudatas ostendit auis Iunonia pinnas: Si tacitus spectes, illa recondit opes. Quadrupedes inter rapidi certamina cursus [1,630] Depexaeque iubae plausaque colla iuuant. Nec timide promitte: trahunt promissa puellas; Pollicito testes quoslibet adde deos. Iuppiter ex alto periuria ridet amantum, Et iubet Aeolios inrita ferre notos. Per Styga Iunoni falsum iurare solebat Iuppiter; exemplo nunc fauet ipse suo. Expedit esse deos, et, ut expedit, esse putemus; Dentur in antiquos tura merumque focos; Nec secura quies illos similisque sopori [1,640] Detinet; innocue uiuite: numen adest; Reddite depositum; pietas sua foedera seruet: Fraus absit; uacuas caedis habete manus. Ludite, si sapitis, solas impune puellas: Hac minus est una fraude tuenda fides. Fallite fallentes: ex magna parte profanum Sunt genus: in laqueos quos posuere, cadant. Dicitur Aegyptos caruisse iuuantibus arua Imbribus, atque annos sicca fuisse nouem, Cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari [1,650] Hospitis adfuso sanguine posse Iouem. Illi Busiris 'fies Iouis hostia primus,' Inquit 'et Aegypto tu dabis hospes aquam.' Et Phalaris tauro uiolenti membra Perilli Torruit: infelix inbuit auctor opus. Iustus uterque fuit: neque enim lex aequior ulla est, Quam necis artifices arte perire sua. Ergo ut periuras merito periuria fallant, Exemplo doleat femina laesa suo. Et lacrimae prosunt: lacrimis adamanta mouebis: [1,660] Fac madidas uideat, si potes, illa genas. Si lacrimae (neque enim ueniunt in tempore semper) Deficient, uda lumina tange manu. Quis sapiens blandis non misceat oscula uerbis? Illa licet non det, non data sume tamen. Pugnabit primo fortassis, et 'improbe' dicet: Pugnando uinci se tamen illa uolet. Tantum ne noceant teneris male rapta labellis, Neue queri possit dura fuisse, caue. Oscula qui sumpsit, si non et cetera sumet, [1,670] Haec quoque, quae data sunt, perdere dignus erit. Quantum defuerat pleno post oscula uoto? Ei mihi, rusticitas, non pudor ille fuit. Vim licet appelles: grata est uis ista puellis: Quod iuuat, inuitae saepe dedisse uolunt. Quaecumque est ueneris subita uiolata rapina, Gaudet, et inprobitas muneris instar habet. At quae cum posset cogi, non tacta recessit, Ut simulet uultu gaudia, tristis erit. Vim passa est Phoebe: uis est allata sorori; [1,680] Et gratus raptae raptor uterque fuit. Fabula nota quidem, sed non indigna referri, Scyrias Haemonio iuncta puella uiro. Iam dea laudatae dederat mala praemia formae Colle sub Idaeo uincere digna duas: Iam nurus ad Priamum diuerso uenerat orbe, Graiaque in Iliacis moenibus uxor erat: Iurabant omnes in laesi uerba mariti: Nam dolor unius publica causa fuit. Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, Achilles [1,690] Veste uirum longa dissimulatus erat. Quid facis, Aeacide? non sunt tua munera lanae; Tu titulos alia Palladis arte petas. Quid tibi cum calathis? clipeo manus apta ferendo est: Pensa quid in dextra, qua cadet Hector, habes? Reice succinctos operoso stamine fusos! Quassanda est ista Pelias hasta manu. Forte erat in thalamo uirgo regalis eodem; Haec illum stupro comperit esse uirum. Viribus illa quidem uicta est, ita credere oportet: [1,700] Sed uoluit uinci uiribus illa tamen. Saepe 'mane!' dixit, cum iam properaret Achilles; Fortia nam posita sumpserat arma colo. Vis ubi nunc illa est? Quid blanda uoce moraris Auctorem stupri, Deidamia, tui? Scilicet ut pudor est quaedam coepisse priorem, Sic alio gratum est incipiente pati. A! nimia est iuueni propriae fiducia formae, Expectat siquis, dum prior illa roget. Vir prior accedat, uir uerba precantia dicat: [1,710] Excipiet blandas comiter illa preces. Ut potiare, roga: tantum cupit illa rogari; Da causam uoti principiumque tui. Iuppiter ad ueteres supplex heroidas ibat: Corrupit magnum nulla puella Iouem. Si tamen a precibus tumidos accedere fastus Senseris, incepto parce referque pedem. Quod refugit, multae cupiunt: odere quod instat; Lenius instando taedia tolle tui. Nec semper ueneris spes est profitenda roganti: [1,720] Intret amicitiae nomine tectus amor. Hoc aditu uidi tetricae data uerba puellae: Qui fuerat cultor, factus amator erat. Candidus in nauta turpis color, aequoris unda Debet et a radiis sideris esse niger: Turpis et agricolae, qui uomere semper adunco Et grauibus rastris sub Ioue uersat humum. Et tibi, Palladiae petitur cui fama coronae, Candida si fuerint corpora, turpis eris. Palleat omnis amans: hic est color aptus amanti; [1,730] Hoc decet, hoc stulti non ualuisse putant. Pallidus in Side siluis errabat Orion, Pallidus in lenta naide Daphnis erat. Arguat et macies animum: nec turpe putaris Palliolum nitidis inposuisse comis. Attenuant iuuenum uigilatae corpora noctes Curaque et in magno qui fit amore dolor. Ut uoto potiare tuo, miserabilis esto, Ut qui te uideat, dicere possit 'amas.' Conquerar, an moneam mixtum fas omne nefasque? [1,740] Nomen amicitia est, nomen inane fides. Ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali; Cum tibi laudanti credidit, ipse subit. At non Actorides lectum temerauit Achillis: Quantum ad Pirithoum, Phaedra pudica fuit. Hermionam Pylades quo Pallada Phoebus, amabat, Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor, erat. Siquis idem sperat, laturas poma myricas Speret, et e medio flumine mella petat. Nil nisi turpe iuuat: curae sua cuique uoluptas: [1,750] Haec quoque ab alterius grata dolore uenit. Heu facinus! non est hostis metuendus amanti; Quos credis fidos, effuge, tutus eris. Cognatum fratremque caue carumque sodalem: Praebebit ueros haec tibi turba metus. Finiturus eram, sed sunt diuersa puellis Pectora: mille animos excipe mille modis. Nec tellus eadem parit omnia; uitibus illa Conuenit, haec oleis; hac bene farra uirent. Pectoribus mores tot sunt, quot in ore figurae; [1,760] Qui sapit, innumeris moribus aptus erit, Utque leues Proteus modo se tenuabit in undas, Nunc leo, nunc arbor, nunc erit hirtus aper. Hi iaculo pisces, illi capiuntur ab hamis: Hos caua contento retia fune trahunt. Nec tibi conueniet cunctos modus unus ad annos: Longius insidias cerua uidebit anus. Si doctus uideare rudi, petulansue pudenti, Diffidet miserae protinus illa sibi. Inde fit, ut quae se timuit committere honesto, [1,770] Vilis ad amplexus inferioris eat. Pars superat coepti, pars est exhausta laboris. Hic teneat nostras ancora iacta rates.