[6,0] LIBELLUS SEXTUS. [6,1] Rex igitur imperatorem diligens pro persona, pene sibi praeferens pro aetate, uenerans pro fortuna, castra mouit, et post festum beati Martini ad castrum quod dicitur Esseron uenit. Ego uero interim dum recens est dolor, dum adhuc obsequii regii recordatur, regem adeo, iniurias quas beato Dionysio faciebat de castro Estufin et Hescelingis expono, et excommunicationem quam de hoc papam audierat in Pascha facere, ad memoriam reduco. Ille uero exsultans quod occasionem haberet suo patrono seruiendi, non differt, sed illico iubet sibi possessores horum monstrari. Cui ego respondi, quod ipse imperator in castro turrem unam habebat, et dux Fridericus aliam, qui praesens aderat, et caetera singulariter possidebat. Hoc audito requirit utrumque per se, per suos; prius priuatim, deinde publice, pro se rogat, pro Deo placando et glorioso martyre hortatur, ex hoc familiares imperatoris sollicitans, et sollicitando frequentans. Ille uero prius dubia respondebat, quia regem cessare ab incoepto, taedio fatigatum, sperabat; sed ipse ab honesta et religiosa postulatione non destitit, donec ille quam irreuocabilis ab errore, et quam ingratus esset beneficiis, patefecit: « Quamuis hoc non sit de nostra materia, Pater Sugeri, tamen congruit ut sciatis, quatenus pro illo qui uos praesens honorat, et absens diligit, deuotius supplicetis. [6,2] Caeterum rex ex proposito Philadelphiam properabat, et erat usque illuc plena uia octo dierum, sed plenarie uictualia non habebat. Quod intelligens imperator, cum rex praesens et barones adessent, de hoc sermonem habuit, in quo nobis de sua fortuna forsitan nescius plenis phialis propinauit. Sicut uirtutis est, ait gesta fortia imitari, sic prudentiae est de alieno infortunio cautum reddi. Cum ego nuper exercitum haberem, cui nulla gens incredula restitisset, uictus fame cessit his, quos habens uictualia domuisset. In hoc autem nobis duobus est aequa conditio, sicut non timetis gentis alicuius potestatem, sic non habetis iacula contra famem. Ecce uobis proponitur duplex uia, una breuior, sed egena; altera longior opulenta; sed certe melius est in opulentia diu honeste uiuere quam cito turpiter in egestate perire; est mora melior, quae robustum exercitum in abundantia seruat, quam illa quae fessum uel famelicum recreat. Unde uobis consulo quatenus maritima teneatis, et robur uestrae militiae ad Dei seruitium, licet tardius ueniat, conseruetis. » [6,3] Annuit itaque rex sermoni magis uerisimili quam ueraci, damna et pericula illico perpessurus, et ad Demetriam ciuitatem maritimam, quo pars exercitus quae rectam uiam tenuit die uenit dimidia, uix die tertia peruenturus. Deuiauit enim in quaedam concaua, offendensque montium scopulos, dum eos circuit uel ascendit, non accedit quo uolebat, sed alternis uicibus inferno et sideribus propinquabat. Mane tertio uidimus uillulam habentem rusticos socios belluarum, quorum unum fugientibus aliis cepimus, eiusque beneficio eodem die, ad nostros socios de nobis ualde timentes, ante Demetriam educti sumus. Primam uero iacturam et maximam fecimus in hos montes, mortuisque summariis, auro et argento, armis et uestibus ualde ditauimus Graecos siluestres, damnum hoc, quia euasimus, aequanimiter patientes. Inerat enim ibi torrens sinuosus et rapidissimus, quem oportebat in die nouies uel octies transuadare, qui si modica pluuia paulo amplius tumuisset, nemo posset procedere uel redire, sed erat necesse quemque in loco suo lugendo peccata, uitae terminum exspectare. Post haec sumus redditi marinis anfractibus, saxosos montes et arduos fere quotidie inuenturi, et torrentium defossos alueos quos erat labor etiam uacuos pertransiri; et si niuibus uel imbribus augerentur, non esset possibilis eorum rapacitas ab equite uel pedite transnatari. [6,4] Ibi multas urbes destructas inuenimus, et alias quas ab antiqua latitudine supra mare Graeci restrinxerant, munientes eas muris et turribus. Ab his escas habebamus cum labore quidem, propter nostrae multitudinis importunitatem, et nimis chare propter illorum cupiditatem. Sed dicet forsitan aliquis qui non interfuit, has debuisse capi, et quod haberi non poterat iusto pretio, gratis rapi. Sed illi turres habebant, et muros duplices ad tutelam, et in mari naues ad fugam. Quis igitur fructus si nostri mora, periculo et labore harum aliquam expugnassent, et ciues sumptis urbis spoliis aufugissent? Villarum quoque animalia in montibus abscondebant, ut uillani domibus uacuatis, de nauibus escas ad suum libitum charas uendebant, et pauperes in tam longo itinere auro et argento, armis et uestibus spoliabant. Illi autem si quando naues poterant inuenire, naufragio postposito duplici intrabant, ituri quocunque illos Graecorum fraudes uel hiemis tempestas uellet deferre. Alii quos conditio damnauerat seruituti, ducebant leuius in eorum seruitio remanere. [6,5] Nec praetereundum nos in hac uia stupentibus indigenis contra morem tres fluuios facile transuadasse, et unumquemque post nostrum transitum illico pluuiis inundasse; unde habebatur pro miraculo contra solitum nobis imbres et hiemem pepercisse. [6,6] Sic tandem praeteritis Smyrna et Pergamo, uenimus Ephesum, quae inter ruinas antiquae gloriae, uenerandas sui status habet reliquias, beati Ioannis sepulcrum, in quodam terrae tumulo contra paganos muro circumdatum. Ibi rex imperatoris nuntios cum litteris habuit, qui contra eum Turcos supra numerum congregatos dicebant, et ipsum refugere in illius castella suadebant. Cum uero rex Turcorum metum, et imperatoris gratiam aequaliter contempsisset, obtulerunt alias sputo simili dignas, exponentes quae rex sibi fecerat damna, et quod non posset suos homines retinere deinceps a uindicta. His sine rescriptione despectis processit, uolens in ualle Deceruion Natiuitatem Domini celebrare, et Alemannus poenitens quod Constantinopolitanum imperatorem non uiderat, apud eum reuersus est hiemare. [6,7] In uigilia itaque Natalis Domini fixis tentoriis in ualle praediuiti, Turci Graecis ductoribus, nostris equis pascentibus primas insidias tetenderunt, quibus egregii milites animose et prouide resistentes, de capitibus eorum laeti primitias habuerunt, et illo terrore festis diebus pacem fecerunt. In his dum diuinis laudibus intendimus et quieti, aer obscurior, quasi uellet ante nostrum os diuina prouidentia desecari, (qui Deo uolente non fuit nobis postea usque Satelliam uel frigore horridus, uel pluuiis nebulosus) imbres emisit, quibus riui uallium inundabant, et montes niuibus albescebant. Post quartum denique diem aquarum decursis tumoribus, et aere serenato fugatis imbribus, rex torrentibus timens intercipi, si uel niues liquescerent, uel alto imbres defluerent, uallem deserit Ephesinam, sumptis uictualibus properans Laodiciam. [6,8] Erat in hac uia inter montes arduos Maeander fluuius profundus et latus de aquis propriis, sed tunc inflatior alienis. Hic cuiusdam uallis amplitudinem alueo suo mediam diuidit, statimque ripam copiosae multitudini peruiam facit. In his Turci sese diuiserunt, putantes hos sagittis procedentem exercitum infestare, illosque uada fluminis timida prohibere, et utrosque quando nostris cederent, de refugio montium tutos fore. Venientes huc inuenimus Turcorum manipulos montium scopulos occupasse, aliosque se in plano ad tentandum exercitum obiecisse, et reliquos se ultra fluuium ad prohibendum transitum conglobasse. Rex autem sarcinis suis, et debilibus in medio congregatis, primos et ultimos et latera tegit armatis, sic procedens tutus, sed parum proficiens duabus diaetis. Astu enim non uiribus retardabant eum collaterales inimici, ad fugam docti et faciles, et ad persequendum proterui. Cum igitur illis proterue infestantibus, et docte et leuiter refugientibus, pacem non posset habere, nec pugnam, transire uolebat, sed nesciebat uadum in fluuio, Turcisque prohibentibus non poterat tentari sine periculo. [6,9] Circa meridiem uero secundae diei, Turcorum pars una (sicut condixerant) post exercitum, alia supra fluuium, ubi nostris erat ingressus facilis, et in partem illorum egressus difficilis congregantur. Deinde tribus suorum transmissis, qui contra nostros sagittas mitterent, illis iacientibus ambae partes clamore unanimi tonuerunt, illique uia qua poterant refugerunt. Sed egregii comites Henricus filius comitis Theobaldi, et Flandrensis Theodericus, Guillemus Matisconensis, post illos more turbinis irruerunt, ripamque arduam, sagittarum pluuiam, et Turcorum copiam dicto citius penetrarunt. Rex quoque fortuna simili, a tergo sagittantibus laxatis loris obuians, fugauit, secuit, et quibus equorum uelocitas dedit suffragium, in concauos montes retrusit. Sic uterque nostrorum impetus cito et facile, de cadaueribus partis utriusque campos usque ad latibula montium seminauit. Ibi quidam Amiradus captus est, et adductus regi auditus est et occisus. [6,10] Erat in praesenti quaedam ciuitatula imperatoris, Antiochiae nomen habens diminutiuum, quae paganis fugientibus patuit ad refugium, in quo ille de doloso proditore se in apertum transtulit inimicum. Hanc expugnasset rex ut reclusos caperet fugitiuos, sed pene sibi deerant uictualia, et in uilla paupere nulla caperet spolia. Certe fuerunt qui dicerent album quemdam militem ante nostros ad transitum fluminis, quem non uiderunt prius uel postea, se uidisse, et primos ictus in praelio percussisse. In hoc ego nec fallere ueliem, nec falli. Scio tamen quod in tali districto tam facilis, et tam celebris uictoria non nisi diuina uirtute fuisset, nec aduersae multitudinis ferrea pluuia, sine morte uel uulnere cecidisset, dante nobis Deo uictoriam sine damno, nisi Milo de Nogentiaco in flumine suffocatus obiisset. [6,11] In nostra uia habebant Turci cum Graecis terrarum terminos, et nos utrosque sciebamus nobis unanimes inimicos. Illi ergo suos plangentes mortuos, alios conuocant e uicino ad uindictam die septima numerosius et audacius reuersuris, nosque die tertia uenimus Laodiciam stolida praesumptione securi. [6,12] Nunc uenit in memoriam comes ille Bernardus, qui cum imperatore reuertens de Iconio pro fratribus suis animam suam posuit, quia hic cum Frisingensi episcopo fratre imperatoris, alius comes eiusdem nominis et fortunae, simili proditione interiit. Dux enim huius urbis cum deberet illos educere de montanis, per loca inuia superduxit eos Turcorum insidiis, ubi comite occiso cum pluribus, qui potuerunt euadere latitando fugerunt; dux autem et Graeci quos duxerat, cum Turcis spolia diuiserunt. Ille idem uel timens regem pro suo scelere, uel nocere uolens alio genere, urbem quibusque utilibus uacuauit, fraudemque deuitans iam cognitam, aliam aeque nociuam cogitauit. Sciebat impius quod usque Satelliam, quo usque postea plusquam quindecim diaetas fecimus, non possent alicubi uictualia inueniri, et esset necessarium cunctos fame mori, si cibi non possent ab urbe uacua uel emi pretio uel uiribus extorqueri. [6,13] Rex autem super hoc consulit episcopos et alios optimates, qui quamuis nemo dubitaret de illius prudentia nisi ipse, semper tamen ordinabat multorum consilio res communes, et erat equidem prudens humilitas, si se solum pluribus, iuuenem senibus, aestimationem suam expertorum usibus postponebat; et quod posset ut dominus, quod sciebat ut sapiens, liberalitas fuit quod subditis deferebat. [6,14] Illi autem qui solebant de causis aliis disputare, et de coniecturis diuersarum rationum quandoque subtilitate superflua dissentire, modo stupebant non inuenientes idoneam rationem in isto articulo, et dolebant quod non uidebant exitum de communi periculo. Requirebant cibos in urbe de industria uacuata, potentes uiribus ad tollendum, et rebus diuites ad emendum, sed quia non est ibi quod quaeritur, utrumque ad hoc habetur incassum. Consultum tamen fugitiuos ciues per montium deuia quaeri, et firmata pace cum uenalibus illos reduci. Quo facto ex parte, illi enim inuenti sunt non reducti, processimus in hoc perdita una die, Turcos et Graecos habentes in nostro itinere praeuios et sequentes. [6,15] Erant ibi montes adhuc de cruore Alemannorum madidi, et parebant iidem qui eos occiderant inimici. Rex incassum doctior, uidens horum agmina et aliorum cadauera, ordinat acies. In quo Gaufridus de Rancone rancorem meruit sempiternum, quem ipse cum suo auunculo Morianensi comite miserat primum. Circa meridiem secundae diei mons exsecrandus faciliorem transitum habebat, quem rex die integro transire disposuerat, non ibidem tentoria figi praeceperat. Quo uenientes primi satis cito, quia non erant ab aliquo impediti, regis immemores qui tunc ultimos conseruabat, montem ascendunt, et sequentibus aliis tentoria circa nonam in partem alteram figunt. Mons erat arduus et saxosus, et nobis erat per cliuum eius ascensus, cuius cacumen nobis uidebatur tangere coelum, et torrens in ualle concaua descendere in infernum. Crescit hic superueniens multitudo, urget inuicem, constipatur, ponit sedem, equo non praeuidet, haerens potius quam procedens. Labuntur de rupibus praeruptis summarii, obuios quosque sternentes usque in profundum abyssi. Saxa quoque de locis suis mota stragem-suam faciebant, sic dum uias quaerentes latissime se sparsissent, omnes lapsum proprium uel aliorum fulminationem timebant. [6,16] Turci uero et Graeci labentium erectionem prohibentes sagittis, in partem alteram congregantur, et de tali spectaculo spe uespertini commodi gratulantur. Inclinatur dies, et semper crescit in antro supellectilis nostrae congeries. Hostibus autem illud non sufficit, sed amplius audent, in nostram partem transeunt, quia primos iam non timent, et postremos adhuc non uident, feriunt et sternunt, et uulgus inerme pecudum more cadit aut fugit. Inde clamor oritur, quo coelum et aures regiae penetrantur. Rex autem de hoc fecit quod potuit, sed de coelo nullum tunc adiutorium nisi nox uenit, nocte autem ueniente pestis cessauit. [6,17] Ego interim qui sicut monachus hoc solum poteram, uel Dominum inuocare, uel ad pugnam alios incitare, mittor ad castra, rem refero, turbati currunt ad arma; festinarent regredi, sed uix ire poterant, asperitate loci et occursu uenientium praepediti. [6,18] Rex uero relictus in periculo cum quibusdam nobilibus, non habens secum gregarios milites, nec seruientes cum arcubus, non enim se praemunierat ad districtum, quem erat ex condictu communi transiturus in crastinum, contemnens uitam propriam ut morientem liberet turbam, ultimos penetrat, et mactantibus penultimos uiriliter obuiat. Aggreditur praesumptuose gentem incredulam, quae numero centies superat, et quam locus maxime adiuuat. Ibi enim equus non poterat non dicam currere, sed uix stare, et tardior impetus debilitabat ictum in uulnere. Vibrabant nostri hastas in lubrico suis uiribus, non equorum, et illi sagittabant de tuto, innitentes scopulis arborum uel saxorum. Turba liberata fugit suas deferens sarcinas, uel ducendo ferentes, loco suo morti obiiciens et regem et comites; sed mori dominos ut serui uiuerent esset lugendum commercium, nisi tale dedisset exemplum Dominus omnium. Marcescunt flores Franciae antequam fructum faciant in Damasco. Quo relatu suffundor lacrymis et de uisceribus intimis ingemisco. De hoc tamen potest mens sobria tali remedio consolari, quod haec eorum probitas et anterior mundo conuiuet, et finis correptis erratibus fide feruida martyrio meruit coronari. Pugnant, et quisquis circa se, ne moriatur impune, stragem cadauerum facit, sed numerus impugnantium reparatus a multitudine non decrescit. Occidunt equos, qui, licet currere non possent, ualebant tamen armorum pondera sustinendo, et loricati pedites inter densos hostes submerguntur uelut in pelago, fundentesque nudorum uiscera, diuisi sunt alter ab altero. [6,19] In hoc rex paruulum sed gloriosum perdidit comitatum, regalem uero retinens animum, agilis et uirilis per radices cuiusdam arboris, quam saluti eius Deus prouiderat, ascendit scopulum. Post quem populus hostium ut eum caperet ascendebat, turba remotior eum ibidem sagittabat. Sed Deo uolente sub lorica tutatus est a sagittis, cruentoque gladio ne capi posset defendit scopulum, multorum manibus et capitibus amputatis. Illi ergo non cognoscentes eum, et sentientes capi difficilem, metuentes superuentum, reuertuntur colligere spolia ante noctem.