CAPUT VII. Qua ratione laici a clericis ex universi huius ornatu ad Creatoris amorem provocandi sint. (0257A) Attendite ergo nunc generaliter in totius mundi ornatum quomodo omnia invicem conveniant et temperentur, calida scilicet frigidis, frigida calidis, tempora diurna nocturnis, aestiva hiemalibus. Dehinc specialiter in singula quaeque, hoc est in ornatum coeli et terrae. (0257B) Coeli quidem per solem, et lunam et stellas; terrae vero per varios flores amoenos et herbas, atque arbores et fructus, unde genus humanum alimenta suscipit, pulchritudinem quoque pretiosorum lapidum, picturas varias tam in palliis quam in caeteris pretiosis pannis delectabiliter intextas variosque colores, quibus conficiuntur, dulcem cantilenam chordarum atque organorum, nitorem auri et argenti, caeterique metalli, amoenos decursus aquarum, qui necessarii sunt tam ad naves deferendas quam ad molas praeparandas, miram aromatum fragrantiam, postremo etiam decoros hominum quorumdam vultus. Cumque haec omnia miro quodam et ineffabili ornatu composita exterius perspexeritis, attendite etiam quantum ornatum interius, id est spiritualiter perspecta habeant et quid nos per significationem admoneant. Significant enim praecipua quaedam, unde vos magnae virtutis et sapientiae mella colligere valetis. (0257C) Denique omnis ornatus et pulchritudo creaturae, quae in praesenti vita nobis famulatur, hoc nos instruit, hic nos admonet ut attendamus, quia si temporalia bona tam delectabilia visu vel auditu consistunt, multo delectabiliora et pulchriora et aeterna esse probantur. Est et aliud quod in temporalium bonorum pulchritudine debemus advertere; quoniam enim omnis homo probandus est in hac vita utrum Deum magis diligat quam creaturam decoram, vel aeterna potius quam temporalia bona, opponitur ei iugiter aliqua species decora et delectabilis vel mulierum, vel vestium, vel metallorum, seu aliarum rerum, ut in eis tentatus experimentum sui capiat qualiter scilicet Deum timeat et diligat. Nemo quippe certus esse valet qualis sit, nisi in huiusmodi tentatione probatus fuerit. Cuius nimirum rei exemplum notissimum in unoquoque milite potestis agnoscere. (0257D) Militis namque cuiuslibet peritia et fortitudo non agnoscitur nisi in bello. Ibi enim si omnia caute egerit, se ipsum muniens, adversarios vero caedens, tunc demum merito laudatur fortisque miles praedicatur. Bellum quoque non incongrue vocatur ille conflictus quem iugiter agere debemus contra diabolum salutis nostrae invidum. Ipse enim non cessat nos ad hoc illicere tentando ut temporalia bona magis quam aeterna diligamus, et ut spem nostram in caducis solummodo rebus ponamus. (0258A) Sed nos memores aeternae vitae, ad quam conditi, redempti et invitati sumus, debemus resistere illecebris et concupiscentiis, quas in corda nostra mittit, attendentes quod scriptum est: Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30) . Et iterum alia Scriptura indicat quanta corona per tentationis pugnam proveniat dicens: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit accipiet coronam vitae (Iac. I, 12) . Si igitur haec duo, quae iam diximus, de pulchritudine temporalium visibiliumque rerum intelligenda, qualiter scilicet per eam considerare debeamus aeternorum bonorum qualitatem quodque per eamdem tentandi simus utrum Deum plus quam speciosa quaeque carnalia diligamus, si, inquam, haec utraque sedulo recolitis et tractatis, magnam variarum virtutum dulcedinem omni corporali melle suaviorem colligere poteritis.