CAPUT V. Aliae parabolae, et documenta proferuntur ex Novi Veterisque Tetamenti libris, quibus clerici ad persananda vitia tum in se, tum in aliis utantur. (0253D) Rursum ne propter aliqua bona opera humanae laudis appetitu impulsus superetur, attendat illam parabolam: Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, etc. (Matth. XIII, 44) . Nisi enim actio bona interdum abscondatur a malignis spiritibus, velut a latronibus pecunia ostensa, aufertur. Item ne durus et immitis sit erga eos qui in eum aliquo modo peccant attendat illam parabolam: Simile est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis tuis (Matth. XVIII, 23) . In qua satis aperte monstratur qualiter debeamus esse clementes erga debitores nostros, si volumus nobis a Deo relaxari debita nostra. (0254A) Superbia quoque, quae omnes virtutes destruere nititur, ne in quolibet dominetur, attendendae sunt illae duae similitudines, quarum quidem una est: Duo homines ascenderunt in templum ut orarent (Luc. XVIII, 10) . Altera vero: Cum invitatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco (Luc. XIV, 10) . Ex utraque ergo possunt omnes edoceri quanta confusio vel ruina superbiam soleat sequi. Utraque etiam una eademque sententia terminatur, quia scilicet omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. (0254B) Item ne concessis et licitis rebus intemperanter utamur, seu in eis plus quam liceat innitamur, attendenda est iugiter illa parabola: Homo quidam fecit coenam magnam et vocavit multos (Luc. XIV, 16) ; quid enim ibi dicitur coena magna facta et vocati multi, sed quidam propter villae emptae, quidam propter agrorum emptorum probationem, quidam vero propter uxorem noviter ductam se excusantes venire noluerunt (Ibid., 18-20) , significat maximam quidem multitudinem fidelium ad superna gaudia a Domino invitatam, sed dum plurimi nimiae possessionum obtinendarum ambitioni, multi autem coniugio licito intemperanter dediti inveniuntur, pauci sunt qui vocationi divinae obedientes ad regna coelorum perveniunt. (0254C) Verumtamen eo plus metuenda est huius parabolae sententia quo minus a multis timetur, qui quotidie non solum ob nimiam villarum et agrorum pretio condigno acquirendorum ambitionem, et propter intemperatum uxoris amorem, sed etiam, quod multo nequius est, ob eos agros quos fraude aliqua acquirere et auferre student de locis sanctis seu pauperibus et propter meretricis inductionem, se conantur excusare a vocatione divina. Si enim hi qui rebus iuste acquisitis et a Deo concessis intemperanter utuntur a regno coelesti excluduntur, quid credendum est de illis qui per vim et fraudem aliquam aliena rapientes et meretricibus se iungentes in his usque ad finem vitae perseverant? Hinc credat quisque quod velit; ego credo quia coelum et terra transibunt, verba autem divina non transibunt (Marc. XIII, 31) , nisi ut impleantur sicut praedicta sunt. (0254D) Haec igitur pauca exhortationis verba ad clerum dicta ideo ex sanctissimo Evangeliorum libro proferre curavi, quia talis liber clericis pene omnibus notissimus est, utpote qui saepius legitur et auditur ab eis. Possunt etiam studiosi quilibet clericorum ex varia scriptura tam Veteris quam Novi Testamenti satis instrui, et non solum ex bonis sed etiam ex malis aedificari. Si enim attendere studuerint Abel iustitiam, Iob patientiam, venerandam Abrahae, Isaac et Iacob benedictionem a Deo sibi factam, David humilitatem, Danielis et trium puerorum constantiam, Susannae castitatem, utriusque Tobiae, patris scilicet et filii religionem aliorumque Patrum in Veteri Testamento perfectionem, si, inquam, attendere voluerint talium virorum exempla, aedificari omnimodis possunt. (0255A) Rursum si econtra replicare voluerint, quantam malitiam Cain in fratrem suum egerit, pro quibus peccatis Sodomitae subversi sint, qualiter Nabuchodonosor, Holofernisque superbia contrita sit, quam variis modis murmurantes filii Israel afflicti sint, quid Heli sacerdotis filii peccantes pertulerint, quomodo Salomon sapientissimus ceciderit, quantamque ruinam Absalon et duo iudices contra Susannam insanientes meruerint, quam frustra Herodis et Iudaeorum dolus in Christum insanierit, quanta malitia Simon Magus obcaecatus perierit. Quid aliud per tanta mala innuitur, nisi ut audientes timeant et timentes caveant ne in similia cadant? Plurimi namque nisi timore compellerentur, nullo modo ad salutem traherentur. (0255B) Patet igitur quia tam per mala quam per bona aedificari possumus, si ea ita ut a Domino ordinantur pensamus. Nam ut Deum amemus, per bona trahimur; sed ut eum timeamus, per mala aliqua compellimur. Unde, quaeso, ut ea quae iam protuli, et alia his similia in libris sacris scripta intentione summa legantur et quae nobis sunt facienda ex eorum lectione aliquatenus inspiciantur.