[11,0] LIBER UNDECIMUS. [11,1] I. Prologus. Philosophicae sententiae. Alme Deus Sabaoth, rex fortis cuncta gubernans, Plasma tuum serua, numen per saecula regnans. Contere uim Satanae, qui saeuit iugiter in te, Dum famulos uexare tuos molitur ubique. Ad mea uota, precor, mundi pie, respice, factor. Te colo, te quaero, tibi iure placere laboro. Pontificum, regumque senex nunc scriptito gesta; Sexagenus ego pueris ea do manifesta. Nullum ab eis pretium pro tali posco labore, Sed refero gratis, fratrum contentus amore. Si fierent istis liquido noua signa diebus, Niterer illa meis ueraciter indere rebus. Credo quod arcta magis praesentibus atque futuris Grata forent, mihi proficerent, aliisque placerent, Quam de terrenis excursibus, atque caducis Stemmatibus frustra rimari, uel dare lata; Inclyta dum spiro, mirandaque scribere uellem, Prodigiis implens in Christi nomine pellem. Eius amo laudes, cui totus subiacet orbis, Qui potis est cunctis leniter nos demere morbis. Cogimur atra loqui, quae cernimus aut toleramus, Instabiles actus mutabilium memoramus Nam mundanus amor hominum trahit agmen ad ima, Iustitiae nec eos polit a rubigine lima. Ad mala procliui, quae terrea sunt meditantur, Coelica contemnunt, ea curui non speculantur. En peccatores lethalia pondera gestant! Lucida sanctorum iuste magnalia cessant. Praeuaricatores, qui legem transgrediuntur, Irae coelestis poenas, non signa merentur. De placitis, bellisque queunt perplura referri, Quae male saeuus eis nimis ingerit ardor habendi. Caedes, incestus et crimina mille notari Possunt, si docti dignantur turpia fari. Insipiens frustra uexatur et otia perdit, At sapiens nullus sua tempora perdere gestit. Tempus enim perdit, qui carmen inutile pandit, Et labor ipse perit, qui commoda nulla rependit. Ad bona feruentes electi sedulo currunt, Ad studium uigiles auide laudabile tendunt. Cogendi non sunt, qui sponte ferenda capessunt, Qui segetum captant fasces, et in horrea portant. Ultro satis gradiens sonipes non est stimulandus, Sed, ne labatur, moderato iure regendus. Durum sessor equum calcaribus urget acutis, Percutit et crebris, ut cogat currere flagris; Ecclesiae similis lex est doctoribus almis, Nam lentos stimulant monitis celeresque refrenant. Cornua dena gerens mala bestia iam dominatur, Effera plebs passim scelerum lepra maculatur. Iob Dominus typice Behemoth monstrauit amico; Daemon in hoc mundo furit insidiosus iniquo. Terrigenas furibunda super grassatur Erinnys, Quotidieque suos Erebi contrudit in imis. Ludit et illudit mortalibus Amphisilena. Decipiendo quibus paradisi tollit amoena. Heu! male uirus eis infundit lethifer anguis, Quos facit amentes et mutuo se perimentes. Morbos et pestes stulti subeunt, et iniqui Insuper adiiciunt sibi pessima nequiter ipsi. Cernimus humanos casus, miserasque ruinas, Unde sagax pelles implere quit auctor ouinas. Si uult diuersis de rebus inania uerba Fundere, thema frequens satis inuenit inter acerba. Nominibus multis in scriptis coelitus actis Humani generis uocitatur liuidus hostis: Nam leo, necne lupus, draco, perdix et basiliscus, Miluus, aper, uulpes, canis, ursus, hirudo, cerastes, Et coluber fit atrox, dum nobis insidiatur, Exitiumque dolo seu ui stolidis meditatur. Caetera mille patent lectoribus ingeniosis Nomina, pro uariis quibus utitur artibus hostis. Innumeros foedat uitiis, et saepe trucidat. Proh dolor! ingentes pereunt plerumque phalanges. Rex sacer, erue nos, bone Iesu, summe sacerdos, Ne cum damnandis nos inficiat uetus anguis. Sed uitiis mundos trahe mundi de pelago nos, Et socia sanctis supera clementer in aula. Amen. [11,2] II. Anno ab Incarnatione Domini 1102, indictione IX, Henricus, rex Anglorum, pace cum Rodberto fratre suo facta, in regno confirmatus est, et super proditores, qui tempore necessitatis suae nequiter ab illo desciuerant, paulatim ulcisci conatus est. Nam Rodbertum, cognomento Maletum et Iuonem de Grentemaisnilio, Rodbertum de Pontefracto, filium Ilberti de Laceio, et potentiorem omnibus illis, Rodbertum de Belismo, aliosque quamplures ad iudicium submonuit, nec simul, sed separatim, uariisque temporibus de multimodis uiolatae fidei reatibus implacitauit. Quosdam eorum, qui se de obiecto crimine purgare non poterant, ingenti pecunia condemnauit, alios uero, quos magis suspectos habebat, irrecuperabiliter exhaeredatos exsulare compulit. Sequenti anno (1103) Guillelmus de Guarenna Rodbertum, Neustriae ducem, moestus adiit, et ingens damnum sibi per illum euenisse recensuit, quia Suthregiae comitatum, mille libras argenti singulis annis sibi reddentem, perdiderit, ideoque dignum esse asseruit ut se fratri suo regi pacificaret, et pristinum honorem eius obtentu recuperaret. Porro dux dictis huiusmodi facile acquieuit, et in Angliam transfretauit. Quod audiens rex, iratus est, et sic ad suos asseclas et consecretales locutus est: Quid de inimicis meis debeo facere, qui sine meo commeatu super me ausi sunt irruere, et regni mei fines irrumpere? Qui diuersi diuersa regi responderunt. Ille autem priuatos satellites obuiam germano destinauit, per quos ei uelle suum euidenter ostendit. Tunc infrunitus dux clandestinis legationibus comperiit quod Angliae metas inconsulto introierit, et, nisi prouidum prudenter consilium acciperet, in septis insulanis clausus, pro suo libitu ad sua non remearet. Iussu tamen callidi regis, cum suis commilitonibus honorifice adductus est, et callens eorum consilium, ne ab externis aliquid rancoris inter germanos deprehenderetur, occultatum est. Territus itaque dux ficta metum hilaritate operuit, et rex nihilominus alacri uultu intimum furorem dissimulauit. Inter caetera rex ducem de uiolato foedere redarguit quod de publicis proditoribus nullam adhuc ultionem exegerit, nec ullam super discolas principali rigore disciplinam exercuerit, et quod eodem anno Rodbertum de Belismo amicabiliter in Normannia receperit, eique patris sui dominia donauerit, id est Argentomum castrum, Sagiense episcopium, et Golfernum saltum. Tunc nimirum praefatus lanio in Neustriam transfretauerat, et Pontiui comitatum ad opus Guillelmi Talauacii obtinuerat, quia Guido, comes Abbatisuillae, socer eius, obierat. Denique dux, increpationibus huiuscemodi meticulosus, emendationem omnium humiliter spopondit. Constitutum quoque sibi uectigal trium millium librarum supplicanti ex industria reginae indulsit. Placatus itaque rex cum illo amicitiam confirmauit, pristinum foedus renouauit, et Guillelmo de Guarenna Suthregiae comitatum restituit. Guillelmus autem, postquam paternum ius, quod insipienter amiserat, recuperauit, per XXXIII annos, quibus simul uixerunt, utiliter castigatus, regi fideliter adhaesit, et inter praecipuos ac familiares amicos habitus effloruit. Deinde Rodbertus dux in Normanniam regressus est, et despicabilior quam antea fuerit suis effectus est. In hac enim profectione nihil, nisi metum et laborem atque dedecus, sibi lucratus est. Rex autem, in omnibus prosperitate uigens, admodum sublimatus est, et longe lateque de illo fama uolitante, per IV climata mundi inter maximos reges nominatus est. Nullus eo fuit rex in Albionis regno potentior, nec amplitudine terrarum infra insulam locupletior, nec abundantia omnium rerum quae mortalibus suppetunt, felicior. Hoc in subsequentibus, si uita comes fuerit, auxiliante Deo, narratio nostra manifeste comprobabit. Omnes inimicos suos sapientia uel fortitudine sibi subiugauit, sibique seruientes diuitiis et honoribus remunerauit. Unde plerosque illustres pro temeritate sua de sublimi potestatis culmine praecipitauit, et haereditario iure irrecuperabiliter spoliatos condemnauit. Alios econtra, fauorabiliter illi obsequentes, de ignobili stirpe illustrauit, de puluere, ut ita dicam, extulit, dataque multiplici facultate, super consules et illustres oppidanos exaltauit. Inde Goisfredus de Clintona, Radulfus Basset et Hugo de Bocalanda, Cuillegrip et Rainerius de Bada, Guillelmus Trossebot et Haimon de Falesia, Guigan Algazo et Rodbertus de Bostare, aliique plures mihi testes sunt, opibus aggregatis, et aedibus constructis, super omnia quae patres eorum habuerunt; ipsi quoque, qui ab eisdem, saepe falsis uel iniustis occasionibus, oppressi sunt. Illos nimirum, aliosque plures, quos sigillatim nominare taedio est, rex, cum de infimo genere essent, nobilitauit, regali auctoritate de imo erexit, in fastigio potestatum constituit, ipsis etiam spectabilibus regni principibus formidabiles effecit. At, sicut fidelibus retributor erat magnificus, sic infidis erat implacabilis inimicus, et uix sine uindicta in corpore, uel honore, uel pecunia, indulgebat certos reatus. Hoc miserabiliter rei senserunt, qui eius in uinculis mortui sunt, nec pro consanguinitate, seu nobilitate generis, siue recompensatione pecuniarum, redimi potuerunt. Rodbertum de Pontefracto, et Rodbertum Maletum placitis impetiuit, et honoribus exspoliatos extorres expulit. Iuonem quoque, quia guerram in Anglia coeperat, et uicinorum rura suorum incendio combusserat, quod in illa regione crimen est inusitatum nec sine graui ultione fit expiatum, rigidus censor accusatum, nec purgatum, ingentis pecuniae redditione onerauit, et plurimo angore tribulatum moestificauit. Unde praefatus eques a Rodberto, comite de Mellento, qui praecipuus erat inter consiliarios regis, auxilium quaesiuit, et coactus plurimus anxietatibus, tutelae illius se commisit. Inprimis erubescebat improperia quae sibi fiebant derisoria, quod funambulus per murum exierat de Antiochia; deinde meticulosus cum multo cogitatu secum uoluebat quod uix aut nunquam recuperaret amicitiam regis, quam perdiderat. Quapropter iterare peregrinationem decreuit. Pactum igitur initum est ut consul eumdem cum rege pacificaret, eique quingentos argenti marcos ad ineundum iter erogaret, totamque terram eius usque ad XV annos in uadimonio possideret; quibus exactis, Iuoni, puero, filiam Henrici, comitis de Guareuico, fratris sui, coniugem daret, et paternam haereditatem restitueret. Hoc pactum cum sacramento confirmatum est, et regali concessione praemunitum est. Iuo cum uxore sua peregre profectus est, et in ipso itinere defunctus est, et haereditas eius alienis subdita est. Urbs Legrecestria quatuor dominos habuerat: regem et episcopum Lincoliae, Simonemque comitem, et Iuonem Hugonis filium. Praefatus autem consul de Mellento per partem Iuonis, qui municeps erat et uicecomes et firmarius regis, callide intrauit, et auxilio regis, suaque calliditate totam sibi ciuitatem mancipauit, et inde consul in Anglia factus, omnes regni proceres diuitiis et potestate praecessit, et pene omnes parentes suos transcendit. Pulchram quoque Isabel, regis neptem Franciae, uxorem habuit, quae geminam ei prolem, Gualerannum et Rodbertum, peperit, ac Hugonem, cognomento Pauperem, et filias quinque. Inter tot diuitias mente caecatus, filio Iuonis iusiurandum non seruauit, quia idem adolescens statuto tempore iuratam feminam, haereditariamque tellurem non habuit. [11,3] III. Anno ab Incarnatione Domini 1102, indictione X, Henricus rex Rodbertum de Belismo, potentissimum comitem, ad curiam suam asciuit, et XLV reatus in factis seu dictis contra se uel fratrem suum, Normanniae ducem, commissos obiecit, et de singulis cum palam respondere praecepit. Diligenter enim cum fecerat per unum annum explorari, et uituperabiles actus per priuatos exploratores caute inuestigari, summopereque litteris adnotari. Cumque Rodbertus licentiam, ut moris est, eundi ad consilium cum suis postulasset, eademque accepta, egressus, purgari se de obiectis criminibus non posse cognouisset, equis celeriter ascensis, ad castella sua pauidus et anhelus confugit, et, rege cum baronibus suis responsum exspectante, regius satelles Rodbertum extemplo recessisse retulit. Tunc delusum se rex doluit; sed tempus ultionis non dubius exspectauit. Rodbertum itaque publicis questibus impetitum, nec legaliter expiatum, palam blasphemauit, et, nisi ad iudicium, rectitudinem facturus, remearet, publicum hostem iudicauit. Iterum rebellem ad concionem inuitauit, sed ille uenire prorsus refutauit; imo, castella sua uallis et muris undique muniuit, et a cognatis Normannis, extraneisque Guallis, et a cunctis affinibus suis adminicula petiuit. Rex autem exercitum Angliae conuocauit et Arundellum castellum, quod prope littus maris situm est, obsedit, ibique castris constructis, stratores cum familiis suis tribus mensibus dimisit. Interea inducias humiliter a rege petierunt custodes munitionis, ut a domino suo exigerent uel auxilium defensionis, uel permissum reconciliationis. Annuente rege, ueredarii Rodbertum in regione Merciorum quaesierunt, eique reperto intolerabilem regis oppressionem imminere sibi anxie denudauerunt. Ibi nempe Brugiam, munitissimum castrum, super Sabrinam fluuium construebat, et totis ad resistendum uiribus auxiliarios frustra quaerebat. Audiens itaque defectionem suorum, ingemuit, eosque a promissa fide, quia impos erat adiutorii, absoluit, multumque moerens licentiam concordandi cum rege concessit. Redeuntibus legatis, laeti muniones castrum regi reddiderunt, et benigniter ab eo suscepti, multis muneribus honorati sunt. Unde rex ad Blidam castrum, quod Rogerii de Buthleio quondam fuerat, exercitum promouit. Cui mox gaudentes oppidani obuiam processerunt, ipsumque naturalem dominum fatentes, cum gaudio susceperunt. His ita peractis, rex populos parumper quiescere permisit, eiusque prudentiam et animositatem congeries magnatorum pertimuit. Interea rex legatos in Neustriam direxit, ducique ueridicis apicibus insinuauit, qualiter Rodbertus utrisque forisfecerit, et de curia sua furtim aufugerit. Deinde commonuit ut, sicut pepigerant in Anglia, utrique traditorem suum plecterent generali uindicta. Dux itaque exercitum Normanniae congregauit, et Vinacium castrum, quod Girardus de Sancto Hilario conseruabat, obsedit. Oppidani autem militares assultus optabant, quia, si ualidus fieret impetus, reddere munitionem parati erant. Non enim sese sine uiolentia dedere dignabantur, ne malefidi desertores merito iudicarentur. Sed quia dux deses et mollis erat, ac principali seueritate carebat, Rodbertus de Monteforti, aliique seditionis complices, qui uicissim dissidebant, mappalia sua, sponte immisso igne, incenderunt, totum exercitum turbauerunt, et ipsi ex industria, nemine persequente, fugerunt, aliosque, qui odibilem Rodbertum grauare affectabant, turpiter fugere compulerunt. Castrenses uero, ut tantum dedecus Normannici exercitus uiderunt, cum ululatu magno post eos deridentes uociferati sunt, minusque postmodum timentes, crudelem guerram per Oximensem pagum coeperunt. Rodbertus autem de Grentemaisnilio, et Hugo de Monte Pincionis, atque Rodbertus de Curceio, et homines eorum, quantum poterant, saeuis praedonibus resistebant, patriamqne suam defendere satagebant. Verum publici hostes, praedis illecti, atrociores insurrexerunt, et Castellum Gunterii atque Furcas, Argentomumque turgide possidentes, nimis irati sunt, quod aliqui uicinorum sine duce contra eos uel latrare ausi fuerunt. Per totam ergo prouinciam pagensium praedas rapiebant, et, direptis omnibus, domos flammis tradebant. Porro rex Anglorum non otio, ut frater eius, torpuit; sed totius Angliae legiones in autumno adunauit, et in regionem Merciorum minauit, ibique Brugiam tribus septimanis obsedit. Rodbertus autem Scrobesburiam secesserat, et praefatum oppidum Rogerio, Corbati filio, et Rodberto de Nouauilla, Ulgerioque Venatori commiserat, quibus LXXX stipendiarios milites coniunxerat. Pacem quoque cum Guallis tunc ipse fecerat, et reges eorum Caducan et Geruatum, filios Resi, sibi asciuerat, quos cum suis copiis exercitum regis exturbare frequenter dirigebat. Guillelmum uero Pantolium, militarem probumque uirum, exhaereditauerat, et multa sibi pollicentem seruitia in instanti necessitate penitus a se propulsauerat. Ille autem, a Rodberto contemptus, ad regem conuersus est. Quem rex, quia uiuacem animum eius iamdudum expertus fuerat, gratanter amplexatus est. Protinus illi ducentos milites commendauit, et custodiam Stephordi castri, quod in uicino erat, deputauit. Hic super omnes Rodberto nocuit, et usque ad deiectionem consiliis et armis pertinaciter obstitit. Consules autem et primores regni una conuenerunt, et de pacificando discorde cum domino suo admodum tractauerunt. Dicebant enim: Si rex magnificum comitem uiolenter subegerit, nimiaque pertinacia, ut conatur, eum exhaereditauerit, omnes nos ut imbelles ancillas amodo conculcabit. Pacem igitur inter eos obnixe seramus, ut hero, comparique nostro legitime proficiamus, et sic utrumque, perturbationes sedando, debitorem nobis faciamus. Quadam ergo die, regem omnes simul adierunt, et in medio campo colloquium de pace medullitus fecerunt, ac pluribus argumentis regiam austeritatem emollire conati sunt. Tunc in quodam proximo colle tria millia pagensium militum stabant, et optimatum molimina satis intelligentes, ad regem uociferando clamabant: Domine rex Henrice, noli proditoribus istis credere. Summopere moliuntur decipere te, et regalis iustitiae rigorem tibi tollere. Cur audis illos, qui suadent tibi traditori parcere, tuaeque mortis coniurationem impune dimittere? Ecce nos omnes tibi fideliter assistimus, tibique in omnibus obsecundare parati sumus. Oppidum acriter expugna, traditorem ex omni parte coarcta, nec pacem cum illo facias, donec ipsum, aut uiuum aut mortuum, in manibus tuis teneas. His auditis, rex animatus est, eoque mox recedente, conatus factiosorum annihilatus est. Deinde praefatos Guallorum reges per Guillelmum Pantolium rex accersit, eosque datis muneribus et promissis demulcens, hosti caute subripuit, suaeque parti cum uiribus suis associauit. Tres quoque praecipuos municipes mandauit, et coram cunctis iurauit quod nisi oppidum in triduo sibi redderent, omnes quoscunque de illis capere posset, suspendio perirent. Territi uero tanta obstinatione regis, salutis suae consilium indagare coeperunt, et Guillelmum Pantolium, qui affinis eorum erat, persuasionem eius audituri, accersierunt. Ille autem inter eos et regem mediator accessit, et facete composita oratione ad reddendam legitimo regi munitionem commonuit, cuius ex parte terra centum librarum fundos eorum augendos iureiurando promisit. Oppidani, considerata communi commoditate, acquieuerunt, et regiae maiestatis uoluntati, ne resistendo periclitarentur, obedierunt. Denique permissu regis domino suo legatum Rodberto destinauerunt, per quem se non posse ulterius tolerare uiolentiam inuicti principis mandauerunt. Stipendiarii autem milites pacem nescierunt, quam oppidani omnes et burgenses, perire nolentes, illis inconsultis fecerunt. Cumque insperatam rem comperissent, indignati sunt, et armis assumptis inchoatum opus impedire nisi sunt. Oppidanorum ergo uiolentia in quadam parte munitionis inclusi sunt, et regii satellites cum regali uexillo, multis gaudentibus, suscepti sunt. Deinde rex, quia stipendiarii fidem principi suo seruabant, ut decuit, eis liberum cum equis et armis exitum annuit. Qui egredientes, inter cateruas obsidentium plorabant, seseque fraudulentia castrensium et magistrorum male supplantatos palam plangebant, et coram omni exercitu, ne talis eorum casus aliis opprobrio esset stipendiariis, complicum dolos detegebant. Rodbertus, ut munitissimum Brugiae castrum, in quo maxime confidebat, regi subactum audiuit, anxius ingemuit, et pene in amentiam uersus, quid ageret ignorauit. Rex autem phalanges suas iussit Huuel Hegen pertransire, et Scrobesburiam urbem, in monte sitam, obsidere, quae in ternis lateribus circumluitur Sabrina flumine. Angli quippe quemdam transitum per siluam Huuel Hegen dicunt, quem Latini malum callem, uel uicum, nuncupare possunt. Via enim per mille passus erat caua, grandibus saxis aspera, stricta quoque, quae uix duos pariter equitantes capere ualebat; cui opacum nemus ex utraque parte obumbrabat, in quo sagittarii delitescebant, et stridulis missilibus uel sagittis praetereuntes subito mulctabant. Tunc plus quam LX millia peditum erant in expeditione, quibus rex iussit siluam securibus praecidere, et amplissimam stratam sibi et cunctis transeuntibus usque in aeternum praeparare. Regia iussio uelociter completa est, saltuque complanato latissimus trames a multitudine adaequatus est. His auditis, Rodbertus admodum territus est, et undique infortunio circumuentum se uidens, humiliatus est, inuictique regis clementiam supplicare coactus est. Seuerus econtra rex, memor iniuriarum, cum pugnaci multitudine decreuit illum impetere, nec ei ullatenus, nisi uictum se redderet, parcere. Ille tandem tristis casus sui angore contabuit, et consultu amicorum, regi iam prope urbem uenienti, obuiam processit, et crimen proditionis confessus, claues urbis uictori exhibuit. Rex itaque totum honorem Rodberti et hominum eius, qui cum illo in rebellione perstiterant, possedit, ipsumque cum equis et armis incolumem abire permisit, saluumque per Angliam usque ad mare conductum porrexit. Omnis Anglia, exsulante crudeli tyranno, exsultauit, multorumque congratulatio regi Henrico tunc adulando dixit: Gaude, rex Henrice, Dominoque Deo gratias age, quia tu libere coepisti regnare, ex quo Rodbertum de Belismo uicisti, et de finibus regni tui expulisti. [11,4] IV. Fugato itaque Rodberto, regnum Albionis in pace siluit, et rex Henricus XXXIII annis prospere regnauit, quibus in Anglia nullus postea rebellare contra eum ausus fuit, nec munitionem aliquam contra eum tenuit. Rodbertus autem, ira et dolore plenus, in Neustriam transfretauit, et compatriotas suos, qui mollem dominum adiuuare suum nisi fuerant, crudeliter inuasit, caedibus et incendiis uehementer aggrauauit. Nam, sicut draco ille, de quo Symmista Ioannes in Apocalypsi scribit, de coelo proiectus, in terrigenas rabiem suam feraliter exercuit, sic saeuus lanista, de Britannia fugatus, in Normannos furibundus irruit. Rura eorum, praediis direptis, ignibus conflagrauit, et milites, uel alios, quos capere ualebat, usque ad mortem seu debilitationem membrorum cruciatibus afflixit. Tanta enim in illo erat saeuitia, ut mallet captis inferre tormenta, quam pro redemptione illorum multa ditari pecunia. Rogerius Pictauinus et Arnulfus, fratres Rodberti, in Anglia comites opulenti erant, comitisque Rogerii de Montegomerici, patris sui, procuratione magnis honoribus locupletes pollebant. Arnulfus enim filiam regis Hiberniae, nomine Lafracoth, uxorem habuit, per quam soceri sui regnum obtinere concupiuit. Immoderata cupiditas plus quam debet quaerit; inde plerisque quod iuste adipiscuntur, subito tollit. Fortis rex Anglorum, pro malignitate Rodberti, totam progeniem et parentelam eius odio habuit, suoque de regno radicitus omnes exstirpare decreuit. Occasiones ergo contra praefatos fratres exquisiuit, qualescunque inuenit pertinaciter uentilauit, et exhaeredatos de finibus Britanniae propulsauit. Terram quoque, quam Rogerius senior comes dederat sanctimonialibus Almaniscarum, quoniam Emma abbatissa erat praedictorum soror comitum, impatiens uindex, ecclesiae uirginum immisericorditer abstulit, et Sauarico, Chamae filio, pro militari seruitio concessit His itaque fugatis de Anglia, uehemens acerbitas nequitiae creuit in Neustria, et per triennium innumera perpetrauit facinora. Villae siquidem plures depopulatae sunt, et basilicae cum hominibus, qui ad illas, ut filii ad matris sinum, confugerant, concrematae sunt. Tota pene Normannia in Rodbertum surrexerat, parique coniuratione illi resistere conspirauerat; sed frustra, quoniam capite sano contra tantum praedonem carebat. Nam ipse uiribus et ingenio pollebat, et congeriem diuitiarum, quas iamdudum congesserat, in XXIV fortissimis munitionibus ad rebellionem olim constructis habebat. Solus paternam haereditatem penitus possidebat, nullam praefatis fratribus, pro illo exhaeredatis, partem permittebat. Rogerius itaque ad Carrofense Castrum, quod de patrimonio suae coniugis erat, secessit, ibique usque ad senectutem permansit, et uitae finem sortitus, filios sibi probos successores reliquit. Arnulfus autem, post multos labores, quos pro fratre suo incassum tolerauit, indignatus ad ducem sese contulit, et castrum Almaniscarum subreptione capiens, illi tradidit, et plures de auxiliatoribus fratris sui secum contraxit. Tunc in Sagiensi territorio nimia turbatio facta est. Multi prouincialium cum Arnulfo Rodbertum reliquerunt, et municipia sua fautoribus ducis reddiderunt. Rodbertus autem, qui desertus a proprio germano erat, ubique meticulosus uix in aliquo confidebat, et, quia pene cunctis terribilis erat, de illis etiam, qui sibi adhuc adhaerebant, ambigebat. Mense Iunio (1103), satellites ducis in abbatiam sanctimonialium aggressi sunt, et ad depraedandam regionem ardentes, in sacris aedibus stabula equorum constituerunt. Quo cognito, Rodbertus illuc aduolauit, et iniecto igne coenobium combussit. Oliuarium autem de Fraxineio, aliosque plures comprehendit, quorum quosdam longo grauique ergastulo miserabiliter afflixit, reliquos uero morte, seu membrorum priuatione condemnauit. Rodbertus dux cum exercitu Normanniae Oximis uenit, fautoribusque suis suffragari debuit. Tunc Rogerius de Laceio magister militum erat, cuius praecepto Malgerius cognomento Malaherba praedictam munitionem seruabat. Ob infortunium imminens odibili tyranno plures laetati sunt, ac ut super illum irruerent auide conuenerunt. Guillelmus comes Ebroicensis, et Rotro comes Moritoniae, et Gislebertus de Aquila, et Oximenses cuncti simul in illum conspirauerant, sed congruentem malis, quae idem illis multoties intulerat, talionem exsoluere ad libitum non poterant. Verum Rodbertus de Sancto Serenico, et Burcardus dapifer eius, et Hugo de Nonanto diutius illi restiterunt, et plus omnibus aliis Normannis eumdem damnis et iniuriis contristauerunt. Adueniente cum exercitu duce, Rodbertus acies suas praestruxit, desidemque dominum pluribus modis tentauit, et super calcetam audacter aggressus, tandem fugauit, atque Guillelmum de Conuersana fratrem Sibyllae comitissae, aliosque plures comprehendit. Animosiores Normanni uehementer erubuerunt, quod illi, qui exterarum uictores gentium in barbaris regionibus floruerunt, nunc in suae telluris sinu ab uno filiorum uicti et fugati sunt. Rodbertus itaque, secundis euentibus admodum inflatus, ferocior surrexit, et ducem exinde floccipendens, totam undique Normanniam sibi subdere sategit. Prouinciales autem, rectore carentes, nec bellicosi comitis asperam tyrannidem ferre ualentes, sub iugo eius sua colla, licet inuiti, flexerunt, eique, non tam amore quam timore, penitus adhaeserunt, eiusque patrociniis fulti, contra aemulos cohabitantes atrocem guerram exercuerunt. Sic nimirum uiribus ducis deficientibus, Rodbertus infestior ascendit, et collimitaneis Quiritibus ad eum deficientibus, Oximorum munitionem obtinuit. Castellum quoque Gunterii, et alia quamplurima in gyro sibi municipia mancipauit. Concremato apud Almaniscas sanctimonialium monasterio, ut dictum est, tener uirginum conuentus misere dispersus est. Unaquaeque, prout facultas sibi fortuitu collata est, ad lares parentum uel amicorum regressa est. Emma uero abbatissa cum ternis sanctimonialibus Uticum confugit, ibique in capella ubi sanctus Pater Ebrulfus coelesti theoriae intentus solitarie degebat, sex mensibus habitauit. Porro, sequenti anno, ad ecclesiam suam reuersa est, auxilioque Dei et fidelium eius, diruta restaurare conata est. Haec postmodum fere X annis uixit, quibus basilicam Virginis et Matris cum regularibus officinis diligenter erexit, et dispersas ad septa monastica monachas summopere reuocauit. Qua defuncta, Mathildis, filia Philippi fratris eius successit, iterumque repentino igne incensum cum aedibus monasterium laboriose reparauit. Eodem tempore (1102-1103), praecipui proceres Normanniae, Gualterius Giffardus, Guillelmus Britoliensis et Radulfus de Conchis defuncti sunt, eisque iuuenes successerunt. Gualterius quippe Giffardus, comes Bucchingeham, in Anglia mortuus est, et inde in Normanniam, ut ipse iusserat, translatus est. In introitu uero basilicae Beatae Virginis Mariae apud Longamuillam sepultus est. Super quem huiusmodi epitaphium in maceria, picturis decorata, scriptum est: Stemma Gifardorum Gualterius ingenuorum, Quae meruit uiuens, busta sepultus habet. Templi fundator praesentis et aedificator, Hoc uelut in proprio conditus est tumulo. Qui se magnificum, patriaeque probauit amicum. Dux uirtute potens, et pietate pitens, Religiosorum sed praecipue monachorum Cultor, multimode profuit Ecclesiae. Strenuum itaque baronem Cluniacenses monachi honorifice uenerati sunt, et assiduis precibus animam eius Domino Deo commendauerunt, memores beneficiorum quae apud Longamuillam in eius eleemosyna ubertim adepti sunt. Agnes uero, uxor eius, Anselmi de Ribothmonte soror fuit, Galteriumque puerum post XV annos desponsionis suae marito peperit, quem post mortem patris usque ad uirile robur diligenter educauit, et paternum ei honorem per multos annos prudenter gubernauit. Haec, feminea cupiditate nimis accensa, Rodbertum ducem adamauit, ipsumque insidiosis retibus amoris illicite sibimet illexit. Multa ei, per se et per potentes cognatos suos, contra omnes inimicos adiumenta promisit, quibus cito socordem ad consensum pertraxit, ut dum sua coniux obiret, praefatam mulierem sibi copularet, totamque Normanniam ad regendum ei committeret. Non multo post Sibylla comitissa, ueneno infecta, in lectum decidit, et Quadragesimali tempore, multis eam plangentibus, obiit. Guillelmus autem, Rothomagensis archipraesul, eius exsequias celebrauit, et in metropolitana Sanctae Dei genitricis Mariae basilica cum clero et populo decenter tumulauit. In naui ecclesiae polita de albo lapide lamina tumulum operit, in qua sculptum hoc modo epitaphium solerter intuentibus patescit: Nobilitas, species, laus, gloria, magna potestas, Viuere perpetuo non faciunt hominem Nam generosa, potens, diues comitissa Sibylla Hoc iacet in tumulo condita, facta cinis. Cuius larga manus, mens prouida, uita pudica, Prodesset patriae, si diuturna foret. Normanni dominam, gens Apula deflet alumnam, Cuius in occasu gloria magna ruit. Velleris aurati cum Titan sidus inibat, Mortem passa ruit. Sit tibi uita Deus! Post haec, tumultus bellorum, quae iamdudum incoepta sunt, subito causis quibusdam orientibus pene per totam Neustriam admodum creuerunt. Quibus feraliter furentibus, dux prohibitus est uxorem ducere, et Agnes, uidua permanens, frustra concupiuit principalem torum ascendere. Tunc inter Britolienses et Ebroicenses, aliosque uicinos eorum, ingens guerra exorta est. Guillelmus quippe de Britolio Adelinam, Hugonis de Monteforti filiam, uxorem duxerat, sed prolem de legali connubio non habuerat. Ipso itaque II Idus Ianuarii (1103) apud Beccum mortuo, sed Lirae in coenobio quod pater suus in proprio fundo construxerat, sepulto, nepotes eius, Guillelmus de Guader, et Rainaldus de Graceio succedere illi contenderunt. Sed Normanni Eustachium, de concubina filium eius, susceperunt, quia compatriotam nothum, quam Britonem, seu Burgundionem, liberum, praeesse sibi maluerunt. Igitur inter partes inimicas grauis guerra exorta est, et desolatio patriae nimis augmentata est. Guillelmo de Guader celeriter obeunte, Rainaldus inualuit, eique Guillelmus comes Ebroicensis ad subsidiandum cum multis aliis adhaesit. Nam Radulphus de Conchis, filius Isabel, et Ascelinus Goel, atque Amalricus de Monteforti cum uiribus suis conglomerati sunt, et Rainaldo fauentes, ingentia uicinis detrimenta nequiter intulerunt, patriamque suam hostiliter depopulati sunt, et illi quem iuuare conabantur parum profecerunt. Eustachius enim Guillelmum Alis et Radulfum Rufum ac Tedbaldum, aliosque barones suos secum habens, fortiter restitit, quorum consilio contra tot aduersarios auxilium regis Anglorum quaesiuit. Rex autem Iulianam, filiam suam, ei coniugem dedit, et insuperabile contra Goellum et omnes alios hostes adminiculum spopondit. Tunc etiam Rotroni, Mauritaniae comiti, aliam sobolem coniunxit, quae marito suo filiam, nomine Philippam, peperit. [11,5] V. Anno ab Incarnatione Domini (1103) Paschalis papa in Gallias uenit, et a Gallis honorifice susceptus, diuinam seruitutem fideliter exercuit. Tunc uenerabilis Iuo, Carnotenae urbis episcopus, inter praecipuos Franciae doctores eruditione litterarum tam diuinarum quam saecularium floruit; a quo inuitatus papa solemnitatem Paschae apud Carnotum celebrauit. Adela quoque comitissa largas ad ministerium papae impensas contulit, et benedictionem sibi, domuique suae in aeternum a sede apostolica promeruit. Laudabilis hera, post peregrinationem mariti, consulatum illius honorifice gubernauit, tenerosque pueros ad tutamen Ecclesiae sanctae solerter educauit. Guillelmus enim, qui maior natu erat, filiam Gilonis de Soleio uxorem duxit, et soceri sui haereditatem possidens, diu pacifice uixit, laudabilemque sobolem, Odonem et Raherium, genuit. Tedbaldus autem, palatinus comes, militia claruit, pacis amator iustitia uiguit, et inter praecipuos Franciae principes diuitiis et uirtute maximus enituit. Mathildem uero, Ingelberti ducis filiam, uxorem duxit, atque post mortem Henrici regis, auunculi sui, ducatum Normanniae suscepit, et furentes dyscolas necessariae uirga disciplinae feriens coercuit. Porro Stephanus, Stephani Blesensis tertia proles, ab auunculo rege arma militiae accepit, et capto apud Tenerchebraicum Guillelmo, comite Moritolii, comitatum eius dono regis obtinuit. Eustachii quoque Boloniensis consulis filiam, de matre Maria, Mathildem, uxorem duxit, et totum honorem eius haereditario iure possedit. Denique Henrico rege in castro Leonis IV Nonas Decembris defuncto, Stephanus mare transfretauit, et incipiente anno Dominicae Incarnationis 1136 Angliae sceptra suscepit. Deinde Henricus, aetate minimus, a pueritia Cluniacensis monachus, in adolescentia uero Glastoniensis abbas in Anglia sublimatus est, et inde, post Guillelmum Gifardum, ad Guentoniensem praesulatum promotus est. Denique genitrix tantae prolis, ut pallida tenebrosae mortis tempora medullitus meditari coepit, post multas diuitias atque delicias, in quibus peccatorum copia foedat animas et perimit, lubrica saeculi blandimenta, turgidosque fastus sponte deseruit, ac sanctimonialis apud Marcilleium effecta, sub Cluniacensium rigido regimine, regi Sabaoth militauit. Haec per anticipationem de generosa matre et fortunata sobole dicta sunt. Nunc autem ad narrationis seriem, unde paulisper digressus sum, libet reducere calamum. Rex Anglorum Rodbertum, comitem de Mellento, ad sedandas lites intestinas in Normanniam destinauit, et Rodberto duci, aliisque proceribus mandauit ut genero suo parcerent, et contra hostes illius dimicarent; alioquin regiae uirtutis inimicitiam sentirent. Beneuolentiam itaque regis erga Eustachium aduertentes, multi siluerunt, et qui antea nocebant illi, summopere suffragari studuerunt. Rainaldus tamen et Goellus, aliique temerarii pertinaciter nequitiis institerunt, nec pro regalis reuerentiae precatu ab infestatione generi eius cessauerunt, sed nefaria temeritate caedes et incendia perpetrarunt. Nam inter caetera, quae praefatus Rainaldus crudeliter peregit, quoddam municipium hostile pertinaciter inuasit, et omnes qui intus erant, dum exirent, cepit, et proprio ense in uisceribus infixo ueluti bruta animalia immisericorditer peremit. Omnibus hac maxime pro causa odibilis factus est, et Eustachio insigniter inualescente, totumque patris honorem nanciscente, de Neustria expulsus est. Reuersus autem ad natale solum, Guillelmo fratri suo, maiori se, insidiari coepit; sed iusto Dei iudicio, inter tumultus quos machinabatur, in manus fratris incidit, et in eius carcere debitas pro nefariis actibus poenas luit. Tunc etiam Goellus Ioannem, filium Stephani, de Mellento, explorauit, et uenientem de colloquio comitis domini sui, qui apud Bellummontem in Normannia consistebat, comprehendit, et fere quatuor mensibus auarum feneratorem in carcerem coercuit. Unde praefatus comes obnixe laborauit ut burgensem suum, qui ditissimus erat, erueret, nec eum de ore lupi liberare potuit, nisi plures placaret. Ingeniosus ergo comes Rodbertus cum Guillelmo, Ebroicensi comite, pacem fecit, et Amalrico, nepoti eius, filiam suam, quae unius anni erat, pepigit, et in illa concordia Radulfum de Conchis, et Eustachium, atque Goellum, aliosque belligerantes marchisos collegit. Hac itaque pace facta, Ioannes redditus est, aliis pluribus securitas et serenitas pacis exhibita est. Sequenti anno, geminam prolem, Gualerannum et Rodbertum, Isabel, uxor Mellentici comitis, enixa est, et, causis quibusdam interuenientibus, Amalricus promissam sibi puellam desponsare prohibitus est. Somnolentus dux, ut nimiam desolationem patriae uidit, nec contra Rodbertum de Belismo ducatus sui regionem defendere potuit, transgressor pacti quod cum rege fecerat, sine consilio eius concordiam cum praedicto Rodberto fecit, eique dominia patris sui, episcopatum scilicet Sagiensem et caetera, quae superius memorata sunt, annuit. Venerandus igitur Serlo, Sagiensis episcopus, tyrannidem Rodberti ferre indignum duxit, ideoque potius ab episcopatu recedere, quam sub eo degere maluit. Propria sede relicta, per extera uagatus est, et Rodbertum cum adiutoribus suis anathemate feriens exsecratus est. Saepedictus quoque uir Radulfum, Sagiensium abbatem, iucundum et facetum, amabilemque uirum, pluribus modis contristauit, hominesque sancti praesulis Martini indebitis exactionibus oppressit, ipsumque per immeritam subiectorum afflictionibus fugauit. Sic praesul et abbas, tyranni iugo fatigati, in Angliam fugerunt, et a rege Henrico refrigerandi benigniter suscepti sunt. His temporibus uenerabilis Gundulfus, Rofensis episcopus, defunctus est, cuius in loco Radulfus abbas ecclesiastica electione subrogatus est. A reuerendo Cantuariorum archipraesule, Anselmo, praesul Rofensis consecratus est; cuius etiam, post aliquot annos, in sede Dorobernensi successor factus est. [11,6] VI. Ea tempestate, Magnus, Nortwigenarum potentissimus rex, insulas Britanniae circumiuit, et desertas cum ingenti classe insulas usque in Hiberniam introiuit, ibique colonis callide constitutis, oppida et uillas aliarum more gentium construi praecepit. Irenses igitur ei nimis inuiderunt, et totis nisibus infestare conati sunt, doloque seu ui pessundare hostes machinati sunt. Magnanimus autem rex contra Irenses surrexit, et cum sua classe littoribus Hiberniae applicuit. Illi uero, tanti regis terrore perterriti, Normannos accersierunt; quibus Arnulfus et auxiliarii eius suppetias laturi aduolarunt. Porro, congregati omnes formidabilem Magnum ueriti sunt, nec praeliari cominus cum illo praesumpserunt; sed de proditione nefaria in ipsum machinari studuerunt. Denique quidam faceti et eloquentes ad eum in dolo uenerunt, et friuolis sponsionibus eumdem deceperunt, et de nauibus egredi, ut prouinciam uiseret atque ad subiectionem sui reciperet cum paucis, persuaserunt. Ille uero, perfidis male credulus, ferratos in littore cuneos reliquit, et usque ad duo milliaria seductores secutus, perniciem suam quaesiuit. Ibi enim ingentes inimicorum cateruas latitantes inuenit, quibus de latebris prosilientibus, audax Nordwigena, fugere dedignatus, praeliari fortiter coepit. Pauci contra innumeros resistere nequiuerunt. Magnus rex dorsum ad arborem stans conuertit, et clypeo protectus, missilibus plures sauciauit; sed, multitudine oppressus, proh dolor! interiit. Quidam locuples Lincoliae ciuis thesaurum Magni regis seruabat, eique ornamenta et uasa, uel arma, uel utensilia, uel alia regalibus ministeriis necessaria suppeditabat. Qui mortem regis comperiens, ad domum suam festinauit, et, de regali thesauro negociatus diuitiis admodum exuberauit. Anglorum autem rex, ut saepefati regis occasum audiuit, quasi onere ingenti alleuiatus exsultauit, et, post aliquod tempus, a Lincoliensi ciue praedicti principis aerarium exquisiuit. Denique ciuis ueritatem commissi primo celauit; unde illum repente conuictum rex comprehendit, et plus quam XX millia, ut fertur, libras argenti abstulit. Irenses, sanguine Magni regis, sociorumque eius gustato, truculentiores effecti sunt, et ex improuiso ad interimendos Normannos conuersi sunt. Rex siquidem eorum filiam suam Arnulfo abstulit, ipsamque petulantem cuidam consobrino suo illicite coniunxit. Arnulfum uero ipsum interficere pro affinitatis remuneratione decreuit. Sed ille, barbarae gentis exsecrandas fraudes comperiens, ad suos aufugit, et fere XX annis sine certa sede postmodum uixit. Tandem iam senex, specietenus regi reconciliatus, uxorem duxit, et nuptiis factis, in crastinum post comestionem obdormiuit, extremumque diem sortitus, paranymphis pro fescenninis lugubres threnos dereliquit. Hostibus undique uariabili fortuna illudente pessundatis, Henricus rex inualuit, et maxime Magni regis occasu tutior exstitit, ingentique censu ditatus intumuit. [11,7] VII. Eodem tempore, Ludouicus iuuenis, permissu patris sui, cum paucis, sed sapientibus uiris, in Angliam transfretauit, et regi Henrico spectabilis tiro seruiturus, ad curiam eius accessit; a quo, ut filius regis, honorifice susceptus est, et in omnibus apud illum benigniter habitus est. Porro, nuntius Bertradae, nouercae illius, pedetentim illum secutus est, et apices sigillo Philippi, regis Francorum signatos, Henrico regi largitus est. Litteratus uero rex epistolam legit; qua perlecta, suos consiliarios aduocauit, et cum eis diutius satis alacriter tractare coepit. In epistola quippe legerat quod Philippus, rex Franciae, sibi mandabat, ut Ludouicum, filium suum, qui ad curiam eius accesserat, comprehenderet, et in carcere omnibus diebus uitae suae coerceret. Sapiens sceptriger, quam absurdum et inconueniens praeceptum per femineam procacitatem, Gallorum rex sibi mandauerit, cum legitimis baronibus solerter discussit, et tam scelestam, regique omnimodis incongruam factionem a se et suis omnibus repulit. Guillelmus autem de Buscheleio, sapiens miles, qui cum Ludouico erat, rem adhuc latentem animaduertit; unde, quasi iocaturus, ad concionem magnatorum non uocatus accessit. Protinus per illum rex Ludouico, ut pacifice recederet, benigniter mandauit, et tam ipsum quam socios eius, multis honoratos muneribus, in Gallias remisit. Ludouicus itaque, nouercae suae comperta fraude, patrem iratus adiit, et quod tam dira per apices suos in extera regione sibi procurasset, conuenit. Ignarus nefariae proditionis, rex omnia denegauit, iuuenisque in ira feruens, nouercam interimere optauit. Porro, illa morte ipsum praeoccupare pluribus modis sategit, et, accersitis tribus de numero clericorum maleficis, pro perniciei eius procuratione ingens pretium pepigit. Malefici quaedam nefaria secreta per aliquot dies agere coeperunt, et usque ad IX dies, si coepta peragerent, Ludouici lethum crudeli adulterae spoponderunt. Interea unus ex illis praestigia sociorum detexit, et, duobus captis, machinatio imperfecta, uolente Deo, deperiit. Deinde procax nouerca ueneficos adhibuit, magnorumque pollicitationibus praemiorum sollicitauit, et regiam sobolem ueneno infecit. Praeclarus itaque iuuenis in lectum decidit, et per aliquot dies nec manducare, nec dormire potuit. Pene omnes Galli contristabantur, quod regis genuinus haeres periclitaretur. Tandem, cunctis Francorum archiatris fatiscentibus, quidam hirsutus de Barbarie uenit, et apodixen medicinalis peritiae super desperatum iuuenem exercere coepit, Deoque uolente, indigenis medicis inuidentibus, profecit. Haec nimirum inter ethnicos diu conuersatus fuerat, et profunda physicae secreta subtiliter a didascalis indagauerat, quos diuturna inuestigatio philosophiae super omnes barbaros sophistas notitia rerum sublimauerat. Denique regia soboles conualuit, sed omni postmodum uita sua pallidus exstitit. Conualescente priuigno, nouerca ingemuit. Metus enim, pro malis quae olim illi procurauerat, odium pariebat, et quotidie multipliciter augebat. Quapropter exitium illi magnopere peroptauerat, et multis conatibus per plurimos iniquitatis complices procurauerat, ut et ipsa, de timore eius, quem nimis offenderat, liberata, in principatu gloriaretur, et filios suos, Philippum et Florum, si ille moreretur, in regni solio securior intronizare moliretur. Supplex tandem pro uenefica pater accessit, a filio culpabili nouercae reatuum remissionem poposcit, emendationem promisit, et Pontisariam, totumque Vilcassinum pagum pro reconciliatione concessit. Ludouicus, consultu praesulum et baronum, quos sibi fauentes satis agnouit, et pro reuerentia paternae sublimitatis, facinus indulsit. Illa uero ad nutum eius pro detecto scelere contremuit, et, rubore perfusa, eius ancilla facta, indulgentiam obtinuit, atque ab illius infestatione, quem tot molestiis tentauerat, inuita cessauit. Ludouicus autem, post quinque annos, patre defuncto, regnum Galliae obtinuit, et XXVII annis regnauit. Henricum uero, regem Anglorum, in quo magnam fidem, ut dictum est, inuenerat, semper dilexit, nec unquam, nisi inuitus, et per maledicos proditores, contra eumdem litigauit. Radulphus de Conchis post obitum patris mare transfretauit, et a rege benigniter susceptus, paternos fundos recepit, atque Adelizam, Gualleui comitis et Iudith, consobrinae regis, filiam, coniugem accepit, quae Rogerium et Hugonem et plures filias peperit. Sic alii proceres cordati socordem dominum dereliquerunt, et sensatum regem utiliter expetierunt, ac ut languenti Ecclesiae Dei, miseraeque regioni suffragaretur, lacrymabiliter postulauerunt. Multorum itaque Normannorum petitione benigniter pulsatus est, et a pluribus, tam clericalis quam laicalis ordinis, honorabilibus personis obnixe rogatus est ut paternam haereditatem, quae miserabiliter deuastabatur, uisitaret, suaque praesentia prouinciam, quae rectore carebat, laetificaret, atque ad defensandum contra profanos praedones uirga iustitiae reciperet. Anno ab Incarnatione Domini 1104, Henricus, Anglorum rex, cum magna classe in Normanniam transfretauit, et Danfrontem, aliaque oppida, quae ditioni eius subdita erant, cum ingenti apparatu uisitauit. A proceribus suis honorifice susceptus est, et copiosis muneribus regio ritu honoratus est. Rodbertus enim comes de Mellento et Richardus Cestrensis, Stephanus comes Albemarlae et Henricus Aucensis, Rotro Mauritoniensis et Eustachius Britoliensis, Radulfus de Conchis et Rodbertus filius Haimonis, Rodbertus de Monte Forti et Radulfus de Mortuomari, aliique plures magnos in Anglia de illo fundos tenebant, et in Neustria iam cum suis optimatibus ad illum conuersi fuerant, et cum eodem contra omnes terrigenas dimicare parati feruebant. Deinde rex, post aliquot dies, fratrem suum ad colloquium accersiit, praesentem cum coessentibus parasitis conuenit, redarguens quod pactum inter eos in Anglia foedus irritum fecerit, dum pacem cum Rodberto de Belismo, utriusque proditore, sine regis consilio compaginauerit, eique dominia patris sui contra ius et statutum dederit; quod latrunculis et raptoribus aliisque malefactoribus, segnitie torpens, deseruierit ; quod, impudicis nebulonibus parens, totam illis Normanniam impune dimiserit; quod pastoris seu principis locum frustra occupauerit, dum rectoris officium ad commoditatem Ecclesiae Dei et inermis populi non exercuerit, quos indisciplinate persequentibus, uelut oues lupinis in dentibus, ultro reliquerit. Rationabiliter et multum sapienter concio regis causam suam deprompsit, et multis, grauibusque reatibus ducem fraternum foedus uiolasse asseruit, quos ille, per uituperabiles collegas suos sese purgando, denegare non potuit. Sensu quippe et amicis destitutus erat, quia bonorum consortia et sapientum consilia paruipendebat, sed quae contraria erant, ad sui, multorumque detrimenta, miserabiliter appetebat. Variis itaque dux perplexitatibus causarum irretitus, cum suis consilium iniit, ac, ut debiliorem decebat, amicitiam potentioris petiit, eique Guillelmum, consulem Ebroarum, cum comitatu suo et omnibus sibi subiectis, concessit. Metuebant enim, tam ipse quam fautores sui, ne manifesto examine deprehenderetur, atque ducatu, quem nomine, non actione, gestabat, merito spoliaretur, aut formidabilem guerram per arma sceptrigeri fratris ad irreparabilem usque deiectionem pateretur. Praeclarus comes, ut se quasi equum uel bouem dandum audiuit, frugalitatem suam, uel fidem seruare uolens, palam omnibus dixit: Omni uita mea patri uestro fideliter seruiui, nec unquam ei promissam fidem in aliquo contaminaui; quam nihilominus haeredi eius usque hodie seruaui, et semper omni conatu seruare decreui. Sed, quia impossibile est, ut ipse Deus in Euangelio dicit, prout saepe a sophistis audiui, duobus dominis a se discrepantibus placide famulari, unius ditioni peropto mancipari, ne, geminis occupatus obsequiis, neutro possim gratus haberi. Regem et ducem diligo. Ambo enim sunt filii regis domini mei, et ambos appeto uenerari; sed uni hominium faciam, eique, ut domino, legaliter seruiam. Hoc dictum liberalis uiri omnibus placuit. Tunc Rodbertus dux ipsum regi per manum porrexit, et, facta pace inter fratres, ante hiemem rex in Angliam remeauit. Mox uesani praedones guerram iterarunt, et quidquid rex ac patricii pro regionis communi salute constituerant, temere praeuaricati sunt. Rodbertus enim de Belismo, regis, quem hostiliter oderat, profectui nimis inuidens, contristatus est, et cum Guillelmo, nepote suo, Moritoliensi comite, et omnibus aliis, quos seducere poterat, regios fautores bello urgere conatus est. Tunc pestilentes indigenae plus quam dici potest, efferati sunt. Mox caedibus et rapinis prouinciam maculauerunt, raptisque praedis et hominibus occisis, domos passim concremauerunt. Coloni uero cum uxoribus et liberis in Gallias fugerunt, et ingentes aerumnas in exsilio perpessi sunt. Sic nimirum Normanni, qui se Anglos et Apulos uicisse in suis sedibus gloriabantur, nunc lugubres et miseri Gallicis in aruis laborabant et lamentabantur. In hortis uero suis, qui, cultore carentes, in solitudine redigebantur, cardui et urticae, cum aliis inutilibus herbis, omnia replebant, nimiumque multiplicabantur. [11,8] VIII. Inter haec sancta Ecclesia uehementer opprimebatur, et, dum funera innocuae prolis, irreparabilesque ruinas animarum frequenter contemplaretur, leuatis cum corde puris manibus, Sponsum suum, qui coelis praesidet, ad auxilium suimet deprecabatur. Lacrymabilis planctus lugubris Normanniae trans fretum diffusus est, et querimoniis desolatorum rex Anglorum accitus est. Gunherius de Alneio, qui Baiocas seruabat, et Rainaldus de Guarenna, qui partibus ducis fauebat, aliique satellites ducis foedera pacis ruperunt, et Rodbertum, Haimonis filium, aliosque nonnullos de familia regis ceperunt, et in carcere diutius, tam pro cupiditate redemptionis, quam pro contemptu et odio domini eorum, coarctauerunt. Unde impiger rex, ut haec audiuit, classem parari praecepit. In Neustriam uere transfretauit, et in ultima Quadragesimae septimana (1105), portum qui Barbaflot dicitur applicuit, et Sabbato Paschae super uada Virae, in uico qui Carentomus uocatur, hospitatus quieuit. Tunc uenerabilis Serlo, Sagiensis episcopus, illuc aduenit. Primus Normannorum suum regi seruitium exhibens, occurrit, ibique Regi regum initiata Paschae solemnia celebrauit. Cumque, sacris indutus uestibus, in ecclesia cum rege consisteret, et sacrum officium iam inchoare uellet, sed conuentum plebis et familiae regis patienter exspectaret, basilicam archis pagensium cum uariis utensilibus et multimoda supellectili occupatam perspexit, et longo trahens cum moerore suspiria, regi, qui satis humiliter inter cistas rusticorum in imo loco sedebat cum quibusdam magnatis, dixit: Omnium corda fidelium merito lugere debent, qui sanctae matris Ecclesiae conculcationem, moestaeque plebis deiectionem uident. Ecce satis apparet in hac domo quod miserabiliter depopulatur Constantini regio! Imo tota Normannia, profanis subdita praedonibus, rectore caret idoneo. Domus orationis olim dicta est basilica Dei, quam nunc potestis cernere turpiter impletam immunda supellectili; et aedes, in qua solummodo diuina sacramenta debent peragi, pro penuria iusti defensoris, facta est apotheca populi. Conuenientes nequeunt ante aram genua reuerenter flectere, nec delectabiliter et deuote, ut decet, ante diuinam maiestatem astare, pro multimodis speciebus, quas inerme uulgus huc in domum Domini contulit, pro sceleratorum timore. Praesidium itaque uulgi facta est ecclesia, quamuis nec in ipsa sit ei securitas perfecta. Hoc enim in anno, Rodbertus de Belismo ecclesiam de Tornaco, in mea scilicet dioecesi, concremauit, et in eadem XLV promiscui sexus homines exstinxit. Haec gemens in conspectu Dei recolo. Haec etiam, domine rex, ideo in auribus tuis enarro, ut animus tuus zelo Dei accendatur, et Phinees atque Mathatiam, eiusque filios imitari conetur. Haud segnis in nomine Domini exsurge, paternam haereditatem iustitiae gladio tibi nanciscere, et de manu pessimorum auitam possessionem, populumque Dei erue. Frater quippe tuus Normanniam non possidet, nec ut dux principatur populo suo, quem per rectitudinis callem ducere deberet, sed segnitie torpet, atque Guillelmo de Conuersana et Hugoni de Nonanto, qui Rothomago praesidet, et Gunherio, nepoti eius, aliisque indignis subiacet. Proh dolor! quia magni ducatus diuitias in nugis et uanitatibus dissipat, ipse pro penuria panis ad nonam usque multoties ieiunat. Plerumque de lecto surgere non audet, nec pro nuditate sui ad ecclesiam procedere ualet, quia femoralibus, caligisque et subtolaribus caret. Scurrae nimirum et meretrices, quae illum frequenter comitantur, uestes eius, dum ebrietate madens stertit, noctu furantur, et cum cachinnis sese ducem spoliasse gloriantur. Sic languente capite, totum corpus infirmatur, et principe desipiente, tota regio periclitatur, et misera plebs omnimodis desolatur. A temporibus Rollonis, qui Normannorum primus Neustriae praefuit, et de quo uestra propago prodiit, usque ad hunc defectiuum, strenuis ducibus Normannia subiacuit. Pro tanta natalis soli aerumna, probe rex, utiliter irascere, et, sicut Dauid propheta et rex commonet, noli peccare, arma sumens pro defensione patriae, non pro terrenae potestatis augendae cupiditate. His episcopi dictis rex animatus est, et audita optimatum, qui aderant, sententia, sic locutus est: In nomine Domini, pro pace ad laborem exsurgam, et quietem Ecclesiae, uobis adiuuantibus, summopere perquiram. Ad hoc consilium corroborandum Mellenticus comes adfuit, nec inde aliorum, qui aderant, nobilium consensus abhorruit; quinimo communem patricium pro generali tutela Neustriae in deuoratores populi bellum inire uiuaciter hortatus incitauit. Rursus eloquens praesul praedicationi sacrae institit, et sui salubriter memor officii, adiunxit: Indesinenter quotidie debemus uitae uiam inuestigare, et in omnibus diuinae legi, quae irreprehensibilis est, obsecundare; et, quamuis omnia, quae culpabiliter in occulto aguntur, non possimus ad purum emendare, ea saltem, quae in propatulo contra Deum fiunt, gladio spiritus decet resecare, et a nobis, secundum mandata Dei et sanctorum instituta Patrum, omnimodis amputare. Omnes femineo more criniti estis, quod non decet uos, qui ad similitudinem Dei facti estis, et uirili robore perfrui debetis. Viros quippe cirritos esse, quam incongruum et detestabile it, Paulus apostolus, uas electionis et doctor gentium, Corinthiis sic ait: « Vir quidem non debet uelare caput suum, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria est uiri . » Et paulo post: « Vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi; mulier uero si comam nutriat, gloria est illi, quoniam capilli pro uelamine ei dati sunt. » Poenitentibus non pro decore seu delectamine iniungitur ut non radantur, nec tondeantur; ut, sicut criminibus hirsuti et interius incompti ante Deum apparent, sic exterius hispidi et intonsi coram hominibus ambulent, et deformitatem interioris hominis per exteriorem ignominiam demonstrent. In barba prolixa hircis assimilantur, quorum petulantiae sordibus fornicarii et catamitae turpiter maculantur, et impudicitiae detestabili fetore honestis abominabiles iure iudicantur. In nutrimento autem comarum mulierum sequaces aestimantur, quarum mollitie a uirili fortitudine ad nefas pertrahuntur, et plerumque in detestabilem apostasiam misere deuoluuntur. Proh dolor! Ecce felix medicamentum quod doctores Ecclesiae, qui spirituales archiatri sunt, pro salute animarum, instinctu diuino, iamdudum prouide constituerunt, filii perditionis, ad cumulum suae damnationis, instigante Satana, usurpauerunt, iamque longo usu uiolenter in consuetudinem permutauerunt. Romani pontifices, aliique antistites, temerariam usurpationem prohibuerunt, et in synodis suis ex auctoritate diuina condemnauerunt; sed transgressores indurati prauitatibus male desipiunt, et scutum malitiae stimulo sanctae praedicationis obnixe obiiciunt. Barbas suas radere deuitant, ne pili suas in osculis amicas praecisi pungant, et setosi Sarracenos magis se quam Christianos simulant. Ecce squalorem poenitentiae conuerterunt in exercitium luxuriae! Peruicaces nempe filii Belial capita sua comis mulierum comunt, et in summitate pedum suorum caudas scorpionum gerunt, quibus se per mollitiem femineos, et per aculeos nempe serpentinos ostendunt. Hoc genus hominum in specie locustarum Symmista Ioannes ante mille annos prospexit, et in Apocalypsi sua, quam in Pathmos insula edidit, euidenter nobis enucleauit. Multi nimirum tantae prauitatis usum sequuntur, nescientes tantum esse nefas in capillatura qua gloriantur. Unde, gloriose rex, obsecro te ut exemplum subiectis praebeas laudabile, et in primis uideant in te qualiter debeant praeparare se. His itaque dictis, rex cum optimatibus cunctis exsultans acquieuit, et alacer episcopus continuo de mantica forcipes extraxit, et prius regem ac postmodum comitem, proceresque plurimos propriis manibus totondit. Omnis familia regis et conuenientes undecunque certatim attonsi sunt, et, edictum principale formidantes, pretiosos olim capillos praesecuerunt, et amicam dudum caesariem, ut uiles quisquilias, pedibus conculcauerunt. Celebrata Paschali festiuitate, rex Anglorum legatos Philippo, regi Francorum, destinauit, et Goisfredum Martellum, comitem Andegauorum, accersiit, ultionemque super inimicos Ecclesiae Dei uiriliter exercuit. [11,9] IX. Anno ab Incarnatione Domini 1106, mutationes principum in orbe factae sunt, et plures passim memorandae res contigerunt. Nam in ultima Februarii hebdomada mirabilis cometes in Hesperiae partibus apparuit, longissimosque crines in Eoas partes emittens, multorum corda terruit, et per tres septimanas sero rutilans, multa de secretis hominum uerba elicuit. Mense Martio, Buamundus dux, sicut in carcere Dalimanni Domino uouerat, in Gallias uenit, et in pago Lemouicensi uotum ad Sancti Leonardi confessoris tumulum celebre compleuit. Qui, antequam Gallias attingeret, legatos suos in Angliam direxerat, et de aduentus sui causa in Ausoniam regi mandauerat, et quod ad curiam eius transfretare uellet insinuauerat. At contra prouidus rex, metuens ne sibi electos milites de ditione sua subtraheret, mandauit ei ne discrimen hibernae nauigationis subiret; praesertim cum ipse rex in Neustriam ante azymorum celebria transfretaret, ibique satis secum colloqui ualeret. Quod et ita factum est. Buamundus itaque, postquam Nobiliacum, ubi confessoris almi mausoleum est, peractis orationibus, deseruit, Quadragesimali tempore Galliarum urbes et oppida peragrauit, et ubique tam a clero quam a plebe uenerabiliter susceptus, referebat uarios euentus quibus ipse interfuit. Reliquias uero et pallas olosericas et alia concupiscibilia sanctis altaribus reuerenter exhibuit, et ipse, in monasteriis ac episcopatibus fauorabiliter exceptus, tripudiauit, ac pro benignitate Occidentalium Deo gratias retulit. Filium Diogenis Augusti, aliosque de Graecis seu Thracibus illustres secum habebat; quorum querela de Alexio imperatore, qui per proditionem illis antecessorum stemmata suorum abstulerat, magis ad iram contra eum feroces Francos incitabat. Multi nobiles ad eum ueniebant, eique suos infantes offerebant, quos ipse de sacro fonte libenter suscipiebat, quibus etiam cognomen suum imponebat. Marcus quippe in baptismate nominatus est; sed a patre suo, audita in conuiuio ioculari fabula de Buamundo gigante, puero iucunde impositum est. Quod nimirum postea per totum mundum personuit, et innumeris in tripartito climate orbis alacriter innotuit. Hoc exinde nomen celebre diuulgatum est in Galliis, quod antea inusitatum erat pene omnibus Occiduis. Saepefatus heros cum Philippo rege colloquium habuit, et Constantiam, eius filiam, sibi coniugem requisiuit. Tandem post Pascha Carnoti eam desponsauit; quibus Adela comitissa conuiuium abundans omnibus praeparauit. Ibi rex Francorum cum magna multitudine suorum adfuit, et filiam suam, quam Hugoni, Trecassino comiti, nescio quam ob rem, abstulerat, Buamundo porrexit. Tunc idem dux, inter illustres spectabilis, ad ecclesiam processit, ibique ante aram Virginis et Matris in orcistram conscendit, et ingenti cateruae, quae conuenerat, casus suos et res gestas enarrauit, omnes armatos secum in imperatorem ascendere commonuit, ac approbatis optionibus urbes et oppida ditissima promisit. Unde multi uehementer accensi sunt, et, accepta cruce Domini, omnia sua reliquerunt, et quasi ad epulas festinantes, iter in Ierusalem arripuerunt. Radulfus enim de Ponte Erchenfredi, qui cognominatus est Rufus, et Guascelinus, frater eius, Simon de Aneto et Rodbertus de Manlia, cum Hugone Sine-habere, consobrino suo, et multi alii profecti sunt, quorum nomina nequeo sigillatim litteris assignare. Eodem anno (1105) res in Normannia contigit huiusmodi. Rodbertus de Stoteuilla, uir fortis et potens, duci admodum fauebat, et familias eius ac munitiones in Caletensi regione prouidebat. In die siquidem Paschae, dum capellanus ipsum et familiam eius communicaret, et quidam miles Eucharistiam percepturus ad aram rite accederet, presbyter panem coelestem accepit, in os hominis apertum mittere uoluit, sed nullatenus manum desuper ara mouere potuit. In huiusmodi difficultate uehementer uterque perterritus est. Tandem sacerdos dixit ei: Si potes, accipe. Ego enim nullatenus ualeo manum mouere, nec Dominicum corpus tibi porrigere. At ille super aram collum extendit, obnixe ad calicem appropinquauit, et hianti ore oblatam de manu presbyteri assumpsit. Pro insolito euentu eques erubuit: futurorum nescius, infortunia pertimuit; unde plura de uestibus, aliisque rebus suis, clericis et pauperibus distribuit. Deinde in prima congressione, quae post Pascha facta est, idem Marronae, in uicinio Rothomagi, occisus est. Hoc idem capellanus, nomine Rodbertus, mihi retulit, quod in uiuificis, ut dictum est, mysteriis sibi et infortunato militi contigit. Tunc Fulco, Diuensium abbas, III Nonas Aprilis (1105) apud Guentam in Anglia defunctus est, et Rodbertus, quidam miserabilis homuncio, datis duci CXL marcis argenti, eius in loco intrusus est. Hic autem, professione monachus Sancti martyris Dionysii, non pastor, sed dispersor factus est gregis Dominici, et multis noxius, utpote sectator Simonis Magi. Coenobitae siquidem a facie lupi deuoratoris fugerunt, et in aliis monasteriis, animas suas saluare cupientes, dispersi sunt. Ipse uero supra Diuam in coenobio castellum construxit, familiamque militum aggregauit, et sic Dei templum speluncam latronum effecit. Ecclesiastica quoque ornamenta, quae fideles sollicite procurauerant, uendidit, et simonialis munio ad subsidium satellitum suorum distraxit. Mense Maio, phlegmatica pestis per totum Occidentem discurrit, et, catarrho grauiter molestante, omnis oculus plorauit, et per omnem Galliam, ubi tunc eram, omnium maxilla lacrymis maduit. Aestas, calore asperrima, messes ad maturitatem perduxit, cui similis autumnus pedetentim successit. Causon et febres, aliaeque infirmitates terrigenas ualde afflixerunt, et multos languentes in lectum prostrauerunt. Eodem mense, Goisfredus Martellus, Andegauorum comes, Condatum oppidum super Normannum de Monte Reuelli obsedit, et uiriliter expugnauit. Erat enim idem strenuus et fortis iustitiarius, et cum uirga disciplinae acriter imminebat furum atque praedonum ceruicibus, quibus pater eius parcere iamdudum erat solitus, quia in praedis eorum et latrociniis cum eisdem laetabatur crebrius, acceptis inde sibi portionibus. Deinde, postquam adolescens creuit, et ingentem nequitiam per patris sui detestabilem incuriam in Andegauensi prouincia ebullire prospexit, zelo Dei compunctus, miserae regioni, quae omnibus bonis abundaret, si pace potiretur, condoluit. Tandem ipse, iussu Goisfredi, patrui sui, qui legitimus haeres erat (sed periurus ei Fulco dignitatem consulatus abstulerat, ipsumque apud Chinonem castrum fere XXX annis in carcere reclusum tenuerat, unde, uenerabili Urbano papa praesente et imperante, uix absolutus exierat), annuente nihilominus patre, Andegauensem comitatum accepit, summoque conatu rectitudinem simplicibus et egenis exercuit, Ecclesiaeque Dei sinceram pacem laudabiliter seruauit. Auxiliante Deo, totam in breui prouinciam pacauit, et pene omnes antecessores suos uirtute et iustitia gloriose praecessit; sed consummatus in breui tempora multa expleuit. Post triennium principatus sui Condatum, ut supra dixi, obsedit, et rebelles inclusos militari probitate insigniter coercuit. Cumque primores castelli ad eum egressi fuissent, et de pace cum eo facienda et de crastina oppidi deditione tractarent, subito balistarius, instinctu diaboli, de munitione pilum direxit, et strenuissimum iuuenem, ad colloquium inter magnates discernentem, percussit, bonumque iustitiarium in brachio lethaliter sauciauit. In crastinum uero, patriae legitimus defensor defunctus est, et cum luctu multorum in coenobiali basilica Beati Nicolai praesulis, sepultus est. Quo defuncto, Philippus, rex Francorum, Fulconi, priuigno suo, Andegauorum comitatum concessit, ipsumque imberbem Guillelmo, Pictauensium duci, qui tunc forte ad curiam erat, commisit, ut eum in itinere tutaret, saluumque ad patrem suum perduceret. At ille commendatum sibi usque ad terrae suae limitem deduxit, ibique, legalitatis et futurae derogationis immemor, comprehendit, et plus quam unius anni spatio in carcere tenuit. Corpulentus autem rex Franciae, hoc audito, ualde contristatus est, puerumque de ergastulo precibus et minis eripere conatus est. Bertrada quippe, mater praefati adolescentis, uxor regis erat, quae ipsum iugiter stimulabat, et plurimos ad subuentionem uincti frustra inquietabat. Porro rex, crebris aculeatus punctionibus, tantum nefas terrore minarum punire uoluit. Sed turgidus dux, ponderosum regem paruipendens, adolescentem diutius retinuit, donec oppida, quae in confinio utriusque comitatus erant, a patre pro ereptione filii obtinuit. Deinde non multo post senex genitor obiit, iuuenisque comes Eremburgem, filiam Heliae Cenomanorum comitis, uxorem duxit, quae generosam ei utriusque sexus sobolem peperit. Eodem anno (1105-1106), Henricus rex, ut supra dictum est, uere in Neustriam nauigauit, et paternam haereditatem, quam periuri et raptores ac nebulones conculcabant, uindicare sategit. Heliam Cenomanensem cum uiribus suis conduxit, urbemque Baiocassinam, quam Gunherius de Alneio conseruabat, obsedit. Gunherius uero ad regem exiuit, eique Rodbertum Haimonis filium, qui captus olim ab eodem fuerat, pro gratia eius liberum reddidit, sed urbem imperiose poscenti reddere contempsit. Protinus igitur rex urbem expugnauit, et iniecto igne penitus combussit, et praefatum municipem cum pedissequis ac commilitonibus suis cepit. Audita itaque tantae ciuitatis destructione, reliqui municipes ualde contremuerunt, et properantem cum tanta obstinatione regem proterue praestolari timuerunt. Cadomenses ergo, comperta clade Baiocensium, metuentes simile perpeti excidium, ad regem, qui iam ad illos cum magna feritate festinabat, miserunt, et pacem cum illo ad uoluntatem eius fecerunt. Mox enim Engerrannum municipem, Ilberti filium, cum suis expulerunt, et munitionem regi reddiderunt. Rex autem quatuor primoribus Cadomi Dalintonam in Anglia dedit, quae LXXX libras per singulos annos reddit, et Villa Traditorum usque hodie nominatur, licet illis nunc subiecta non sit. Deinde rex Falesiam perrexit, sed eam non expugnauit, quia comes Helias, a Normannis rogatus, recessit. Illic tamen exercitium militare peractum est, in quo Rogerius de Gloucestra, strenuus miles, occisus est. Germani principes, rex et dux, in septimana Pentecostes Sanctellis conuenerunt, et biduo de pace facienda locuti sunt. Sed, quia seditiosi dissidentes perturbabant, cunctis foederibus ruptis discesserunt. Totis postmodum uiribus coeperunt guerram passim agere, et proceres, probique tirones, quibus inhaererent, partes eligere, et incendiis atque rapinis a Pentecoste usque ad festiuitatem Sancti Michaelis insistere. Tunc Henricus, imperator Alemannorum, VII Idus Augusti (1107) exspirauit; sed, quia pro multis reatibus suis Ecclesiae, teste Deo, non satisfecerat, terra caruit, nec per multos annos humano ritu sepeliri meruit. Carolus Henricus V, filius eius, post eum imperauit, qui post tres annos Mathildem, filiam Henrici I regis Anglorum, uxorem duxit; sed legitimum sibi de ea successorem non habuit. [11,10] X. (Anno 1106) Rodbertus, inuasor Diuensis abbatiae, inter reliqua mala quae gessit, Simonis nequitiae nefarium Iudae facinus adiunxit. Cum Rodberto duce et optimatibus eius placitum fecit Falesiae, quod eis regem cum paucis adduceret repente, et ipsi parati essent eumdem suscipere. Disposita itaque proditione, Rodbertus Cadomum perrexit, et inuento regi familiariter dixit: Municipium, quod supra Diuam habeo, si mecum uenire placet, tibi reddo. Cumque regi hoc placuisset: Magnum, inquit ille, exercitum ducere modo necesse non est, ne strepitus multitudinis audiatur, et conatus noster impediatur. Intus pauci clientuli sunt, et mihi penitus obediunt. Rex igitur noctu surrexit, et tota nocte cum DCC militibus equitauit, et apparente aurora loco proximus constitit. Interea Rainaldus de Guarenna, et, Rodbertus iuuenis de Stoteuilla, cum aliis CXL militibus, Diuense municipium praeoccupauerunt, et, aurora surgente, cum cachinnis et exprobrationibus, dum rex appropinquaret, uociferati sunt. Multi quoque alii milites secuti sunt de Falesia et de aliis in gyro municipiis, ut cominus dimicarent cum rege et eius asseclis. Ille autem, ut dolos aduertit, iratus assultum in castrenses suis mox facere praecepit. Ferocem igitur assultum regii milites protinus fecerunt, et iniecto igne castrum et coenobium combusserunt. Tunc Rainaldus et Rodbertus, probi tirones, aliique plures capti sunt. Multi quoque, qui in turrim ecclesiae confugerant, concremati sunt. Porro sequaces, qui subuenire illis festinabant, ut ingentem pyram prospexerunt, confestim fugientes Falesiam remeauerunt. Victor autem rex pedetentim eos persecutus est; sed nullus contra eum egredi ausus est. Merito illis male contigit, iuxta illud quod Apostolus dicit: Si quis templum Dei uiolauerit, disperdet illum Deus. Ecce isti domum Dei speluncam latronum temere fecerunt, et turpibus immunditiis hominum et equorum irreuerenter polluerunt, meritoque ferro uel edacibus flammis interierunt! Tunc Rodbertus traditor captus est, et transuersus super equum, sicut saccus, coram rege adductus est. Cui rex ait: Perfide, de terra mea fuge. Nisi pro reuerentia sacri ordinis, cuius habitum exterius fers, miserrime facerem te continuo membratim discerpere. Dimissus itaque apostata protinus ad Francos, unde erat, cum dedecore aufugit, et praeposituram Argentolii, quia monachatus quietem cum paupertate in claustro ferre negligebat, obtinuit. Cumque in eodem anno quemdam Ioannem placitis constringeret, et nescio quas consuetudines ab eo uiolenter exigeret, ira furente, a praefato pagense percussus est, et ita, exigentibus culpis, sine poenitentia miser trucidatus est. Autumnus tunc in Normannia tonitruis et imbribus atque bellis tempestuosus fuit, et praeliorum fomes, multiplicibus causis fotus, palam prorupit. Rodberto siquidem duci Rodbertus de Belismo et Guillelmus, comes Moritolii, aliique plures obnixe adhaerebant, quia regem formidantes, illius iugo subiici omnino recusabant, eique totis nisibus resistebant. Unde rex, congregata suorum multitudine, castrum contra Tenerchebraicum construxit, ibique Thomam de Sancto Ioanne, cum multis equitibus et peditibus, ad arcendos castrenses constituit. Porro Guillelmus, Moritolii comes, cuius oppidum obsidebatur, ut hoc audiuit, militum nobilem coetum aggregauit, et ingentem ciborum, aliarumque rerum, quibus obsessos indigere nouerat, apparatum conduxit, regiisque satellitibus id cum moerore contemplantibus, introduxit. Virides etiam per agros messes secari fecit, et oppidanis suis ad pabulum equorum subministrauit. Tantae nimirum strenuitatis praefatus iuuenis erat, et militarem tam magnae uirtutis copiam habebat, ut regii excubitores de munitione nullatenus progredi, seu calumniando introitum cum illis auderent congredi. Hoc audito, rex nimis iratus est, et acrius in hostes insurgere conatus est. Congregato enim exercitu, Tenerchebraicum uenit, et aliquandiu obsidione coercuit. Interea Guillelmus comes ducem et Rodbertum de Belismo et alios amicos suos requisiuit, auxiliumque contra regem summopere procurauit. Dux ergo exercitum adunauit, fratrique suo in terra sua obsidionem dissoluere praecepit; alioquin praelium indixit. At ille obstinato corde in obsidione perdurauit, et bellum plus quam ciuile futura pro pace suscepit. Quatuor siquidem comites habuit secum, Heliam Cenomanorum, Guillelmum Ebroicensium, Rodbertum de Mellento, et Guillelmum de Guarenna; aliosque praecipuos barenes, Ranulfum scilicet Baiocensem, et Radulfum de Conchis, Rodbertum de Monteforti et Rodbertum de Grentemaisnilio, aliosque plures cum suis clientibus. Econtra Rodbertus dux secum habebat Rodbertum Belesmensem, et nepotem eius Guillelmum Moritoliensem, Rodbertum de Stoteuilla et Guillelmum de Ferrariis, aliosque plures cum suis uiribus. Milites quidem non tantos ut frater eius, habuit; sed peditum numerosiorem cateruam produxit. In armis ex utraque parte fratres et cognati consistebant, et nonnulli eorum mutua sibimet uulnera parabant. Fraudulenti quoque desertores spicula gestabant; sed non firmo corde suo principi adhaerebant, fugaeque magis quam conflictui pro maleuolentia inhiabant. Plures equidem religiosi uiri tantum nefas impedire conati sunt, fraternique sanguinis effusionem uidere nimis timuerunt. Vitalis autem eremita, qui tunc inter uenerabiles personas erat praecipuus, caeteris feruentior, sequester inter germanos dissidentes factus, audacter interdixit ne certarent cominus, ne uiderentur imitari detestabile omnibus saeculis Oedipodarum facinus, meritoque subirent Ethioclis et Polinicis nefarios et horribiles euentus Denique rex multiplices casus solerter inspexit, uerbisque sophistarum animo perceptis, diuersos consultus subtiliter reuoluit. Unde huiuscemodi legationem fratri suo mandauit: Ego, inquit, frater mi, non pro cupiditate terreni honoris huc accessi, nec tibi iura ducatus tui adimere decreui; sed lacrymosis questibus pauperum inuitatus, Ecclesiae Dei opto suffragari, quae, uelut nauis sine gubernatore, periclitatur inter procellas pelagi. Tu enim terram ut arbor infructuosa occupas, nullumque iustitiae fructum Creatori nostro sacrificas. Dux quidem nomine tenus uocaris; sed a clientibus tuis palam subsannaris, nec tui contemptus iniurias ulcisceris. Crudeles ergo iniquitatis filii sub umbra tui nequiter opprimunt plebes Christianas, iamque plures pene hominibus uacuas in Normannia fecerunt parochias. Haec uidens, zelo Dei, qui nos regit, inardesco, animamque meam pro salute fratrum et dilectae gentis, patriaeque ponere efflagito. His itaque perspectis, quaeso, meis consiliis utere, et me ista moliri non pro cupiditate, sed pro bona uoluntate, palam poteris comprobare. Omnes munitiones, totamque iustitiam et procurationem totius Normanniae et medietatem ducatus mihi dimitte, aliamque medietatem sine labore et cura tibi posside, et aequipollentiam alterius medietatis de meo singulis annis in Angliae aerario recipe. Dapibus et ludis et cunctis postea securus oblectamentis frui poteris. Ego autem imminentes pro pace labores tolerabo, tibique promissa quiescenti sine defectione procurabo, rabiemque malignantium, ne populum Dei suggillent, auxilio eius iuste coarctabo. Haec audiens, dux consiliarios suos accersiit, eisque mandata regis retulit. Protinus illi mandata regis abhorruerunt, et contumacibus dictis ducem, ne sermonibus pacis obsequeretur, auerterunt. Renuntiantibus legatis quod dux, suique fautores non pacem, sed bellum omnimodis optarent, rex, Deo sese commendans, ait: Nouit omnipotens Deus, in quem credo, quod pro desolatae plebis subuentione hoc certamen ineo. Ipsum factorem nostrum intimo corde deposco ut illi det uictoriam in conflictu hodierno, per quem suo tutelam et quietem decreuit dare populo. His dictis, magistratus familiae suae conuocauit, ad praelium omnes instruxit, breuiterque commonuit, prout opportunitas loci et temporis exegit. Rainaldum uero de Guarenna, et omnes alios qui in Diuensi basilica capti fuerant, absoluit, et ecclesiam quae combusta fuerat sese restauraturum Deo deuouit. Deinde ferratae acies ordinatae sunt, et disciplinabiliter stipatae processerunt. Primam aciem rexit Rannulfus Baiocensis; secundam Rodbertus comes Mellentensis; tertiam uero Guillelmus de Guarenna. Hic nimirum pro absolutione fratris sui ualde laetatus est, cunctosque sodales, ut inuincibiliter dimicarent, audacter exhortatus est. Rex autem Anglos et Normannos secum pedites detinuit; Cenomanos autem et Britones longe in campo cum Helia consule constituit. Ex aduersa uero parte Guillelmus comes Moritoliensis aciem duxit primam, et Rodbertus Belesmensis extremam. Cumque simul exercitus conuenissent, et turmae Guillelmi comitis coetus Ranulfi ferire satagerent, tanta densitate constipati erant, et in armis indissolubiliter stabant, ut nihil eis obesse possent, sed alterni conatus impenetrabiles obstare studerent. Ululantibus utrinque et uociferantibus, Helias cum suis subito irruit, et e latere inermes ducis pedites percussit, et CCXXV mox interfecit. Quod uidens, Rodbertus Belesmensis fugam iniit, et dissolutum ducis agmen uictoribus cessit. Tunc Gualdricus ducem comprehendit, et regali custodiae mancipauit. Is nimirum capellanus regis, qui militibus sociatus in certamine constitit, non multo post Laudunensis pontifex factus, parochianos nimis aggrauauit; unde a ciuibus suis in quodam uiridiario, feria VI Parasceue, cum septem maioribus ecclesiae ministris, percussus occubuit. Britones autem Guillelmum comitem ceperunt, quibus rex et amici eius uix abstulerunt. Rodbertus de Stoteuilla et Guillelmus de Ferrariis, aliique plures capti sunt; quorum quidam, gratia regis absoluti, pro impetrata libertate tripudiauerunt, alii uero, promerentibus culpis, usque ad mortem uinclis irretiti sunt. Rex itaque, uictoria gaudens, coetus suos conuocauit, res suas prudenter disposuit, et captos hostes solerter custodiri praecepit. Cui dux ait: Proditores Normanni fraudulentiis suis me seduxerunt, et a consiliis tuis, frater mi, quae uere mihi salubria fuissent, si sectatus ea fuissem, me subtraxerunt. Falesienses coniuraui, dum ab eis recessissem, ne ulli redderent Falesiae munitionem, nisi mihi, siue Guillelmo de Ferrariis, quem in omnibus comprobaui fidelem. Nunc igitur, frater mi, festina, et Guillelmum ad recipiendam firmitatem destina, ne Rodbertus de Belismo te subreptione praeueniat aliqua, et firmissimam munitionem praeoccupans, per nonnulla tibi resistat tempora. Rex autem amicabiliter et caute fratrem secum adduxit, et praefatum militem ad nanciscendum oppidum celeriter transmisit. Quem ipse protinus secutus, Falesiam properauit, iussuque ducis munitionem et fidelitatem burgensium recepit. Tunc regi Guillelmus puer, qui nutriebatur ibidem, allatus est. Quem, prae timore trementem, rex contemplatus est, uariisque in tenera aetate infortuniis impetitum dulcibus promissis consolatus est. Deinde, ne aliqua sibi occasio derogationis oriretur, si puer in manu eius quolibet infesto casu laederetur, peculiari sub tutela eum retinere noluit, sed Heliae de Sancto Sidonio ad educandum commendauit. Eidem quippe militi iampridem dux filiam, de pellice sibi natam, dederat, et Arcacensem comitatum concedens, inter praecipuos Normanniae barones illum promouerat. Auditis rumoribus de uictoria regis, religiosi quique laetati sunt. Exleges autem et malignitatis amatores contristati luxerunt, quia iugum indomitae ceruici suae diuinitus impositum pro certo nouerunt. Nam seditiosi praedones, ex quo sceptrigerum, quem fortem iustitiarium olim comprobauerunt, adminiculante Deo, superiorem hostibus in bello comperierunt, agnita uiri uirtute per diuersa statim loca diffugerunt, et solo timore illius a solitis infestationibus cessauerunt. Nefariis ergo collegiis hac et illac dispersis, schemata mutauerunt, quia reperiri, seu cognosci ab his quos protriuerant, admodum timuerunt. Rex siquidem cum duce Rothomagum adiit, et a ciuibus fauorabiliter exceptus, paternas leges renouauit, pristinasque urbis dignitates restituit. Hugo autem de Nonanto, duce iubente, regi arcem Rothomagi reddidit, propriumque honorem, quem Belesmensis herus ei abstulerat, regia ui recuperauit, et omni uita sua postmodum in pace possedit. Alii quoque municipes per totam Normanniam a duce absoluti sunt, eoque annuente, omnia reddentes municipia, triumphatori reconciliati sunt. In medio Octobri (1106) rex Lexouium uenit, cunctos optimates Neustriae conuocauit, et utillimum Ecclesiae Dei concilium tenuit. Ibi statuit regali sanctione ut firma pax per omnes teneatur fines Normanniae: ut, latrociniis omnino compressis cum rapacitate, omnes ecclesiae possessiones, sicut eas die qua pater eius defunctus est tenebant, aliique nihilominus legitimi haeredes possideant. Omnia quoque dominia patris sui suae proprietati mancipauit, iudicioque sapientum irrita esse censuit quae frater suus ingratis per imprudentiam permiserat. Hostes autem, quos in bello ceperat, in Angliam destinauit, et perenni ergastulo Guillelmum Moritoliensem ac Rodbertum de Stoteuilla, aliosque nonnullos condemnauit. Inflexibilis erga eos perdurauit, et quamuis multorum precibus ac promissis, muneribusque pulsatus fuisset, nunquam emolliri potuit. [11,11] XI. Rodbertus autem Belesmensis, frustrata spe aliter quam putauerat, nimis ingemuit, et contra regem Henricum adhuc bellare nitens, Heliam comitem expetiit. Domine, inquit, comes, succurre mihi, quaeso, quia tuus homo sum, et ingentem in te fiduciam habeo. Ecce nunc ope tua indigeo, quia in mundo nimia rerum praeualet confusio. Ecce iunior frater in maiorem surrexit; seruus in bello dominum suum superauit, et uinclis iniecit; auitam quoque illi haereditatem abstulit, sicque periurus domini sui iura sibimet subiecit. Porro, naturali domino meo fidem seruaui, et sicut patri fideliter parui, sic omni uita mea eius obsequar soboli. Quandiu uixero, nunquam sustinebo ut in pace dominetur Normanniae, qui dominum meum, imo suum, nexuit in carcere. Adhuc XXXIV firmissimas munitiones habeo, unde molestissimas infestationes inuasori profecto inferre potero. Auxilium duntaxat tuum imploro, ut per te possim uincto suffragari domino, ipsumque uel haeredem illius ducatui restituere Normannico. His ita dictis, Helias respondit: Prudens quisque ab initio debet prouidere ne incipiat quod non possit, uel non debeat explere. Rursus debet satagere ne uelit indignum quemquam plus quam decet erigere, uel aliis in fascibus praeferre, qui se ipsum nesciat regere. Nam, sicut prouerbium asserit uulgare: Qui stultum contendit in sublimi sustentare, contra Deum praesumit litigare. Henrico regi confoederatus sum, nec ullam in eo diuortii causam reperire possum. Tantum principem insipienter offendere nolo, nec te, nec alium quemlibet in tali negotio auscultare debeo. Nam sensu et potentia, diuitiisque praeditus est; nec aliquis, ut reor, in Occidente specialibus ei praerogatiuis aequiparari potest. Si contra fratrem suum, ut asseris, maiorem et dominum, pugnauit, ad hoc ipsum maxima necessitas compulit, et supplicatio religiosorum, qui miserabiliter a biothanatis conculcabantur, inuitauit. Porro, sicut uulgus in quotidiana locutione perhibet, malum debet fieri, ut peius cesset. Hoc nimirum uulgari more dico, diuina tamen auctoritate non asseuero. Ad hoc semel a duobus pugnatum est fratribus, ut amodo cessent annui conflictus, qui quotidie tellurem inebriabant filiorum sanguinibus. Nam, ex quo dux de Ierusalem rediit et ducatum Normanniae recepit, torpori et ignauiae nimis subiacuit. Cuius segnitie prouocati praeuaricatores legis ad cuncta nefaria, clam et palam, intolerabiliter hactenus furuerunt in Normannia, eorumque incendiis et rapinis per sex annos sancta mater uexata est Ecclesia. Hinc turbae pauperum pulsae sunt in exsilium regna per extera; et rebus ac praediis, quae pii barones antea dederant, spoliata sunt monachorum coenobia. Nulli parcebat iniquorum uiolentia. Timor et luctus implebant omnia. Quotidie multipliciter crescente malorum nequitia, pene omnis deperibat diuini cultus reuerentia. Longas exinde ambages protelare superfluum est. Ecce uidemus basilicas in pluribus Normanniae locis concrematas, dioeceses parochianis euacuatas, et urbes, uillasque malitiis et aerumnis ubique repletas. Nobilem itaque prouinciam tu, complicesque tui coinquinastis, et iram Dei contra uosmetipsos irritastis. Iusto iudicio Dei actum est quod amatori pacis et iustitiae uictoria coelitus collata est, atque contraria pars penitus obruta est. Contra illum nullatenus assurgere nitar, ne Deum, qui protector eius est, offendens, in me prouocare uidear. Verum, si malignitatis conatus et maleuolos astus deposueris, et de amicitia potentis sceptrigeri expetenda tractaueris, in hoc me tui promptum adiutorem erga illum habere poteris. Cumque Rodbertus Heliam inflexibilem ad incongruas factiones inuenisset, et consilium eius utilitatis, legitimique sensus plenum comprobasset, sagaci consiliario uersipellis, quasi ex toto immutatus, gratias egit, concordiamque per eumdem a rege requisiuit. Et quia inter regem et comitem maxima familiaritas erat, obtinuit Argentomum, et quaeque de dominio principali praeoccupauerat, reddidit. Falesiae uero uicecomitatum, et reliqua, quae patris eius fuerant, impetrauit. Henricus siquidem rex omnes inimicos suos, opitulante Deo, humiliauit, ac adulterina castella, quae Rodbertus, uel seditiosi condiderant, prostrauit. Fratrem uero suum, ne inquieti sub auxilii eius uelamine simplices et quietos inquietarent, in Angliam misit, et XXVII annis in carcere seruauit, et omnibus deliciis abundanter pauit. Ipse interea ducatum Normanniae cum regno Angliae fortiter gubernauit, et usque ad uitae suae finem semper paci studuit, atque, iugi felicitate potitus ut uoluit, nunquam a pristino robore, iustitiaeque seueritate decidit. Egregios comites et oppidanos et audaces tyrannos, ne rebellarent, callide oppressit; placidos uero et religiosos, humilemque populum omni tempore clementer fouit atque protexit. Confirmatus in fastigio citra mare et ultra VIII anno ex quo regnare coepit, pacem subiectis plebibus semper quaesiuit, et austeris legibus legum transgressores rigide mulctauit. Diuitiis deliciisque affluens, libidini nimis deditus fuit, et a pueritia usque ad senectutem huic uitio culpabiliter subiacuit, et filios ac filias ex pellicibus plures genuit. Vehementi pollens industria, saeculares quaestus multipliciter auxit, et ingentes thesauros concupiscibilium sibi rerum coaceruauit. Omnem ferarum uenationem totius Angliae sibi peculiarem uindicauit; pedes etiam canum, qui in uicinio siluarum morabantur, ex parte praecidi fecit; et uix paucis nobilioribus ac familiaribus priuilegium in propriis saltibus uenandi permisit. Curiosus perscrutator, omnia inuestigabat, et audita tenaci memoriae commendabat. Omnia ministrorum et dignitatum negotia scire uolebat, et euentus uarios Albionis, seu Neustriae, solers arbiter, discutiebat. Abdita quaeque, et quae latenter agebantur, pernoscebat, attonitis eorum auctoribus, quomodo rex indaginem arcanorum nouerat. Diligenter reuolutis antiquorum historiis, audacter assero quod nullus regum in regno Anglico, quantum pertinet ad saecularem fastum, fuit ditior, seu potentior Henrico. [11,12] XII. Anno ab incarnatione Domini 1107, Henricus rex proceres suos conuocauit, et Rodbertum de Monteforti placitis de uiolata fide propulsauit. Unde idem, quia reum se sensit, licentiam eundi Ierusalem accepit, totamque terram suam regi reliquit. Deinde cum quibusdam commilitonibus suis profectus est. Porro, Buamundum in Apulia inuenit, ibique compatriotas suos gaudens recognouit. Hugo enim de Pusacio et Simon de Aneto, Rodulfus quoque de Ponte Erchenfredi et Guascelinus, frater eius, aliique plures de Cisalpinis erant cum Buamundo. Plerique de aliis nationibus transitum maris exspectabant, qui omnes cum praefato duce contra imperatorem dimicare optabant, et illius liberalitate, tam sibi quam equis suis, pabulum in illa praestolatione sumebant. Ille nimirum tot phalanges per biennium pauit, aerariumque suum pene totum exhausit, et naues omnibus sine naulo hilariter exhibuit. Rodbertum autem de Monteforti honorifice suscepit, et, nesciens qua de causa natale solum dimiserit, quia strator Normannici exercitus haereditario iure fuerat, inter praecipuos sublimauit. Per portus maris naues et peregrinos iamdudum detinuerat, et uictum omnibus abundantem de redditibus suis constituerat, acerrimamque uiris classem in Augustum summopere instruxerat. Tandem exercitus Christi prospero flatu in Thessaliam nauigauit, et Duracium longo tempore obsedit. Magnanimus dux multis modis conabatur oppidum expugnare, sed impediebant qui maxime debuissent illum adiuuare. Guido enim, frater eius, et Rodbertus de Monteforti, in quibus confidebat prae caeteris, fraudulenter conuersi erant ad partes imperatoris, et excaecati ab eo, missis ingentis pecuniae exeniis, callide frustrabantur molimina sui principis. Nam, dum ille machinas praeparasset, dieque statuto assultum facere decreuisset, illi nimirum aliquas occasiones subdole praetendentes, inducias petebant, uel hostibus, qua tergiuersatione periculum instans praecauerent, clanculo intimabant. Sic Buamundus proditione suorum cum cateruis suis diu delusus est, et, deficiente alimento, in externa regione Christi exercitus exinanitus est. Denique, grauem inediam non ferentes, paulatim se subtraxerunt, et per Macedoniam sparsi, pacem imperatoris amplexati sunt, a quo recepti, liberam facultatem remanendi sub illo, uel eundi quo uellent acceperunt. Quin etiam plerique multa ab eodem donaria sumpserunt, eiusque largitate potiti, et post ingentem penuriam recreati, gratias egerunt. Videns Buamundus quod nimios ausus perpetrare non posset, doluit, quotidieque a sociis stimulatus ut gratiam Augusti procuraret, diutius restitit. Dicebant enim: Nostrae temeritatis poenas luimus, qui ultra natales nostros et uires superbos nisus suscepimus, et contra sanctum imperium manus leuare praesumpsimus. Ad tantos ausus nec haereditarium ius nos illexit, nec prophetarum aliquis, a Deo destinatus, coelesti nos oraculo exciuit; sed cupiditas in alterius ditione dominandi ardua te incipere persuasit, et nos nihilominus appetitus lucrandi ad intolerabilem sarcinam laborum et discriminum sustinendam pertraxit. Verum, quia « Deus non irridetur, » nec supplantat iudicium, nec subuertit quod iustum est, preces iustorum, qui contra nos ad eum in Graecia clamant, benigniter exaudiuit, et agmina nostra, non bello, sed fame attenuata dispersit, uiresque nostras sine sanguinis effusione aboliuit. Fac igitur, quaesumus, pacem cum imperatore, antequam comprehendaris, seu morte condemneris, et omnes tui, te cadente, protinus deputentur inextricabilibus aerumnis. His auditis, probus dux manifestam suorum defectionem intellexit, et postremo, ne insanabile dedecus cum damno incurreret, inuitus cessit, pacem cum Augusto pepigit (1108), indeque moestus in Apuliam remeauit. Erga Gallos, quibus maxima regna pollicitus fuerat, erubuit, eisque licentiam peragendi peregrinationem suam cum rubore permisit (1109). Tunc Hugo de Pusacio, et Radulfus de Ponte Erchenfredi, cum Guascelino fratre suo, aliique plures Constantinopolim abierunt, et ab Alexio imperatore multis muneribus honorati sunt, et inde Ierusalem profecti sunt. In urbe regia uxor Radulfi, filia Goisleni de Leugis, mortua est, et ibidem honorifice tumulata est. Quidam, peractis orationibus, natale solum repetierunt, uitaeque suae finem diuersis casibus sortiti sunt. Guido non multo post aegrotauit, et proditionem quam fecerat palam cognouit; sed absolutionem a fratre nunquam impetrare potuit. Tunc etiam Rodbertus, eiusdem proditionis particeps, mortuus est, nec ullius ore pro meritis laudatus est. Anno ab Incarnatione Domini 1111, indictione IV Marcus Buamundus post multos agones et triumphos in nomine Iesu obiit. Cui laudabilis miles ad confutandos Ethnicos Tancredus per aliquot annos successit. Quo defuncto, Rogerius, Richardi filius, praefatorum principum consobrinus, Antiochiae principatum suscepit; sed, infortunio praepeditus, paruo tempore tenuit. Inuictorum siquidem principum mors per totum mundum audita est. Unde luctus Christianis et laetitia paganis ingens exorta est. Igitur amir Gazis, nepos soldani Persiae principis, bellum in Christianos suscepit, et Sardanas, castrum Christianorum, quod ab Antiocha X leucis distat, cum ingenti multitudine obsedit. Rogerius autem, Richardi filius, princeps Antiochiae, Bernardo patriarcha prohibente, ad bellum processit (anno 1119), nec exspectare Balduinum, regem Ierusalem, quem asciuerant, uoluit. Miles quidem erat audax et promptus, sed impar prioribus, quia nequam et obstinatus ac temerarius. Pontifex, paterno more pro populo sollicitus, duci nimis properanti dixit: Probitatem tuam, strenue dux, prudenter moderare, ac Balduinum regem et Ioscelinum, aliosque fideles patricios, iam ad nostri subsidium summopere manicantes, praestolare. Temeraria festinatio plerisque nimis nocuit, summisque principibus uitam et uictoriam abstulit. Historias antiquas et modernas rimare, et mirificorum euentus regum subtiliter intuere. Saulem et Iosiam, Iudamque Machabaeum recole, Romanos quoque apud Cannas deuictos ab Annibale, et ne parili ruina cum tibi subiectis praecipiteris, diligenti cura praecaue. Venerabiles socios, qui fide, multimodaque uirtute praecellunt, exspecta, et cum ipsis in uirtute omnipotentis Dei contra paganos dimica, et, iuuante Deo, frueris optata uictoria. Haec et multa his similia prouidus praesul locutus est. Sed princeps superbus, omnia spernens, profectus est, et in planitie Sarmatam cum VII millibus castrametatus est. Tunc amir Gazis et ingentes cunei Ethnicorum obsidionem repente deseruerunt, subitoque de proximis montanis in campestria descenderunt, et superficiem terrae sua multitudine, ueluti locustae, cooperuerunt. Deinde ad tentoria Christianorum conuolantes, atrociter in imparatos irruerunt, et Rogerium principem cum VII millibus in campo Sarmatam interemerunt. Rodbertus autem de Veteri Ponte, aliique milites, uel armigeri, qui mane pabulatum perrexerant, siue aucupatum, uel alias ob causas de tentoriis exierant, repentinam impugnationem uidentes, per VII leucas ad urbem confugerunt, dirisque rumoribus excitos ciues ad defensionem patriae concitauerunt. Fere CXL extra tentoria euaserunt, qui, saluante Deo, ad protectionem fidelium reseruati sunt. His ita compertis, Bernardus patriarcha, cum omnibus clericis et laicis quos inuenire potuit, ad tutandam urbem uiriliter insurrexit. Cicilia quoque, Philippi Francorum regis filia, quae Tancredi uxor fuit, Geruasium Britonem, Haimonis Dolensis uicecomitis filium, militem fecit, aliosque plures armigeros militaribus armis contra paganos instruxit. Gentiles autem, tanta strage Christianorum elati, conglobatim ad urbem conuolarunt, Antiochiam ex insperato, defensoribus occisis, ingredi machinati sunt; sed, praeueniente Deo, per manus paucorum fidelium a repagulis Antiochenis penitus repulsi sunt. Post XV dies, rex Ierusalem, et Pontius, Tripolitanus comes, cum copiis suis ad castrum Harene conuenerunt, initaque in nomine benigni Iesu pugna, uincentes, cornua paganorum confregerunt. Ibi Geruasius tiro amir Gazis interfecit, et Christiana uirtus Ethnicas uires confudit. Christiani itaque spoliis gentium ditati sunt, Deoque gratias alacriter egerunt. Tunc Balduinus rex, pro defectu Tancredinae stirpis, Antiochiam possedit, et per aliquot annos contra Ethnicos tenuit. Denique Buamundus iuuenis de Apulia in Syriam uenit, et cum ingenti tripudio ab omnibus susceptus, filiam regis desponsauit, totamque patris possessionem recuperauit. Qui fere IV annis, uestigia patris secutus, insigniter floruit, sed, ueluti pulcherrimus flos, cito emarcuit . [11,13] XIII. Interea (anno 1123) Balad sahanas, id est uicecomes, Baldac, qui filiam Roduani regis Aleph uxorem habuit, et cum ea regnum eius obtinuit, multo tempore contra Christianos acriter certauit. Hic nimirum antiquus bellator, dum Monbec urbem obsideret, et nihilominus damnis Christianorum inhiaret, comperit quod Balduinus rex et Ioscelinus, aliique quamplures adire Rages uellent, ibique solemnia Paschae celebrare decreuissent. In ultima igitur hebdomada Quadragesimae, clam de obsidione cum XL millibus discessit, et Ioscelinum de Toruessel, ac Gualerannum de Pusacio, qui praecesserant, feria quinta Coenae Domini comprehendit. Deinde in condensa oliuarum silua, ueluti lupus, cum suis delituit, ac ad pontem Toreis super Euphratem Balduinum regem, Sabbato Paschae, in insidiis exspectauit, ignorantem quid sodalibus quos praemiserat contigerit. Capellanos siquidem et inerme uulgus uersipellis explorator uidit, sed, pinguiorem praedam auide captans, impune praetergredi permisit. Denique regem, cum XXXV militibus secure suos sequentem, comprehendit, ac demum omnes turmas suas, ceu rabidas tigrides, post inermes destinauit, et omnes protinus occidi praecepit. Quod ita factum est. Omnes enim capellani regis et inermes qui praecesserant, Sabbato Paschae, ut bidentes, necati sunt. Porro Balad, tanta prosperitate elatus, exsultauit, regem, militesque uinctos in Charran duxit, et inde Carpetram, ubi diutius eos custodiuit. Est ibi turris maxima, opulenta et munitissima, et de praecipuis, quae in orbe tyrannos extollunt, una. Ibi Balduinus rex et Ioscelinus atque Gualerannus, Pontius quoque de Gauarred, uicecomes, et Geruasius tiro, atque Guiumar Brito, filius Alanni comitis, et XXXII milites simul uno anno uincti sunt, cum XL Christianis de Armeniis et Surianis, quos iamdudum captiuatos illic inuenerunt. Balad autem turrim et uinctos CCCL militibus ad seruandum commendauit, regemque pro reddendis munitionibus, quas praecipue cupiebat, ieiuniis coerceri iussit; reliquos uero diuersis officiis et quotidianis operibus sub custodia mancipauit. Deinde ingentem exercitum aggregauit, et contra Christianitatem, quam sine rectore putabat, festinauit, Sardanasque castrum, quod prope Antiochiam est, diutina obsidione coarctauit; sed, fortissimo rege Sabaoth suos castrenses corroborante, obtinere nequiuit. Interea captiui satellitibus Ethnicis seruiebant; unum pedem cippo constricti, imperantibus obsecundabant. Aquam de Euphrate per unum milliarium quotidie deferebant, et alia opera, quae illis iniungebantur, hilariter faciebant. Gentiles ergo eos, ueluti bona iumenta, diligebant et affabiliter tractabant, ac ut bonos officiales et operarios, ne deficerent, ubertim pascebant. Solus autem rex Balduinus et Ioscelinus otiabantur, sed sollicite seruabantur. Rex quoque, iussu Balad, dominico et feria quinta tantummodo in hebdomada manducabat; et tunc trecentos quinquaginta milites, custodientes se, pascebat. Cunctis etiam consodalibus suis et captiuis XL quos incarceratos inuenerat, abunde uictum, tam pro regali munificentia, quam pro fauore custodum comparando, erogabat. Dapsilitas huiusmodi multum illis contulit. Ethnici enim milites eos honorifice seruabant, et contra praeceptum Balad occulte regem copiosis dapibus frequenter satiabant. Admiralius de Caloiambar, patruus uxoris eius, eum iuuabat, qui singulis septimanis centum bizanteos ei mittebat. Gentilium uersutia multoties Christianis fauorabiliter applaudebat, sed canina fides eorum in aeternum pereat! Nam bis in suorum solemniis sacrorum de Christianis militibus sorte rapuerunt, ad stipitem ligatum sagittauerunt, et cum ingenti ludibrio peremerunt. Hoc itaque uiso, uincti uehementer contristati sunt, et magis nobiliter mori, quam miserabiliter uiuere, peroptarunt. Unde post unum annum Christiani uiriliter animati sunt, et quodam Dominico die custodes suos, regiis dapibus copiose refectos, inebriauerunt. Stertentibus autem paganis, Franci arma eorum sumpserunt, et XL Christianis de Armeniis et Surianis, qui iamdudum captiuati fuerant, sibi adiunctis, omnes Turcos occiderunt, et ianitoribus necatis, totam munitionem adepti sunt. In crastinum in urbem uiriliter irruerunt, et multa millia paganorum ceciderunt, et sublata secum praeda, fere mensibus VIII munitissimam arcem tenuerunt. Tunc Ioscelinum et Goisfredum Gracilem foras miserunt, et per eos auxilium ab omni Christianitate poposcerunt. Circa haec tempora (1123-1124), Ierosolymorum regina, quae de Armeniis orta erat, centum fidissimos Armenios, Turcorum arma et habitum gestantes, ad uiri sui subuentionem direxit. Qui Carpetram uenientes, turrim intrauerunt, et Turcanae locutionis, uersutiaeque periti, Francis insigniter auxiliati sunt. Ioscelinus et Goisfredus, dum ignotum iter carperent, et in barbara regione omnes pariter ut hostes metuerent, cuidam rustico, qui de Mesopotamia, cum uxore asello insidente, in Syriam ibat, associati sunt. Illis una euntibus et confabulantibus, a rustico statim agnitus est Ioscelinus; fortissimus heros ad uocem barbari contremuit, et Ioscelinum se esse denegauit. At ille: Noli, inquit, negare quod es, strenue miles. Optime te ut dominum cognosco, Iosceline. In domo tua tibi multoties seruiui, et laetatus sum, dum licuit mihi uilioribus clientulis tuis famulari. Aquam detuli, ignem accendi, et inter tuos uernulas de largitate tua uictum et uestitum promerui. Post aliquot annos parentes meos repetii Turcos, quos iterum relinquo ut profanos, et reposco Christianos, inter quos sat beatius degni, quam inter cognatos et compatriotas meos. Infortunia tua, probe uir, audiui, et pro deiectione tua, tuorumque satis olim dolui. Nunc autem uinculis absoluto, propriosque penates repetenti, fidam tibi comitatem seruabo, et itineris uestri dux usque in Antiochiam ero. Haec et multa his simila paganus locutus est, et Ioscelinus cum socio suo ualde laetatus est. Protinus pannos commutauerunt. Barbarus praecedebat ut dominus, et confabulabatur cum obuiantibus. Christiani uero proceres, ut uilia mancipia, subsequebantur, et regem Sabaoth pro communi salute taciti deprecabantur. Sarraceni quoque sexennem filiam alternatis uicibus in ulnis suis gaudentes baiulabant, et per oppida uel urbes incogniti pertransibant. Nunc, quid illis qui Carpetrae agonizabant contigerit, audite. In arce tres uxores Balad latebant, quas Christiani per XV dies ibidem esse non agnouerant. Fatumia, regis Medorum Halis filia, pulchritudine praecellebat ac potentia, alia uero Roduani de Aleph filia, et tertia erat admiralii de Caloiambar filia. Porro filia Roduani litteras scripsit, et columbam, ferentem epistolam collo alligatam, marito, cum centum millibus Sardanas obsidenti, de turre direxit, ubi omnia de captione arcis et occisione custodum et depopulatione regionis, liquido enarrauit. Mox Balad territus obsidionem dissoluit, et Carpetram repetere festinauit, quam, collectis undique uiribus, octo mensibus obsedit. Tunc Ioscelinus cum sociis suis per medias acies Balad incognitus pertransiit, atque ad proprios lares perueniens, ducem suum optime remunerauit. Omnes enim sacro fonte regenerari fecit, et maritum cum coniuge magnis possessionibus ditauit. Puellulam quoque, quam ignotus baiulans Ethnicas tribus deluserat, Christiano militi in coniugem cum magno honore donauit. Balad Carpetram cum ingenti multitudine diu circumuallauit, et Balduinus cum suis insigniter repugnauit. In arce quamplures erant aulae spatiosae ac speciosae, et praecipuis camerae muris interclusae, ubi erant ingentes thesauri, copia scilicet auri et argenti, lapides pretiosi, purpura et sericum, et omnium copia diuitiarum. Riuus etiam abundans de Euphrate illic oriebatur, qui subterraneo canali mirabili arte conducebatur, et omnibus inclusis ad usus necessarios ubertim famulabatur. Subsidium uero panis et uini, carniumque recentium, seu rancidarum, mille militibus usque ad decem annos sufficiebat. Unde animositas Francorum reditum Ioscelini cum auxilio Christianorum praestolari fiducialiter poterat. Anxius igitur Balad Balduinum regem per excellentes legatos saepe rogauit, multa spopondit, nonnunquam uero cum exprobratione seuera redarguit. Turpe, inquit, facinus, o rex, perpetras, unde nunc et in futuris generationibus tua despicabilior erit probitas. Proh pudor! nobiles matronas crudeliter affligis, et indecenter opprimis; quod nec regiae magnificentiae, nec Christianae religioni congruit. Uxores meas inermes, nec te unquam in aliquo laedentes, quare ueluti captiuas in carcere uinctas retines? Reginas de regio sanguine ortas cur quasi fures seu proditores uinculis coarctas? Maximum dedecus est genti tuae quod perpetras, et religioni tuae per cuncta saecula exsecrabile nefas. Obsecro, ferreum pectus tuum emolli, meaeque compatere senectuti, femineaeque parce fragilitati. Coniuges meas mihi redde, quaeso, et securitatem sub iureiurando tibi, tuisque dabo, ut nullas usque ad unum annum molestias inferam uobis, donec Goscelinus redeat legatus uester, quem emisistis, et auxilium adducat quo indigetis. Interea, si dulce mihi, quod opto, coniugium restitueritis, hinc digressurus exercebo meae negotia regionis, et uos pacem meam ad statutum usque terminum habebitis. Liberum per totam prouinciam meam mercatum habetote, et de ingenti thesauro meo, quem forte nacti estis, quidquid uultis, libere passim emitote. Haec Gazis et Bursethinus, aliique illustres mandata detulerunt, et facundis persuasionibus regem regi acquiescere cohortati sunt. Balduinus rex omnes, qui in arce tenebantur, conuocauit, et mandata Balad enucleauit, consiliumque commune inuestigauit. Cumque diuersi diuersa sentirent et in re dubia diffinitam sententiam proferre dubitarent, Fatumia regina: Haesitantes, inquit, uos uideo, strenuissimi uiri, quid respondeatis allegationibus domini mei. Nunc, quaeso, ne dedignemini audire me. Omnia mandata domini mei floccipendite, quia nihil ueri habent. Falsa sunt omnia quae promittit, et ita uos seducere satagit. Quandiu arcem istam, quae inexpugnabilis est, tenueritis, et me, comparesque meas uobiscum seruaueritis, procul dubio uos ipse timebit, nec assultum uobis inferre aliquatenus audebit. Callide enim secum considerat, et in synagogis suis cum familiaribus asseclis saepe retractat quod, si per occasionem molestiae uobis illatae nos occideritis, nunquam ulterius uacabit a bellis. Omnis nimirum parentela nostra, quae maximam partem Orientis possidet, contra eum usque ad mortem insurget. Auxilium ergo de coelis et a fidelibus amicis fiducialiter exspectate, et lethiferas tergiuersationes uersipellis inimici prudenter praecauete. Superiores estis, et insurgentes iaculis et lapidibus repellere potestis. Quid deest uobis, si magnanimitatem habetis? Abundant uobis arma cum uictu copioso. Habetis panem et aquam et uinum et carnem in inexpugnabili munimento. Decennem Troiae obsidionem recolite, et miros heroum euentus, quos histriones uestri quotidie concrepant, recensete, et inde uires resumite, animosque corroborate. More Gallorum fortiter certate, et usque ad uictoriam perseuerate, ne turpis cantilena de uobis cantetur in orbe. Hactenus per totum orbem Occidentalium personuit probitatis laus gloriosa, famaque Francorum penetrauit Persica regna. Vobiscum claudi non piget nobis, quod rex Balad ad improperium reputat uobis. Libentius hanc patimur clausuram, quam daemonicam cum idololatris obseruare culturam. Benignos enim mores uestros amplectimur, fideique uestrae et religioni congratulamur, optantes, si, Diuinitate fauente, hinc sospites uobiscum euadere poterimus, profecto sacramentis Christianorum imbui coelestibus. [11,14] XIV. Aliae nimirum reginae dicta Fatumiae alacriter contestatae sunt, et Christianis alienigenarum huiuscemodi hortamenta mulierum ualde placuerunt, quibus animati turrim multis diebus tenentes restiterunt. Tandem Balduinus rex poscenti Balad et multa pollicenti fatiscens acquieuit, tres uxores suas, licet ipsae aliud uellent, reddidit, et per quinque strenuos milites remisit. Qui ut Balad coniuges suas decenter adornatas exhibuerunt, sociosque adire in turrim uoluerunt, mox a tyranno, non sine magno moerore multorum, retenti sunt. Sic Guiumar Brito et Geruasius Dolensis, Rodbertus de Cadomo et Muschedus Cenomanensis atque Riuallo de Dinam a mendace Balad capti sunt, et Hali, Medorum regi, dono dati sunt. Ille autem potentissimus exstitit, et Francos, postquam IX mensibus honorifice seruauit, caliphae de Baldac dono dedit. In crastinum soldanus eosdem a calipha recepit, et mox libertate, multisque diuitiis donauit. Ibi quatuor athletae Guiumarum, Alanni comitis filium, sibi dominum praefecerunt, et sub soldano tribus semis annis cum ingenti honore permanserunt; quarto autem anno Antiochiam redierunt. In exsilio benignus Deus suum suis auxilium non subtraxit. Nam praefati quinque milites, qui tam longe in captiuitatem abducti sunt, magnam inter barbaros gratiam habuerunt. Rex quippe Medorum praefecto urbis eos commendauit, et Gallico more indutos quotidie sibi assistere praecepit. Sericis et auratis uestibus ornati erant, equos et arma, uariamque supellectilem habebant, et quidquid a rege uel a praefecto postulabant. Spectabiles coram Persis procedebant, et Medi cultum Francorum admirantes collaudabant. Filiae regum decorem eorum affectabant, facetiisque arridebant. Ipsi quoque reges atque duces de semine Francorum nepotes habere concupiscebant. Nemo tamen a cultu Christi eos aliquatenus recedere, uel a suo ritu compulit deuiare. De diuitiis soldani mira referunt, et de incognitis speciebus quas in Oriente uiderunt. Soldanus dicitur quasi solus dominus, quia cunctis praeest Orientis principibus. Quarto anno, remeandi licentiam illis concessit, aureamque sagittam, quae principalis specimen praemonstrabat absolutionis, contulit. Potentissimorum filias optimatum illis, si remanere uoluissent, et ingentes gazas, ac possessiones obtulit Abire tandem uolentibus ingentes thesauros uariasque diuitias suas ostendit. Denique, pluribus xeniis remunerati, notos et benefactores salutauerunt, et per conductum Dauid, Georgiensis regis, et Turoldi de Montanis Antiochiam redierunt, laetique amicis retulerunt qualiter in Niniue et Baldac et Babylonia commorati fuissent, et multa nobis ignota, quae in Eois partibus uidissent. Tunc ibi audierunt quod Balad Monbec obsideret, et Balduinum regem, occisis sodalibus, adhuc in arcto carcere constrictum retineret. Ioscelinus enim, qui de Carpetra egressus fuerat, et legatos fideles Augusto Ioanni et Graecis et Armeniis direxerat, post octo menses cum ingenti exercitu ad subsidium obsessi regis properat, quem in turri Carpetrae, ut dictum est, reliquerat. Interea Balad arcem obsedit, et Gazin nepotem suum, et Bursechinum iuuenem, magistrum militum, regi frequenter direxit, et cum iureiurando mandauit ut, si sibi pacifice arcem redderet, libertatem abeundi quocunque uellet, cum omnibus suis et cuncta quae peteret, ab eo reciperet. Rex autem, longa inclusione fatigatus, et fallaci pagano praepropere credulus, arcem reddidit, ad scandalum Christianorum et tripudium paganorum. Egresso itaque regi iussit Balad quatuor dentes extrahi, et Gualeranno de Pusacio sinistrum oculum erui, et uenas dextri brachii, ne lanceam ulterius ferret, praecidi, omnesque socios eorum decollari. Quod et ita factum est. Gualerannus post debilitationem membrorum mortuus est, iterumque rex in carcere reclusus, IV annis peiora prioribus perpessus est. Porro XXIV milites et CXL Syri, uel Armenii, capitibus amputatis, perempti sunt. Sed cum Christo uiuant, quem confessi sunt, et cui uiuentes seruierunt! Ioscelinus autem, ut regis defectionem et suorum cladem obiter audiuit, nimis eiulans cum omni exercitu Christiano substitit, uentilatoque ibidem consilio, sua negotia quisque repetiit. Infortunium huiusmodi per totum mundum auditum est, et Christicolis lamentantibus, Ethnicis ingens laetitia orta est. Balad igitur, postquam sibi ad uotum omnia in his, quae iam praetaxauimus, prouenerunt, et Christiani iam per totam Syriam et Palaestinam quasi neglecto rege uiriliter restiterunt, ueredarios per orbem gentium ad reges ac admiralios destinauit. Quibus conuocatis, cum legionibus suis rursus urbem Monbec obsedit. Ioscelinus autem et omnes Christicolae audientes hoc gauisi sunt, et alacriter ad praeliandum contra illos conuenerunt. Tunc etiam, uolente pio Saluatore nostro, quinque praeclari milites adfuerunt, qui eadem septimana, ut iam diximus, de barbarica captiuitate remeauerunt. Inter Monbec et castellum Trehaled in ingenti planitie praelium ingens factum est. Cum Balad, Musci et Heron, frater eius, aliique plures admiralii pugnare, totisque uiribus conati sunt Christianos pessundare. Ibi tunc Balad Goisfredo monacho, comiti de Mareis, mandauit ut duos asinos auro onustos reciperet, et de bello solus ipse recederet, ne in bello uterque eodem die periret. Soror enim eius, quae sortilega peritissima erat, in constellationibus, quod Goisfredus et Balad mutuis ictibus occumberent ipso die, inspexerat, fratrique suo, ut sibi praecaueret, plorans indicauerat. Religiosus uero comes munera tyranni ut stercus contempsit, seseque in confessione Dei ad sacrificium laetus obtulit. Multorum sanguinem sanctorum ulciscens, Balad interfecit, et ipse pro Christo deuote dimi cans gloriose occubuit. Vexillum eius in corpore Balad repertum est; quo cadente, dirum et graue onus de ceruicibus Christianorum abiectum est. Ibi tunc nongenti milites Christiani contra trecenta millia paganorum pugnauerunt, fortissimoque Deo Israel suos potenter iuuante, uicerunt. De Christianis VI milites et XI pedites ceciderunt; de paganis autem XIII millia caesa sunt, quorum nomina in matricula Balad scripta et inuenta sunt. Omnipotens Emmanuel, intactae Virginis filius, feliciter suos Israelitas confortauit, superatis hostibus, per quos, ueluti malleo seu uirga furoris sui, reos conquassauerat, exhilarauit, et post tribulationum tempestates prosperitatis tranquillitatem suppeditauit. Iam cornua gentium, intonante Deo, confracta sunt, inuictumque regem Sabaoth collaudantes, Christiani caput erexerunt. Gazis admiralius, nepos et haeres Balad regis Aleph, ei successit; sed nouitate permutationum et diminutione gazarum ardua tentare et difficilia sustinere nequiuit, quae antecessor eius longo usu exercitatus iniuit, ingenioque multiplici callens fortia ferre et agere potuit. Unde Gazis Balduinum regem pro redemptione centum quinquaginta millia bizanteorum de carcere dimisit, et XL obsides electos de praecipuis Ierosolymorum et circumiacentis prouinciae pueris accepit, securitatemque reddendi omnes paganos, quos in carcere fideles habebant, requisiuit. His itaque concessis, regem dimisit, et apud Gis castrum in regione Caesareae Philippi constituto tempore exspectauit. Tunc Christiani cum auro, quod pro redemptione regis pactum erat, perrexerunt, et assultu in nomine Christi fortiter facto, admiralium et castrum et obsides suos ceperunt, alacresque Deo gratias canentes, Ierusalem regressi sunt. Gazis autem centum millibus bizanteis aureis sese redemit, firmamque pacem Christianis pepigit, sed in principatu parum durauit. Interea (1124), dum Balduinus rex, ut dictum est, in carcere teneretur, et egressionis eius omnis spes Christianis pene omnino negaretur, Ierosolymorum episcopus clerum et populum commonuit ne in tribulationibus deficerent, sed in Christo confidentes, fortiter Ethnicis resisterent, et bellicis armis fines suos ad laudem Conditoris dilatarent. Missis itaque legatis in Italiam, ducem Venetiarum cum ingenti classe accersierunt, et Tyrum, tam diuinis quam saecularibus in libris famosam urbem, obsederunt, et per mare ac per terram usque ad deditionem coarctauerunt. Denique, subacta urbe, quemdam clericum, natione Anglicum, praesulem ordinauerunt, et ecclesiam in honore Sancti Saluatoris extra urbem aedificauerunt, in loco ubi Dominus Iesus populis uerbum aeternae salutis praedicauit, et altare fecerunt de ingenti saxo supra quod ipse docens sedit; in urbem quippe Incircumcisorum noluit ingredi, ne uideretur Iudaeis dare occasionem scandali, si ipse, cum Hebraeus esset, in ciuitatem Gentium introisset, et communitatem cum illis habuisset. De fragmentis uero, quae latomi de informi lapide marculis euulserant, fideles collegerunt, et per orbis climata pro Dominicae sessionis reuerentia detulerunt, quae in sacratis inter sacra pignora locis collocata sunt. [11,15] XV. Rauendinos, quidam potens Graecus, Antiochiam uenit, et legationem imperatoris Alexii Rogerio principi, de quo supra dictum est, intimauit: filiam scilicet ipsius Ioanni, filio Augusti, coniugem petiuit. Diuturnus enim rancor eius paulatim conquieuerat, quia idem, sapientia pollens, manifeste uiderat quod mortalis conditio Buamundum et Tancredum, aliosque rebelles absorbuerat, eamdemque in proximo imminere sibi admodum metuebat. Quapropter decreuit progeniem suam semini coniungere bellicosae gentis, ut sic saltem Antiochenum principatum haeres eius adipisceretur affinitate generis, quod nullatenus armis obtenturum se confidebat bellicis. Praefatum ergo Pelasgum Normannis destinauit, qui in praestolatione communis responsi graue infortunium incurrit. Nam, dum praefatus heros Antiochiae maneret, et ex generali consultu honorabile responsum exspectaret, et amir Gazis Perses, ut supra retuli, fines Christianorum impetuose irrumperet, Rauendinos, cum Rogerio in hostem pergens, captus est, et XV millibus bizanteis redemptus est. Ipsum nempe, quia Graecus erat, Turci non laeserunt, eique, tam pro notitia uicinae gentis, quam pro fauore Augusti, pepercerunt, et accepta redemptione, ut dictum est, sospitem dimiserunt. Ille uero uidens Rogerium cum tota uirtute interisse et Balduinum regem regnum Ierusalem et principatum Antiochiae adeptum fuisse, ipsum quoque ex parte imperatoris adiit, et ab eo filiam suam in coniugium Ioannis requisiuit. Balduinus rex, inde gauisus, legationem suscepit, petitionem annuit, procum in Ierusalem, ut filiam suam uideret, direxit, et per eum secreta reginae soli nota mandauit. Rauendinos itaque Ierusalem uenit, quem regina cum prole sua satis alacriter recepit, et mariti mandatis obtemperauit. Elegans puella, procedens in publicum, intuentibus multum placuit, et optabiles ipsa rumores audiens, frustra exsultauit. Nihil enim stabile fit, nisi quod solus omnium factor disponit. Legatus Augusti cum satellitibus suis, sociisque peregrinis, in Cyprum insulam nauigauit, et dux Cypri cum illo post XV dies Constantinopolim ire decreuit, et omnes usque ad Pentecosten ibi honorifice hospitari praecepit. Igitur longe a palatio eius in aula satis honorabili hospitati sunt, et statutum tempus aegre praestolantes, copiosum a duce uictum susceperunt. Interea dux communi factione a suis in domo sua occisus est, et una de singulis nauibus, quae fixis in maritimo littore anchoris consistebant, tabula subtracta est. Mors etiam legatis et peregrinis a feralibus homicidis palam praefinita est; sed per quemdam sapientem, qui consiliis eorum intererat, callide praepedita et multoties induciata est. Dicebat enim: Obsecro uos, o fratres et amici, ut his hominibus pro salute uestra parcatis, et ab eorum, qui nihil aliquando nocuerunt uobis, sanguinis effusione manus uestras contineatis. Actus uestros freno moderamini discretionis, et statera rectitudinis, ne scelerum enormitate uestrorum Deum et homines in uos irritetis, et furorem maximorum principum utrinque incurratis. Ecce abominabilem offensam in Augustum iam perpetrastis, qui eius consanguineum et ducem imperii Constantinopoleos nocturna caede necastis. Adhuc tamen contra eius animaduersionem ad Ierosolymitas refugere potestis, quibus nondum nocuistis. Verum, si magnanimum Francigenam offenderitis regem Ierosolymorum, et ex utraque parte uobis incubuerit praelium, quid facietis? Quo fugietis? His aliisque sapiens heros dictis ferales homicidas compescuit, cruentasque manus a iugulis innocentum uix retinuit, et circa festum Sancti Ioannis licentiam abeundi uix illis obtinuit. Denique uix in duas ingredi uetustas naues permissi sunt, et cum ingenti difficultate, post plurimos dies, in Illyricum applicuerunt, et securiores inde per urbes poetarum carminibus celebres Bizantium petierunt, per Athenas scilicet, eloquentiae matrem, artiumque liberalium inuentricem, et per Thebas, tyrannorum ciuilibus bellis inhiantium nutricem. Rauendinos uero duros rumores de suae legationis euentibus dominis suis, a quibus destinatus fuerat, retulit, et multas econtra in sua regione mutationes contigisse edidicit. In his enim percunctationibus Balduinus rex, ut superius affatim retuli, a Balad captus est. Imperatore autem Alexio post breue tempus defuncto, Ioannes imperator factus est. Unde in tot permutationibus praefatae copulationis praeparatio penitus frustrata est. Generosa Philippi Francorum regis soboles, Constantia Buamundo filium peperit, quem apud Tarentum in Italia diligenter educauit, et usque ad pubertatis aeuum materno more competenter custodiuit. Buamundus autem, puer bonae indolis, feliciter creuit, et, ut annos adolescentiae attigit, militaria multis gaudentibus arma sumpsit. Patris uero sui audaciam et mores aemulatus imitari studuit, et multimodae probitatis ac honestatis specimine sublimia de se intuentes sperare permisit. Haec ut Antiocheni, dum Balduinus rex apud Carpetram fere VI annis in carcere Balad detineretur, audierunt, nuntiis saepe missis, genuinum haeredem accersierunt, ut securus in Syriam transfretaret, et ius paterni principatus cum fauore subiectorum reciperet. Porro sollicita mater eum retinuit, donec rex, ut supra dictum est, de uinculis prodiit. Tandem ipse uoluntatem Antiochenorum ut sensit, populis quoque, progenitoris eius auctoritate, illud commodum fore aestimauit, optimatum consultu suorum Buamundo adolescenti filiam suam obtulit, ac ut paterni ducatus fastigium prospere subiret mandauit. Amabilis igitur adolescens, uotis omnium pro illo Deum postulantibus, nauem intrauit, Antiochiam transfretauit, principatum patris cum tripudio multorum recepit, filiamque regis uxorem duxit, quae femineam prolem ei peperit. Princeps constitutus, mitis omnibus subiectis exstitit; sed contra Ethnicos bella iniit, breuique temporis intercapedine, proh dolor! durauit. Fere tribus annis dominatus est, et repentina sorte cum lamentis pluribus ac damnis prolapsus est. Ortis enim quibusdam simultatibus inter Christianos principes, Buamundum et Leonem Armenicum, damnabilis temeritas de strage fidelium peperit gentilibus uictoriae gaudium. Praefatus Leo Turoldi de Montanis erat filius, et uxoris Buamundi auunculus, contra quem idem iuuenis exercitum aggregauit, et in hostilem terram ducere coepit. Qui cum ad fluuium Euphratem peruenisset, ibique castrametatus fuisset, a quodam Armenio audiuit quod amir Sanguin cum ingenti phalange Turcorum appropinquauerit, et fines Christianorum irrumpere disposuerit. Ille autem, in initio incredulus, certitudinem rei perquisiuit, aliisque relatoribus non credens, coetus suos reliquit, et cum CC iuuenibus, ut exploraret, super excelsum montem ascendit. Unde VII pabulatorum, qui praecedebant, turmas prospexit. Quos paruipendens inuasit, acerrime conflixit, pene omnes occidit, omnesque suos, nisi XX milites, perdidit. Interea innumerabilis exercitus appropiauit. Cumque residui enormes turmas adesse uidissent, et immoderatum tironem, stupore mentis prae dolore attonitum, obsecrarent, dicentes: Festinanter ad tuas cohortes uade, agminibusque ordinatis hostes aggredere, patriamque tuam insigniter defende; ille non acquieuit, sed mori magis quam fugere, commilitonibus amissis, elegit. Sic imberbis adolescens contra innumeros manus leuauit, et in nomine Christi dimicans, extremam sortem suscepit. Pauci uero, qui euadere poterant, transuadato Euphrate, collegas repetierunt, diros rumores de interfecto duce moesti retulerunt, et protinus omnes ad oppida conglobati secesserunt, totamque prouinciam contra Ethnicos strenue munierunt. Balduinus autem, rex Ierosolymorum, ut mortem generi sui audiuit, in Syriam cum copiis suis contra Paganos festinauit. Porro a fidelibus ibidem susceptus, regionem totam in hostes defensauit, et principatum Antiochiae diu possedit, donec Fulconi Andegauino, successori suo, quem haeredem fecerat, dimisit. Haec de casibus Christianorum, qui pro Christo Iesu in Oriente exsulant, edidici, et simpliciter, ut ab his qui interfuerunt audiui, ad notitiam posterorum ueraci stylo litteris assignaui. [11,16] XVI. Nunc autem ad nostra regrediar referenda, quae contigerunt in Italia, Gallia, Hispania, uel Anglia, seu Flandria. Anno ab Incarnatione Domini 1107, indictione XV, Henricus rex Anglorum, postquam bello Normanniam subegit, saepe ad curiam suam magistratus populi accersiit, eosque, quia iamdiu tumultibus et guerris assueti fuerant, prudenter mitigauit, et omnes, ut recte graderentur, precibus minisque commonuit. Mense Ianuario, Falesiae consessio procerum coram rege fuit, ibique Rodbertus, Cadomensis abbas, subita aegritudine percussus, hominem exiuit; cuius uices Eudo, eiusdem monasterii monachus, per plura postmodum lustra suppleuit. Mense Martio, item rex concilium apud Lexouium tenuit, et necessaria subiectis plebibus edicta ex consultu magnatorum prouide sanxit, et regali potestate, sedatis bellorum tempestatibus, Neustriam utiliter edomuit. Inde remeans, Guillelmus de Ros, Fiscannensis tertius abbas, aegrotauit, et ante finem eiusdem mensis feliciter migrauit. Hic uenerabilis uir, bonis moribus pollens, laudabiliter uixit, et multarum nectare uirtutum imbutus a pueritia uiguit, et in clericatu ac monachatu speculum bonorum operum mundo resplenduit. Praefatum uero coenobium adhuc in monachico schemate neophytus suscepit, fere XXVII annis gubernauit, et in multis intus et extra emendauit. Nam cancellum ueteris ecclesiae, quam Richardus dux construxerat, deiecit, et eximiae pulchritudinis opere in melius renouauit, atque in longitudine ac latitudine decenter augmentauit. Nauem quoque basilicae, ubi oratorium Sancti Frodmundi habetur, eleganter auxit; opusque tandem consummatum a Guillelmo archiepiscopo, aliisque quatuor praesulibus, XVII Kalendas Iulii (1106) consecrari fecit. Defunctus autem, in nouo opere, quod ab ipso constructum est, ante aram gloriosae Virginis Mariae competenter sepultus est. Multi sapientes et illustres uiri, mitis archimandritae illecti amore, Fiscannum confluxerunt, et in schola diuini cultus sub eodem summae et indiuiduae Trinitati reuerenter famulati sunt. Fideles ergo et amici discipuli multa super illo, prosa seu metro, conscripserunt. Speciale tamen epitaphium, quod Hildebertus, Cenomanensis episcopus, edidit, elegerunt, aureisque litteris caraxatum sic super illum imposuerunt: Pauperibus locuples, et sacri nominis abbas, Willelmus, solo corpore cultor humi, Liber ab Aegypto rediens deserta reliquit, Iamque Ierosolymam uictor, ouansque tenet. Cum uitiis odium, cum moribus ille perennem Pactus amicitiam, firmus utroque fuit. Luce graui nimium, quae sexta praeibat Aprilem, Redditus est patriae spiritus, ossa solo. Adelelmus, Flauiacensis monachus, qui multo tempore Fiscanni uenerabiliter conuersatus est, geminaque scientia, tam in diuinis quam humanis dogmatibus affatim imbutus est, ardenti amore, ut subtilibus scriptis ab eo editis approbari potest, praefato patri usque ad exitum uitae conglutinatus est. Hic in rotulo eius memoriale sat eloquenter dictauit, et uenerabili uitae illius luculentos flores ex diuina pagina coaptauit; quibus uisis, mellifluae pietatis affectus ex oculis legentium plures lacrymas elicuit. Ibi non humanum, ut reor, ingenium tantummodo tam beate personuit, sed coelestis gratia beneuolis lectoribus sua charismata demonstrauit, quibus fidelem sponsae suae tutorem pro utilitate multorum gloriose decorauit, et super candelabrum fulgentem lucernam in hoc mundo coruscare donauit. Multi legentes rotuli titulum pie fleuerunt, et superni roris donum admirantes, pro fideli anima lacrymosas preces Deo fuderunt. Praefatus editor tres elegiacos uersus composuit, quos hic, ob memoriam serui Omnipotentis, inserere non me pigebit: Utilitas et honor Guillelmus in ordine cleri Baiocas, triplici clarus honore fuit. Praemissis opibus Cadomum subit, inde retractum Fiscanni celebrat hunc locus ipse locum. Principio dum sexta dies superesset Aprilis, Lis habuit finem, praemia principium. Denique post obitum saepedicti Patris, Rogerius Baiocensis electus est, et a Guillelmo, grandaeuo metropolita, XII Kalendas Ianuarii consecratus est, sicque regimen Fiscannensis ecclesiae quartus abbas adeptus est. Primus enim Guillelmus Diuionensis idem coenobium, sub Richardo duce, solerter et religiose instruxit; cui Ioannes Italicus per annos LI successit. Tertio autem in loco, Guillelmus Baiocensis, pro decore cognominatus Puella. praefuit; a quo in monachili schemate susceptus successor, quod docturus erat didicit. Tunc in festiuitate Sancti Thomae apostoli silicernius praesul praefatum Rogerium aliosque CXX sacerdotes ordinauit, et in crastinum benedictionem abbatis super illum Rothomagi peregit. Nouus itaque presbyter et abbas Fiscannum ad Natale Domini celebrandum rediit, iamque receptum regimen fere XXXII annis tenuit. De hac siquidem ordinatione indubitanter locutus sum, quia interfui, et sacerdotale pondus, iubente domno Rogerio, abbate meo, indignus suscepi. Tunc magna cleri multitudo Rothomagum conuenerat, et familia Christi, fere septingentis ibi clericis illa die per diuersos gradus ordinatis, prospere creuerat. Tunc ego iuuenili ardore feruens, intendebam dactylico carmini, in quo numerum presbyterorum et diaconorum paucis uersibus ita comprehendi Centum uiginti socios ad suscipiendum Stemma sacerdotii Dominus me fecit habere, Ornauitque stolis Leuiticus ordo ducentos, Et quater undenos ad Christi sacra ministros. Inter procellas tribulationum quas Normannia, idoneo rectore carens, pertulit, Lexouiensis episcopatus post mortem Gisleberti Maminoti antistitis in desolatione diu permansit, magisque lupis quam pastoribus patuit, misereque praedonibus, non defensoribus, lugubris subiacuit. Henrico autem rege apud Tenerchebraicum triumphante, Rannulfus Flambardus, regis inimicus, qui Lexouiensi residebat ut princeps in urbe, secundum opportunitatem temporis perspecta qua euaderet calliditate, celeres nuntios ad regem recenti tropaeo laetum direxit, pacem ab eo humiliter quaesiuit, et ciuitatem quam tenebat, si pacificaretur, obtulit. Porro sapiens rex, qui pacem bello, quod detrimenta gignere solet, praeposuit, praesuli, concordiam poscenti, transactos reatus indulsit, Lexouium festinanter recepit, et antistiti reconciliato Dunelmensem episcopatum restituit. Lexouiense uero episcopium Ioanni, archidiacono Sagiensi, commisit, et, Normannia prudenter ordinata, in Angliam ad regni negotia tractanda transfretauit. Supradictus autem archidiaconus Normanni decani filius fuit; in ecclesia Salariensi a pueritia educatus creuit; cum praesulibus eiusdem sedis, Rodberto et Girardo ac Serlone, conuersatus floruit, multiplicique doctrina, tam in saecularibus quam in ecclesiasticis institutus, uiguit. A praefatis itaque magistris, quia ratione et eloquentia satis enituit, ad archidiaconatus officium promotus, ad examen rectitudinis iure proferendum inter primos resedit, et ecclesiastica negotia rationabiliter diu disseruit. Tandem furia Rodberti Belesmensis contra Serlonem episcopum efferbuit, et praefatum archidiaconum, quia suum pontificem praecipue adiuuabat, exosum habuit, et feralibus minis ac infestationibus persequi coepit. Quem, quia ille in ipso tempore potentissimus erat, et uix ullus in Normannia eius guerram ferre poterat, nimis metuens, inermis clericus in Angliam confugit, et a rege, cui iamdudum notus fuerat, susceptus honorifice satis, exsulauit. Nam inter praecipuos regis capellanos computatus est, atque ad regalia inter familiares consilia saepe accitus est. Denique, ut praedictum est, pro insertis uirtutibus illum rex dilexit, et praedictae urbis sedem ei concessit. Mense Septembri, Serlo, Salariensis pontifex, Ioannem leuitam presbyterum ordinauit; quem paulo post Guillelmus archiepiscopus episcopum consecrauit. Ille uero susceptum regimen fere XXXIV annis potenter rexit, multisque modis ecclesiam et clerum, Deique populum emendauit. Eodem tempore, Mauricius, Lundoniensis episcopus, uir bonus et religiosus, mortuus est; cuius tempore basilica Sancti Pauli apostoli, cum magna parte urbis, concremata est. Richardus autem de Belmesio, uicecomes Scrobesburiae, in episcopatu illi successit, et in constructione praefatae basilicae, quam antecessor eius inchoauerat, summopere laborauit, et inceptum opus magna ex parte consummauit. Tunc optimates Angliae, Richardus de Raduariis et Rogerius cognomento Bigotus, mortui sunt, et in monasteriis monachorum sepulti sunt, quae in propriis possessionibus ipsi condiderunt. Rogerius enim apud Tetfordum in Anglia, Richardus uero tumulatus est apud Montisburgum in Normannia. Super Rogerium Cluniacenses alonaxdi tale scripserunt epitaphium: Clauderis exiguo, Rogere Bigote, sepulcro, Et rerum cedit portio parua tibi. Diuitiae, sanguis, facundia, gratia regum Intereunt. Mortem fallere nemo potest. Diuitiae mentes subuertunt; erigat ergo Te pietas, uirtus, consiliumque Dei! Soli nubebat Virgo ter noctibus octo, Cum soluis morti debita morte tua. Guillelmus, Ebroicensium comes, iam senio maturus, iure metuens ineuitabilis exitii casus, instinctu Heluisae, coniugis suae, Deo decreuit in proprio fundo domum aedificare, in qua electi alonazontes cum uera religione Regi regum congrue possent militare. Unde ambo, maritus uidelicet et uxor, eius consilium et auxilium super hac re a Rogerio, abbate Sancti Ebrulfi, petierunt, et duodecim monachos ad construendum apud Nogionem coenobium nominatim postulauerunt. Illuc itaque totidem fratres cum praefato abbate III Idus Octobris (1107) conuenerunt, ibique in deserto loco, quem Buscheronem incolae nuncupauerunt, ad Sancti capellam Martini archipraesulis regulariter uiuere coeperunt. Plures autem diuersae aetatis, ad conuersionem uenientes, ibidem benigniter susceperunt, eisque uiam uitae secundum Sancti Regulam Benedicti gratanter ostenderunt. Caeterum, sicut segetes a satione usque ad messionem plures iniurias perferunt, nec omnia grana pari fortuna proficiunt, siue consimili infortunio pereunt, sed uariis per hibernos imbres et aestiuos ardores iniuriis afflicta, difficulter crescunt, sic homines in singulis ordinibus, seu congregationibus, diuersis turbinibus agitantur, nec parili prosperitate communiter beatificantur, nec simili rursus infortunio conquassantur. [11,17] XVII. Anno ab Incarnatione Domini 1108, indictione I, praefatus consul cum coniuge sua ingentem basilicam in honore sanctae Dei genitricis Mariae coepit, et de sua pecunia magnam quantitatem ad explendum opus erogauit, sed mundanis infestationibus grauiter impedientibus, perficere nequiuit. Nam idem natura, senioque aliquantum hebescebat, et uxor eius totum consulatum regebat, quae in sua sagacitate, plus quam oporteret, confidebat. Pulchra quidem et facunda erat, et magnitudine corporis pene omnes feminas in comitatu Ebroarum consistentes excellebat, et eximia nobilitate, utpote illustris Guillelmi Niuernensis comitis filia, satis pollebat. Haec nimirum, consilio baronum mariti sui relicto, aestimationem suam praeferebat, et ardua nimis saecularibus in rebus plerumque arripiebat, atque immoderata tentare properabat. Unde pro feminea procacitate Rodberto comiti de Mellento, aliisque Normannis inuidiosa erat, quorum maleuolentia in praesentia regis ei detrahebat, ipsumque corrosoriis derogationibus in odium eius concitabat. Tandem, quia praedictus comes et Heluisa comitissa dangionem regis apud Ebroas funditus deiecerunt, et in aliis quibusdam causis, in quibus herilis fidelitas non bene seruata titubauerat, regem offenderunt, exhaeredati de Normannia bis in Andegauorum regionem exsulauerunt. Quae perturbationes construendo coenobio ingens detrimentum contulerunt, et non multo post exitus amborum, ad desolationem multorum, secuti sunt. Comitissa nempe, defuncta prius, apud Nogionem quiescit. Comes uero, postmodum apoplexia percussus, sine uiatico decessit, et cadauer eius cum patre suo Fontinellae computrescit. Porro, quia praefatus heros sine liberis obiit, et Amalricus, nepos eius, pro temeritate sua gratiam regis non habuit, Ebroicensem comitatum rex proprietati suae mancipauit. Unde maxima, ut in sequentibus manifeste referam, malitia creuit, et ciuitas cum tota circumiacenti regione depopulationibus et incendiis patuit. Monasterium autem quod praedictus comes, ut dictum est, apud Nogionem coepit, sub prioribus Rodberto et Rogerio atque Ranulfo, usque hodie imperfectum consistit. Quorum primus, Rodbertus Pruneriensis, Haimonis de Prunereto, legitimi equitis, filius fuit, et magna eruditione litterarum inter dicaces philosophos in scholis grammaticorum et dialecticorum enituit. Hic, a rege de prioratu accitus, in Angliam transfretauit, et, post Gunterium abbatem, Torneiensis coenobii regimen suscepit, et annis XX strenue gubernauit. Torneia quippe Spinarum insula nuncupatur Anglice, quia diuersarum saltus arborum copiosis aquarum gurgitibus circumluitur undique. Ibi monachile habetur monasterium in honore sanctae Dei genitricis Mariae, quod in cultu summae Deitatis grata pollet religione, et ab omni semotum est saecularium cohabitatione. Illud uenerabilis Adelwoldus, Guentoniensis praesul, Edelredi regis tempore construxit, et illuc corpus sancti Botulfi, abbatis Icanoensis, cum aliis sanctorum multis pignoribus, transtulit post Danicam cladem, in qua beatus Est-Anglorum rex Edmundus in confessione Christi martyr occubuit. Soli monachi cum famulis suis in opaco Torneiae gremio habitant, Deoque tuti fideliter militant. Nulla mulier insulam, nisi causa orationis, ingreditur, nec aliqua ibidem commorari pro qualibet occasione permittitur; sed muliebris habitatio prorsus usque ad nouem milliaria religiosorum studio elongatur. Postquam Normannica uirtus Angliam edomuit, eamque Guillelmus rex suis legibus commode subegit, Fulcardum, Sancti Bertini Sithiensis monachum, multa eruditione ualidum, Torneiae praeposuit, qui fere XVI annis absque benedictione abbatis uices suppleuit. Hic affabilis et iucundus fuit, atque charitatiuus, grammaticae artis ac musicae peritissimus. Unde pretiosa peritiae suae monumenta reliquit in Anglia futuris generationibus. Nam plures dictatus memoria dignos edidit, et sancti Oswaldi, Guigornensis episcopi, aliorumque sanctorum, quorum propago de Albione processit, delectabiles ad canendum historias suauiter composuit. Ortis postmodum quibusdam simultatibus inter ipsum et Lincoliensem episcopum, recessit, et Cenomanensis Gunterius, de Bello monachus, qui Salesburiensis fuerat archidiaconus, successit. Hic monachilem Torneiae conuentum ordine Maioris Monasterii regulariter instituit, et pulcherrimam a fundamentis basilicam cum officinis monachorum diligenter construxit, in qua idem post obitum, a fidelibus discipulis tumulatus, quiescit. Epitaphium uero, paucis uersibus super illo editum, eius esse breuiter intimat sic notitiae legentium: Ecclesiae clarus Tornensis conditor huius, Hac iacet in tumba Gunterius inclytus abba. Sex et uiginti fuit annis rector, et isti Coenobio multis profuit usque modis. Omnes quos potuit uirtutibus ipse subegit, Per quas stelligerum sperabat scandere regnum. Tandem quindenis Augusti rite Kalendis Occidit. In requie, Christe, benigne foue! Rodbertus autem, successor eius, illo eruditione litterarum sublimior exstitit, et ingenti constantia necne facundia inter praecipuos totius Angliae praelatos emicuit. Porro Rogerius, qui in prioratu Nogionis ei successit, fere XXIV annis in constructione noui operis et prouectu subditorum laborauit. Denique in lectum decidit, et bene munitus XII Kalendas Ianuarii obiit. De quo quidam amicus illius breue carmen cecinit: Rogerius, quartus Nogionensis prior almus, Nuper uicena luce Decembris obit. Grammaticam didicit puer, et bona dogmata legit; Imberbis mundum deseruit fluidum. Pene quater denis monachus laudabilis annis Ardenter superi gessit onus Domini. Commodus ipse fuit prior annis bis duodenis, Fratribus exemplo profuit usque bono. Pacis amator erat, multis prodesse studebat; Ut prodesset eis, omnibus aptus erat. Virginis eximiae templum speciale Mariae Summopere studuit aedificare Deo. Summe Deus, precor, ipsius dimitte reatus; Confer ei uitam, rex pie, perpetuam. Amen. His itaque dictis de amicis et notis sodalibus, regrediar ad annalis historiae seriem, unde sum aliquantulum digressus. [11,18] XVIII. Anno ab Incarnatione Domini 1108, indictione I, Philippus, rex Francorum, in lectum decidit, et post diutinas infirmitates, ut sibi mortem imminere uidit, data fideliter confessione, proceres Francorum suosque amicos conuocauit. Francorum, inquit, regum sepulturam apud Sanctum Dionysium esse scio; sed quia me nimium esse peccatorem sentio, secus tanti martyris corpus sepeliri non audeo. Admodum uereor ne, peccatis meis exigentibus, tradar diabolo, et mihi contingat sicuti Scriptura refert olim contigisse Martello Carolo. Sanctum Benedictum diligo, pium Patrem monachorum suppliciter exposco, et in ecclesia eius super Ligerim tumulari desidero. Ipse enim clemens est et benignus, omnesque suscipit peccatores propitius, qui emendatiorem uitam appetunt, et secundum disciplinam Regulae ipsius Deo conciliari satagunt. His aliisque pluribus rationabiliter finitis, Philippus rex, anno regni sui XLVII, IV Kalendas Augusti (1108) mortuus est, et in coenobio Sancti Benedicti apud Floriacum, sicut ipse optauerat, inter chorum et altare sepultus est. Sequenti autem Dominico, Ludouicus Tedbaldus, filius eius, Aurelianis intronizatus est, sceptroque Gallorum XXVIII annis inter prospera et aduersa potitus est. Hic Adelaidem, filiam Humberti principis Intermontium, duxit uxorem, quae peperit ei quatuor filios, Philippum et Ludouicum Florum, Henricum et Hugonem. Varios autem casus, ut se res humanae habent, plerumque expertus est, et in bellicis conflictibus a fortuna, quae instar uergibilis rotae agitatur, saepe delusus est. Saepius in illum optimates regni rebellauerunt, ipsumque et fautores eius damnis et frequentibus iniuriis infestauerunt; uiuente etiam patre, qui militia, iustitiaque diu frigidus fuerat, in utrosque turgidi saeuierunt, et praecepta genitoris filiique contempserunt. Igitur, quia senio et infirmitate rex Philippus a regali fastigio deciderat, et principalis erga tyrannos iustitiae rigor nimis elanguerat, Ludouicus in primis, ad comprimendam tyrannidem praedonum et seditiosorum, auxilium totam per Galliam deposcere coactus est episcoporum. Tunc ergo communitas in Francia popularis statuta est a praesulibus, ut presbyteri comitarentur regi ad obsidionem uel pugnam cum uexillis et parochianis omnibus. In iuuentute sua, Ludouicus filiam Guidonis Rubei, comitis de Rupeforti, desponsauit, et haereditario iure competentem comitatum subiugare sibi sategit. Capreosam et Montem-Leherici et Betholcortem, aliaque oppida obsedit, sed multis nobilibus illi fortiter obstantibus, non obtinuit, praesertim quia Lucianam uirginem, quam desponsauerat, Guiscardo de Bello-Loco donauerat. Tunc Matthaeus, comes de Bellomonte, et Burchardus de Monte Morencii terras Sancti Dionysii martyris deuastabant, nec pro regali prohibitione ab incendiis et rapinis, seu caedibus abstinebant. Ludouicus igitur, cui pater regni tuitionem commiserat, auditis questibus quos Adam abbas ei flebiliter effuderat, Montem Morencii obsedit, et tres portas eius acriter simul impugnauit. Simon iuuenis de Monteforti, qui Richardo fratri suo in honore successerat, exercitum Francorum probitate sua et alacritate corroborabat. Hadala uero comitissa centum milites optime instructos regi miserat, quia Stephanus comes, maritus eius, peregre perrexerat, et filios eius primogenitos, Guillelmum ac Tedbaldum, puerilis adhuc teneritudo detinebat, nec eos militaribus turmis dominari permittebat. Tandem fraudulenti commilitones, qui rebellibus fauebant et impunitatem rapacitatis caediumque affectabant, militarem disciplinam subsannantes fugerunt, sociosque non hostili timore, sed dolosa tergiuersatione terruerunt, ac ad inimicorum cachinnos excitandos fugere compulerunt. Ibi tunc Raimboldus Creton, qui primus in expugnatione Ierusalem ingressus est, strenuissimus miles, subito, proh dolor! occisus est. Richardus etiam Centurio de Laquis Ierosolymita concidit. Iterum, sequenti anno, Ludouicus cuneos Francorum aggregauit, et Cambleium super comitem Bellimontis obsedit. Sed simili dolo delusus, de suis pluribus amissis, cum dedecore aufugit. Plenam pro tot nequitiis ultionem exercere nequibat, quia pater eius adhuc, dum talia gererentur, uiuebat, et nouerca eius occultis machinationibus multa ei mala praestruebat, et plurimos hostes in illum nequiter armabat. Defuncto rege Philippo, Ludouicus regnauit, et securior iam regni uirgam baiulans caput extulit, et dexteram in seditiosos leuauit. In primis itaque Pusacium obsedit, et Hugonem bellum, sed iniquum, militari robore coercuit. Ibi latrones et exleges specialem speluncam habebant, inaudita scelera faciebant, nec ob irati regis iram et minas uel anathema pontificis, a facinoribus se continebant. Quadam die, dum regalis manus Hugonem per arctum tramitem persequeretur, et ipse fugiens munitionem ingredi niteretur, Ansello de Guarlanda, principi militiae Francorum, forte obuiauit, quem lancea mox percutiens subito peremit. Tedbaldus autem, Blesensium comes, obsessis suppetias uenit, et regem cum suis bellica manu recedere coegit. Denique, recuperato exercitu, rex Pusacium rediit, et rebelles supereminentium uirtute copiarum ad deditionem compulit. Tandem, auxiliatorum precibus, obsessis pepercit. Vitae quidem indignis impunitatem dedit, sed munitionem omnino destruxit. Unde uicinis pagensibus et uiatoribus ingens exsultatio fuit. Gornacum etiam super Maternam obsedit, et obsessos penuria panis ualde coarctauit. Illud quippe Hugo de Creceio filius Guidonis Rubri, tenebat, nec pro iussione regis Guarlandinis haeredibus, qui calumniabantur illud, reddere uolebat. Quadam die, (1118) Tedbaldus comes cum militibus multis ad riuum Torceii uenit, et contra regios coetus confligere coepit. Sed praeualentibus illis, consul et commanipulares eius terga uertere coacti sunt, et usque ad introitum Latiniaci fugati sunt, multique in uineis et sepibus latitantes capti sunt. Municipes igitur nimis territi sunt, et mox, pace facta, sese dediderunt. Praefatus consul, regum et comitum sanguine propagatus, inter praecipuos Galliarum optimates florebat, diuitiis ac potentia et spectabili nobilitate pollebat, hominesque multos potentes et saeuos habebat, qui contribulibus suis atque uicinis admodum aduersabantur. Quorum quidam, prout operum suorum specimine publicabatur, nec Deum, nec homines competenter reuerebantur. Quapropter rex, de malitia eorum crebris rumoribus auditis, irascebatur, eosque regia uirtute ab inferiorum insectatione refrenare moliebatur. Illi autem metuentes a rege opprimi, et a prauarum expletionibus uoluntatum cohiberi, refugiebant ad praesidium sui potentis patroni, in quo confidentes, plerumque praesumebant res nefarias in Deum et Ecclesiam moliri. Hac de causa inter regem et comitem crebra simultas exorta est, et perdurante malignitate, multorum hominum caedes ex utraque parte facta est. Quondam in pagum Meldensem rex super Tedbaldum irruit, et Rodbertum, Flandrensem satrapam, cum aliis nobilibus secum habuit. Tunc ibidem a consulari familia forte impetitus est, et maiori uirorum copia praeualente, in fugam uersus est. Rege nimirum cum suis fugiente, Flandrensis marchisus in arcto tramite cecidit, et ferratis equorum ungulis conculcatus, resurgere nequiuit, sed membris male confractis difficulter sublatus, post paucos dies exspirauit. Pro cuius obitu reges et principes et multi homines plorauerunt, et usque in Arabiam Christiani atque Gentiles casum bellicosi Ierosolymitae planxerunt. In Atrebatensem uero urbem, quam ipse paulo ante contra Henricum imperatorem muniuerat, et insigni ex albo lapide muro undique cinxerat, corpus eius a Morinis cum magno luctu delatum est, et in ecclesia Sancti Vedasti praesulis, quam Theodericus rex, pro iniusta interfectione sancti Leodegarii, Eduorum pontificis, poenitens fundauerat, sepultum est. Balduinus autem puer, filius eius, ei successit, et cum Clementia, matre sua, per aliquot annos paternum principatum gubernauit, indiciisque uirtutum praecedentibus, magnam futurae probitatis spem amicis praestitit; sed quasi flos gratissimus leui laesura tactus, in momento emarcuit. [11,19] XIX. Henricus (autem) rex, postquam uictor in Angliam remeauit, et Rodbertum ducem et quosdam alios, qui cum ipso capti fuerant, perenni ergastulo mancipauit, Guillelmum infantem, quem Heliae de Sancto Sidonio ad educandum commendauerat, consultu familiarium suorum, comprehendi praecepit, et ad hoc peragendum Rodbertum de Bello Campo, uicecomitem Archarum, ad Sancti Sidonii castrum repente destinauit. Praefatus proconsul dominico mane cum illuc aduenisset, ipsumque populus in ecclesia subito uidens obstupuisset, quamuis Helias paedagogus infantis absens fuisset, per necessarios tamen amicos puer dormiens de lecto repente sublatus est, et manibus quaerentium, ne cum patre suo uinculis innecteretur, subtractus est. Helias autem, haec audiens, amabilem albeolum festinanter quaesiuit, inuentumque diligenter in exsilio inter exteros enutriuit. Vicecomes igitur castrum Heliae dominio regis subegit, quod postmodum rex Guillelmo de Guarenna, consobrino eius, donauit, ut sibi fideliter cohaereret, et inimicis pertinaciter resisteret. Helias uero, per diuersa fugitans, puerum seruauit, et usque ad pubertatis annos ut propriam sobolem educauit. Per plurimas illum regiones circumduxit, optimatibus multis et nobilibus oppidanis elegantiam eius ostendit. Ad amorem iuuenis quoscunque potuit precibus et promissis uiuaciter attraxit, et querimoniam desolationis eius manifeste promulgauit, sicque corda multorum ad compassionem deiectionis illius inclinauit. Normannorum plures ei nimis fauebant, et eumdem sibi praeferre uehementer optabant. Unde nonnulli potentem sceptrigerum, qui tunc dominabatur eis, offendebant, seseque suspectos pluribus modis faciebant. Praecipue Rodbertus Belesmensis, recolens amicitiam et familiaritatem quam erga ducem habuerat et ingentem potentiam qua super maximos Normannorum sub eo floruerat, inclytum exsulem ducis filium adiuuare totis nisibus satagebat. Inter eos ueredarii frequenter discurrebant, et impigri cursores utrumque arcana sibi uicissim reserabant. Sic alternis cohortationibus mutuo sese Rodbertus et Helias confortabant, et de prouehenda sobole ducis obnixe tractantes laborabant. Ludouicum regem Francorum, et Guillelmum ducem Pictauorum, Henricum quoque ducem Burgundionum, et Alannum principem Britonum, aliosque potentes regionum rectores frequentabant, legatis et epistolis crebro pulsabant, et omnimodis ad auxilium Guillelmi Clitonis inuitabant. Tandem Fulco Andegauensis Sibyllam filiam suam ei pepigit, comitatumque Cenomanorum concessit, et per aliquot tempus saepefatum tironem admodum adiuuit. Verum, nimia Henrici regis industria praeualente, praescripta copulatio penitus interrupta est minis, precibusque, et auri, argentique, aliarumque specierum ponderosa enormitate. Missis etiam argutis dissertoribus, disputatum est de consanguinitate, pro qua diffinitum est eos secundum Christianam legem coniungi non debere. Nam Richardus Gunnorides, dux Normanniae, genuit Rodbertum, et Rodbertus Guillelmum Nothum, qui genuit Rodbertum, patrem Guillelmi Clitonis. Rodbertus autem archiepiscopus et comes, frater Richardi ducis, genuit Richardum comitem Ebroicensium, et Richardus Agnetem Simonis uxorem, quae peperit Bertradam Fulconis genitricem, et Fulco genuit Sibyllam. Sic nimirum Guillelmi et Sibyllae parentela inuestigata est, diuque cupita clarae iuuentutis connexio frustrata est. Praeclarus iterum iuuenis ab Andegauensibus expulsus est, et ab extraneis cum metu et labore suffragium poscere coactus est. Denique post multos circumitus ad Balduinum Flandrensem cognatum suum diuertit, illiusque fidem et audaciam ac adminiculum tentauit. Quem ille acriter suscepit, et omne subsidium ei spopondit, et certamen pro illo, ut in sequentibus memorabo, usque ad mortem pertinaciter pertulit. Anno ab Incarnatione Domini 1109, indictione II, ultio diuina hominum scelera pluribus flagellis puniit, et mortales solito terrore cum pietate terruit, ut peccatores ad poenitentiam inuitaret, et poenitentibus ueniam et salutem clementer exhiberet. In Gallia, maxime in Aurelianensi et Carnotensi prouincia, clades ignifera multos inuasit, debilitauit et quosdam occidit. Nimietas pluuiarum fructus terrae suffocauit, terraeque sterilitas inhorruit, et uindemia pene tota deperiit. Deficientibus itaque Cerere et Baccho, ualida fames terrigenas passim macerauit in mundo. Hic tam grauis annus fuit tertius regni Ludouici, filii Philippi, regis Francorum, et nonus Henrici, filii Guillelmi Nothi, ducis Normannorum et regis Anglorum. Eodem anno, Henricus rex Mathildem filiam suam dedit in coniugium Carolo Henrici filio, imperatori Alemannorum, quam suscepit a patre et conduxit marito Buchardus, praesul Camaracensium. Rogerius quoque filius Richardi, aliique plures ex Normannis comitati sunt, et per hanc copulam Romanum apicem conscendere putauerunt, atque dignitates optimatum audacia seu feritate sua sibi aliquando adipisci cupierunt. Sic nimirum antecessores eorum in Anglia per Emmam, Richardi ducis filiam, dominati sunt, et in Apulia per Sichelgaudam, Guaimalchi ducis Psalernitani filiam, super genuinos haeredes furuerunt. Haec siquidem uafer imperator, qui plura perscrutatus est, agnouit et alienigenas indebiti fastus ceruici suae imponere praecauit. Unde consultu Germanorum omnes, datis muneribus, ad propria remisit. [11,20] XX. In illo tempore migrauerunt plures sanctitate et sapientia praecipui doctores ecclesiarum: Anselmus scilicet archiepiscopus Cantuariorum, et Guillelmus archiepiscopus Rothomagensium, uenerabilesque coenobiorum rectores, Hugo abbas Cluniacensis, Geruasius Redonensis, et Guillelmus Cormeliensis, aliique plures de hac luce subtracti sunt. Quorum felices animae, ut sine dubio credimus, in manu Dei sunt. Pro tantorum itaque transitu baronum uidetur ipse mundus lugere, agrorum et uinearum negata ubertate. Impii etiam, qui pro tantorum discessu patrum non doluerunt ex pietate, saltem multimoda coacti sunt gemere calamitate, quam, cogente Dei iustitia, subierunt pro sua impietate. Anselmus Cantuariensem ecclesiam XVI annis canonice rexit, et flos bonorum temporibus nostris specialiter emicuit. De cuius uita utilem et elegantem libellum domnus Edmarus edidit, qui beati uiri monachus et in peregrinatione socius exstitit. Denique sacer heros, a Domino mercedem laborum suorum percepturus, XI Kalendas Maii (1109) defunctus est, et in basilica Sanctae et indiuiduae Trinitatis ante Crucifixum sepultus est. Tunc uenerandus Hugo, Cluniacensis abbas, postquam Passionem Christi et Resurrectionem celebrauit, feria II aegritudine tactus in lectum decidit, et per tres dies iter ad Dominum confessione et oratione praeparauit. Ipse conuentui ut successorem eligerent imperauit, electumque iuuenem, nomine Poncium, testimonio auctoritatis suae corroborauit. Deinde in domum infirmorum inter manus fratrum portari se fecit, ibique feria IV grandaeuus heros ad Christum, cui a pueritia militauerat, migrauit. Hic, ut ferunt, LXIV annis Cluniacense coenobium gubernauit, et plus quam X millia monachorum ad militiam Domini Sabaoth suscepit, et post obitum in basilica sepultus est, quam ipse a fundamentis inchoauit. Sic duae simul ecclesiarum columnae de terrestri Ierusalem, quae adhuc inter allophylos peregrinatur, translatae sunt, ac ut credimus, pro diuturna sanctitate in superna Sion immobiliter plantatae sunt. Gloriosus archipraesul Doroberniae Anselmus ante Pascha obiit, et curiam omnipotentis Adonai feria IV infulatus adiuit; et in ipsis Paschae solemniis charus amicus eius Hugo abbas feria IV similiter e mundo transiuit. Stemma Dorobernensis cathedrae Radulfus, Rofensis episcopus, suscepit, et nouem annis, graui aegritudine aliquandiu detentus, tenuit. Cluniacense uero regimen Poncius, Merguliensis comitis filius, suscepit, et post aliquod tempus pro diuersis occasionibus, ut in sequentibus enarrabitur, reliquit. Ierusalem peregre perrexit, et inde reuersus, Romae in carcere Calixti papae obiit; ad cuius sepulcrum sanctitas eius miraculis euidentibus honorifice splendescit. Anno ab Incarnatione Domini 1110, indictione III, Guillelmus archiepiscopus, postquam Rothomagensem metropolim XXXII annis laudabiliter rexit, in bona senectute V Idus Februarii (1110) obiit. In capitulo autem canonicorum, quod ipse construxerat, tumulatus est, et epitaphium eius ad ipsum, qualis fuerit, in orientali maceria sic exaratum est: Relligio tua, larga manus, meditatio sancta, Nos, Guillelme, tuum flere monent obitum. Quod pius antistes fueris, cleroque benignus, Interiora docent, exteriora probant. Ecclesiae lumen, decus et defensio cleri, Circumspectus eras, promptus ad omne bonum. Fratribus hanc aedem cum claustro composuisti, Nec tua pauperibus ianua clausa fuit. Contulit ad uictum tua munificentia fratrum Ecclesias, decimas, rura, tributa, domos. Exemploque tuo subiectos dedocuisti Verba pudenda loqui, turpia facta sequi. Fine bono felix biduo ter solueris ante Quam Pisces Solis consequerentur iter. In ipso anno cometes a IV Idus Iunii usque pridie Kalendas Iulii in supremo coeli climate uisa est. Paulo post Helias, Cenomanorum comes, obiit. Tribus continuis annis, ab indictione uidelicet II usque ad IV, asperrima fames in Gallia facta est, qua hominum multitudo nimis attenuata est. Anno ab Incarnatione Domini 1111, indictione IV, Goisfredus Brito, Cenomanorum decanus, a rege Henrico in Angliam accitus est, et Rothomagensibus pontifex constitutus est. Hic, eloquentia et eruditione pollens, clerum et populum catholice docuit, Ecclesiaeque Dei XVII annis utiliter praefuit. Eodem anno, Carolus imperator Paschalem papam cepit, et Ecclesiam Dei, sicut iam alias dictum est, uehementer turbauit. Anno ab Incarnatione Domini 1112, Gislebertus senex, Ebroicensis episcopus, postquam in episcopatu XXXIV annis uixit, in senectute bona IV Kalendas Septembris obiit, et in basilica Sanctae Dei Genitricis Mariae sepultus est, quam ipse perfecit, dedicari fecit, possessionibus et ornamentis ditauit, clerum ampliauit, et ecclesiastico cultui nocte dieque mancipauit. Sequenti autem anno, Audinus Baiocensis, capellanus regis, successit, qui eruditione litterarum imbutus, sibi commissis uiam Dei regulariter monstrauit. [11,21] XXI. Anno ab Incarnatione Domini 1113, indictione VI, Henricus, rex Anglorum, procerum multitudine suorum stipatus, Uticum uenit, ibique Purificationem sanctae Dei Genitricis Mariae cum magna hilaritate celebrauit. In claustro monachorum diu sedit, esse eorum diligenter considerauit, et perspecta religionis moderatione, illos laudauit. Sequenti uero die in capitulum uenit, societatem eorum humiliter requisiuit et recepit. Ibi fuerunt nepotes eius, Tedbaldus et Stephanus, Conanus Brito, et Guillelmus Exoniensis episcopus, et alii plures consules et optimates cum suis proceribus. Tunc, consilio Rodberti comitis de Mellento, rex iussit chartam fieri, ibique omnia quaecunque Uticensis abbatia ipso die possidebat, breuiter colligi. Quod et factum est. Deinde Ernaldus prior, et Gislebertus Sartensis Rothomagum regi chartam detulerunt. Ipse uero libenter eam cruce facta firmauit, et optimatibus suis qui aderant crucis signo similiter corroborandam tradidit. Subscripserunt itaque Rodbertus comes de Mellento, et Richardus comes de Cestra, Nigellus de Albinneio, et Goellus de Ibreio, Guillelmus Peuerellus, et Rogerius de Tedboldi Villa, Guillelmus de la Lunda, et Rodbertus regis filius, et alii plures. Haec nimirum charta consilio sapientum facta est contra cupidos haeredes, qui singulis annis eleemosynas parentum suorum diripiebant, et, cum magno rerum ecclesiasticarum detrimento, monachos crebro placitare cogebant. Unde rex praescriptum testamentum sigillo suo signauit, et ne quis ad placitum monachos de his rebus, quas edicto principali sanxit, nisi in curia regali prouocaret, generali auctoritate prohibuit. Tunc etiam LX bacones, et X modios tritici Uticensibus monachis dedit, et Ioanni, Lexouiensi episcopo, ut triticum monachis apud Argentomum erogaret, praecepit. Quod ille libenter et sine mora adimpleuit. Celebrata uero, ut dictum est, apud Uticum festiuitate, fines regionis suae rex perrexit uisere, et infirmiora terrae contra hostes et latrunculos munire. His temporibus (1112-1113), dum filii lucis gauderent pace et tranquillitate, et filii nihilominus tenebrarum stimularentur nequitia et inquietate, orta est dissensio magna in regno Francorum, per quam crudeliter effusus est sanguis multorum. Nam Fulco iunior, comes Andegauensis, qui gener et haeres erat Heliae Cenomanorum comitis, instinctu Amalrici auunculi sui, Henrico regi damna inferre satagebat, et Ludouicum regem ad sui adiutorium totis nisibus implorabat. Verum Henricus, sensu diuitiisque praeditus, et bellico apparatu copiose fretus, hostium suorum molimina, uelut araneae telas, iuuante Deo, frustrabatur, ipsisque sine suorum sanguine proculcatis gratulabatur. Contra Geruasium de Nouo Castello, qui pertinaciter ei resistere nitebatur, duo firmauit municipia; unum quod Nonencort, aliud quod Illias dicitur, et tertium super illum obtinuit, quod Sorellum uocatur. Cenomanensium quoque procerum plurimi Henrico regi sese contulerunt, factaque fidelitate, munitiones suas illi reddiderunt. Eodem anno, Tedbaldus, comes Blesensis, regi Ludouico uiriliter restitit, eique plura detrimenta acerrime intulit. Quin etiam ipsum regem, dum Pusacium castrum obsideret, armorum uiribus fugere compulit. His itaque studiis iuuentutem suam exercens, occupabat regem Francorum, ne posset Normanniam impugnando inquietare auunculum suum regem Anglorum. Tunc Rodbertus Belesmensis ingentem malitiam, quam diutina curiositate fouerat, extulit, et contra regem, cui hactenus uenenosis simulationibus blandiebatur, ceruicem palam erexit. Erat idem potens et uersutus, nimiaeque auaritiae et crudelitatis, Ecclesiae Dei pauperumque oppressor implacabilis, et, si dici fas est, temporibus Christianis in omni malitia incomparabilis. Hic siquidem, rupto fidelitatis uinculo, periurium palam incurrit, dum naturalem dominum suum Henricum, qui tunc a multis undique infestabatur, dereliquit, et Fulconem Andegauensem, aliosque domini sui publicos hostes consilio et uiribus adiuuit. Unde a praefato rege pridie Nonas Nouembris (1112) apud Bonamuillam, cur inique in dominum suum operatus fuerit, cur ad curiam eius ter accersitus non uenerit, cur de regiis redditibus ad uicecomitatum Argentomii et Oximorum, Falesiaeque pertinentibus, ut regis uicecomes et officialis, rationem non reddiderit, et de aliis reatibus rationabiliter impetitus est, iustoque iudicio regalis curiae pro immensis, innumerisque facinoribus, quae negare nequiuit, tam in Deum quam in regem commissis, arctissimis uinculis traditus est. Capto itaque tyranno, qui terram turbabat, et multiplicibus rapinis ac incendiis adhuc addere peiora parabat, erepta de iugo praedonis plebs Dei gaudebat, Deoque, liberatori suo, gratias agebat, et Henrico regi longam bonamque uitam optabat. Deinde rex Alencionem obsedit, et post aliquot dies munitionem recepit, et Godefredo, Adaeque Soro, aliisque militibus, qui custodiebant arcem, exeundi liberam facultatem concessit, et Hugonem de Mes-Dauid, aliosque duos milites, qui cum Rodberto capti fuerant, a uinculis absoluit. Galli autem et Normanni, eorumque confines paulatim ab armis quieuerunt, et non multo post pacificis intercurrentibus nuntiis integram pacem mutuo confirmauerunt. Fulco siquidem Andegauensis in prima septimana Quadragesimae Alencionensem pagum adiit, ibique ad Petram Peculatam cum rege Henrico locutus, ei fidelitatem iurauit, eiusque homo factus, Cenomanensem comitatum ab eo recepit, filiamque suam Guillelmo Adelino, regis filio, dedit. Tunc rex Henricus Guillelmo comiti, qui apud Andegauenses XIV mensibus exsulauerat, Ebroicensem comitatum reddidit. Amalrico quoque de Monteforti et Guillelmo Crispino, quae in ipsum commiserant, benigniter indulsit. Exsules etiam, quos impius Rodbertus expulerat, reuocauit, et paterna rura clementer eis restituit. Ecclesias uero Dei, Uticensem uidelicet ac Sagiensem et Troarnensem, quae sub graui oppressione ferocis heri diu gemuerant, serena releuatione exhilarauit, et ecclesiis, decimisque, cum aliis possessionibus, quas iniuste amiserant, resaisiuit. Sancto enim Ebrulfo reddidit XXX solidos Cenomanensium de redditibus Alencionis ad luminaria ecclesiae, quos Rogerius comes, concedente Rodberto filio suo, singulis annis dederat in capite Quadragesimae, et caetera omnia quae idem comes in charta firmauerat, sed iniquus haeres nequiter abstulerat. Denique rex Ludouicus, multis modis expertus Henrici regis sublimitatem et ingentem industriam ac probitatem, spretis proditoribus, qui seditiones paci praeponebant, colloqui cum eo expetiit, stabilemque ad sanctae profectum Ecclesiae pacem firmare decreuit. Ambo itaque reges, indictione VI, in ultima Martii (1114) hebdomada, Gisortis conuenerunt, et ex utraque parte iurata pace cum magno multorum gaudio amoris uinculo complexati sunt. Tunc Ludouicus Henrico Belismum et Cenomanensium comitatum, totamque concessit Britanniam. Fergannus etenim, Britonum princeps, homo regis Anglorum iam factus fuerat. Rex autem Conano, filio eius, filiam suam spoponderat. Porro Haimericus de Vilereio, aliique Belesmensium proceres, quibus Guillelmus Talauacius, Rodberti filius, oppidum commiserat, dum ipse ad tutandum Pontiuum comitatum suum abierat, confidentes in ingenti munitionis fortitudine et armatorum multitudine, ad resistendum impugnanti cuilibet acriter parauerunt se. Rex autem Henricus exercitum totius Normanniae congregauit, Bellismum Kalendis Maii obsedit, eique tunc spe melius accidit. Tedbaldus uero comes Blesensis, et Fulco Andegauensis, atque Rotro Moritoniensis, aliique praeclari optimates Normannis suppetias uenerunt, et cum suis agminibus oppidum circumdederunt, ac tertia die uictores ingressi sunt. Inuentio quippe Sanctae Crucis erat, et rex omnem exercitum ab assultu oppidi, et exercitio belli quiescere iusserat. Sed milites comitum Tedbaldi et Rotronis, qui regis edictum non audierant, arma sumpserunt. Oppidani quoque milites, singulari certamine dimicaturi, de castro egressi sunt. Porro, dum obsidentes in illos fortiter irruerent, et ipsi regiratis equis ad portam orientalem uelociter fugerent, in ipso introitu portae ab insequentibus percussi et deiecti sunt, et ualuae hostium multitudine lancearum, ne clauderentur, sustentatae et penitus reseratae sunt. Protinus regalis exercitus nimia cum uociferatione ingressus est, et magnam partem munitionis uiriliter nactus est. Deinde, persistentibus his qui arcem seruabant, ignis iniectus est, et nobile oppidum, quod Rodbertus iam dudum summopere muniuerat et ditauerat, funditus concrematum est. Victor itaque Henricus, firmata pace cum omnibus uicinis suis, in Angliam remeauit, et quinque annis in magna tranquillitate regnum ultra mare et ducatum citra gubernauit, amicis fidelibus deuote laudantibus Dominum Deum Sabaoth, qui omnia fortiter suauiterque disponit. Amen.